장음표시 사용
351쪽
victu pleno et lautiori utuntur, et vitam otiosam et Iedentariam degunt, ad hypochondriasin maxime proclives sunt; et vix dubitandum est, quin in iis Italus plethoricus obtineat, et magnam partem morbi faciat; praesertim quum remedia quae talibus aegrotis opem ferunt Inspiciuntur. Victus enim tenuior et parcior, vel ex frugibUS confectus, exercitatio crebra et diuturna, et interdum sanguinis detractio, iis magnopere prosunt; et haec omnia ple thoram directe et plane minuunt vel tollunt. Antea explicavimUS cur plet hora, siqua in corpore obtinuerit, in abdomine praecipue se ostenderet. Hypochondriasis enim non nisi. aetate provectiori occurrit: 2 late puerili prorsus ignota est ; juvenili raro obiervatur; 1ed, post annum trigessimum vel trigessimum quintum, frequentissime reperitur. Morbus etiam haud raro oritur a tumoribus istis in liene aut hepate, qui interdum post febres intermittentes male curatas observantur. Hujusmodi tumores liberum sanguinis motum in abdomine plane impediunt, ideoque congesia
Haud raro etiam oritur a dispositione haemorrhagica, ubi haemorrhagiae cestant. Observationibus constat, eos qui haemorrhagias passi sunt ad hunc morbum magnopere e illa proclives. Praecipue tamen hypochondriasi opportuni sunt quibus fluxus haemorrhoidalis represius est. Ex hoc fonte hypochondriasiis saepe provenit. Et omnibus patet, istius fluxus suppressionem sanguinis congestionem in abdomine producere. Connexio inter hypochondriasin et
1 suxum haemorrhoidalem ma Xime notanda est ; eadem aetas, idem coelum, et anni tempus, idem Vitae regimen, victus scilicet plenus et crassus, et vita otiosa et sedentaria,
habitus plethoricus, dispositio haemorrhagica, et alvi durities, utrumque pariter inducunt. In eodem aegroto haud raro Occurrunt, et interdum eodem tempore; et saepe,
fluxu haemorrhoidali suppressis, hypochondriasis nascitur; illo autem restituto, haec vicissim solvitur. Fluxus autem haemorrhoidalis procul dubio a congestione sanguinis in abdomine oritur: Ex hoc itaque aliud argumentum pro Venit, hypochondriasin, in multis saltem casibus, ab eodem
Nihil fere colligendum est de hac re a sectionibus cada-Verum ; nam hypochondriasis, quanquam molesta et sanatu dassicillima sit, et multos, per magnam Vitae partem, miserrime infestet, vix unquam tamen lethalis est, nisi interdum ubi alios morbos, hydropem exempli gratia, vel alias cache aetas, inducit. In quibusdam autem hypochon-driacorum
352쪽
driacorum cadaveribus, sanguinis congestio in venis me- sentericis plane observata est. Ex toto itaque argumento duas praecipue causas hypochondriasin facere, reste colligisse mihi persuaderem, ventriculi, nempe, et intestinorum debilitatem seu atoniam, et sanguinis in abdomine congestionem. Ad morbi curationem igitur, secundum hanc doctrinam, prae omnibus necessarium erit ventriculum et intestina roborare, et sanguinis congestionem in abdomine tollere ejusque liberum motum et distributionem promovere. Ad primum propositum varia remedia apta sunt ; et saepe haud parum auxilii percipitur a remediis tonicis, sive per os sumptis, sive aliter applicatis. Cujusmodi sunt, cortex Peruvianus, chalybs, amara, balneum frigidum. His autem et similibus, morbus raro perfecte fanatur, nisii simul adhibeantur remedia quae alteri medendi consilio respondent, debitum nempe fluidorum motum et distributionem restituere. Hoc
autem aere calido et exercitatione, optime perficitur; praecipue equitatione, qua nihil magis hypochondriasi laborantibus prodest. Laudes quas Syden hamius equitationi dedit, in phthisi sananda, melius fortasse hypochondria si applicari possunt. Non solum debitam fluidorum distributionem efficit, sanguinis motum per vasa minima extremorum promovet, et viribus moventibus et toti corpori alacritatem reddit, se a ventriculo et caeteris abdominis intestinis speciatim favet. Nulla alia exercitationis species concussionem praebet, quae sanguinis in abdomine circuitum aeque promovet, et motum perist alticum et vim intestinorum ita augeri videtur. Hinc omnes excretiones
suidorum ad digestionem cibi utilium quam maxime promoventur, et nutrimentum rite et maturissime concoquitur.
