Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 539페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

l lore aut molestia; tarde et aegre suppurant, et nunquam in suppurationem benignam abeunt, sed ulcera foeda et vix sanabilia relinquunt. Eodem anni tempore, ambo se ostendunt, hiemali scilicet aut verno ; accedente aestate, levant tur, aut dissipantur ; at, reverso hieme, ambo saepe rede-

unt. Denique, in sectionibus cadaverum eorum quos scrGlt ph ula plane occidit, tumores scrophulosi in omnibus corporis partibus, et tubercula in pulmonibus ejusdem speciei, i haud raro reperiuntur ; quod mihi bis terve vidisse contit git. Ex his omnibus satis patet, phthisin pulmonalem a dispositione scrophulosa saepe oriri, et verum morbum scrO-

phulosum esse. Quapropter, ubi phthisiis in iis occurrit,l qui vel ipsi manifeste scrophulosi sunt, vel a parentibust sero phulosis nati, huic causae plerumque tribuenda est. Fortasse quis credere potest, haud multum ad morbi sal nationem conducturum, hanc causam naanifestissimis signis statui sie: QEippe nullus fere morbes s scrophula obscul rior est, aut sanatu dissicilior, etiam ubi partes externas occupat, quibus remedia idonea directe applicari possunt. Lubentissime quidem fateor, omnia fere remedia huic mor-l bo frustra plerumque adhiberi. Et ex effectibus remedio-l rum nequaquam colligere possum coeli mutationem auxilios fore. Nec eX caussis ejus multum colligi potest; quippe iisti nihil fere obscurius est. De causa proxima variae sententiae sunt: Alii morbumi lymphae spissitudini aliisque vitiis tribuunt; alii putant vili tium non in lympha, sed in ipsis vasis lymphaticis, haeret re, quae, varias ob causa S, debilia, laXa, et praeter natu- ram ampla, credunt. Alii morbum oriri censent a materia alique morbida, sive in corpore genita, sive a parentibus accepta, quae, processu nondum explicato, a sanis suidis secernitur, et in quasdam partes, praecipue glandula Stymphaticas, deponitur. De his variis sententiis non hic est opus verba facere; nam, sive verae sive falsae sint, nisii accuratius indagantur, nulla indicatio curativa ex iis oriri potest quae coeli mutationem requirit. Nec melius intel-l liguntur causae hujus morbi remotiores ; nam, apud me- dicos nondum constat, utrum diaeta tenuis, ex frugibus similibusque maxime confecta, quali pauperum, et Pr de cipue rusticorum, liberi utuntur, an diaeta lautior et plenior liberorum opulentiorum, huic morbo magis opportuna sit. Neque audeo statuere, strophulam oriri e X eial fectibus alicujus coeli; quippe per totum terrarum Urbem Vag3tur, et in omnibus regionibus, sive frigidis, sive calidis, sive temperatis, et in omni aevo, cognita est. Sed,

VOL III. Ss licet

332쪽

33 et D s MORBIS COELI

licet haec pestis adeo universa sit, maxime tamen, ni sallor, in regionibus frigidis humidis grassatur, et in temperatis et siccis rarius occurrit. Ex observationibus quorundam medicorum nostrorum, qui in Italiam iter fecerint, hic morbus multo rarior est in Italia, quam in Insula nostra. In Hispania etiam rarior est; et vir peritissimus, qui artem medicam per plures annos Gadibus exercuit, mihi de hac re perquirenti retulit, se perpaucos illic vidisse hoc morbo laborantes, nec ullos rachitide tentatos, quam plures medici huic morbo admodum amnem arbitrantur. Novi autem alios medicos affirmare strophulam in Hispania satis esse frequentem. Ex his itaque nihil sere colligere licet, donec res accuratius indagetur. Sunt autem qui strenuissime assirmant, hunc morbum frequentiorem

esse in Hibernia, quam in Magna Britannia; et in partibus hujus Insulae occidentalibus, quam in orientalibus: Quod nulli alii causae, quam earum partium majori humiditati imputari potest. Et quidem in hac insula, quatenus colligere possum, frequentior est in locis humidis quam in

siccis. Satis igitur verisimile est, strophulam levamen aliquod accipere a peregrinatione in regiones siccas et temperate calida s. Haec fortasse exspectatio admodum incerta videbitur; at, ni maxime fallor, ex historia morbi, et analogia rerum juvantium et laedentium, magnopere con

firmatur.

