Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 539페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

adeo adhaerentes, ut vel perforassent γ) t, atque etiam adolescentulam Ileo affectam memorat, quae omnia per os rejiciebat. Eodem laboravit puerpera, ex quo ruptura inguinis et umbilici orta est ; sed, excretis lumbricis, cessabat vomitus et). Alium quendam affectum fuisse comperimus dolore violento subitaneo, ex intervallis grassante in abdomine, cum frigoris sensu incipiente, quem vehemens universi corporis excepit motus, omnia in medio et infimo ventre quasi divulsurus, singulis diebus ter vel quater invadente, sed absque notabili dolore sa). Sau vages de dysenteria etiam verminosa mentionem facit, quae ab Augusto ad Novembrem grassabatur, qua quarta saltem ruricolarum pars laborabat, pluresque perierunt. Abdominis dolores atroces et subiti aderant, simulque viscerum ardor, nausea frequens, vomitio muci spermatis ranarum ad instar, dejectione S cruentae et mucosae cum multo sanguine. Anthel minticis remediis curati sunt, et plurimos deorsum ejiciebant vermes b). Inter universales vermium effectus plurim OS enumerare possumus morbos. Hujusmodi habenda est Chorea Sancti Viti ad lunae decrescentiam rediens, quae, expulsi 8 vermibus, evanuit sc): atque altera, ubi perpetuus fuit artuum motus d). De puella quoque septenni legimus, quae nec ambulare nec stare potuit, immota pendebant brachia, rigebant digiti, abdomen in immensum distentum fuit, facies cadaverosa, pedes inflati, et manus foetidissima scabie inductae se . In Barrere Obs Anat. P. 167. adolescentis Indici historiam habemus, qui in tetanum a vermibus incidit, et decimo occubuit die. Anerto cadavere, lumbrici intestinis glomeratim insidebant, et colonperforaverant. Catalepseos speciem a vermibus ortam adduxit Cl. Sau vages. Puella odiennis, quae catalepsi saepius a flecta fuerat, conquesta de cardialgia et doloribus abso-men pervagantibus, et de sensu corporis cujusdam a ventriculo in oesophagum repentis, duabus calomela nos dosi

bus adhibitis convaluit ).

Pro ho rum symptomatum causa, effectus vermium in intestinis, quales in cadaveribus inventi fuerint, memorare haud abs re esse duximus. Damian, Sinopaeus fg) duos lumbricos vivos intra ventriculi tunicas, alterum circa fun-G et dum,

62쪽

Dα vERMIBUS INTESTINORUM.

drim, alterum in parte superiori adhaerentes vidit. Card om sanguinolentam et erosam invenit Wepfer hJ. Peritonaeum a lumbrico perforatum esse, et sub umbilico exulcerationem rotundam inventam esse, testantur Ephemerid. German. t . Virginis post multa mala mortem occumbentis venter hic et illic vermibus scatebat. In altera non solum intestina, sed etiam cor et hepar, vermibus erosa et alte e curvata eme, memorat Riverius M. Plurima lumbricorum ab inguine prodeuntium exempla habemus. Unus ex inguine mulieris, quae hernia laborare credita est l). Ex vesica pueri lumbricos exiisse, cui dein mortuo et vesicam et rectum pluribus locis transfigi inventum est, testatur Celeb. Benevolt sm . Atque etiam taeniae exemplum habemus per abscessum in inguine prodeuntis sn . Haec symptomata medendi ratio duplex est. Primo, ut vermes e medio tollantur, cura adhibenda est ; dein, ut e Corpore aut vivi, aut demum mortui, extrudantur. Plurimi scriptores mucum illum qui vermibus sedem praebet et hospitium, aut solvendum esse, aut foras ejiciendum, itidem tradiderunt: hoc autem penitus omitti volumus, quoniam

aut vermium copiam ex hoc muco pendere, aut mucum

ullis remediis tuto tolli posse, parum constat. Quod si ullis ea vis est remediis, iis quae ad vermes foras ejiciendos

valent, inesse omnino videtur.

