Dissertatio medica de indicationum doctrina ...

발행: 1818년

분량: 654페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

rit, et non, ut quidam Volunt 24 , Re ue peccare eum, qui hominem non desendit, ac qui patriam deserit ca5 Ideoque damnat philosophos in hac parte, qui,

dum alterum justitiae genus adsequuntur, iΠferenda ne cui noceant injuria, in alterum incidant: discendi enim studio impediti, quos tueri oporteret, eos deserunt. I, 9. 1 Duas recenset caussas, quibus homines sibi invicem injuriam inferant; quarum primm est metus. cum is, qui nocere alteri cogitet, timet, ne, nisi id fecerit, ipse aliquo a se latur incommodo: altera est rei familiariS augendae cupiditas, quae spectat, vel usus, vitae necessarios, Vel voluptates perfruendas, Vel opes et gratificandi facultatem, vel magnificos vitae apparatus et CUltum. Tertia injuriae caussa est imperiorum , honorum et gloriae, cupiditas. Hoc maximorum animorum, splendidissimorum ingeniorum, vitium esse docet; quo magis cavendum est, ne quid in eo genere peccetur. i Existimat porro in injuria distinguendum esse, utrum ex aliqua animi perturbatione, an consulto et excogitato, fiat injuria: priori casu esse laviorem A altero graviorem. . I, 8. Caussae, ex quibus oritur alterum injustitiae genus, ex mente Ciceronis sunt metus inimicitiarum, labQrum, ac Sum tuum, aut negligentia, pigritia ἡ inertia et studia, occupationesque, quibus ita homines impediuntur, ut eos, quos tueri deceat, desertos patian-tyr Ex clictis facile judicari posse putat, quod cujusque temporis ossicium sit, nisi nosmetipsos valde amabimus. Est enim dissicilis cura rerum alienarum: aliter enim de

aliis, ac de nobis, judicamus. Quo circa illos bene praecipere judicat, .qui vetant, qui quam agere, quod dubites aequum sit an iniquum 26 I, 9. .i: Hactenus egit de justitiae ossiciis, quae alter alteri praestare tenetur; nunc transit ad illai ossicia, quae Se anda sunt, Vel eum inimico Privato, vel cum hoste publico, vel cum servo, vel cum eo, qui Per fraudem laedit. . f. Non putat Cicero, satis esse, eum, qui laeserit, injuriae Suae poeniterer sed vult puniri: ut ipse posthac abstineat, ceteri deterreantur. In republicai maxime servanda esse iura belli. Bella suscipienda esse ob eam caussam, ut Sine injuria in pace vi ratur riparta quidem victoria conserv ndos captiV S Paci et Victis, semper esse, consulendum

semper accuratum in divisionibuS Suis, post conventiones universales, addere Voluisse speciem singularem. Praeterea. dubium est, an Ciceronis tempore jam illud forte usurpatum fuerit loco Φου exempli. Barberraeio adsentior. Aliae