Et si scrophula raro in pulmones incumbat antequam aeger decimum quintum aetatis annum pertigerit, plerumque tamen multo citius in aliis corporis partibus, praecipue in glandulis colli, reperitur. Interdum quidem, nec raro, nullum scrophulae signum observatur, donec iubem cula in pulmonibus formentur, et phthisiis incipiat, quae procul dubio ex hoc fonte proveniebat, quatenus aegri labem congenitam habebant, quippe ex parentibus scrophulosis orti. Ubi scrophula in externis corporis partibus se ostendit, plerumque fit intra annum quintum et duodecimum ; interdum, sed raro, a teneris unguibus miseros haec pestis comitatur. Interdum etiam, sed admodum raro, aetate pro Vectiore apparet. Quando morbus solito

tempore Occurrit, plerumque circa aetatem puberem naturae beneficio sanatur, et sponte evanescit; nec unquam aegrum postea vexat, nisi mala fortuna in pulmones ruat,

et phthisin faciat. Quomodo hoc beneficium perficiatur,

fateor me ignorare. Magnae in corpore humano mutationes eo tempore producuntur, quae nondum accurate

intelliguntur: Plures autem morbi solis istis mutationibus prorsus

333쪽

MUTATIONE MEDENDIS. 333

prorsus sanantur. Hoc itaque remedium vix intelligere, et neutiquam imitare possumus. Aliud autem remedium in hoc morbo efficacissimum, non quidem arte Comparatum, sed naturae beneficio suppeditatum, coeli mutatione

imitari concessum est. Omnibus notum est, tum Ore S scrOphulosos externos non semper in eodem statu manere, sed nunc augeri, nunc minui, interdum evanescere, et rursu Spostea se ostendere. Hae mutationes ex variis anni tempestatibus oriri videntur. Strumae plerumque circa sol stitium hiemale incipiunt; tempore verno augentur; ac cedente autem aestate, incrementum eorum sistitur ; aestate et autumno evanescunt, vel saltem valde minuuntur; reversa hieme, renovantur. Saepe etiam, ubi tumore S sup Purant, et ulcera foeda faciunt, nullis remediis cedunt, donec, aestate accedente, sponte sanantur. At tubercula

in pulmonibus, quatenus ex variis signis dignoscere possumus, eosdem este dius ex anni tempestatibus percipere videntur. 2Egri enim, tempore hiemali aut verno, saepe tus sim levem, frequentem, molestam, et siccam, cum dissicultate respirandi, conqueruntur. Ex his signis, praecipue in scrophulosis, phthisis semper metuenda est. Haud raro

tamen sua sponte remittunt tempore aestivo; autumno autem vel hieme redeunt, et, vere appropinquante, aegro

mortem asserunt.

Nonne itaque satis verisimile est, tempus brumale omnibus ulceribus, et tumoribus strophulosis, ubicunque sitis, valde noceret Nec omnino absimile est, coeli hiemalis intemperiem istorum malorum causaS quasdam remotas, tam excitantes, quam praedis ponentes, suppeditare. Et, si

hoc credimus, pari ratione censendum est, ae itatem, vel coelum temperate calidum, causas illas remotas tollere vel praecavere, ita ut, omnibus impedimentis ad tumorum resolutionem et ulcerum sanationem sublatis, vire S naturae medicatrices morbum vincant. Morbus, in constitutione

latens, plerumque in partes debiles cadit. Aer autem temperate calidus respirationi favet, et pulmones roborat: QMd ergo censere impedit, coelum temperate calidum hoc modo phthisi occurrere, vel alio modo celato causae morbi proximae mederit Sed, quomodocunque pernicies oriatur, sive hiems morbi causas remotas praebeat, sive tantum morbo jam existenti noceat, satis constat, periculum nullo alio modo evitandum' esse, quam hiemis intem Periem fugiendo, peregrinatione in regiones calidiores facta. Si aeger in idoneas regiones iter faciat, ibique per tempus satia longum commoretur, perpetua aestate Per annum in-

