장음표시 사용
341쪽
stram confirmet, et ex dod trina de haemorrhagiis in genere, et speciatim de hae inop tysi, sponte fluat. Quis ignorat victum tenuem, ex lacte et frugibus maXime confectum, et venae sectiones repetitas, magnopere p rode sic PTempus aestivum, vestitus calidior, indusium laneum, exercitatio crebra et modica, equitatio, gestatio in Curru, nais ' vigatio, tantum etiam proficiunt quantum congestionem l sanguinis in pulmonibus minuunt, et determinationem ad. alias partes, praesertim externa S, Promoverat.
Antea satis diximus de effectu diversarum anni tempei statum in phthisin scrophulosam : Idem obtinet in phthisia ab haemoptysi proveniente. Nonnulli sunt qui temporei verno omnia signa sanguinis in pulmonibus congestionis, et phthiseos incipientis, quotannis habent, et abscessus in
i iis formatur, rumpitur, et pus excreatur. Accedente autem aestate, morbus sistitur, et sanitatis specie aegri fruuntur : Sed, redeunte hieme, morbus iterum atque ite Ialltrum revertitur. Hoc modo vita, interdum etiam per viginti annos et amplius, protrahitur. Eisi aestas phthisicis sit saluberrima, tamen hiems nequaquam periculosissima est. Omnium consensu, tempustius vernum et autumnale multo magis eos infestat ; quia iis temporibus sanguinis distributio maxime turbatur, magnis i ii scilicet et subitis tempestatis mutationibus. Temporea illaestivo, ob aeris calorem, perspiratio magna est, et distributio ad corporis superficiem rite pronio vetur ; determinatio autem ad renes, et urinae quantitas, minuitur. Tempore vero hiemali, frigus externum perspirationem reprimit, et sanguinem a superficie pellit; se a tunc urinae copia multo major est. Itaque aequilibrium aliquod inter
cutem et renes obtinet, quo excretione per unum represa, excretio per alterum augetur. Hinc multa incommoda acalore aestivo, sed praesertim a frigore hiemali, oriunda, Optime praecaventur. Vere tamen et autumno, istud ae-
in quilibrium quasi in dubio est ε, hinc si determinatio nimia ρδd pulmones vel aliquam aliam partem jam obtinuerit, iis
temporibus, praecipue ope causarum excitantium quas su- bitae tempestatis mutationes suggerunt, maxime augeri debet. Quando autem certa sanguinis determinatio obti-j net, sive ad superficiem corporis, sive ad renes, determi- l nati O dbnormis ad pulmones minuitur ; et ideo phthisici aestate et hieme, quando hae determinationes regulares et continuae sunt, minus incommodi ex morbo sentiunt. 1 Casus quidem fatis frequenter occurrit qui plane ostendit, quanti sit momenti, ad hunc morbum praecavendum, aut
342쪽
sanandum, aut levandum, sanguinis determinationem a pulmonibus avertere. Omnibus medicis innotuit, mulieres, dum uterum gerunt, phthisi pulmonali raro perire.
Immo, si mulier jam phthisi tabescens gravida fiat, morbi
progressus plerumque sistitur, vel sali 'm maxime retardatur, donec mulier partum edat. Saepe tamen, brevi tempore post partum, interdum paucis septimanis, interdum
paucis tantum diebus, phthisiacae moriuntur. Haec omnia,
ni maximΡ fallor, variae sanguinis distributioni plerumque
tribuenda sunt. Dum mulier uterum gerit, magna sanguinis copia ad uterum fluit, ad nutriendum et formandum foetum. Hinc sanguinis determinatio ad pulmones avertitur, congestio in iis minuitur vel tollitur, et omnia mala exinde provenientia magnopere levantur, vel prorsus sanantur. Brevi autem tempore post partum, naturalis ista et salubris determinatio ad uterum cessat. Nil igitur mirum est, congestionem sanguinis in pulmonibus postea augeri, et morbum exinde natum ingravescere. A priori quidem crederemus, miseris istis mulieribus unicam adhuc spem superesse, quae naturae beneficio sponte porrigitur. Si, magna illa determinatione ad uterum subito ces ante, nulla alia naturalis succedat, patet morbum in pulmonibu S maxime augeri, et summum exinde periculum instare. Notum tamen est, brevi spatio, plerumque paucis tantum horis post partum, magnam determinationem naturaliter ad mammas fieri: Satis igitur aequum est ex speectare, hanc novam determinationem optimos habere e flectus, modo secundum naturae ordinem promoveatur, muliere, scilicet, infantem suum lactante : Congestionem enim in pulmonibus minuere vel prorsus tollere debet, et vitam protrahere,
