장음표시 사용
241쪽
Eco NOMIAE animalis ea est constitutio,. uti per lon- gum temporis spatium sarta tecta possit conservari, si
nodo in aequabili ac moderata vivendi ratione velimus 'ersistere. iniae res omnes, quotcunque leges systema- is piobe callent, easque secum reputant, magna admira-ione merito assicit; cum enim elementa, e quibus confi-iuntur corpora nostra, admodum sua sponte sint in pu- redinem prona atque proclivia, in eamque celerrime rasiantur, ipsa vi motuum qui in systemate peraguntur ; in-le sit, ut cito tam sanitati tuendae, quam vitae sustinen-lae, non solum inepta evadunt, sed, ni e corpore tempetive eliminentur, bisce sinibus e diametro contraria fiunt dit adversa. Hujus vero proclivitatis effectibus, diris alioquin, immo mortiferis, idque celerrime futuris propulsan-lis, plurimum prosunt cibus ille potusque, quos appeti-ibus naturalibus, fame nempe et siti, impellentibus, in- lies ingerimus. Alimentum hoc, in ventriculum recep-um, ibique subactum, chyli formam induit, et in san- . uinis masiam, per ductum thoraci cum invectum, in sucium proprium animalem elaboratur. Succus ille animanum genus Omne nutrit alitque; peracto demum salubri ioc ossicio, mox putrescere et corrumpi incipit, et e sy-temate excernitur, succo interea recente, in locum ejeci, indesinenter succedente.
Etiamsi mihi persuasum sit, singulos huius processus: radus indagatione sedula perquam esse dignos; attamen, . um fieri nequiret, quin, si hanc viam inire aggrederer,
ii molem nimiam hocce tentamen excresceret, et Onus
ubi rem, cui ferendo me minime fore parem, sat scio atque perspicio : Idcirco antecedentes gradus omne S tran-iliam ; et ad ultimum describendum modosque quibus, uxta eundem, exoneratur systema indigitandos, progre-liar. Tria sunt jam bene nota corporis organa e cretoria, pori, scilicet cutis, renes, et alvus. Argumenti, quod am late patet, partem unicam solummodo tractare au-
leo; excretiuitem nempe illam quae sit per cutis Poros,
242쪽
quaeque Perspiratio Insensibilis vulgo appellatur. Felix lii per me non steterit, quin judicibus meis doctissimis, haud prorsus indignus videar, cui deserantur summi quos
jam ambio honores lΡer spirationem insensibilem, per quam plurima retro adhinc secula, medicorum aciem minime effugiste constat. Hippocrates certe, qui pater medicinae atque conditor jure habitus est, talem fieri, seu transigi, e corporibus animantium excretionem, Optime callebat; pronunciare enim non dubitavit, totum corpus exhalare sa).V Asclepiadem quoque, eosque qui eum secuti sunt, quibus asystematis quod amplectebantur simplicitate, methodo-Tum nomen inditum, perspiratio haec nequaquam latebat, Cum laxitatem pororum, vel contra eorundem stricturam, quasi medicinae sun lamenta posuerint. Sanctorius vero, qui supra centum abhinc annos in Italia floruit, doctrinam de hac perspiratione, sedulitate magna et ex pro si O, C O-1uit, ut ejus opus adhuc exstans, cui titulus Medicina a tica, luculenter testatur; quam plurimi aphorismi statici ibidem recensentur, quos ex experimentis suis deducere auctori visum est. Ab eo Sanctorianae Perspirationis nomen traxit. Hujus exemplo et felici successu, nonnulli, qui inter medicos recentiores clarum sibi nomen pepererunt,
excitati, perspirationi insensibili penitius indagandae et explicandae sedulo incubuere, et haud pauca, quae Sanctorium ipsum non perspexisse credibile est, ejus repertis addidere. Horum ego vestigiis atque experimentis insistens, nonnulla de perspiratione insensibili proferre sata agam ; et in proposito exsequendo hujusmodi ordinem ac methodum sequi statuo. Imo, Perspirationem definire. udo, Ejusdem documenta vel indicia monstrare. 3tio, Fontes unde proveniat in digitare. 4to, Materi ei perspirabilis dotes quantum potero e
ueto, Perspirationis quantitatem ad calculum revocare, et ea statuere quibus Vel augetur, vel minuitur. 6to, Usus ejusdem praecipuos in oeconomia animali exhibere.
nio, Si universam de hac re doctrinam tradere aggrederer, hisce physiologicis conspectum perspirationis pathologicum oporteret subjungere.