De hac igitur duplici medendi indicatione jam dicendum

est. Plurimis autem medicamentis vermes e medio tolli possunt. Hujusmodi sunt ea omnia quae ex asperitate sua, aut complures in angulos abeunte forma, Vermium tener rimum corpuS Vulnerant, lacerant, disperdunt. Haec inter recensendi sunt rigidi illi et in acutos angulos exeuntes villi, plantae cui nomen Dolichon pruriens posuit Linnaeus, si liquis insidentes. Hi crassiori syrupo commisti saepius apud Occidentalis Indiae insulas adhibentur, et vermibus, quibus regionem adeo calidarum incolae plurimum obnoxii sunt, quam maxime inimici habentur. Eodem fere modo Corallina pro Anthelm intico olim usurpata agere videtur, quam idcirco Gefmerus in pulverem redigi, neque cribari, recte monuit. Chalybis et stanni limaturae in hunc numerum vulgo referuntur ; illam autem stomachi liquoribus solutam, et salinae suae naturae jam compotem, veneni instar, vermes trucidare, omnino certum est; hanc itidem Perquam verisimile. oleo

63쪽

Oleo etiam vermes necari solent. Perinde oleorum mitiorum expressorum copia satis magna in corpus immissa vermes ibi latitantes tolli pose, creditum est ; unde tamen illis ea sit virtus, minus adparet. Neque enim veluti pluribus insectis, vermibus iis tracheam obstruere aut respirationem inhibere posse oleum videtur, quibus neque tracheam esse, neque respirationem utpote in fluido liquore vitam degentibus, nec aerem externum invisentibus, satis constat. Anne igitur vermibus noceat oleum, Propterea quod intus receptum stomachi viribus neget concoqui, aut quod materiem perspirabilem prodire vetet, in incerto est. Haec tamen sententia potior esse videtur, quoniam non nisi affatim oleo exhibito convalescit aeger. Porro plurimis remediis enecantur vermes, quibus veneni ad instar assici

putantur. Haec inter enumerantur omnia fere corpora

salina, sive acida, sive alhalina, seu demum neutra. Minus vero haec valent, quia nonnisi copia satis magna, et proinde in solutione saturata et statu concentrato adhibita, vermes solent perdere : adeo autem in primis viis diffunduntur, et totidem alias subeunt vices, ut ad vermes infirmiora plerumque et soluta perveniant. Quid, quod de hac re bene audit sulphur, praecipue in vaporem conversum, quale Oleo attritum, aut in hepar sulphuris mutatum, videre est. Vel crudo sulphure intus recepto, et mire qupdammodo immutato, corpus humanum affici monet et experientia, et foetidus ille vapor iis, quibus adhibitum est, ex corpore ejectus. Et sulphur igitur per se satis valet, et cum salinis medicamentis conjunctum felicius agit. Hujusmodi remedium praebent aquae minerales, salibus et sulphuris hepate simul imbutae, quales apud locum vulgo dictum Harrowgate in com. Eboracensi extant, de vermibus tollendis

praeclare audiente S.

Remedia vero tam salina quam sulphurea virtute sua superant corpora metellica. Mercurii sane diu inclaruit usus ; neque vero mercurio decocto totidem laudibus celebrato, neque Aethiopi minerali fidendum est. Aliae mercurii praeparationes plurimum valent, si copiosus adhiberentur, magis fortasse profuturae. . Aurum et argentum saepius nec improspere usurpata sunt ', ea vero sunt acrimonia, ut minus tuto aegris, praecipue pueris, hoc morbo

saepissime laborantibus, adhibeantur. Ex cu pro etiam Plurima constantur medicamenta, usitatiora sutura, nisi de nausea et pluribus aliis malis concitandis male audirent.

Apud hodiernos stannum praecipue in honore est, et saepius sub metalli forma adhibetur. Ex pondere et asperitate

