Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 539페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

M U TATI ONE MEDENDIS. 36r

medii usum non modo non pro dccte, sed in quibusdam casibus quam maxime nocere. Si quis nostrorum sanus et robustus, et aetate florens, coelos fervidio rei, peteret, ibique degeret, Vitam non modo non protraheret, sed fortasse decurtaret, et senectutem praematuram sibi compararet.

Miserrima hujusmodi exempla quotidie spectamus. De hoc igitur remedio quod olim de aliis Celsus optime monuit, sedulo observare oportet; cavere nempe ne in secunda valetudine adversae praesidia consumantur. Hic igitur ostendere conabor, quales mutationes in se nectute occurrant, quomodo coelum nostrum senibus noceat, et qua ratione peregrinatio in regiones calidiores iis suadenda sit. Neutiquam in animo eit hic agere de omnibus malis speciatim, quibus aetas senilis, in regionibus hisce septentrionalibus, obnoxia est, et quae coeli mutatione praecaveri, vel levari, vel sanari posiunt. De iis tantummodo mutationibus et varietatibus pauca proponere statui, quae senectuti naturales sunt, et quae sanissimos et robustissimos, citius vel serius, invadunt, frangunt, macerant, et tandem Occidunt.

Ingravescentibus annis, corpus humanum varias patitur mutationes, quae vires omnes et functiones naturales laedunt ; ideoque multa senibus incommoda inferunt. Hae mutationes universum systema assciunt, et ex omni parte labefactant, et debilitant ; genus nervosum imprimis laedunt, sensus hebetant, vim et alacritatem, et animi et cor-yoris minuunt, partes solidas rigidas et duras reddunt, et sui dorum motum et distributionem magnopere impediunt. Omnia haec mala se invicem plane augent; dissicillimum tamen est eorum principium et fontem explorare, vel detegere quodnam caeterorum causa sit. Si ab impedita fuidorum distributione incipiamus, quaestio oritur, cur haec turbaretur, si partes solidae et vires moventes, sanae, naturales, et integrae maneat y Vel, si a duritia et a tonia partium solidarum, et praesertim arteriarnm et musculorum, incipiamus, dissicile erit rationem reddere, Cur hae indurescerent, et vires suas amitterent, si fluidorum distributio rite promovetur, et vis nervosa non minuitur. Denique, si ab ipsa vi nervosa deficiente incipiamus, sun de procul dubio omnia alia mala sponte fluerent), e plicare oportet, cur haec deficeret, si sanguinis motus et ceterae machinae animalis functiones rite et more solito perficiuntur. Cordis enim actio et vis nervosa se invicem alunt. Confitendum itaque est, corpus humanum circulum eue, cujus principium et sinis adhuc latent, et for-

362쪽

36 a

tasi e diu latebunt. Res omnes quae ad vitam et sanitatem et incrementum corporis necessariae sunt nondum accurate intelliguntur; vix igitur exspectandum est causam earum defectus accurate intelligi posse. Multa tamen novimus quae ad vitam et in Crementum necessaria sunt, et quae vim et sanitatem corporis alunt: Multa quoque novimus quae his omnibus inimica sunt, quae vires minuunt, . lsanitatem fraugurat, corpuS attenuant, et morti ipsi viam sternunt. Novimus porro haec omnia se invicem augere, et ideo in dies in pejUS ruere. Omnes autem mutatione8 quae a senectute proveniunt

sub tribus illis capitibus redigi possunt; sub vi nervosa imminuta, partibus solidis induratis, et libera fluidorum distributione impedita. Ad effecta itaque uniuscujusque

nunc magis speciatim perpendenda progredimur. Prima plerumque signa, quae senectutem incipientem comitantur et denotant, a vi nervosa imminuta oriri videntur. Sensus omnes, tam externi quam interni, paulatim hebetiores fiunt. Visus, auditu S, olfactus, gustus, sensim deficiunt; hinc plerique senes cibos. mites et dulces, quos antea appetebant, fastidiunt, et cibaria conditiora, salita, et aromatica concupiunt. Hilaritas juvenilis senili gravitati paulatim cedit. Corporis etiam vis et agilitas sensim minuuntur ; hinc plerique senes omnibus validioribus ex-