S i et tegrum

334쪽

33 D st MORBIS COELI

tegrum, vel, si opus fuerit, per plures annos, gaudere ps-test. Hoc modo omnia nostrae longae hiemis incommoda praecaventur; et quicquid boni ab aestate nostra perciperetur, aestate ita ad arbitrium protrahenda, non modo salvum praestari, sed maxime etiam augeri, exspectandum est.

Et quidem mihi nequaquam absurdum est exspectare, si

aestas per quatuor menses durans tanta vi pollet, ut ulcerastrophulosa sanare, et tumores resolvere, et denique morbum per plures menses fugare potest, aestatem perpetuam non modo per longum tempus morbi reditum praevenire, sed etiam totum corporis habitum mutare, et dispositionem scrophulosam radicitus exstirpare, ita ut omne periculum phthis eos scrophulosae postea supervenientis prorsus praecaveatur. Nec his argumentis objiciendum est, strophulam in regionibus calidis interdum reperiri: Notum enim est, coelum multo majorem effectum in peregrinos habere quam in nativos. Corporis constitutio, certo calori assueta, exinde nec multum fert commodi nec incommodi. Si igitur calor morbi est remedium, major ejus consueto gradus adhibendus est; et forsan nihil aliud ad scrophulam Hispanicam medendam requiritur, quam in coelum adhuc fervidius peregrinatio.

PIaec omnia magnopere confirmantur observatione eia

sectuum quos experientia ostendit coeli mutationem habere in phthisi incipiente medenda, aut praevenienda. Multi nostrorum quotannis qui omnia signa habent tuberculi incipientis in pulmonibus, instante hieme, coelos mitiores petunt, ibique manent per hiemem unam vel alteram. Nonnulli a morbo prorsus liberantur, et in patriam sani et robusti redeunt, nec ulla postea phthiseos signa percipiunt. Alii autem, qui unam tantum hiemem peregre morati sunt, in patriam redeunt, sese credentes sanos et incolumes : At, prima hieme, morbo pristino corripiuntur, et brevi tempore pereunt. Cum igitur coeli mutatio tanta vi pollet in hoc morbo medendo, ut tubercula jam sormata tollere et resolvere possit, a fortiori, eorum formationem praevenire debet. Et ita res se habet: Nam, in regionibus calidioribus, etsi scrophula nonnunquam occurrat, phthisis pulmonali S raro observatur. Exspectare ergo aequum est, scrophulos Os nostros, in tales regiones

ante aetatem phthisicam transvectos, a phthisi immunes fore. Ex his omnibus satis manifestum mihi videtur, coeli mutationem optimos polliceri effectus, et ad sanandam et praecavendam phthisin pulmonalem ex scrophiala ortam : Horbum vero adeo periculosum praecavere praestat, quam

335쪽

MUTATIONE MEDENDIS. 33s

jam inchoatum aggredi. -Eruditissimus Me ad similem sententiam de coeli mutationis usu, in phthisii scrophulosa praecavenda, jamduduin statuit, in elgantissimis suis Mo

Ditis et praeceptis medicis. Verba ejus hic referam: Coelum quoque mutare saepe in salutem cedit, impri-

mis si morbi s scrophulae scilicet) in pulmones ruituri sit

metus; ita tamen ut regionem, nec Calidam nimis, ne C frigidam, nec tempestatum mutationibus insalubrem, Pe- tat aeger.' Sub tanti nominis umbra sententiam meam cum siducia repono; nec pudet meas saltem conclusiones hoc modo salvas reddidisse.