612쪽

nullum bellum esse justum , nisi quod aut rebus repetitis geratur, aut denuntiatum ante sit, aut indictum cap . Cum Vero de imperio decertatur, aut bellica quaeritur gloria , docet caussas omnino Subesse oportere easdem, quas paullo ante vidimus justas esse bellorum caussas: sed ea bella, quibus imperii proposita gloria est, minus acerbe gerenda esse 28J. Adversus Servos justitiam etiam Servandam esse, eosque leniter tractandos praecipit. 29 . Est tamen injuriarum discrimen. Fiunt aut vi aut fraude: quarum postrema odio et poena majori digna est, gravissima autem eorum, qui cum maxime fallunt, id agunt, ut boni viri esse videantur. cI, 13. ΙΙ. Altera justitiae conjuncta pars esa beneficentia , me iam benignitas sive liberali ιas I, 7. , qua, propter naturalem hominis cum homine conjunctionem, nihil humanae naturae est accommodatius. Illa tamen I virtus multas habet cautiones. Prima est: ne obsit benignitas ct iis ipsis, quibus benigne fieri videbitur. Videndum est igitur, ut ea utamur aquae. ProSit. amiciS, noceat nemini. Altera cautio est , ne benignitas major sit, quam facultates. Huic enim liberalitati inest cupiditas plerumque rapie di, aut gloriae aut ostentationis.' Tertia est y ut pro dignitate accipientis N ibuatur. In qua spectanda veniunt: i boni mores; ubi praecepit, neminem omnino esse negIigendum, in quo aliqua signisicatio virtutis appareat, colendos eos, qui lenioribus ornati' sunt virtutibus et ex iis boni viri dicuntur. 2'. Animus accipientis erga nos. 3'. Bene 'sicia ad nostras utilitates ante collata , quorum sunt desectus habendi. 4'. Acci pictari, indigentia; hoc enim maxime officii est, ut quisque maxime opis indigeat, ita ei phtis 'simum opitulari. : . Communitas et societas vitae cso Seri, quae Iaaltim strinci ia.dint communitatis et i societati; humanae, ciceroni altrias, repetendum videtur. Uideabiuhquid hac de re sentiat. Primum est universa generis humani societas: cujus rest vineu 1um ratis et oratio', quae homines inter se conciliar 3I ; qua in re maxime absimilis a natura seratum, tu quibus ineSi fortitudo, noti vhro Justitia'. a equitas. bonitas; qua que rationis et orationis Sunt e ertes c 3 et . Latissimae igitur est societas, in qua . omnium rerum, quas ad communem hominiim uSum natura fontat , est servanda com-'

613쪽

iunitas, ut, quae descripta Sunt legibus et jure ei Vili, haec ita teneantur, uti sit comstitutum: cetera Sic habeantur, ut in Graecorum ProVerbiiS est, amicorum esse omnia communia 33 . Deinde ex communi Veterum opinioΠe, bona privata, quae habent ut, litatem domino non gravem, nee damnosam, inter communia recenset 349. Post unia versam illam societatem, proXima eSt ejuSdem gentis, nationis, linguae: interius etiam est, ejusdem esse civitatiS. Arctior Vero est Societas propinquorum. In illa, prima est in ipso conjugio, proxima in liberis: deinde una domus, communia omnia. Sequuntur fratrum conjunctiones, post consobrinorum sobrinorumque : deinde connubia et assinitates , ex quibus plures etiam propinqui. Sed omnium societatum nullam pra stantiorem, nec firmiorem, eSSe putat Tullius, quam cum viri boni, moribus similes, sint familiaritate conjuncti: magnam etiam esse illam communitatem, quae conficitur ex beneficiis ultro citroque datis et acceptis. Sed omnium societatum nullam graviorem, cariorem, quam ea, quae 35) eum republ. eSt unicuique Π'Smun. Caros esse parentes , caros liberos, propinquos , familiareS , at omnes omnium caritates patriam unam complexam esse. Sed si contentio quaedam et comparatio fiat, quibus ossicium sit tribuendum plurimum, principes sunt, patria et parentes: proximi liberi, totaque domus: deinceps propinqui. HiS necessaria vitae praesidia deberi, docet maxime: amicis vero.vitam, victumque communem, eonSilia, SermoneS, cohortationes, consolati nes, interdum etiam objurgationes. In hisce omnibus ossiciis tribuendis, videndum es se, quid cuique minime necesse sit, et quid quisque, Vel sine nobis, aut possit, aut non possit, consequi: non eoSdem esSe necessitudinum gradus, qui temporum ossicia,

quae aliis magis quam aliis debentur. 36b. Hactenus absolvimus tractatum de just ria. Persequamur nunc, Tut o duce, ossicia sortitudinis. Fortitudinem, sive animi magnitudinem, propter Romanorum studium bellicae qI

36 De OS. I, I6 - 18. cf. de Fin. III, 29. V, 23. Conferri merentur, quae de liba Matis virtute dicta sum apud Gorvium, i. ci . II, p. I O aqq.