243쪽
. DE PER SPIRATIONI INSENSIBILI. 233
PER sp IRATIO insensibilis apte definiri potest, Vapor tenuis, subtilis, e tota corporis superficie dissi uens, et e plerisque ejusdem cavitatibus exhalans.
PER SPIRATIONIS DOCUMENTA.DARi hujusmodi perspirationem, aut in animantium corporibus peragi, facillimum mihi esset per multa in
hunc finem adducta, sive recensita experimenta ostendere inium autem supervacaneum ducam magnum eorum Icervum Congerere, et ne e contrario hanc partem instituti
penitus intactam et quasi spretam praeteream, unum vel alterum referre sufficiat. Perspirabilem materiem in sensibiliter emanantem colligere atque sensibus obviam facere, linteo oleo oblito et corpori circumdato, olim docuit Tachenius b). Illust. Boerha ave vasi vitreo cui inseritur brachium, guttulas adhaerere perhibet sc). Cl. etiam Halter testatur se vidisse in cuniculis subterraneis densam nebulam e tota nudi corporis superficie exhalantem d).. Porro, cum corpus ita collocatur, ut Solis radios, quo' minus in murum dealbatum impingant, intercipiat, umbram undulantem in muro ascendentem conspicere est se). His demum adjungi optime meretur experimentum quod' Sanctorianum appellatur, quo patet, corpus quotidie ad solitum pondus redire, licet excretiones sensibiles ingesto-l rum pondere minime assurgant ; hinc perspirationem insensibilem non solum revera fieri concludimus, sed et insuper materi ei quantitatem quae hoc genere evacuationis effluxit vel excreta fuit, juxta defectum ponderis assueti, post cibum assumptum, colligimus et aestimamus. Nec opus est pluribus; quomodo excernatur haec matelles jam dispiciendum est. PERsPIRATIONIS FONTES. ORGANUM quo materies perspirabilis excernitur est cutis, cujus structur intima, ob nimiam ejusdem subtilitatem, vel maxime perspicaces inter anatomicos, diu latuit; quapropter minime mirum est, si in diversas admodum sententias de perspirationis fontibus abierint. Cutis, cujus eadem est quae membranatum sabrica, e filis diver-
244쪽
us , DE PER SPIRATIONE INSLNSIBILI.
simode intertextis constat. Rete Μalpighianum seu inc Cosum cuti proxime adjacet; huic vero superinducta est epidermis. Cutis superficies rugosa est ; tubercula enim, papillae dictae, in unoquoque fere ejusdem puncto conspiciuntur; in lingua tamen, et in digitorum apicibus, in penis denique glande, evidentiores quam alibi, apparent.