ercitationibus valedicunt, et negotia laboriosa pro vita tranquilla et otiosa lubentissime commutant. Ingravescente ulterius aetate, vis musculorum in dies magis magisque minuitur, donec tandem senio confecti omnem iere usum lmembrorum amittunt. Animi vires quoque paulatim deficiunt. Imaginatio reprimitur, et memoria vacillat: Primo quidem ideas recentiores facile dimittet; et sit antiquas,

quas olim acceperat, optime retinet. Postea tamen Omnes ideae, tam antiquae quam recentes, e memoria Prossus delentur, et tunc judicium funditus subvertitur. Partes corporis solidae indurescunt: Tela cellulosa non modo durior ad scalpellum evadit, sed majorem vim adtractilem adipiscitur. Hinc cutis, quae in junioribus mollis, Jevis, et aequalis fuit, paulatim indurescit, et rugis notatur: Innumera foramina in vili bilia coarctantur, et prorsus concluduntur; hinc perspiratio reprimitur, et cutis siccitatem peculiarem acquirit. Arteriae densiores in senibus, et rigidiores, et etiam arctiores fiunt, et multi minores paulatim clauduntur. Venae quo id e majorem adipiscuntur densitatem et vim quam in juventute, sed neutiquam in eadem ratione ac arteriae. Hinc, ob majorem resisten- tiam, i

363쪽

MUTATIONE MEDENDIS . 363

iam, et minorem impetum, viribus nimirum moventibusam imminutis), sanguinis motus tardior est; ideoque ve-iae senum amplae nec raro varicosae fiunt. Ob hanc cauta ana etiam, et minorem cordis irritabilitatem, a defectuis nervosae , pulsus tardiores micant. Cerebrum ipsum, ervi, viscera omnia, indurescunt, Ut et caro muscularis, us saepe magna pars in durissimum tendinem convertiar. Hae duritia plane oritur a defectu si uidorum, quaeon, ut antea, per minutissima vasa jam coarctata vel conlusa fluunt. Eadem fortasse ratio magna ex parte redenda est de debilitate musculorum, et totius corporis de- remento, quae in senectute observant Ur: Nam corpora, uantumvis magna et obesa et robusta in prima sene Chute, i ultimo senio marcescunt, et prorsus debilitantur. Si asa quae sanguinem ad partem aliquam ferre solebant co-rctantur, vel clauduntur, ita ut nullum sanguinem, vel xiguam quantitatem, ferant, patet istam partem non am-lius ut antea ali ; nil mirum igitur, si tabescat, et vires, .ruas prius habebat, amittat. Praeterea, multa vasa, et landulae lacteae in me senteria, in extrema senectute, et anescunt; et exinde etiam verisimile est, longe minoremautrimenti copiam ex eodem cibo in sanguinem venire.

Oe impedito fluidorum motu et distributione minime dubitandum est. A defectu vis nervosae, a debilitate parium moventium, a majore resistentia arteriarum, et ab rctatione vel excaecatione innumerorum vasorum min morum, et foraminum cutis, patet sanguinem non ut an-: ea libere per totum corpus si uere : Et Omnes fere excretimes minutae, et nonnullae suppresiae, et siccitas et marcor,

i durities corporis, factum praeter dubium demonstrant. Vrspiratio in senibus admodum minuitur, et saepe sere

quosa est. Alvus etiam in iis plerumque tarda reperitur. Hinc, secundum multos et celeberrimos auctores, acrimOtia in fluidis nascitur, a retentione earum partium qua CPxcerni et eliminari debent. Natura autem hujus acrimo-Hiae, qua te nos scio, nondum accurate indagatur: Minimel amen negarem, varios morbos in sui dis senum obtinere: cit, deficientibus caeteris naturae viribus, quae sanguinem ite comparare solebant, haud absimile est, eum ei foetum tet aliter morbidum fieri. Senes morbo interdum obnoxiiunt a desectu sanguinis motus plane oriundo, nec ros Vel Iangraenae scilicet, quae plerumque pedes primo invadit,aostea crura, et mortem tardam quidem, sed certam, insucit. Ratio ergo patςt, cur coelum nostrum frigidum, humi