De beneficio, in phthisi strophulosa, ab ipsa itineris exercitatione exspectando, nihil a priori statuere audeo. EX- empla vero a Syden hamio recensita ostendunt, e Xercitationem in hoc morbo optimos effectus habere. Ideoque,

in hoc, uti in pluribus aliis morbis, ab ipsa itineris exercitatione levamen et auxilium exspectari potest. Altera, et non infrequens causa phthis eos, in hac saltem Insula, est hae inop tysis. momodo autem phthisin producat, penitus eXplicare non suscipiam ; sed, quum eXp'rientia docuit, phthisin pulmonalem hae inop tysin plerumque insequi, nihil dubitavi, hanc causam esse phthis eos, posuisse. midam medici, ut supra notavimuS, Opinantur, meram vasis sanguinei rupturam, qualis in haemoptysi, plerumque saltem, fit, ulcus insanabile et phthisin inducere ; quippe, per vehementem sanguinis in pulmonibus

cursum, eorumque motum continuum in respiratione, et liberum aeris aditum, vulnus apertum servatur, et sanatio

ejus in perpetuum impeditur. Argumenta quibns haec opinio refellitur, non opus est repetere. Experientia satis evincit, phthisin nec ex mera vasis sanguinei in pulmonibuS ruptura, nec quidem ex sola suppuratione, in plerisque saltem casibus, provenire, si modo istud viscus antea fanum fuerit. Alii, aliam morbi causam, et quidem magis probabilem, proposuere: Sanguinem nempe in pulmones, eae ruptis vasis effusum, non omnem tussi rejici, sed aliquantum ejus in pulmone manere, ibique corrumpi, partesque vicinas irritare, et erodere, et tandem ulcus foedum

et insanabile producere. Nihil dubito quin magna perniciei pars ex hoc fonte proveniat: Attamen, ni salior, illud malum raso accidit, nisi prius pulmones labo aliqua infecti fuerint. Nam, in caeteris corporis partibus, modo habitus sanus et robustus sit, sanguis in telam cellulosam effusus, sine ullo damno aut periculo, brevi tempore absorbetur. Vidi, post venae sectionem imperite factam, brachi-

336쪽

336Da MORBIS COELI

um a carpo usque ad humerum livido colore suffusum: Nulla tamen suppuratio aut gangraena exinde orta est; sanguis sponte evanuit, ita ut, post viginti dies, nullum morbi vestigium relinqueretur. Saepe etiam in pulmonibus nulla ulcera post haemoplysin formantur; quanquam vix probabile est, omnem sanguinem in pulmones e sum tussi exscreari. Si igitur nulla talis pernicies post haemo p-tysin oritur, verisimile est, sanguinem effusum, et non sputo rejectum, vasis inhalantibus absorptum fuisse. Sed si,

qualemcUnque ob causam, hoc non perficitur, facile crederem, ulcus caeteraque mala oriri a sanguinis corruptione in cellulas pulmonum effusi. Praeterea, talis in pulmonibus saburra tussim crebram procul dubio excitaret, qua nihil magis ad phthisin faciendam conducit, ut postea locus

erit evincere.

Denique' sunt qui docent, haemoplysin nequaquam esse causam phthis eos, sed tantummodo caulae ejus signum et effectum. Phthisin a tuberculis in pulmonibus oriri credunt, quae diu adfuissent antequam haemoppysis incipiebat, et quae istum morbum, vel potius symptoma, induxisse a Trinant, vasa scilicet sanguinea sua mole ita comprimendo, ut sanguis in pulmones, vel per transudationem, vel ex ruptis vasis estunderetur. Sectiones etiam cadaverum plane ostendunt, tubercula, sive strophulosa, sive ex aliis causis orta, phthis eos causam frequentissimam esse, aut saltem eum comitari; et observationibus constat, tubercula in pulmonibus, ex aliis causis, praeterquam dispositionem scrophulosam, oriri. Opifices quidam, ex artifi-εiorum natura. pulveri admodum expositi; exempli gratia, qui farina molenda, lapidibus caedendis, lino carminando,