Glandulas quoque febaceas, interiorem cutis partem OccupanteS, reperimus; quorum ductus excretorii, cutem perforantes, in ejusdem superficie hiant, materiemque ei oblinendae et defendendae aptam transmittunt. Cl. Mal-
pigbius ), et Steno sq), aliique qui hos sequuntur, per
haice glandulas perspirationem ac sudorem excerni contendunt. Hae 2 sententia, per breve tempus invaluit; anatomes vero, scientia accuratius exculta atque tradita, labefactari coepit, et tandem abjecta est. Curta etenim magis est huc usque experimentorum supellex, quam ut ruto possit concludi, tales glandulas in quacunque cuti Sparte, abs de ulla exceptione reperiri. Cl. Ruyschius, cujus in anatome excolenda labores, quousque florebit medicina, in pretio erunt, per totam cutim sparsaS se eas
invenire potivisse negat b). Qui hanc sententiam amplexi sunt, specie quadam papillarum decepti,, glandulas seba-
Ceas temere nimi s et re non satis explorata, ad totam cutem transtulisse videntur. Cum sudor itaque et perspiratio e qualibet cutis parte erumpant, per has glandulas ex- eerni nequaquam possunt. Alii itaque perspiratio uis sontes omnino sunt quaerendi. Arteriae subcutaneae per telam cellulasarn repentes, trunculos undique in cutem mittunt. Hi trunculi, in ramos innumeros divi si, cuti sanguinem suppedinant. Quo propius ad cuticulam accedunt, eo minores fiunt; tandemque, rubrum sanguinem tenuitate ipsa excludentes, osculis apertis ubique in superficie hiant si . Hanc eueveram cutis structuram, injectio vasorum cadaverum ex tra omne dubium collocat. Ruyschius, qui primus hanc artem injiciendi vasa cadaverum exercuit, eadem replendo, invenit quod ad extremam usque cutim pertingant, Cel. quoque Kauia, aquam calidam per arteriam axillarem immissam, forma sudoris e toto brachio erumpentem vi
dit ). Hae quoque injectiones, vias quibus excernitur
materies De Extern . Tact. Organ. P. 38. 39. g) Epist. ad Barth. Cent. s. N' 63. b) Thes. io. NR 1eto. Epistol. Ad BOCrb. P. 3. 54.
245쪽
m g PERSPIRATIONE INSENSIMI I. et f
materies perspirabilis liquido demonstrant ; per vasa, scilicet, continua decurrit, nulla interposita glandulari struc
Eadem vasa, dum agunt caulae auCtae pori piration IS,
audorem effundere videntur l). Cum sudor eadem amateries perspirabilis fruatur origine, parum ister se discrepant; nisi quod sudor sebo oleoque cui an eo, quorum secretio iisdem causis augetur, permistus sit. Materies illa, quae per per pirationem insensibilem emittitur, non solum e qualibet parte superficiei corporis
dimanat, sed pleraque insuper corpori S cava vaporem Candem magnopere referentem effundunt. QSocunque pergit cuticula, cute quasi abscisa, hanc excretionem obtinere vulgo creditum est si , e. g. in viis cibarii S, urethra, Vagina, dcc. Quae omnia vaporis ex ludatione humectari Atque madescere nequaquam inficias eundum est. An vero vapor ille ejusdem prorsus generis sit cense Indus cum materie perspirata, multum dubito. Materies perspirabilis, quasi sentiens se ex mora damnum systemati illaturam, protinus aufugit. Exsudatio vero illa quae in tubo intestinati, &c. peragitur, utili admodum immo necessario proposito in servire videtur; et, ne nimia quantitate fiat noxia, a vasis lymphaticis resorbetur, atque sanguini de-Duo admiscetur. Nequaquam itaque eam cum materie perspirabili confundendam censeo. Aer externus perspirationis materiem per cutim excretam recipit atque dispergit. Haec analogia, quaenam sintilla cava e quibus profuit vapor, perspirabili materiei haud absimilis, satis manifesto indicat; ea scilicet sunt
quae liburum praebent aeri externo tam introitum quam exitum. Tales sunt bronchiorum, asperae arteriae, nasi sauciumque cavitates. Aer in respiratione per has ingrediens, ac denuo ex iisdem regrediens, exhalationem aquo- iam secum trahit; quae, Ut plurimum, impercepta CVa-zescit in aura . Cum vero aer, praecipue inter gelandum,
si frigidus, vel nimia humiditate abundat, adeo ut aquae dissipatione minus faveat, densum vaporem per CS ejectum quili Det cernere potest. Eundem vaporem praecipitari, AC eique oculorum perceptibilem reddi, cum ori vel nasibus inter respirandum speculum lucidum admovetur, qui Signorati Hisce sedulo perpensis, nulla dubitandi causa restabit de exhalatione quae fit per pulmones, fauces, &C. quin ad perspirationem insensibilem rejicienda sit . . Eo - g 2 cretio
246쪽
DL PER SPIRAΤIONE INSENSIBILI.
cretio enim est, et eodem modo facta, quo ipsa perspiraritio . Si fuerit diutius retenta, nocet; tempestive itaque in sanis corporibus e systemate ejicitur.
MATERI EI PER SPIRABILIs DOTES.