364쪽

dum, et varium, senibus adeo sit inimicum. Generi ne voso imprimis nocet, et vim et alacritatem, cum animi tum corporis, minuit : Hinc debita sui dorum distributio impeditur, et aronia et duritia partium solidarum augentur. Quin etiam aer frigidus et humidus quod jamjam

saepe monuimus perspirationem, et liberam ad superficiem determinationem, directe et immediate impedit. Frigus

quoque externum cutem caeterasque partes solidas duras et rigidas facit. Sed haec omnia in senibus naturaliter obtinent, et, ubicunque obtinuerint, sut supra notavimus , se invicem augent.

Ex hac senectutis historia colligere liceat, tria, malis

ejus ut occurratur,. praecipue requiri : Scilicet, vim nervosam alere et sustinere, vel, si jam labefactatur, eam restaurare : Partium solidarum duritiam nimiam praevenire vel tollere, et debitam sanguinis distributionem promovere. Si haec omnia ex ad te et ad vota perfici possent, nihil dubito quin vigor pristinus et juventus integra restituerentur. Sed, si pro parte solum perficiantur, robur et vim aliquo modo renovabunt, senectuti instanti moram afferent, et vitam fortasse per plures annos protrahent. Nulla autem remedia novi quae his propositis melius respondeant, quam coeli mutatio, itinere in regiones calidas facto. Nec pro nihilo habendum est, remedium hocce tutum et jucundum omnibus senectutis malis simul et semel occurrere. Vidimus plane haec omnia se invicem augere ;neutiquam tamen novimus quodnam sit causa caeterorum. Summi vero momenti est, ad morbum aliquem medendum,

Causae ejus remedium quam primum adhibere. Sed, si cuivis malorum quibus senes praemuntur remedium adhibeatur, equum est exspectare universum corporis habitum beneficium exinde accepturum ; viribusque naturae hoc modo aliquantulum refectis, caetera senectutis mala quodammodo levari debent. Vix opus est dicere, quantum aer calidus prosit, ad vim nervosam excitandam et alendam. Sanissimi et robustissimi, qui tali auxilio nil egent, novam alacritatem, tam animi quam corporis, exinde sentiunt : Debilibus vero et imbecillis, et adversa valetudine exhaustis, vires labefactatas restituit, et qua sit vitam ipsam deficientem integrat. Vires musculorum reficit et conservat, sensus jam hebescentes acuit, sanguinis circuitum languidum et fere stagnanteiri

instigat, pulsus in senibus tardos festinat, et debitum.

suidorum motum et distributionem per totum corpus pro movet ,

365쪽

MUTATIONE MEDENDIS . 3

novet; ideoque secretiones et excretiones omnes, iam mimias et fere su p rectas, praecipue perspirationem, re si i- uit. Hoc modo igitur senibus magnopere prodesse de

Nec minore vi pollet ad praecavendam aut sanandam 'uritiem istam cutis et omnium partium solidarum, quae enibus tanta mala affert. Frigus cutim et partes solidas otist indit et indurat: Sed calor moderatus eas laxat et

nollit, testibus ipsiis se nubus. Si senex igitur in regiones

eruperate calidas transeat, aer benignus cutem ejus duram, rugosam; siccam, et sere imperviam, mollem, levem, et penetrabilem, sensim redderet 1, innumera vasa minutiora am coarctata, et fere conclusa, iterum patefaceret, et san- ruini aliisque humoribus viam apperiret ad multas Corporis partes, ob defectum fluidi vitalis, fere exsiccatas. Hinc Imnes secretiones et excretiones naturales jam deficientes promoverentur, et vis et contra et ilitas et mollities, musta gulis duris, tendineis, tremulis, imbecillis, et fere paralyticis, restituerentur. Nec dubitandum est, quin genus