64쪽

sua tantummodo valere nonnullis visum est, inter eiusmodi remedia ob eam causam supra recensitum. Quoniam vero stannum vegetabilibus acidis, quibus abundat stomachus, facile afficitur, adeo illic loci id di tui, ut vermes veneni adinstar tollat, corpore parum laeso, perquam verisimile est. Neque stanni limaturis magis ea inest virtus quam pulveri ex laevibus sphaericisque, aut calci ex minutioribus adhuc particulis conflato. Utcunque tamen illa res sese habet, multo hoc praestat remedium, cujus largior copia adhibita minus nocet. Hoc autem summi momenti est in vermibus enecandis, quos in inferiori intestinorum parte latitantes, medicamenta diffusa jam et infirmiora accedunt. Hanc ob causam chalybs vermibus plurimum nocere solet. Quo minor ei inest vis lethalis, eo largius usurpari potest. Jure igitur Boerha avius vitriolum viride ad drachmam in aquae I ib. solutum, et quotidie per dies complures asium endum laudat. Hoc autem cum remediis salinis supra dictis, aut purgantibus jam memorandis conjunctum, valde prodest.-Adde quod plurima medicamenta vegetabile regnum praebet, quae vermes aut perdunt, aut foras sedibus relictis prodire sapore ingrato et odore gravi cogunt. Hanc ob causam amara omnia, nimirum absinthium, santonicum,tanacetum, et alia ejusmodi in usu sunt. Quo tamen

modo aut aegros vermibus laborantes, aut vermes ipsos e corpore ejectos afficiant, nondum ex experimentis sat manifesto apparet. In vegetabilium, quae odore gravi vermibus nocent, numero sunt ruta, valeriana sylvestris, et assa

foetida ; quarum postrema priores illas virtute facile superare creditur. Hanc odore perquam referre, et summa insuper acrimonia gaudere videtur allium, a multis scriptoribus laudatum. Alia quaedam vegetabilia acrimonia sua veneni ad instar vermes tollere videntur. Scilicet plurimis purgantibus remediis hoc in morbo adhibitis eam esse vir tutem suspicarii licet, adeo ut priori aeque ac secundae medendi indicationi conveniant. Ex hac fortasse sua acrimonia in vermibus tollendis potissimum valent j allapium et gambogia, aliisque purgantibus, ut nonnullis visum est, longe praecellunt. Plurimis etiam vegetabilibus specifica quaedam vermes perdendi facultas vulgo tribuitur: quod si

ea quae modo diximus tollas, caetera omnia levioris este momenti, neque memoratu digna inveneris.

Illis igitur omissis, ad secundam medendi indicationem transeundum est. Hic emetica et purgantia auxilio et saluti sunt. Si ex vermibus nuper ab ore rejectis, et aliis qui

buslibet causis, stomachum iis potissimum laborare in sun

I ti picionem

65쪽

picionem venerit, ad emetica confugiendum est. Rarius autem sese ita res habet ; intestinis enim quam plurimum insident vermes, remediis purgantibus ejiciendi. Quod sit mortui ibi latitent, ipso intestinorum motu, fluida omnia

neque nimiae molis deorsum agente, Cito e X cludantur, necesse est. Teretes quidem et ascarides vel catervatim glomerati tenui adeo et ductili natura sunt, ut facile demittantur: neque taeniae moles immensa prohibet quo minus perist altico quem dicunt intestinorum motu, praecipue purgantium ope jam adaucto, saepiuS ex ano extrudatur. Facile adeo mortui ejiciuntur vermes. Vivi autem intestinorum tunicis ita penitus adhaerent, ut non nisi alia quadam vi avulsi, secundo, ut ita dicam, flumine deferantur. Eo valent ea medicamenta quae gravi sapore aut odore suo assectos sedes mutare, et in medium alveum ferri, cogunt; simul et illa quae veneno suo verme S aut omnino enecant, aut gravi torpore laborantes ab intestinorum lateribus divellunt. Ex his omnibus summa in hoc morbo medendo

medicamentorum purgantium virtus facile adparet. Nonnulla quidem medicamina vermes sedem immutare, et ex loco in locum ferri tantummodo cogunt. Alia torpore quodam paululum temporis assiciunt; neque mox convalentes rursus intestinis adhaerere vetant. Alia denique, quae a Tatim adhibita vermes omnino tollunt, aut minus tuto in corpus admittuntur, aut in canali alimentario diis

fusa, et quodammodo immutata, jam minus valent, nec nisi brevi quodam torpore assiciunt. Ιis omnibus cathartica medicamina mire subveniunt, et vermes jam torpentes et huc illuc temere delatos facile e corpore ejiciunt. Aut illis igitur haec conjuncta, aut alia aliis invicem praecedentia, summae opis sunt, et aegrotantium saluti magnopere conducunt. Ipsis autem catharticis remediis inesie vim lethalem, qua aut pereunt aut torpent vermes, haud injuria creditum est. Eam illis esse naturam supra ostendimus, quo plurimum prodeste inveniuntur, et utrisque medendi indicationibus optime conveniunt. Non omnia tamen purgantia medicamina aeque in honore sunt. Hi nuS Valent aloes, rheum, senna, et alia hujusmodi, quam acriora illa et potentiora, jallapium, scammonium, gambo gia et colocynthis. Quin et ex his perist altico motu vehementius aucto vermes e corpore facilius truduntur.