aliisque similibus, occupantur, tuberculis in pulmonibus, et phthisi pulmonali, maxime obnoxii sunt ; nec hoc alii causae imputandum est, quam pulveri quem in pulmones quotidie haut iunt. Minime tamen credere possum, phthisia post haemoplysin non oriri, nisi prius tubercula in pulmonibus adfuissent: Saepe enim, in cadaverum sectionibus hoc morbo mortuorum, ingens Ulcus reperitur, nulla

autem tuberculat, multi etiam aegri phthisi post haemop-tysin insecuta absumuntur, qui, antequam haec invaserit, nulla unquam signa tuberculorum exhibuerant. Interdum

quoque, post peripi eum Oniam male tractatam, et in suppurationem terminatam, vera phthisis pulmonalis insequitur, etsi nulla antea tuberculorum signa adfuissent. Et interdum, licet rarius, phthisis nascitur a magna vi externa

pulmonibus illata.

337쪽

MUTATIONE MEDENDI s. 33

Ex causis itaque haemoplyseos, tam proximis quam remotis, et a statu non modo pulmonum sed totius corporis, qui eam praecedit et comitatur, ratio petenda est, cur

phthisis pulmonalis haemoplysin insequatur. Medicorum observationibus satis constat, dispostionem l ad hae inop tysin saepe a parentibus accipi: Hinc patet morbum non a levi aliqua et fortuita causa originem ducere, sed a fabrica et constitutione speciali, sive pulmonum, sive

universi corporis. Notum enim est, parentes saepe temperamentum, et conformationem specialem, in prolem

transmittere: Et, in multis saltem casibus, a pectoris deformitate plane videmus, pravam pulmonum structura ni obtinere. Ubicunque talis structura obtinet, pulmones nequaquam rite distenduntur, et sanguinis motus in iis impeditur; hinc distributio ab normis et congestio, quae vasa sanguinea debilitat, et distendit, et rupturae obnoxia reddit. Multae causae excitantes, quae haemoplysin saepe faciunt, sanguinis congestionem in pulmonibus plane inducunt. Exempli gratia, exercitatio violenta, vel nixus corporis ingens, veluti in cursu, vel in magnis ponderibus levandis, tussis vehemens, clamor, cantus, &c. Antequam etiam sanguis erumpit, manifestissima signa determinationis abnormis, et congestionis sanguinis in pulmonibus, fere semper observantur : Scilicet, sensus ponderis, aut caloris, aut molestiae, aut doloris in pectore, et rubor genarum. Erumpente sanguine, haec omnia sponte, et plerumque brevi tempore, evanescunt; et saepe, sanguinismis ione tempestive facta, haemorrhagia omnino prae Cavetur. Observatur etiam, signa constrictionis spasmodicae

vasorum extremorum haemoplysin antecedere et comitari. Interdum a subita externarum partium refrigeratione,

Praecipue corpore prius calente, haemoptysis nascitur: Et omnibus medicis notum est, nihil magis ad hanc praecavendam vel sanandam conducere, quam debitam fluidorum determinationem ad corporis superficiem promovere vel restituere. Satis itaque patet, sanguinis determinationem abnormem et congestionem in pulmonibus haemoplysin producere ; et ideo nunc est inquirendum, quomodo distributio ista abnormis nascatur, et cur sanguis majori copia in pulmones ruat.

Haemoptysin, experientia docet, iis praecipue accidere qui victu pleno utuntur, qui ex agiliori vitae genere in otiosum et sedentarium transierunt; maxime omnium tarn e Π,

iis quibus aliae solitae excretiones, praesertim sanguilaeae, sive naturales, sive praeter naturam existentes, cessarunt

338쪽

Et in hoc genere haemorrhagia narium, aut, in sexu sequiori, menses, sunt principes; quibus adjungere Oportet, sanguinis missionem solitam praetermissam, et interdum, sed rarius, haemorrhoides suppressas. Haemoptysis etiam

tempore verno saepius contingere observatur, et plerumque tantum hominibus, intra annum aetatis decimum octa-Vum, et trigessimum, Vel trigesimum quintum, quo tem

pare status plethoricus variis signis adesie dignoscitur. Dubitare itaque non licet, quin haemoplysiis omnibus aliis haemorrhagiis similis ex plet hora proveniat; et ideo causae illius plet horae quae haemoplysin producit, nunc breviter

tradendae sunt.