In testinis hoc modo sanis redditis, animus, per sympathiam cum ventriculo peculiarem, solitam suam alacritatem et laetitiam recipit. Hoc optimum remedium adhuc essicacius redditur, quando coeli mutatio cum eo conjungitur. Satis jamdudum diximus de effectibus coeli temperate calidi in debita fluidorum distributione promovenda, quam maxime e Teutilitatis etiam in hypochondriasii probare tentavimus. Quum autem hic morbus animum maxime assicit, et ex eo etiam saepe originem ducit, satis patet, coelum temperatum et jucundum, et quidem ipsam loci mutationem, aegro utilissimam sore. Coelum patrio pulchrius, moresseitiviores, et scaenae novae et amoenae, mentem grate
Occupant, et imaginationem suavissime detinent. Quibus modis
353쪽
modis, etiam ubi morbus ab animo minime incipiebat,
aegrum per sympathiam inter animum et viscera abdomitan alia magnum levamen sentire debet. Sed loci mutatio et iter ipsum, praeter beneficium ab exercitatione per longum tempus continuata proveniens, alios magnos producunt este dius. Connectio quaedam inter distantiam et tempus, quae ex numero rerum insignium in mentibus nostris pariter mensurantur, longum iter sob numerum rerum Novarum quae peregrinantibus quotidie occurrunt) eundem fere effectum habere facit ad moesti tias nostras oblivioni tradendas ; uti cursus annorum quio citius aut tardius forsan omnibus mentis malis remedium adfert. Distantia etiam Omnia ex oculis amovet, quae moerorem praeteritum in animum revocarent, aut scaenas quas morbus vel infortunium velo lugubri umbraverant,
imaginationi suggererent. Leves quoque illae molestiae, quae ex rebus domesticis aliquando proveniunt, et hypo- .chondriacos saepe plus aequo solicitant, tunc longe remo
Denique, ignaviam morbosam cui domi hypochondriatacus indulget, inter peregrinos discutere necesse est. Torpor est tristitia animi magnae sunt morbi partes: quicquid
igitur attentionem excitat utilissimum esse patet; et omnes mentis conatus, etiamsi coacti et primo molesti, mentem occupare, et novas id earum series inducere inserviunt. His modis animus ad solitam hilaritatem paulatim redit, intestina sanitatem pristinam recuperant, et utrique vigor rem proprium sibi invicem impertiuntur. Da ARTHRITIDE. DR arthritide jam pauca dicenda sunt, non quia tantum eoeli effectibus hunc morbum tribuendum ecte putavimus, nec quia sola coeli mutatione, nullo alio remedio adhibito, eum perfecto sanari expectandum est: Sed, propter multa
argumenta, quae suadent coelum nostrum frigidum, humidum, et varium, arthriticis haud parum nocere, et, Ci contrario, calidiores iis saepe magnopere prodesse. Omne 3 medici fatentur, pauca tantum remedia in hoc morbore vera utilia esse, nullum fere eum radicitus exstirpare, et pauca mi serorum aegrotantium cruciatus lenire. Ex iis etiam, quae rei. dolorum levamen vel morbi sanationem pollicentur, nonnulla ipsis aegrotis adeo injucunda evadunt, ut brevi tempore rejiciantur. Pauci homines tanta
animi constantia praediti sunt, ut per longum tempus in usu remedii admodum ingrati persistere velint, praesertim
354쪽
si non in ipsis saevis morbi paro xysmis adhibeatur; sed in