614쪽

FRANCISCI BIN RE A

riae, cui, ardore commendat, et spundiaei limum V0cat Oficium. cI, 18. Haec virtus, quam consideratam periculorum sui πι ροοm bomm ρου Ssioncm nuncupat de Inm. II,'s .a constat ex animi excelsi atque inVicti magnitudine et humanarum rerum eon temtibne s . Stoici fortitudinem dicebant Virtutem propugnantem pro aequitate. IIane laudat desinitionem Cicero, quia animi elatio, quae eernitur in laboribus et periculis, si justitia vacet, pugnetque non pro salute communi, Sed Pro Suis cujusque commodis, in vitio est. Fortes enim sunt et magnanimi habendi, non qui faciunt, sed qui propulsant, injuriam: veraque animi magnitudo Π0n in gl0ria, sed in factis, est posita. I, 18, Sq.

Fortem animum et magnum duabus in rebus cerni dicit Tullius: prima est rerum e ternarum despicientia: altera actio, cum ita sit anamo affectus homo, ut res quidem magnas gerat et utilissimas , sed etiam valde arduas, plenasque laborum et periculi Harum rerum splendorem omnem et amplitudinem , et utilitatem, in posteriore esse dicit: caussam autem, et rationem essicientem magnos viros, in priore. Haec duabus sunt eaussis: solum honestatem bonum judicare, et ab omni animi perturbatione liberum esse. Post varia monita, Secundum quae viro forti agendum est, fructuosiorem esse hominum generi, ad claritatem amplitudinemque aptiorem esse, contendit vitam eorum, qui se ad rempubl. et res magnas gerendas accommodaverant, quam otiosiorum vitam. Esse autem magni animi, et fuisse multos etiam in vita otiosa, qui aut se investigarent, M aut conarentur magna quaedam, seseque suarum rerum finibus continerent: aut, imse terjecti inter philosophos et eos, qui rempubl. administrarent, cleICCtarentur re sua fa-- miliari, non eam quidem omni ratione exaggerantes, neque excludentes ab ejus usu se suos: potiusque et amicis impertientes, et reipubl. Si quando usus esset ca8 . Iis, qui habent a natura alumenta rerum gerendarum, abjecta omni cunctatione, adiapiscendos magistratus, et gerendam remp. Esse dicit. Iis magnificentiam et despiciei etiam adhibendam esse rerum humanarum, et tranquillitatem animi et securitatem. Ne tamen videatur omnes promiscue compellare ad rem gerendam, monet, non modo rei lonestatem, sed et essiciendi facultatem, esSe Spectandam, et nihil temere suscipien

cs saepius Cieeronam animi celsitas et fortitudo cum rerum humanarum contemtione iungunturt e. c. Tusc. quaest. IV, 21. O f. III, 27. 38 Verba sunt Ciceronis, m. I, 26 extr. Cf. Narve, Anm. I. c. p. I I Sq. 393 Da I, I9 - 2I. Comparari possunt cum iis, quae in fine c. st . monet Cicero, ea quae lepide disp. tat Soeraωs contra Glauconem, qui, iuvenili ductus temeritate, Sed imparatus, remp capessere volebat. --M. Luis Graeιν. h. i.

615쪽

'Cum multi sint, qui arbitrentur res bellicas majores urbanis esse, minuendam hane opinionem censet Cicero 4o . Multae enim res eXStiterunt urbanae majores clari resque bellicis: parvi vero Sunt foris arma, niSi sit consilium domi: satis hoc docet historia Graecorum et Romanorum, Satis hoe illustrat ipsius Tullii exemplum i . Honestum illud , de quo hic agitur, animi, non corporis, Viribus erici, et totum in animi cura esse positum et cogitatione, docet; eXercendum tamen corpus, et ita esse'am ciendum , ut obedire consilio rationique possit in eXsequendis negotiis, et in labore tolerando: expetendam potius illorum es Se laudem, qtii ratione decernunt, quam qui manu certant; si vero utilitas hoc e igat, bellum non esse fugiendum, sed ita suscipiendum, ut nihil aliud, nisi pax quaesita Videatur. Tradit deinde praecepta quaedam, quomodo vir fortis sese in bellis gerere debeat; Veluti: non perturbari rebus asperis; praecipere cogitatione futura, non temere in acie versari, sed, cum tempus necessitasque hoc postulant, manu decertare, in bello et eripiendis hosti urbibus, vitare crudelitatem, et similia. Mox et illos reprehendit, qui, famae nimium largientes, magno remp. incommo do assicere non dubitant. I, 24. Omnino autem iis, qui reipubl. praesunt, duo Platonis praecepta tenenda esse monet.