Haec sere sunt quae de vermibus tollendis loqui necessa rium duximus. Qua ratione varii illi morbi ex vermibus ortum ducentes levari possint, haud in animo est subjicere. Hoc enim illorum morborum proprium est, et ab hoc se mone penitua abhorrere videtur.

66쪽

TENT AMEN MEDICUM INAUGURALE,

Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,

GULI EI MI ROBERT SON, S. S. T. P.

Academiae Edinburgenae Praesecti;

NEC NON Amplissimi 8ENATUS ACADEMICI Consensu, Et Nobilissimae FACULTATIS ΜEDICAE Decreto i

SUΜMISQUE IN ΜΕ DICINA HONORIBUS ET PRIvILEGIIS RITE AC LEGITIΜE CONSEQUENDIS;

ERUDITOR UΜ IUDICIO SUBIICIT

IOHANNES MERUIN NO OTH, BRITANNUS.

Ad Diem Julii, hora locoque solitis.

Si solum spectes hominis caput, Hectora credas sSi stantem videas, Alanacta putes. ΜART.

Auxerat articulos macies, genuumque tumebat Orbis. OVID.

1766.

Equiti Baronetto, Medicinae Doctori, Magnae Britanniae Regis Μedico ordinario, Ad tantum honoris fastigium meritis Ac virtutibus aelis evecto, Hos primos labores acros voluit JOHANNE. MERviri No OTH.

67쪽

DE RACHITIDE.

CONSTANS inter omnes sese medicos hO' Pietatio.

diernos viget opinio, Rachitidem recentiorum proprium, antiquis incognitum morbum esse. Hujus sententiae princeps, ut ego accepi, Glissonius medio seculo proximo de Rachitide Libellum conscripsit, eamque prorsus novum esse malum asseverare, ac hujus insulae ip-1 OS, Unde primum orta sit, pagos notare non dubitavit α). Quam ex his in alia Britanniae loca serpsisse, tandemque vicinas Europae regiones invasisse, eodem auctore, discimus.

Morbum vero minime contagiosum, tam longe lateque gractari, et a penitus toto divisis orbe Britannis ortum, to- gentes populosque adire potuisse, a vero pariter atque ratione alienum videtur. Primum enim quae argumenta sve hunc sive alios, quos dicunt novos, antiquorum morborum nuper numerum auxisse, adferuntur, illa minimum ponderis habent. Enimvsro si cum Graecorum ac Romanorum, posteaquam ad summum cultus et humanitatis Culmen pervenerunt, ac hujus comite S perpetuae, luxuria et desidia, invaserunt, moribus, nostri conferantur, pro fedio illi nobis neque meliores neque paucioribus morbis a filixi videbuntur. Et si rudem majorum nostrorum aetatem cum illorum seculis pariter incultis comparemus, idem dici licebit. Neque genus humanum a virtutibus ante- actorum aevorum degenera se, aut illis, quod vulgo credi tur, nos corruptiores esse, ideoque pluribus obnoxios morbis, ullum argumenti vestigium aut vestigii quidem umbra reperitur. Cur igitur Glistonio aliisque, nostra vitia eos morbos genuisse, qui idcirco novi videantur, quia literis

antiquorum parum aperte proditi sint, et non omni tempore extitisse, dictitantibus credamus 8 Praeterea aeris p Ondus, ante Torricellium natum, ideo nullum esse, quia nullus ante hunc animadvertisset, aut animadversum memoriae prodidisset, quis mortalium dixerit Z Porro si quis, ominis argumentis, ipsam rem attento animo perpendat, quae illi de Rachitide dixerunt, ea non ita se habere reperiet. Antiquorum enim monumentis diligentius perscru-Vo L. III. Π tatis,

a) Innotuit autem primum hic morbus quantum quidem ex aliorum relatione, diligenti facto examine, colligere potuimus) in Occidentalibus Angliae tractibus, in comitatu scilicet Dorset et Somer-set, triginta circiter abhinc annis. Clusin. de raclitide, pag. 5. edit. Lond. 1665.