donec naturae viribus morbus sanetur. Et revera, nonnulla exempla ex optima auctoritate accepi, et unum i plavidi, ubi, hoc experimento facto, et nullis aliis adhibitis remediis, phthisis pulmonalis manifestissima prorsus sanabaturi Et nihil dubito, quin hoc remedio multae phthisit
cae sanari possent, praesertim si nondum ad extrema morbi stadia pervenissent. Experimentum autem raro tentatur
nam plerique Vix credere possunt, mulierem, jam tabidam et sere moribundam, infantem, sine periculo et sibi et infanti, lactare posse. Experientia autem docet, tales mulieres, infantes non modo sine periculo aut damno, se lcum maximo beneficio, in utero gerere et nutrire : Insantes quoque, plerisque saltem in casibus, nequaquam debiles aut morbidi sunt, nec ullum incommodum sentire videntur a morbo quo matres laborant. Vix igitur credere
343쪽
possum, si matres infantes suos lactarent, ullum exinde periculum, aut his aut illis, nasci; et plane video, quomodo optimos essectus haberet. Sed, etiamsi periculi aliquid initare videatur; praestat tamen, in morbo adeo periculoso, ancepS tentare remedium, quam aegram Certae morti reliquere. Sed ad argumentum redeo.
Et si hieme determinatio ad renes major sit quam aestate; tamen nequaquam constans est : Saepe enim turbatur subitis tempestatis mutationibus, quae hieme plerumque satis frequenter occurrunt. Sed, licet frigus hiemale constantisiimum esset, sanguinis distributio quotidie turbaretur, nisi aer in conclavibus et aer externus ejusdem fere temperaturae essent. Quando aer externus frigidissimus est, aer in conclavibus saepe calorem aestivum aequat vel superat; hinc subitae et magnae sanguinis distributionis mutationes oriuntur. Ratio itaque manifesta est, cur aestas phthisicis hieme salubrior sit: De terminatio enim ad corporis superficiem, quae aestate obtinet, fere semper perpetua est ; et, etiamsi perspiratio nunc major nunC minor redditur, sanguinis determinatio, non nisi a subita et violenta causa,
quae raro accidit, penitus mutatur.-Fortasse eadem ratio
reddenda est, de effectibus se taceorum, aut fonticulor tim, aut vesicantium, quae phthisicis haud raro opem ferunt. Unica ergo restat via, qua congestionem sanguinis in pulmonibus semper' amovere sperare possumus ; nempe, determinatione ad corporis superficiem promovenda. Haec tamen, uti saepe jamjam observavimus, aere temperate, aequaliter, et Perpetue, calido melius et certius perficitur.
Coelum autem nostrum per paucos tantum menses aerem
hujusmodi praebet. Coelum itaque mitius phthisicis petendum est : Et experientia quotidiana hoc consilium satis
confirmat ; multi enim nostrorum hoc modo a morte, aliter inevitabili, quotannis eripiuntur. Huic remedio aliquatenus similes sunt vestitus calidior et exercitatio mOdica ; et ciuicquid boni ex iis percipitur, mea quidem sententia, sanguinis distributioni mutatae penitus tribuendum est. Quod ad vestitum attinet, paucissima observanda sunt. Satis notum est, indusium laneum, simplicissimum quidem remedium, in hoc morbo quam maxime prodesse; et certe nihil magis constat, quam id perspirationem, et sanguinis ad corporis superficiem determinationem, directe promovere. Indusium linteum, ubi perspiratio magna est, brevi tempore madere et frigescere sentitur; hinc perspiratio reprimitur : Indusium laneum autem sudorem aut
humiditatem facile absorbet, et non nisi perspiratione enωrmi
344쪽
mi humidum fit : Hinc cutis sicca et calida manet, et perspiratio magnopere promovetur. - omnibus notum est,