Primo , ut utilitatem civium anteponant suis commodis; ut enim gubernatori cursus secum,dus, medico salus, Imperatori victoria, Sic moderatori ReipubI. beata civium vita, proposita est; ut opibus firma, copiis locupIes, gloria ampla, virtute honesta sit c a); deinde

ut totum corpus rei p. curent, ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant; quia tali modo rem perniciosi SSimam in civitatem indricunt, seditiones atque discordiam; tradantque se totos reipubl. , neque Opes atque potentiam eonSectentur. Nec vero criminibus falsis in odium atque invidiam quemquam Vocent: omninoque ita justitiae honesistatique adhaerescant, ut, dum ea tuentur, quamVis graViter Offendant, mortem quoque appetant potius quam illa deserant. - Dein dicit miserrimam omnino esse ambitionem honorumque contentionem; nec eos esse audiendos, qui graviter irascendum inimicis putent; nihil enim laudabilius, nihil magis dignum magno et Praeciaro viro, placabilitate atque clementia. o amem poenam coutumelia vacare debere, neque ad ejus, qui puni-

4 uagnis. Disq. IX. p. 22s. reprehendis ciereouem, tanquam improbasset res bellicas. Sed Cicero 'hic noupro salsa rejicit istam opinionem, minuere tantum conatus est, et OStendere arma sine consilio nihil valere. Ipsae enim rem mi 'itarem commendat cor. pro Mur. p. 4t In coniuratione, sc. Catilinaria, quam innuit c. 22 extr. De Versibus ibi citatis vid. Cis. in Pssonem, go. et mmiston Leven van cicaro T. III, p. 353. In illis siue dubio linguaο pro lauri legendum. Uid. Gerasiard ad h. c

616쪽

24 FRANCISCI BIN KEs

tur, aliquem, sed ad reipubl. utilitatem referri 43 neque majorem esse, quam culispa ι . Prohibendum esse etiam ira in Pqyiendo, optandumque, ut ii, qui praesint reipublicae, legum similes Sint, quae ad Puniendum non iracundia, sed aequitate, ducuntur. 45 . . Deinde postremo monet, in rebus pro)periS Superbiam, fastidium, arrogantiam, summo opere esse fugienda, atque in iis maXime utendum esse consilio amicorum, hisque majorem etiam, quam ante, tribuendam e SSe auctoritatem, iisdemque temporibus cave dum esse, ne adsentatoribus patefaciamus aures, nec adulari hos sinamus c46 . Ad finem perducta de fortitudine commentatione, sequitur, ex instituti ratione, ultimus ossiciorum fons, temperantia et modestia. Cum locus iste, ut recte observat Garvius 47 , in abstracto et in notionibus uni. Versalibus obscuritate quadam laboret, at vero, quod ad singularum partium attinet e Planationem, certe Sit praestantissimus, paullo prolixius erit de eo dicendum. In discernenda enim honestate a decoro, decoro universali a singulari, quaedam inest dissicultas, et illa caret perspicuitate Cicero, qua opus est ut res primo pede intelligatur. Decorum illud; quod Graeci πρέπον dicebant, ab honesto minime Separari posse adfirmat, quod enim decet honestum est , et quod honestum est decet. Unde diversitatem honestum inter et decortim facilius intelligi quam e*P1anari Posse censet. Quidquid enim

c 3 vera sIt Ciceronis de sine poenarum opinio, pro certo assirmare non audeo. Disterre videtur a Platone, qui duplicem statuit finem, quorum primus est ipsius peccantis emendatio, et alter exemptam, ut ceteria talibus peccatis, quae prohiberi publice interest, poenae metu deterreantur. Ultimum illum Graeci παραδειγμα vocabam, Plato, Gore. T. I. p. 5as, A. B. Gellius N. a. UI, IA. Heinus Putonis Commentator tertium a dii, Φιμωρίαν, Mue satisfactionem. Mittordios a Platone discrepat, exempIum rejicit et emendationem, satis elisnam*ue poenarum sines agnoscit c. Gratius, P. R. et P. L. II. c. 2o. S. 6. Huber, de Dr. C ν. L. III. Seci. II. c. 5. s. a. CAauro vero hic tantum duss memorat fines, satisfactionem, sive utilitarem laesi, et exemplam, ultimum priori anteponere videtur, quia spectat utilitatem omnium et otium reip. c Grol. I. I. f. 9.) 44 mxiae poena star esto' Cicero de Leg. III, llo. ut in suo viιio quisque plectator. V CL. Montesquieti, Esroris Lois, Liv. 6. Ch. 16. Liv. I 2. ch. 4. 43b De m. I, 25. Cf. Semoca de Iro I, I6. Game, Anm. T. II. p. 234 SM.