morbi intervallis, ubi aegri haud raro nulla incommoda, aut dolores, aut aegritudinem, percipiunt. Exercitationem crebram et validam, et victum tenuem, omne S medici consentiunt, sola esse remedia unde arthritidis sanatio luso petenda sit. Hujusmodi autem remedia aegroti quasi uno ore repudiant, nec Vim consuetudinis ita vincere pol sunt ut morbi sanationem his conditionibus recipiant. Morbus etiam multis membrorum usus plane sustulit, et exercitationem reddidit impossibilem ; et aliis victus lautior, propter debilitatem vel alias causas, absolute requiritur. Remedium itaque jucundum, essicax, et tutum, in hoc morbo maxime desiderandum est; et coelum calidum his frui beneficiis spem maximam concepi. Sunt quidem nonnulla remedia, quae saevissimos podagrae dolores brevi tempore mitigant, et alia quae morbum ex universo Corpore pellere videntur; sed saepe miseris aegris novos et graviores morbos, aut mortem ipsam, inducere observantur. Cujusmodi sunt, varia remedia partibus dolentibus applicata, praecipue repellentia, sive frigida, sive ex spiritu vini et similibus confecta; et medicamenta quaedam in ventriculum recepta, et imprimis aromatica et amara, qualia pulverem Ducis Portlandiae componunt. Quum itaque arthritis haud raro graviorum morborum quodammodo remedium est, non omnino sananda est, nisi mala quae a podagra repressa nasci solent simul praevenire possumus: Et hic etiam valde praestat coeli mutatio. De arthritide plene et ex profesta agere, minime in proposito est: ciatis erit, ex observatione quarundam causarum remotiorum, et e X experientia juvantium et laedentium, coeli mutationis utilitatem monstrare. Ex causa morbi
proxima nihil hujusmodi deducere possum ; quippe ea nihil fere obscurius. Nonnullae quidem causae remotiores vix melius intelliguntur, et praecipue praedi positio strictius sic dicta, vel sern inium morbi. Aliquid hujusmodi existere, satis novimus; pleraeque enim causae remotae, tam praedis ponentes quam occasionales, in quibusdam tantum hominibus, arthritidem producunt, et in aliis, vel nullos morbos vel ab hoc prorsus diversos. Sed natura illius praedis positionis vel seminit quae a parentibus in prolem saepe transmittitur, adhuc prorsus latet. Ad alios igitur ratiocinandi fontes magis exploratos transimus. Caeterae causae praedis ponentes praecipue sunt, aetas provectior, habitus corporis plenior, crassior, et plethoricus, victus opiparus, vinolentia, venuo Praematura et immodica, et, x - praeo
355쪽
rae omnibus, vita otiosa et sedentaria. De causis occa onalibus, vel excitantibus, nequaquam opu3 est multa erba facere. Vix credo arthritidem ab aliqua causa subita inquam nasci, nisi valida dispositio in corpore antea obti- uerit; et, ubi ista dispositio est, morbus plerumque certis atervallis recurrit sine ulla causa manifesta excitante. In
erdum quidem a vehementibus animi affectibus paro Xyia aus inducitur, s similibus autem haud raro pellitur ; in- rdum a vi externa, praecipue cruribus illata, distortione et defatigatione; interdum a praetermissa exercitatione a lita, vel ab evacuationibus solitis suppressis, et saepe abrroribus in victu, ingluvie, crapula, et quicquid cruditaem et aciditatem in ventriculo producit. Notum etiamst, hujusmodi morbos in ventriculo paro xysmi arthriticiere semper praenuncios esse. Sed magis ad rem attinet, causas excitantes, et fortas e suoque praedisponentes, saepe ex statu aeris provenire.,rthritis regularis, quae plerumque, quando incipit, se-ael in anno recurrit, primo Vere aegrum aggreditur; pleumque, exeunte Januario, aut ineunte Februatio, nun-uam fere tempore aestivo, nisi a subita et violenta aliqua ausa excitante. Ingravescente morbo, ubi aeger binos aroxysmos quotannis patitur, alter Vere alter Autumno ccedit: ci state autem, aeger a morbo prorsu S immunisit. Denique, in iis casibus, ubi aeger miserrime crucia ur, et usum membrorum perdit, et per majorem partemiani lecto figitur, tempore aestivo maximum levamen peripit. Saevissimi isti dolores, quos medicina vix attingereotuit, hoc naturae beneficio semper magnopere levantur, t plerumque per tres quatuorve menses omnino Cectant. ari itaque ratione, coeli mutatio magnum auxilium in ioc morbo pollicetur.