exercitationem similem habere effectum ; facile igitur patet, quomodo congestionem in pulmonibus minuere vel tollere potest. Prima quidem facie, haud absurdum foret, periculum ab exercitatione metuere, ab aucto, scili cet, sanguinis impetu : Et, si exercitatio violenta esset, procu lubio maxime noceret; nam ambulatio, cursus, et similia exercitia vehementiora, respirandi dissicultatem caeteraque symptomata statim augent. Experientia autem clarissime ostendit, modicam exercitationem, navigationem, gestationem in curru, et haud raro equitationem, sanguinis congestionem in pulmonibus, et omnia mala exinde nata, minuere vel tollere : Hoc plane tribuendum est auctae sanguinis determinationi ad corporis superficiem. Clarissimus Cullenus, in praelectionibus suis, casum singularem memoravit qui hanc doctrinam satis confirmat. Vir qui haemoptysi laborabat, dum domi manebat, et nulla exercitatione utebatur, pessime se habuit, et plures morbi reditus passus est. Ab equitatione tamen levamen semper percipiebat; et interdum, quando malum maxime urgebat, equum ascendebat, et per aliquod tempus equitabat, hoc effectu, ut a morbo, pro tempore saltem, liberaretur. Alia similia exempla a navigatione Gilchristus tradidit. Syden hamius autem, prae omnibus aliis medicis, hoc remedium maxime laudat; et non modo in morbo levi aut
incipienti, sed etiam in ultimis phthiseos stadiis, ubi jam
sudoribus nocturnis di arrhoea ista, Colli quativa vocata, accesserit, quam plerumque mors brevi tempore excipit:
Quantumcunque inquit) exitialis phthisis sit, hoc ta-
men sancte affero, quod neque mercurius iri lue venerea, neque cortex Peruvianus in intermittentibus, essicaciores
extant, quam in phthisi curanda exercitium jam laus datum, sequitatio scilicet); modo aeger curet, ut lintea - mina lecti probe arefacta fuerint, atque etiam, ut satis longa itinera emetiatur. Atque hoc multiplici expe- rientia, quae vix me fefellit unquam, didici : Et, licet equo vehi phthisicis praecipue conserat; tamen et itinera
curru facta mirandos sane essectus quandoque ediderunt.'BLecentiores medici tantas exercitationi laudes neutiquam tribuerunt ; attamen Omnes Consentiunt, eam magnum
saepe ferre auxilium. -Patet igitur, quantum boni, ab ipsa itineris exercitatione, aegroti phthisi ex haemoptysi nata laborantes capere possint.
Tertia et quidem frequens phthiseos causa adhuc restat: Nempe
345쪽
Nempe catarrhus. Omnibus notum est, post catarrhum longum phthisin pulmonalem haud raro insequi: Saepe autem dissicile est catarrhum dignoscere a vera phthisii extuberculis in pulmonibus incipiente : Praecipuum enim signum, tussis scilicet, in utroque obtinet ; et nihil dubito, quin plurimae phthises quae catarrho tribuuntur a tuberculis originem ducant. Satis autem patet, catarrhum Veram phthisin haud raro inducere, etsi nulla tubercula antea fuissent in pulmonibus. Multa enim exempla sunt, ubi, post manifestissima signa catarrhi a communibus caulis orti scorporis scilicet refrigeratione aliqua , vera et lethalis phthisiis pulmonalis insecuta sit ; etsi nulla antea erant signa tuberculorum vel morbi alicujus in pulmonibus, et ubi nulla suspicio erat dispositionem scrophulosam temperamento inesse. Interdum etiam, nec raro, post tussim convulsivam phthisis pulmonalis oritur. Quum itaque de facto minime dubitandum est, de modo quo catarrhus longus phthisin inducat ratio reddenda est ;et, ni fallor, eadem, quam supra de hae inop tysi jam proposuimus, phthisi a catarrho oriundae facile applicari potest. Si congestio sanguinis pulmones phthisi opportunos reddat, facile intelligimus, quomodo tussis crebra et vehemensistam perniciem excitaret: Patet enim hujusmodi tussim motum sanguinis in pulmonibus impedire, et magnam congestionem producere. Fortasse membrana mucosa quae in catarrho praecipue assicitur) labem aliquam ex hoc morbo accipit, quae perniciem inducere potest. Sed qualis sit ista labes si qua revera sit) explicare non suscipiam. Si pulmones igitur debiles aut morbidi sunt, si prava est circa pectus structura, vel si aliqua labes in constitutione latet,
nil mirum est catarrhum longum phthisin ea aetate prO- ducere, qua maxima sanguinis determinatio ad pulmones
iando phthisis a catarrho nascitur, omnia signa sanguinis congestionis in pulmonibus accedunt, et interdum hae inop tysis fit. Morbi historia et progressus idem fere est, sive ex haemoptysi, sive a catarrho, oritur; eaedem res ju-Vant et laedunt, et medendi methodus eadem est. Minime igitur in hoc loco repetere opus est quae jam dicta sunt. Si congellio in pulmonibus morbi causa et fons est, sine dubio quam primum tollenda est. Hoc autem, remediis supra memoratis, et praecipue coeli mutatione, OP time perficitur.