68쪽

tatis, in omni coelo, omnique aevo hoc, malum nunc mitius nunc saevius parvulorum corpora amixisse, haud abs re in animum induxi credere b). Cur enim. mirum est, sit causae haudquaquam diversae eadem vel similia esiicere comperiantur Z Itaque apud antiquos, spinae curvaturas et ollium aliorum contorsiones, quales nunc rachiticis contingere videmus, passim legendo notami. Quod si, attento animo, nec Verborum sententia perversa, quidam apud Hippocratem vetustissimum medicinae auctorem locus Cognoscatur, ille Rachitidem non ignora si e videbitur. Cujus Vc rhorum exemplum infra scriptum est. U Verticula vero

spinae quibus cuinque in gibbum trahuntur e X morbis, pleraque ut solvantur, fieri non potest.-Εt quibus qui- dem gibba sit spina dum pueri sunt, priusquam CorPUS ad augmentum plenum perfectum suerit, his corpus juxta spinam coaugeri inon solet. Sed crura quidem ac manus perficiuntur, illae vero partes desectuosiores sunt. Et quibus supra septum transversum gibbositas est, his et costae in amplitudinem augeri non solent, sed in anteriorem partem ; et peEius acutum sit, sed non la- tum, ipsique et dissiculter spirant et stridulam faucium asperitatem habent sc V Praeterque hoc notae atque indicia Rachitidi convenentia passim per ejus opera conspi

ciuntur.

Quin etiam, si quis credularum religionum expers, fabularum, quas antiqui scriptores de parvulis a daemonibus

aut veneficiis veXatis Contexuerunt, verum requisiverit,

morbos sic fieri creditos, omni ex parte Rachitidi sit miles sui se reperiet d).

In summum, hunc morbum ultimis his temporibus proprium esse, ac in Occidentalibus Angliae regionibus primum apparuisse, aeque a vero abhorret. Etenim si causas ejus consideremus, has omnibus regionibus omnibusque seculis communes dicemus. Qui si in Anglia primam originem traxisset, certe illic ubi causae potentiores e se debeant, quam alibi, frequentior foret. Quin eundem in Batavia quam hujus insulae pagis multo esse frequentio

rem ipsi mihi observandi copia suit. Fierique potest ut

b) Pumilos et distortos, ut ludibria nati rae, malique ominis, ab

horrebat. Suel. Au . 83.

c) Hippocrat. de Articulis, Cap. ii. d) Hunc morbum non tam novum eme ut vulgo creditur, alias in schediasmate docui, quo Ostendi, insanies oli in pro a diabolo suppos iis habitos, revera nihil aliud quam infantes Rachiticos sui me. A seri Progr. A Pag. I9O.

69쪽

quaedam terrarum Orbis loca etiam magis ei opportuna

Que res et argumenta, quamvis Rachitidis vetustatem satis stabili re videantur, cur tamen in antiquorum monumentis nihil certius aut plenius de ea ossendamus, dissicilis ratio redditu est. Ni tamen salior sic nodus expediendus est. Ut enim apud nos nutricibus et vetulis mulierculis parvulorum Rachitide laborantium cura prave committitur,

ita idem illos fecisse non deest sulpicio. Quo fieret, ut perito medico eam perspiciendi, ideoque de ejus natura rite judicandi ac disserendi minor facultas foret. Ad hoc accedit, quod coelum Graecorum clementius eos forsitan ad Rachitidem aeque ac alios plurimos morbos minus proclives olim reddiderit, quam locorum septentrionalium situs, qui tum Rachitidi, tum Scorbulo, hic plerumque oriundis, quam maxime favent. Unde fieri potest, ut Rachitis illis regionibus mitior ac obscurior minus a scriptoribus observata, ideoque minus quoque memoriae prodita sit. Nonnulla igitur ad Rachitidem specitantia antiquorum