Et a te puerili, ubi corpus in dies crescit, major adest boni sanguinis copia, quam ad corpus nutriendum, et sine incremento sustinendum, requiritur: et haec quidem verapiet hora est; attamen nequaquam morbida. Nam vasa facile cedunt et dilatantur, donec corpus debitam magnitudinem attigerit; sed, quum vasa validiora fiunt, et sanguini resistunt, tunc plet hora sentitur, et haemorrhagiae et

varii morbi ex eo oriuntur.

Ex observationibus et experimentis clarissimi Wintring-hamii junioris constat, proportionem densitatis et roboris inter arterias et venas variam diversis hominum aetatibus obtinere. Etate puerili, et etiam juvenili, venae arteriis multo majore vi et densitate pollent: AEtate provectiori, arteriae vicissilii majorem vim adipiscuntur. Debitum aequilibrium circa trigessimum vel trigesimum quintum annum obtinere videtur. Hinc, si plet hora in corpore adsit antequam aeger trigesimum attigerit annum, in arteriis tantummodo, vel saltem praecipue, se ostendit; quippe venae, ob majorem densitatem et robur, nimiae sanguinis copiae resistere queunt: Arteriae autem, ob majorem laxitatem et debilitatem, nimiam sanguinis proportionem accipiunt, ideoque distenduntur: Et inde provenit congestio, et a subita et violenta aliqua causa, quae sanguinis distributionem magnopere turbat, arteriarum ruptura, et haemorrhagia. Sed, post annum trigesimum quintum, haemorrhagiae plerumque e X veni S, raro e X arteriis, fiunt. iam diu arteriae auctae sanguinis copiae et venarum vi, modo naturali et aequali, cedunt, omnesque corporis

partes in dies crescunt, nulla incommoda ex ista plet hora naturali sentiri possunt. Q indocunque autem corporis incrementum cessat, et plet hora morbida insequitur, haemorrhagiae ex illa corporis parte primo apparere debent,

quae debitam suam magnitudinem primo pertingat. Hinc

339쪽

ri capite eo tempore, haemorrhagiae maxime expectanda eunt; quia Caput, ut omnes medici, et pictores, et staturii, 1atis norunt, ante alias partes debitam magnitudinem Decipit. Et ita res se habet: Haemorrhagia enim narium l late alias Occurrere reperitur; plerumque scilicet ab annos eclino quinto ad decimum odia vum . At, ubi omnes orporis partes debitam magnitudinem acceperunt, ratio

se stat, cur haemorrhagiae maxime in capite obtinerent. 'unc, venis adhuc arteriis majorem vim habentibus, hae-rorrhagiae in iis partibus imprimis accidere debent, in .uibus 1 anguis maxima vi et copia fuit. Hinc ratio pa-l :t, cur illo tempore in pulmonibus evenirent: Tantumni in sanguinis per pulmones fiuit, quod per totum relii utina corpus. Si igitur fluidorum distributio et circuitus .: qui librium, quacunque ex causa, magnoperC turbantur,atet omnia mala exinde oriunda in pulmonibus praecipue nitri: Nam, licet istud viscus parvum sit, attamen vata

id us sanguinea magna sanguinis copiam semper continent. li eoque majorem copiam, vel etiam majorem sanguinisti .apetum, sine periculo ferre non possunt: Facile itaquel impuntur; unde haemoptysis sit. Postea autem, quum