SANGUIs succus animalium generalis dicitur, unde omnia alia fluida secernuntur. Statim ab ejusdem missione, homogeneus esse videtur; quum vero per pauxillum tem poris immotus permanserit, praesertim si interea in loco modice calido fuerit servatus, heterogeneam suam naturam ostendit. In tres partes, globulos rubros, lympham
coagulabilem, et serositatem, secedit. Cum nil aliud in sanguinis massa reperiatur, hypothesis illa qua fluida quae
secernuntur in sanguine praeextitisse statuitur, et percolatione sola ad secretionem opus esse, necessario corruit. Aliquatenus tamen retineri meretur, cum ad perspirationis excretionem elucidandam applicatur. Serositas enim pars sanguinis est fluidissima; magna copia aquae abundat; sa lem ammoniaci generis solutum continet. Propter ejus fluiditatem, vasorum minimorum foramina penetrare potest, dum globulis rubris, et lymphae coagulabili, utpote
spissoribus, transitus denegatur. Hinc corpus animale haud inepte dicitur cribrum referre, quod tenuiora transire sinit, viscidiora retinet. Ex sanguinis serositate igitur praecipue derivatur materies perspirabilis, quae, globulos rubros et lympham Coagulabilem deserens, per arctissima vasa transfertur, et, ad cutim derivata sub , forma tenuissimi vaporis, perspirationem efficit. A priori igitur licet concludere, materiem quae perspiratione excernitur, constare, magna saltem ex parte, ex aqua quae sale impregnata est; quod etiam experimentis comprobatu T.
Aquam perspirationi inesse, nemo inficias ibir, qui reminiscitur vaporem qui e corpore, uti jam dictum est, diffluit, aquae sormam induere. Solem quod attinet : Chrystalligationes quae adhaerent vestimentis vitrariorum aliorumque, quibus inter laborandum prae nimio calore profusi oboriuntur sudores, materiem perspirabilem sale esse impregnatam, satis demonstrant n) Ex his vero, cujusmodi sit hujus salis indoles,
minime certiores facti sumus. Ad genus autem ammoniacum reserendum esse concludimus, quia nullus alius sal cujuscunque generis in sui dis nostris adhuc repertus est . . Porticulas n) Κunkei philosoph. chym. p. et Vet. Tachenius quoque perhibet γse salinum liquorem, ope experimenti ante memorati, collegisse.
247쪽
Dh PERSPIRATIONE INSENSIBILI. et a
Particulas quasdam foetidas perspirationi ines e vulgo
perhibent. Canes, quibus odoratus acutissimus est, unius de grege cervi vestigia prementes eum sequuntur, et, Caeteris omnibus neglectis, hunc solum cursu petunt. Mira quoque sagacitate, dominos suos cum mille aliis perini- stos, peculiari odore, qui ex eorum corporibus exhalat, perdocti, dignoscunt, et raro falluntur. Hinc omnes fere concludunt, volatile quiddam ac odoriferum materi ei perspiratae inesse, quod canes persentiunt, et accurate distinguunt. Et res ita se fortasse habet: Sed an non suspicari licet, hujus odoris specifici causam potius esse quaerendam in materie illa sebacea quam inter perspirandum quoque
excerni supra monuimus P Perspirabilis materies admodum est: volatilis: Odor itaque simul Cum vapore per aera dispersus cito evanescit, et sensuum acutissimam perceptionem esugit. Materies vero se bacea, quam etiam olere certo scimus, utpote magis fixa, odorem relinquit diutius Inari surum ; quemque propterea canes diu persentient, postquam animalia quae sectantur aufugerunt. Materiem e L ricana perspirationis quoque partem esie Ill. Halleius so) perhibet, quam et evidentius in nonnullis lucere dicit. Omnia, quantum novi, experimenta, in hunc usque diem, ad electricitatem elucidandam instituta, in hunc scopum collina ant, ut nempe pateat materiem C-lectricam per totum hunc orbem terrarum dispergi, et quoddam ejusdem aequilibrium inter omnia corpora nobis cognita obtinere. INil dubitandum esst igitur, quin et ma-: teries perspirabilis suam ejusdem portionem habeat. Cum