De his tribus frequentissimis phthis eos causis vel potius
duabu) ; nam haemoptrsis et catarrhus Pro una haberi possunt,
346쪽
possunt , separatim tractavimuS, quasi morbus ex una vel ex altera tantummodo oriretur. Satis autem patet, Omnes istas causas in eodem aegroto interdum conjungi vel concurrere posse. Catarrhus haemoplysin saepe inducit: Fortasse etiam pulmones debilitat, et tuberculis strophulosis obnoxios reddit. Sanguis in haemoplysii effusus, et non absorptus, tubercula formare potest, quae, lapsu temporis, inflammationem et suppurationem inducere possunt. Et a tuberculis scrophalosis, vasa sanguinea comprimentibu S, sanguinis est usio, sive per transudationem, sive ex ruptis vasis nasci potest, et haemoplysin, et tussim crebram et molestam sacere. Quae . de his speciatim et seorsum dicta sunt, omnibus junctis facile applicantur. Et ex omnibus factis et argumentis, plane, ni fallor, colligi potest, coeli mutationem maximi momenti esse ad phthisin pulmonalem Praecavendam, vel medendam.
De quibusdam morbis nunc est agendum qui aetate provectiore occurrunt, et qui ex effectibus coeli nostri, aliqua saltem ex parte, oriuntur, et qui coeli mutatione sanari vel levari possunt. Hi praecipue in viscera abdominalia, et imprimis in ventriculum et intestina, incumbunt, eorumque fun6tiones magnopere impediunt: Quapropter non modo in iis sentiuntur, sed universum corpus afficiunt, et multos morbos graves, et quidem pertinacissimos, saepe faciunt. Sed hic tantum de duobus hujusmodi morbis agere locus erit : De Hypochondriasi, scilicet, et de Arthritide.
HYPOCHONDRIASIS omnibus medicis satis nota est, quippe nullus fere morbus chronicus, in hac saltem regione, frequentior occurrit. Varia et quidem innumerasymptomata, tam ad animum quam ad corpus spectantia, hunc morbum comitantur. Praecipua tamen sunt universi corporis lassitudo et torpor, animi hebetudo, metus et moestitia, turbatis simul ventriculi et intestinorum functionibus. Multiplex hoc malum ex effectibus coeli nostri originem ducere videtur; nam in regionibus frigidis humidis frequentissimum est; in temperatis, et in calidis, rarum vel prorsus ignotum : Et etiam observatur, hypochondria-
347쪽
s tempore aestivo longe melius se habere quam hiemali.
Hinc verisimile est, morbum coeli mutatione levari vel sanari posse. Dissicile quidem est, et fortasse prorsus impos
sibile, plenam et accuratam rationem reddere omnium umpto matum, quae in hoc morbo occurrunt. Multa enimia ipso genere nervoso situm habent, cujus natura nondumrdeo accurate indagatur, ut morbi ejus intelligi queant. Hulta etiam pendent a mira illa sympathia, quae inter vadas corporis partes, et inter corpus et animum, obtinet. 1 laec autem densissimis tenebris obtegitur. Hujusmoditaque symptomata explicare non tentabo. Causas tantumnodo morbi sensibiles, tam proximas quam remotiores,ndagare conabor; et ex iis, et ex analogia rerum juvandum et laedentium, ostendere, quomodo morbus coeli
nutatione sanari, vel saltem mitior reddi, possit. Vix dubitandum est, quin cauta proxima hujus mali inubo alimentario haereat; pleraque enim symptomata qui- us hypochondriaci vexantur a turbatis ventriculi et intesiainorum functionibus plane oriuntur. Qualia sunt, an o- exta, nausea, vomitus, ructu S, ruminatio, cardialgia, rastro lynia, statu lentia, tormina, interdum di arrhoea, aepius alvi tarditas. Haec omnia debilitati, seu atoniae ubi alimentarii, procul dubio tribuenda sunt. Animi tiam affectiones, quae magnam partem mali faciunt, in alerisque saltem casibus, ab eadem debilitate ventriculi et
intestinorum plane nascuntur : Licet interdum animi aia tectiones, ventriculi et intestinorum debilitatem, et veramaypochondriasin, inducere observentur.