li stema arterio sum tantam vim acceperit ut venosum su-ll ret, id est, ubi homo trigessimum quintum annum prael riit, haemorrhagiae non amplius ex pulmonibus, nec quilli:m ex arteriis, in aliqua parte, accidere debent. Et itac et hora, siqua in corpore adsit, in venis praecipue vel so- in modo sentitur: Et hoc malum, et consequentiae ejus, equentissimi obtinent in corporis partibus, quibus sanguis motus in venis tardisi Dus est. Hinc, aetate provec-3re, ex venis haemorrhoidalibus sanguinis fluxus prae-pue accidit; sanguis enim in iis quam maXime retaritur: non enim directe ad cor redit, sed in venam por- . rum transit, et per jecur fluit. Praeterea, venae hae orrhoidales parvum auxilium a motu musculari habent, Valvulis omnino carent: Hinc magna saepe congestio in

.ῖ, nec raro Venarum tumore S seu varices, et ruptura, etnguinis es usio, insequuntur. Similes ob causas, sanguis congestio et est usio in cerebro eadem aetate saepe a C-dunt, et paralysin, aut a poplex iam, quam Host annus aemorrhagiam cerebri vocavit , faciunt. Ex his omnibus, ni fallor, pro certo colligere possumus,atum totius corporis plethoricum, et nimiam sanguinis pulmones determinationem et congestionem, causam se haemoplyseos. Semper autem observandum est, neciem Optysin, nec alias haemo i rhagias, nec ulla alia in-

340쪽

DL MORBIS COELI

commoda, a statu isto plethorico, qui cessante corporis incremento supervenit, nec a nimia venarum densitate, et arteriarum laxitate, oriri, modo corpus sanum et robustum fuerit, nisi validae quaedam causae excitantes simul concurrunt. Caetera enim animalia, et plerique homines, ab

his incommodis immunes sunt. At, ubi dispositio morbida in systemate jam obtinuit, praecipue pulmonum debilitas sive a parentibus accepta, sive a prava pectoris structur: nata, sive ex aliis caussis magis obscuris proveniens, hae lmoptysis saepe nascitur. Et, etiamsi nulla prava structur: in pulmonibus speciatim obtineat, sit modo universi corpo ris habitus debilis sit, si status plethoricus superveniat, volfi subita aliqua et violenta causa externa sanguinis distributionem magnopere turbet, mala exinde oriunda in pulmonibus plerumque sentiuntur. Experientia satis ostendi ab haemoptysi, istiusmodi determinatione sanguinis et congestione in pulmonibus comitata, istud viscus tantam labem accipere, ut ulcus insanabile et phthisis exinde oriatur, etsi vulnus simplex istud perniciem nequaquam indu

Neutiquam accurate explicare possum quales mutatione ex sanguinis congestione in pulmonibus nascantur, et cur hoc statu pulmonum existente, ulcus aut vulnus insanabile foret. Intelligimus quidem, statum istum pulmonuia sana et naturali longe alienum esse; et si, ad vulnus at ulcus sanandum, constitutio universi corporis vel particius cujusvis sana et robusta requiritur, haud mirum es in hoc casu, ubi pulmones jam aliquatenus morbidi sun vulnus in iis sanatu difficillimum esse. Fortasse nimia salguinis copia, et vasorum aliarumque partium solida ruidebilitas, sanguinis effusi absorptionem, aut ulceris benis nam suppurationem, impediunt. Quandocunque path logia hujus visceris rectius intelligitur, hanc rem ac curitius explicare facultas erit: Interea tamen, mea sententi

aequum est, phthisin hae inop tysin insequentem, huic pra

ter naturam sanguinis in pulmones determinationi tribiete. Haec enim non modo phthisin incipientem monstra sed morbum per totum fere cursum, ad extrema usq3 stadia, comitatur, et, uti magis aut minus obtinet, mobus incrementum aut levamen accipit. Sic omnia remedquae ad phthisin praecavendam, vel levandam, vel sanat dam, utilia esse censentur, copiam sanguinis minuere, in Petum ejus temperare, congestionem tollere, et distribtionem aequalem promovere, manifeste tendunt. N

verbis opus est ostendere quomodo hoc sententiam Π

SEARCH

MENU NAVIGATION