nervosum, CX hac renovatione, caeter aram corporis virium

optimos percipiat effectus. Notum est, in aliis hominibus

liberam fluidorum distributionem et perspirationem, majorem vim et alacritatem, et corpori et animo, Conciliare : Nec in senibus aliter obtinere debet. Et, genere nervolo hoc modo integrato, universum corpus reficietur. Hinc, quam primum durities partium solidarum, et praecipue cutis et arteriarum, quodammodo vincitur, vires corporis . augentur, sanguinis reditus ad cor festinatur ob minorem resistent iam, pulsus crebitores micant, et sanguis per vasa minuta et extrema rectius propellitur; ideoque per vasa: fere conclusa viam sibi aperit, et partes duras, rigidas, et siccas, Mi antea, molles, sexibiles, et vividas reddit.

Vel, si a perspiratione et distributione ad superficiem promotis magis incipere placeat, aeque patebit, quomodo coeli mutatio senibus juvaret. Libera enim perspiratio,

quomodocunque excitatu, cutem relaxat et .humectat;

hinc duritiam er siccitatem seni leni minuit vel corrigit, et sanguinis distributionem ad externas saciliorem reddit. Vires itaque tiaturae auget, et deficientes reficit. Generi nervolo etiam quam maxime favet, et corpori alacritatem, et animo hilaritatem, conciliat. 1 ribus indicationibus curativis, quas proposuimus, optime respondet, et hae quoque se invicem l co movent. Ex his omnibus itaque, Epriore colligendum est, coeli mutationem lenibus magno

Petre prodesse.

Doctrina

366쪽

Dg MORBIS COELI 366

Doctrina quoque haud parum confirmatur, ex analogia multarum rerum quae senibus prosunt, et quae indicationibus nostris plane referendae sunt. Vim nervosam alere et sustinere imprimis suasimus : Usus autem vini liberalior ad hunc e Tectum tendit; et experientia satis ostendit vinum, quantumvis junioribus noceat, modice usurpatum, senibus non modo tutum esse, sed quam maxime utile; ita

ut Lac Senum non immerito habeatur. Ad hanc rem confirmandam, magnorum nominum austoritas vix requiritur.

Si tali auxilio opus esset, inclytissimus San gradus scujus

famam nemo est qui non audivit) eximium documentum suppeditaret. Postquam enim, per totum fere vitae cum sum, Contra omnem potum generosum bellum atrox et inexorabile gesserat, ingravescentibus annis, praelio succubuit, et, dura necessitate coactus, ab inimico olim execrato gratiam et subsidium imploravit. Si quis San gradi exemplum rejiceret, sagacissimo Le Sage cedat, qui non minusin. arte medica quam in hominibus versatus fuit. Ad alteram indicationem, perspirationem et fluidorum ad externas distributionem promovere, vestitus calidior plane requiritur. Et omnibus notum est, hunc senibus valde uti-Jem e se, et eos indusio laneo sese oblectare. Fricationes quoque et modica exercitatio, praecipue gestatio, quae ad idem tendunt, senibus magnopere prosunt: Ut et balneum tepidum vel calidum, unde plurimi senes maximum auxilium perceperunt. Sed beneficia quae tempus aestivum senibus adsert, prae omnibus do Strinam roborant, et utilitatem a coelo calido exspectandam optime monstrant. Accedente aestate, Omnia mala quibus senes hieme veXabantur fere evanescunt,

et, senectute paulisper repulsa, scintilla paene extincti ignis eos denuo animare videtur. Sed reversa hieme mala pristina iterum et etiam angustius premunt. Si tantum igitur beneficii ab aestate nostra percipitur coelum perpetua aestate gaudens auxilium multo stabilius pollicetur. Denique, experientia satis ostendit, hanc spem senectutis aliquo modo medendae, et vitae ultra terminum naturalem producendae, nequaquam vanam aut futilem esse.