617쪽

enim est, quod decedit, id tum apparet eum antegressa Sit honestas: hoc est, si facta sint honesta, ex honestiS eXOrta momentis, sunt ae cors. Sed, ubi hoc non ita sese habet, et momenta, quae ad agendum impulere, prava, facta minime etiam sunt decora tionestas itaque est decori fundamentum: dccorum Vero honestatis effectus et sequela. Decorum est illa pars virtutis, quae non recondita quadam ratione cernitur, sed est in. promtu, et sensibus tantum externis Observatur 48 ).Deoorum illud duplici distinguit ratione, estque ei Ι. Generale, quod in omni honestate versatur, et Sic definiri solet: quod consentaneum sit hominis excellentiae, in eo, quo natura ejus a ceteris animantibus differt. Hoc igitur decoro omnes continentur Virtutes: in prurintia enim, in justitia, in fomlitudine et temperantia Spectatur decorum. II. Speciale, superiori subjectum. Pertinet ad singulas honestatis partes, et philosophi sic definiunt: ut id decorum sit, quod ita cum natura conveniat, ut in eo mod ratio et temperantia appareant, cum Specie quadam liberali. Haec decori species C ceroni videtur locis, temporibus, personiS, aliiSque delectibus circumscribenda: et ex eo decoro, quod poetae sequuntur, nos decorum illud p 0SSumus intelligere: quoniam po

tae, ut Horatius, A. P. 32 sqq. butii didicit, patriae quid debeat, et quid amicis,ubio sit amore parens , quo frater amandus et hospes,cuod sit conscripti, quod judicis o cium, quac

Paries in bellum missi Mucis VIo pro esto Reddere personao scit conVentcntia cuiquc.

Nobis autem personam imposuit ipsa natura, magna cum excellentia et praestantia prae reliquis animantibus. Quocirca poetae, in magna Varietate personarum, Vitiosis etiam, quid conveniat et quid deceat, videbunt: nobi S autem cum a natura constantiae, Llod rationis, temperantiae, verecundiae, ParteS datae fuerint; cumque modum, quo erga alios nos geramus, non negligere, eadem illa Πat Ura doceat: essicitur, ut utrumque decori genus intelligamus O . I, 28. In illo igitur decoro illa sola honestatis pars continetur, in qua verecundia, et quasi quidam Ornatus vitae 49 , et temperantia, et modestia, omnisque sedatio perturbationum animi, et rerum modus cernisur.

618쪽

FRANCISCI BIN KEs

ag Temperantiae tamen naturam , in his O cior Gm libris, nuspiam satis Cisero explica vit. Videamus ergo, quid sit haec Virtu8. Illam Virtutem, quam philosophi Graeci vocabant, Cicero solet multi S mcdiS Vocitare, eum tomperantiam, tum m Eeratisne is, nonnunquam etiam modc tis Tusc. g G St. III, 8. ); et definit illam virtu tem, quae, in rebus. aut expetendis aut fugiendis, rationem ut Sequamur, monet c5o . TZmperantia igitur nihil est aliud, .nisi rationis in libidinem, atque alios non rectos impetus animi, firma et moderata dominatio SI . VOX tamen σωφροσύκη plus notat, quam ut Latinae temperantia exprimi Possit. Occroni igitur necesse fuit, quo melius Romanis sententiam suam probaret, plura anquirere Vocabula , et adhibuit tempora tiam et modestiam, quae vocabula, quoad edimi motu5, Sensum τους σψμ τυνηο exprbmunt sa). Sed ad rem redeamus. Decorum illud, de quo nunc loquimur, Secundum naturam eSSe, ostendere conatuς