vero materiam electricam in nonnullis evidentius lucere dicatur, quiddam implicari videtur, quod doctrinae electi icitatis, quae innumeris experimentis suffulcitur, prorsus e it incongruum. Omnia enim corpora, quod ad electricitatem attinet, in duas classes reduci queunt; eled tricam. mpe per se, et non electrica, appellata. Electrica perte ea sunt, quae, calore et frictione excitata, at mospheram electricam circum se colligunt atque retinent. Non eloc- trica vero, quae et conductores appellantur, sunt ea, quae, iri cito ne seu quocumque demum modo calefacta, nec mater cin electricam emittunt, nec colligunt aliunde. Et, si CX et lectrico excitato, materies electrica iis communicetur,
nisi sint insulata, sic enim loquuntur, eam non retinent ;transmittunt enim electricis circumposuis, quo aequilibrium, uti supponitur, servetur. Corpora nostra, sicut omnia alia quae humiditate abundant, non electrica sunt;
248쪽
et 38 DE PER SPIRATIONE INSENSIBILI
electrica phaenomena igitur per se exhibere non positans. Esto tamen materiem electricam quovis modo in corpore accumulatam esse ; lucida tamen nequaquam appareret, sed impercepta ad corpora Circumjacentia manaret. Juxta doctrinam igitur hanc improbabile prorsus videtur materiem electricam sub lucida forma e corpore cum perspiratione emuere.
Facta et experimenta, fidelissimi veritatis testes atque judices, huic conclusioni obstare videntur. Manuum siccarum frictione lucem coeruleam excitatam fuisse sp), pilos electrico igne ex frictu luxisse, et denique indusia quaedam e corpore detracta, electrica phenomena ostendisse,
legimus q) Ex his quidem discimus cuticulam, pilos et
et indusia haec electrica per se esse; nequaquam vero mZteriem quae perspiratione emanat electrica igne luxisse. tum itaque electrica materie lucidam perspirationem fieri nec theoria nec experimenta probent, minime admittendum est rem se ita habere. Alimentorum quoque odores, aromatum praecipue, sicut salii, cepe, &c. in materie perspirabili distincti r) percipi
An nor mephiticus perspirabili materiei insit, quaerere licet. Nepticus processus, qui semper in systemate nostro
obtinet, perem mephiticum evolvit. Aer iste vel resorbeatur, vel e systemate ejiciatur, necesse est. Eum per pulmonalem -haiationem transire, experimenta multa quae in promptu habemus demonstrant. Vir, eximie i in re chemica eruditus, Dr Blach, Cum calcem vivam aqua solutam aeri qui respirationi in servierat subjecisset, eandem aere mephitico cito saturatam atque extemplo praccipitatam, auditoribus suis inspicientibus, ostendit s . Cum per aliquod tempus aerem seclusum a reliquo atmosphaerae aere spiramus, anima deficiente, desinere cogimur ; eadem Vero aeris quantitas diutius respirationi inserviet. si athali causticum simul inclusum habeat ; hoc enim aerem mephiticum, quo aer vitalis respirationi ineptus redditur, absorbet st). Cum materi ei perspirabili admo sum similis sit pulmonalis exhalatio, ejus analogia aerem mephiticum per cutis poros quoque transire evincit; licet, propter materi ei perspirabilis subtilitatem, sensus
249쪽
PERsPIRATIONIS QUANTITAS.OMNEs fere qui perspirationi explicandae operam navarunt, quantitatem ejusdem' ad calculum redigere sunt conati'; et, quod mirum videri jure potest, quam diversi iasimas deduxerunt conclusiones. Sanctorius in Italia degens, summae excretionum quae fiunt e corporibus vivis, quinque ex octavis partibus ad perspirationem de qua loquimur esse referendam, invenit su). Cl. Keil quoque, cujus experimenta in Britannia instituta sunt, quotidianam perspirationem ad uncias triginta tres reducit x . Cel. Hosi man, qui aliquot de perspiratione fecit experimenta, haec habet: Deinde et hoc observata dignum, quantitatem urinae, in nostris praesertim regionibus, reliquorum quae perspiratione, alvo, aliisque egestionibus