Procul dubio aer frigidus arthriticis nocet; sollicite e- sim tegunt partes a morbo praecipue nfestatas, et exinde liquid levaminis percipiunt. Nec aliud remedium artU- us dolentibus praeter pannum laneum, aut simile quod is, optimi medici applicare permittunt. Constat etiam, ubi tam corporis refrigerationem, paro xysmum arthriti-lum haud raro inducere. Et saepe arthritici, a pedum re age ratione aliqua, leves dolores podagricos sentiunt. Melicis, quoque bene notum est, sudorem vel perspirationem ae dum solitum interceptum, paroxysmi arthritici saepe arae nuntium esse. Paroxysmuli etiam qui magDum pa- oxysmum faciunt, levi pedum et interdum totius corpo-
is madore, plerumque solvuntur. Hinc itaque verisimile
356쪽
est, perspirationem suppressam aegrotis nocere, liberam att-tem prodeste. Vere, et Autumno, ubi tempestas variat maxime, morbus maXime flagrat, et in aestate, ut antea diximus, cestat. Ad evitandas igitur causas remotas, sive praedis ponentes sive occasionales, ex aere provenientes, coeli mutatio vehementer suadenda est. Nunc videamus
quomodo coelum fortunatum caeteris causis remotis occurrere polliceatur.
Morbi ventriculi paroxysmum arthriticum sere semper praecedunt, et quidem plerosque arthriticos infestant, et magnam partem morbi faciunt. Sub hypochondriasii n0tavimus hosce morbos in regionibus calidioribus minime grauari, et quidem apud nos rarius in aestate occurrere. Quibuscunque igitur causis tribuendum sit illud levamen ventriculi morborum quod ex aere benigno provenit, sive effectibus ejus directe in genus nervosum, sive essectibus in fluidorum distributione promovenda, constat, Coeli mutationem istis morbis magnopere pro de se, et, iis sanatis
aut levatis, aequum est exspectare arthriticos exinde maximum auxilium recipere.
Arthritis, ut supra notavim Us, eos plerumque aggreditur qui vitae ac men praeterierunt, qui 3 O vel 3s aetatis annum attigerunt: State puerili fere prorsus ignota est,
et juvenili admodum rara: Etate provectiore autem perspiratio sensim minuitur ; nam multa vasa minutiora, et foramina cutis, lapsu temporis coarctantur et coalescunt; et homines senescentes solitam et debitam exercitationem
plerumque negligunt ; quippe pristina animi et corporis alacritas tunc deficit, et ipsi sedentariis negotiis saepe occupamur. Talibus itaque hominibus perigrinatio in regiones calidas, ni fallor, optime succederet, et distributionem ad superficiem et excretionem per cutem restituerit, et ita forta si uic malo levamen ferret.
Arthritis plerumque eos invadit qui epulis lautioribus indulserunt, et vino aliisque liquoribus spirituosis ultra modum dediti sunt. His igitur, prae omnibus aliis hominibus, crederemus liberrimam per cutem perspirationem necessariam este; nam equilibrium certum inter ingesta et ege ita ad sanitatem requiritur. IIoc autem plane turbatur, si quis victu lautiori utatur, et vitam otiosam et senilentariam degat. Experientia satis ostendit, varios morbos exinde nasci, et imprimis arthritidem. Homines qui victu modico et tenui utuntur, etsi vitam otiosam agant, arthri iis raro invadit: Et illi qui valida et crebra utuntur exercitatione, praecipue qui duro et perpetuo labore victum i
357쪽
caerunt, etsi cibum crassum magna copia quotidie inguriaitant, immo, et liquoribus spirituosis indulgent, hoc moria
o raro vexantur. Sunt etiam nonnulla exempla, ubi ho
nines arthritidem haereditariam quae omnium pessima,t sanatu dissicillima, habetur) per plures annos passi, ada piam redacti, et victum duro labore quaerere coacti, rorsus sanat i suerunt. Hujusmodi exempla clarissime o endunt quantum intersiit ad hunc morbum levandum, aut aedendum, liberrimam fluidorum ad corporis superficiemeterminationem promovere. Nequaquam ignoro, aliam e hac re et prorsus diversam rationem dari posse, et bene-cium ab exercitatione acceptum effectibus ejus in partes blidas tribui. Procul dubio exercitatio non modo libeaam fluidorum distributionem promovet, sed etiam miliaulorum et universi corporis habitus vim et robur conciat, conservat, et auget : Et minime contendo, exercit actonem hoc modo arthriticis non pro desie; praesertim moro jam fractis et debilitatis.