est Tullius. Ossicium enim, quod ab decoro ducitur, hoe proprium habere dicit, quod,

ducat nos ad convenientiam conservationemque naturae; sed maXimam decori vim esse in temperantia, quod illa regat motus animi, et natuyae eos aecommodet. Duplex enim est 'is animorum, atque natura: una pars in appetitu eSt Posith, quam Graeci οριον vocant, altera in ratione, quae docet atque eXplanat, quid faciendum fugiendumve sit, et illa vacare debet ratio temeritate et negligentia; nec Vero quidquam agi debet, cujus

caussa non possit reddi probabilis 53 . Deinceps praecipit appetitus animi coercendos

sedandosque esse: nos non ad iustum et jocum generatos esse, Sed ad severitatem potius et quaedam studia graviora atque majora: inde tamen minime sequi, omnem Iudiam et jocum esse improbandum , si modo locandi genus non Sit Profusum, nec immo

Urautem non esse, sed ornatum Vitae, ad Virtutis decu ed custodiam ἰ sed neutra harum explicationum mihi: pla aes. Est enim ornatus. vitas illa liberalis Species et pulcritudo, quae in formae dignitate, in motu gestitque, cernitu- , et maxime distat a verecundia, cujus Partes sunt non offendere homines, c. 28 extri CL Cernh. ad h. I. De An. I, 14. et II, 19, Vocat remperantiam moderationem cupiditatum, rationi obedientem , cf. U, Mi. Tuas.

619쪽

Quoties quid ossicii sit, considerandum esse monet, quantum hominis natura pecudi-hus reliquisque belluis antecedat. Illa enim nihil sentiunt, nisi voluptatem, hominis vero mens discendo alitur 55J. Ex quo intelligitur, corporis voluptatem non satis dignam esse hominis praestantia , eamque contemni et rejici oportere. Dein inquirit, quid deceat uniuscujusque personam, Vel a natura tributam, vel casu impositam, judictove adsumtam. Dicit enim , nos a natura duabus indutos esse personis: quarum un, est omnibus hominibus communis r altera Singularis ; quae singulis est tributa. Ut enim in corporibus et formis magnae Sunt dissimilitudines, sic in animis etiam maiore exsistunt varietates. Quod multis Probat exemplis, in utramque partem ex historifiGraeca et Romana petitis 56 . Quamvis variae sint naturae morumque dissimilitudines, tenenda tamen sunt sici cutique , non vitiosa, sed tamen propria. Nihil enim ficiendum contra id, quod postulat n

tura omnis in universum; ita ut, etiamsi sint alia graviora atque meliora, illa non sint imitanda, nisi nobis sint propria, et studia nostra naturae nostitie regula sint metienda , quia nihiΙ decet invita Minerva s7 P., id est, adversante et repudiante tiatura. Ratio est, quia aequabilitas cum universae vitae, tum singularum actionum, iri qua com Sistit decorum, conservari nequiret, si, aliorum adsumta natura, olbittamiis nostram: ita ut in actiones, omnemque vitam, nullam discrepantiam conf)rre debeamus. Atque hane diversitatem naturarum dicit tantam habere vim, et nonnumquam mortem sibi ipsi consciscere alius debeat, alius in eadem caussa non debeat ; unde laudat M. Cat