evacuantur, quantitatem et pondus excedere s3).VAttamen, inter tanta . discrimina, lites forsan componi poterunt, illibata omnium scriptorum veracitate. Calor enim externus perspirationi S vim magnopere auget, et Proinde majorem materi ei perspi rabit is copiam expellit; quo calidior igitur est regio, eo major fiet perspiratio. Hi nai satis perspicuum est, plus multo excerni oportere perspiratione in Italia, quam in hac Insula vel in Germania; prior etenim Sole benigniore, quam posteriores, fruitur. Inter eos quoque qui in eadem regione vivunt alii minus, alii plus perspirant. Praeter calorem igitur, alia sunt quae perspirationis quantitatem assiciunt: Cujusmodii sunt, sextus, aetas, temperamentum. Aetatis differentiae cutis conditiones prorsus diversas efiiciunt: In junioribus per vasa multa ad cutem magna humorum vis derivatur;
hinc perspiratio fit admodum copiosa. In senectute vero, vasa quasi obliterantur, cutis, uti tactu quilibet sentiet, arescit: Hinc contra perspiratio valde impeditur. Quum
autem aetate aequales sub eodem Sole de gentes imparem materiei copiam perspirando exhalant, ratio disterentiae petenda est ex utriusque sexu et temperamento ; quibus Iariantibus, variantur forsan et cutis fabrica et sanguinis
Per spirationis quantitas, prout eam sexu S, aetas, Vel tempe sumentum moderantur, admodum variabiliS, et ponderatione sola dijudicanda est. Eam vero parum refert cognoscCre, dummodo ejus status relativi, in tam Vel minutam Pur spirationem respicientes, nobis innotet cant.
250쪽
Causae occasionales auctae vel imminutae perspirationis quotidie occurrunt; harum actioni omnes obnoxii viviamus; morbos evitandi vel profligandi vias non raro monstrant: Eas itaque probe intelligere plurimum interest. In iis perscrutandis quae perspirationem vel augent vel
cohibent, ad cutem, ad humorum quantitatem, ad eorum denique motum, attendere debemus; nam, his variantibus, copiosior sit vel minuitur perspiratio. Causae quidem auctae vel minutae perspirationis, ad ea quibus relaxatur cutis vel contra constringitur, ad ea etiam quae humorum quantitatem adaugent vel minuunt, &c. referri solent. Haec vero distributio nequaquam sequenda est; multa enim quae perspirationem sive augent sive minuunt admodum complexe effectus suos producunt, adeo ut ad unum aliquod referri non debeant. Idcirco, juxta
ordinem sequentem, uti censeo, multo commodius enuranda sunt. QUAE PERsΡIRATIONEM AUGENT.
Calor externus.-Perspirationem, copia solito majore, immo ad sudorem usque, fluere, urgente calore, propria CΣperientia unumquemque docet. Caloris actio in solida simplicia cutim relaxat, poros patentiores, et proinde ad materiem perspirabilem emittendam aptiores, reddit. Calori porro cum diu subjectum fuerit corpus, si uida expanduntur, et plet hora, uti loquitur Cl. Gaub. ad volumen inducitur set , quo eosdem prorsus effectus, quos fluidorum ipsum augmen, producit. Plet hora enim solida praeter modum distendit; vasis itaque valde constrictis, fluida
quacunque datur porta ruunt, et per PorOS Cuti S, P e CO-dem calore magnopere dilatatos, emittuntur. Quocunque
demum modo agat calor, nulla alia causa assignari potest, cujus major est vis in perspiratione acceleranda; et, ni adsit aliquis ejusdem gradus, reliquae omnes causae parum ad eam promovendam valere invenientur. Inter reliquas itaque recensendas, datum esse caloris gradum supponitur. νFricitiones miti opplicatae. - ARTERIAE vi musculari pollent, praecipue versus extremitates: Harum itaque contractiones ad perspirationem promovendam multum facient. Quo ucunque vasa extrema stimulat, adeo ut oscillationes in iis frenuentiores stant, humorum fluxum accelerabit. Frictiones actionem vasorum in cute patentium cient; ruborem enim et calorem gignunt; perspirationem