Varia autem sunt argumenta ex morbi historia, et ex nalogia juvantium, quae ostendunt beneficium ab exerci-itione perceptum effectibus ejus, in debita sui dorum ditaributione promovenda, magna saltem ex parte tribuenum esse. Ex supra dictis, ni fallor, satis patebit, perspiationem impeditam arthriticis maxime nocere. Et variae es aegrotis opem ferunt quae vix aliter agere possunt, nisier spiratione et debita ad supelficiem distributione promo-enda. Hujusmodi sunt vestitus plenior et calidior, prae ipue partium dolentium, unde Omnes fere arthritici ali-uid levaminis sentiunt: Et balneum tepidum, vel etiam
alidum, et fricationes crebrae et validae, unde multi max mum auxilium perceperunt; et nonnulli, morbo admo .um fracti, usum sere perditum membrorum recuperave
unt. Non opus est repetere quae jam dicta sunt de beneficio, in saevissimo hoc morbo, a calore aestivo percep- o. Ex his omnibus recte, ut mihi videtur, colligendum: st, liberam perspirationem ad hunc morbum medendum mprimis requiri; et antea probavimus, coelum temperate alidum in eo praestare, quod aegrotis quam maxime fracis et debilitatis sine periculo aut detrimento, per quodli- et tempus, adhiberi potest. Coeli igitur mutationem aria triticis suaderem, ob has praecipue causas, ut Omnia no- entia quae ab hieme nostra proveniunt evitentur, ut be ae sicia, qualiacunque sint, quae tempus aestivum suggerit, Ontinuentur, et ut perspiratio et debita fluidorum ad cor-
358쪽
poris superfidiem determinatio promoveantur, vel, si repressae fuerint, ut restituantur. Aliud tamen argumentum his adiungere liceat, quod, etsi incertum et minime accuratum videatur, non tamen idcirco absurdum censeo. Antea observavimus, arthritidisseminium in constitutionibus quorundam inesse ; sed, quum natura hujus seminit adhuc latet, vix expectandum est remedium forte repertum iri quo corrigi aut exstirpari possit. Cum enim in hoc morbo, ut bene monuit Sy- dentiam ius , causa ejus in habitum et novam quasi na- turam transiverit, nemo sanus existimaverit leviculam a- liquam et momentaneam alterationem, a quolibet sive remedii sive victus genere superinductam, curationis scopum posse altingere ; at vero corporis habitus omnis V alio traducendus est, atque homo integer deinceps, quasi nova incude, refingendus.' Sed, si constitutio funditus, vel saltem magna ex parte, mutatur, haud improbabile est, istam qualemcunque dispositionem mutari vel corrigi. Notum est, certas mutationes quas corpus subit dispositio- nem istam in conspectum ducere: Nam puerili et juvenili aetate raro se ostendit; virili autem plerumque morbus in-l vadit: Constitutio igitur certas mutationes ea aetate subit, quae huic dispositioni favent. Ex aliis itaque mutationibus sperandum est, dispositionem arthriticam tolli vel comi rigi posse. Coeli autem mutatione corporis constitutio quam maxime mutatur : Et experientia fatis ostendit pe- , regrinationem in regiones calidas non modo tutam esse in
hoc morbo, sed utilissimam et aegrotis ipsis jucundisii
Est casus satis memorabilis, et huic observationi appositus, quem clarissimus Van Solet en in Commentariis suis: citavit, de homine qui trigesimo primo aetatis anno podagra miserrime laboraverat, et manuum pedumque usumi fere omnem perdiderat: Hoc statu in Indias Orientales navigavit, ut insigni ibi munere fungeretur. Post triennium in patriam redux, solo aeris calore, absque ullo alio remedio, perfecte sanus a podo gra liber vixit. Similem casum illustrissimus Halle rus recensuit Domini de Potncy, qui jam senescens, et arthride miserrime vexatus, in Insulas calidas Americae iter fecit, ibique per plures annos vixit; hoc est ectu, ut ab arthriti de aliisque se nectutis malis liberaretur, et pristinam sanitatem recupe
Alterum similem casum a medico peritissimo accepi, quῆ aegrum saepe vidit dum peregre vivebat. Vir generosus podagra
359쪽
dagra perplures annos laborabat, donec tandem morbus adeo in fravescebat, ut per majorem partem anni miserrime cruciaretur. A ger multis remediis frustra usus erat: Per longum tempus sola diaeta lactea vitam sustinuerat. Morbus tamen in dies augebatur. In Italiam iter fecit, ibique brevi tempore proxysmum atrocissimum sed brevem) passus est. De hinc tamen a morbo liber vixit, et adhuc post plures
annos vivit. Observandum est, hunc aegrum duos tantum
annos in Italia commoratum esse, et, dum ibi maneret, victu, Paulo quam antea lautiori indulsisse.