Quaestio hic oritur, et quidem dissicillima. Si certae animi a flectiones a debilitate intestinorum proveniunt, quomodo fit, ut ista debilitas saepe occurrat, sine hujus modi animi affectionibus 8 Multa enim exempla sunt, ubi aegri omnibus ventriculi et intestinorum morbis, qui in
hypochondriasi occurrunt, miserrime vexantur, dum animus nullo modo assicitur. Hanc dissicultatem fateor me non posse solvere : Dubito etiam an solvi possit, donec accuratius indagetur quomodo corpus et animus se invicem assiciant. Nequaquam recte intelligitur, quomodo ventriculi morbi animum assiciunt; vix igitur exspectandum est, rationem reddi posse, cur hoc in quibusdam tantum casibus obtineret. Fortasse dispositio aliqua, in genere ner-VOso, vel in ipso animo, requiritur, ut assectiones istae producerentur. Qualis autem haec dispositio sit, sateor me ignorare. Patet tamen, animi affectiones a mOIbo ventri-
348쪽
culi et intestinorum saepe pendere; plerumque enim, hGτsublato, animus ad pristinam sanitatem restituitur. Diximus morbum, vel potius causam morborum in intestinis, debilitatem seu atoniam esse. Varia argumenta hanc opinionem confirmant : Ipsa symptomata supra recensita ventriculi et intestinorum debilitatem plane indicant ; universi corporis debilitas morbum comitatur, et haud raro eum producere videtur; plurimae causae quae Universum corpus. et intestina ipsa speciatim, debilitant, morbum saepe inducunt et quicquid vel intestina vel totum coIpus roborat, hypochondriacis auxilio est. Praeterea autem, ni fallor, aliud malum saepe in corpore obtinet, qui tubi alimentarii atoniam et debilitatem, et hypochondriasin, auget, et fortasse etiam inducere potest; sanguinis nempe in abdomine motus tardus et congestio. Si libera et naturalis sanguinis distributio ad sanitatem et robur universi corporis, vel partis alicujus, sustinendam requiritur, facile credendum est, ab impedito sanguinis motu in abdomine, intestina tantam labem accipere, ut variis
morbis obnoxia fierent. Vel, si intestina jam debilitata et morbida sunt, et sanguinis distributio turbatur, verisimile
est, perniciem in ea praecipue cadere. DeniqUe, Patet, quod, si sanguinis motus, ob defectum exercitationis, aut alias causas, languescat, etsi universum corpus assiciatur; tamen mala exinde nata in abdomine praesertim sentiri debent ; quippe in eo motus sanguinis venosi naturaliter tardissimus est, propter longum circuitum per jecur faciendum, antequam ad cor redeat.
Haec sententia, hypochondriasin a motu tardo et congestione sanguinis in abdomine provenire, vel saltem augeri, ratione minime incongrua est; et nune est videndum, quam confirmationem accipiat ex observatione causarum morbi remotarum, et rerum quae hypochondriacis opem
Variae causae quae hypochondriasin inducunt ventriculum et intestina directe et immediate laedere videntur. Aliae vero fluidorum motum primo impediant, et hoc modo fortasse viscera abdominalia debilitant, edi, secundum nostram sententiam, malum hypochondriacum faciunt. Nonnullae quidem ambos istos ellectus plane habent Diximus, coelum frigidum humidum, quale in regionibus nostris septentrionalibus, praecipue quidem tempore brumali, obtinet, dispositionem a.d hypochondriasin producere.