riis manus sibi inferentis factum Suum quisque igitur noscat ingenium, acremque

58 Stoici, qui vitam inter ponebant, docebant, sapienti non tantum licere, sed debere, ut e vita Giis ret, si forte cum dignitate et virtute retineri non posset. Vid. Cato apud Cic. H Fin. IlI, 18. Seneca, Ep. a6, 7o. Lipsit Manud. ad phius. SiOD. L. III, Diss. 22. Stoicam illam doctrinam recepisse videmns JCti Romani. Opianus enim putat in L. f. I. 7. D. de Peeul. naturaliter licere in corpus suum saevire. His caussa autem levis, veluti taedium vitae, valetudinis adversae impatientia, Vul jactantia, Suffciebat. c. GR. L. 6. S. 7. D. de imust. rvt. κν. et Maresan. tu L. 3. s. 4. D. de bon. eor. qui ante sent. CL BInk4Mhoek. Obr. Iur. Lib. q. c. 4. Num verocieero autocheiriam probaVerit, an improbaverit, non satis constat. M. Heusinger ad h. Put i, ineronam Sto ortim sententiae obSecutum esse, Sed tamen aliber cogitasse, eX Somn. Scip. c.. 3. Sed, quomodo iniselligi debeant, docent alia loca ut recte obserVat Τ. F. Heusinger; ita appareat, CDeronem Fertis iq casibus autocheseriam permisisse. Elegans certe hac tu re locus est Ture. I, ao, ubi etiam Catonem laudat. - Caussas, cur Stoici

620쪽

que se et bonorum et vitiorum judicem Praebeat, et, ad quas res aptissimi erimus, in iis potissimum elaborabimus. Duabu S i ij. Personi4 , ter iam et quartam esse jungen drum censet Tullius. Tertiam imponunt e Sus et tempora; nam regna, imperia, nobilitatos, honores, divitiae, Operaeque, quaeque his Sunt contraria, in caSu sita temporibus

gubernantur. Quartam vero ipsi eligimus d alii enim ad philosophiam, alii ad jus ciui te, alii ad eloquentiam Sese applicant 59Mete. Alii laudem paternam imitantur, alii a

dunt aliquam suam Haec igitur Omnia, cum quaerimuS quid deceat, complecti anima et cogitatione debemus. Inprimis con Stituendum est, qui nos, quales, et in quonam vitae genere, esse velimus- Plerique parentum Sequuntur Studia, alii multitudinis judieio feruntur, nonnulli sive felicitate quadam, Sive bonitate naturae, Sive parentum discipliuna, rectam vitae secuti Sunt viam. In his omnibus Videndum est, . quid leceat, et cura adhibenda, ut constare in vitae perpetuitate possimus i nobismet ipsis, nec in ullo ossicio claudicare Sequuntur monita de iis, quae adolescentiam et senectutem maxime deceant ; deinde magistratus . Petaonam quae deceant, quiue privato S, quae PeregrinOS. Sed, cum haec dilucida sint, et jam satis ab interpretibus explicata 6Ι , non est,. quod diu moremur; et transimus igitur ad illud decorum, quod in motibus eXternis, cujusque personae, cernitur. Illud positum docet tribus in formo italc , ornatu ad actionem apto, etaordineis, quos .l0cOS. Per Singulas absolvit partes 6a . formoSitate et ornatu conjunctio fere, de ordina c. 4o sqq. agit. Quod ad fremositatom, quae etiam ν ecuniae no-

et plerique Romanorum tanto opere auloeheἰrlam di IeXerint, eXponit Gorvivi, Anm. T. II. P. 2Io sqq. et Mnnemanu, Gesta. dor Phlias , T. DL p. 145 Sqq. Quod attinet ad exemplum Cotonii, quod ad illustrandam sententiam ii e affert Cicero, egregie est adhibitum; vid. Garrius, I. c. p. 2I4 sq. ubi Otonii Sulcidium a judicat. Add. M. Sitiari, Rom. Geschiori T. XVIII. P. 14I sqq.

possit, quid intelligat per vitae genui P an Sit professio artis cujusdam, ut ita aio am, num vero mores et institutay an uti aque τ Qi mvis ex ipsa rerum natura Ciceronem magis de prima specie dicturum fuisse censeamus, de posterio. 'xe tames cogitasse videtur. Quid enim alias huc faceret eXemplum Hereum Prod eii' ex memorabilibus Mnopho 'ris desumtum et Hoc magis ad mores per inet, deinde quod initio cap, 32. vitae genus, POSt ea Icap. sq. mores institutaque vocat denique hortatur, Si quis se errasse intellexerit in deligendo vitae genere, faciendam esse morum im stitutionumque mutationem. Huic tamen adhortationi nemo facile parere potest, si vitas genus notet professionem aut munns 'Facile tamen procedit, si mores et institura intelligamus. Garvias, i. c. p. 222, sqq.

SEARCH

MENU NAVIGATION