DE SENECΤUTE JUVANDA .REM neque inutilem, neque a proposito hujusce dissertationis alienam, me facturum credidi, si in hoc loco pauca proponerem de senectute juvanda, et vita humana ultra limites ordinarios producenda, ope coeli mutationis. Nonnulli medici, ii qua haud parvi nominis, existimant, senectutem ipsam verum morbum esse, qui arte nostra levamen accipere potest. Alii quidem contendunt, senectutem statum naturalem et inevitabilem esse, et ideo nec morbidam nec arte humana medendam. De hac quaestione, quippe inutili et inepta, minime nunc est in animo verba facere. Sive morbus, sive status naturalis sit, satis superque patet, senectutem multa incommoda secum ferre, corpus variis
morbis opportunum reddere, Vire S Omne S naturales, tam
animi quam Corporis, sensim minuere, et mortem ipsam citius vel serius inducere. Hic igitur status omnia praesidia et auxilia quae medicina praebeat quam maXime requirit. Medici enim est, non modo morbos sanare, sed sanitatem tueri, et vitam, quantum hominibus detur, confervare et protrahere. Medicina igitur admodum impersecta foret, si nulla remedia huic proposito idonea suppeditaret. Praesertim quum nonnulli sunt male dicentes, qui
strenue contendunt, artem nostram salutiferam Vitam humanam interdum breviorem reddere.
Nulla equidem remedia novi, quae juventutem praeteritam revocare possint: Minime tamen dubito, quin remedia adeo efficacia deprehendantur, ut senectutem instantem pellere possint, et vitam, sanitate et viribus parum imminutis, per aliquot annos ultra limites naturales producere. Virtus autem hujusmodi neutiquam exspectanda I est
360쪽
Ad tantum e flectum in corpore persciendum, remedium requiritur non modo efficax, sed per longum tempuS Continuatum, et ad universam fere habitus conditionem penitus mutandam idoneum.
In pluribus casibus, ubi vitium aliquod totum corpus infestaverit, et grave periculum minitatur, universum habitum mutare saepe optime succedit. Omnibus probe innotuit, vitae genus intemperatum, aut minus idoneum, longam valetudinem et senectutem praematuram saepe inducere. Ratio itaque suadet, et experientia satis ostendit, idoneum vitae genus ista incommoda praevenire pone, et sanitatem tueri, et senectuti moram ferre, ideoque vitaeterminum producere. Quantum ad hunc essedium conducat idonea vitae generis mutatio Cornaro luculenter testatur: Qui, cum annum aetatis quadragesimum praeterierat, et constitutionem, ob vitae genu S minUS temperatum, quodammodo fractam et debilitatam senserat, prioribus consuetudinibus valedixit, vitam sobriam et temperatam degit, vigoremque pristinum recupera Vit, et corporis sanitate et animi viribus nihil imminutis, annos centum complevit.
Antea diximus, coeli mutationem maximos effectus in corpus humanum edere: Et, si per tempus satis longum homo sub coelo alieno degat, haud absimile est, constitutionem ejus funditus mutari. Varia sunt argumenta quae mihi suadent, mutationem a coelo calido expectandam plerisque senibus utilissimam fore. Nemo sanus existimabit, coeli mutationem, vel ullum aliud remedium, senectutem
semper pellere, et Vitam humanam in aeternum, vel etiam per longam annorum seriem, protrahere posse. Beneficium adeo mirificum nequaquam pollicebor. Multi autem, qui vires deficientes et sanitatem fractam percipiunt, et mortem prementem sentiunt, remedium avidissime captabunt, quo vita per paucos tantum annos producatur, et Vires languentes et fractae aliquatenus reficiantur. Consilio nosi ro, aliquis objicere potest, vitae humanae longinquitatem eandem fere esse per totum terrarum orbem; vel fortasse, si quae disterentia sit, in regionibus nostris aquilonaribus majorem quam in fervidioribus. Sed
antea monuimus, coelum calidum multo majores effectus
in peregrinos edere, quam in homines qui sub eo semper vixerunt. Si quis remedio cuivis optimo semper assuescat,
quicquid boni a tempestivo ejus usu exspectavisi et plane perdit. Immo, facile crederem, intempestivum hujus remedii