scripta evolventibus subinde occurrere demonstravi, Camque antiquitus extiti sie argumenti S evincere ita conatus sum, ut tamen subtiliorem ejus notitiam Glisponio licut et nomen acceptum reserendum fatear. MORBI CURSUS. Rachitidem longum morbum esse constat , et illam etiam perpaucis ante quartum vel quintum aetatis mensem contingere inter omnes medicos convenit. Quo tempore parvuli languescere, a motu alieni ac irritabiles esse incipiunt ;dein, animi hilaritati vividaeque gratiae evanescentibus supervenit marcor. Qui paulo natu majores et jam ambulare valentes a morbo primum petuntur, pedum plantas solo committere nolunt, eaque omnia obiecit amenta quae paulo ante totos animos occupaverant, nunc prorsus fallidiunt. Omnes inertes fiunt, adeoque nonnulli ut quali cibi somnique solius vivere causa videantur. Plerique tamen a cibo circa primam morbi accessionem alieni sunt, P ejus concoquunt, et frequenter ingesta ac ventum eructant. Item ab initio universum summum corpus Praeter

consuetudinem pallescit, solitoque magis mollescit atque

tumet. In dies imminuuntur vires, venterque Praeter Ha-H a turam

se) Improportio nutritionis, ipsiusque capitis magnitudo major visa, suspicionem movent de Rachitide, Anglis magis observata et descripta, et nostris tamen locis Ienae non infrequenti. Georgii motis Zangi M. elii, cap. xxxii. p. oi. De Morbia Insalitum.

70쪽

turam aliis, aqua intus undante, aliis, sine hac, grandescit. Mox extrinsecus vera Rachitis suam naturam fatetur. Caput enim in multum crescit, longorumque ossium e X- trema, horum procesius, tarsique et carpi parvula osia brevi ampliata apparent. Procedente morbo, omnem naturae modum magnitudine caput excedit, ac musculis imbecillis parum amplius mobile, huc illuc, qua corporis positura seu propria gravitas ducat, quasi pondus iners, inclinat. Porro etiam provectiore malo anterior pectoris pars acuta prominet, dum latera quasi compresia, complanata ac in nonnullis prope cavata fiunt. Costarum haud aliter quam reliquorum ostium extrema, ubi sterni cartilaginibus adnectuntur, tu me fiunt; posteaque spirandi dissicultas et molesta, quasi asthmatica, tussis nascuntur. Haec adeo nonnullos torquent, eoque violentiae procedunt, ut misellos prorsus suffocatos, vel, quod minime rarum est, convu

sionibus exceptos, jugulent. Quibus vero huic superesse periculo et morbi victoriam differre con .igit, illis summi undique corporis facies prorsus diversa erit. Cutis enim adeo, non aqua undique sui fusa, distenditur, ut nimis jam laxata, quasi pendula multoque justo amplior fiat. Post quod ossum extrema antea aucta in dies magis magisque augescunt, dum musculi mollioresque corporis partes omnes sensim tabescunt. Jamque in pejora omnia ruunt. Osia insolito breviora atque ubique crassiora varie pro Variarum rerum impullupraeter naturam inclinant. Ex omnibus vero spina maxime distorta, et aliter in aliis, perpaucis simpliciter, plerisque dupliciter tripliciterque pro aetate aut magnitudine morbi ; modo antrorsum, modo retror luna, nunc in hoc, nunc in illud latus, interdum oblique, incurvatur. Cervices plerisque justo breviores videntur; et inter humeros, more insueto extantes, caput immensum tamen prope conditum latet. Vox cita atque stridula redditur. Porro artus, et superiores et inferiores, adeo distorquentur, ut singula osia sua quasi natura in certas partes tendant. Lacerti brachiaque pleriique extrorsum, se mora sere in omnibus, nam horum flexura certisti ima est, anta orsum,

Crura, quae minime certam Viam a sectant, aliquanto ex trorsum ac antrorsum niti vulgo observantur. Genuum

habitus multum a naturali situ varie discedunt, neque pedes mali informitatem fugiunt, semper quoque ita viti tint oblique extrorsum retorqueantur. Postremo rachiticorum incesius notandus est, qui corpora sua ab altero ad alterum

SEARCH

MENU NAVIGATION