Effectus autem manifestissimus talis coeli est, perspirationem reprimere, et fluidorum ad corporis superficiem distributionem
349쪽
abutionem impedire. Hinc itaque congestio in internis metuenda est. Minime tamen in animo est negare, coelum frigidum humidum in ventriculum, vel in genUS nerv sum, vel denique in ipsum animum, directe agere posse, etiamsi fluidorum motum nequaquam turbaret. Notum est, aerem humidum fibras musculares universi coporis laxare et debilitare. Nil itaque mirum est, ventriculum et intestina eosdem esse dius pati. Regionum frigido- humidarum incolae languidi et torpidi sunt, et ad moesti etiam proclives ; et idcirco fortasse huic morbo opportuni :Nee absurdum est, hanc lugubrem dispositionem, tam animi quam corporis, impeditae perspirationi tribuere. Docuit enim Sanctorius, in Aphorismis suis staticis, hilaritatem in mente nasci dum liberrima fit per corporis supersiciem perspiratio ; et, contra, gravitatis sens Una in corpore, et moestitiam in animo, percipi a perspiratione impedita. Et omnes fere homines, quantum uri sani et robulli, et a malo hypochondriaco liberi, effectus satis manifestos, tam ad animum quam ad corpus, percipiunt a variis Coeli constitutionibus. Quando temperatum, siccum, et serenum est, nova vis et alacritas corpori accedit; animo autem major hilaritas. Contra vero, ubi coelum frigidum, humidum, Tub thim, et obscurum urget, Corpus sit debile et languidum, animus hebes et tristis. IIae varietates sertaste tribuentur coeli effectibus in genus nervosum ; nec dubito quin magnos istiusmodi este dius habeat. Sed, ni fallor, magna ex parte tribuendae sunt turbatae fiuidorum distributioni ; nam, si haec exercitationi idonea rite promoveatur, nulla plerumque animi moestitia aut corporis languor ab effectibus coeli frigidi humidi in genus nervosum nasia
Alia, et quidem frequentissma causa hujus mali est vita otiosa et sedentaria : Plerique homines literis dediti, aut
aliis negotiis occupati quae diuturnam et intentam animi applicationem requirunt, et nullam fere corporis exercitationem, hoc morbo, nunc magis nunc minuS, VCXantur.
Hac vitae genus duplici modo nocere potest, et dispositionem ad hypochondriasin producere. In primo itaque lOCO, sanguinis motus exinde languescit, ob desectum CXercita tionis naturalis: Medicis enim satis innotuit, musculorum actionem ad sanguinis circuitum rite promovendum requiri- Hinc etiam perspiratio et determinatio ad super fi Clem minuuntur ; unde pet hora in corpore nascitur, Ct
cui gestio in partibus internis : Et jamjam ostendimus, 'ala CZinde provenientia hac aetate abdomen praecipue V u et assicere
350쪽
assicere debere. Praeterea, quum musculi, nisi rite exerceantur, pristinam et naturalem vim brevi tempore amittunt, vires moventes in vita sedentaria ex necessitate languescunt, et totum corpus imbecillum evadit; et hinc
etiam fortasse ventriculus ac intestina, per sympathiam aut consensum, similem debilitatem vel a toniam percipiunt. Mea autem sententia, hypochondriasis a vita sedentaria oriunda impeditae sui dorum distributioni ad partes externas potius tribuenda est, quam musculorum debilitati et citoniae; et si haec atonia sine dubio malum augere potest. Nam, in regionibus calidioribus, ubi perspiratio et determinatio ad superficiem solo aeris calore satis promoventur, hypochondriasis raro occurrit, etsi debilitas et a tonia admodum illis frequentes sint, et incolae haud multa utantur e Xercitatione.
Certi animi affectus, quos passiones deprimentes Vocamus, prae Cipue moeror aut sollicitudo gravis et diuturna, hypochondriasiin saepe faciunt. Sed bene notum est, Omnes animi affectus graves ventriculum aliquo modo assi-CCre ; et vice Versa, animum variis ventriculi morbis turbari. Observatur etiam, animi tristitiam, et alios ejusmodi effectus, non tantum ventriculum et totum Corpus
miro modo debilitare, sed etiam perspirationem magnopere limpedire. inium itaque sanguinis motus languescit, et determinatio a superficie hoc modo divertitur, et ventriculus et intestina ex consensu eorum cum animo ab eadem causa debilitantur, nonne verisimile est, congestionem in visceribus abdominalibus ita debilitatis succedere, et hypochondria si sequenti causam dare ΘMultae quidem causae hunc morbum faciunt, ventricR-lum, et intestina, et universum corpus, debilitando, quaesiuidorum distributionem nequaquam directe aut speciatimassicere videntur. inales sunt evacuationes magnae, et praecipue lentae, profluvium mensum, suor albus, interdum venus immodica : Ex his universi corporis debilitas nascitur. Aliae causae ventriculum et intestina praecipue debilitant : Quales sunt, nimius usus these, vel ni cottanae, vel opii, aliorumque narcoticorum, emetica vel cathartica sortiora saepius repetita, di arrhoea, vel alvi astrictio diu
Aliae autem causae, quae hypochondriasin vel saltem dispositionem ad eam producunt, plane videntur sanguinis motum tardum et congestionem in abdomine facere. Plet hora, in multis casibus, ad hunc morbum producendum procul dubio haud parum confert. Homines enim, qui