Multa enim exempla sunt, ubi homines jam senescentes, in regiones calidas pi Ofecti, novum vigorem acceperint, et vitam sere desicientem protraxerint. Nonnulli Europei in lia dias Occidentales iter facientes hoc forsitan insperatum beneficium acceperunt. Fertur etiam, Hispanos et Lusinos, haud raro, quando senectutem prementem sentiunt, in B posiliam aut alias partes Americae Meridiona

367쪽

MUTATIONE MEDENDIS. 361

lis se transvehere, et ita vires deficientes reficere, vitamque interdum per viginti annos et ampliuS protrahere. - Bra

stiae salubritatis fama inquit Piso, in historia sua natu-

rati et medica Brasiliae continentis) non paucos olim se- nes aliosque minus prospera utentes valitudine, ex Hi

pania et Indiis, aliisque dissitis locis, excivit ad aerem

et aquas huic coelo datas, tanquam ad duo validissima praesidia vitae et valetudinis. Perquam maturae enim pubescunt Incolae: Senescunt tarde, idque sine canitie aut calvitio. Quo sit, quod longe ultra centesimum aetatis annum, viridi senecta, non Americani tantum, sed et ipsi Europei fruantur, totumque adeo territorium Macrobium dici mereatur.' Immo fertur, foecunditatem

amissam in Insulit Americae calidis rediisse. Quod, si

verum est, clarissime ostendit, quantum aer calidus valeat ad vires corporis reficiendas. Quaestio adhuc manet, qua aetate peregrinatio in regiones calidas cum maximo beneficio instituatur. Dubito,

an ulla aetas speciatim designari possit ; quippe peregrinationis usus non ab annis, sed a statu constitutionis, pendet, et alii citius alii serius senescunt. Auctores senectutem dividunt in crudam, sive viridem, et decrepitam : Illam

ab anno quadragesimo nono, vel a tempore quo homo Canescit, et conspicillis primo utitur, ad annum sexagesimum tertium, grandem elimacteri cum scilicet, protrahunt; hanc b eo termino ad extremam vitae horam. Pauca et levia tantum incommoda in priore percipiuntur ; facile tamen observantur, et Universam ruinam imminentem plane indicant. Omnes autem functiones, tam animi quam corporis, adhuc superiunt. Motus muscularis parum minuitur, facultas generandi, et cibi appetitus et digrstio manent: In senectute vero decrepita, omnia cito in pejora

ruunt. Animi vires omnes in dies minuuntur, et demum prorsus abolentur, cunctaeque corporis functiones languescunt, et tandem sistuntur. Notum tamen est, hasce mutationes nunc citius nunc serius accidere; nonnulli vires et functiones omnes, etiam generandi facultatem, ad centesimum sere annum retinent; nonnulli corpori S sormam, sensusque omnes externos et internos, ad septuagesimum vel octogesimum annum integros conservant. Ple-IUmque tamen omnes vires manifestissime labefactantur ante septuagesimum annum ; ante quinquagesimum autem

nulla fere mutatio sensibilis obtinet: Vix itaque credo coeli mutationem ante quinquagesimum annum requiri;

Post eum vero, nihil dubito quin in plerisque casibus quam

maxime

368쪽

maxime proficiat. Ni fallor, in hoc, sicut in aliis cas bus,

multo facilius erit mala praevenire quam sanare ; ideoque haec peregrinatio cum maximo fructu inflatueretur intra annum aetatis quinquagesimum et sexagesimum quintum, plerumque fortasse circa se Xagesimum, nunc citius nunc serius, secundum hominum vires et ccinstitutionem. Hae autem a variis circumstantiis pendent, veluti ab habitu congenito, et fortasse haereditario ; nam longevitas in

quibusdam familiis multo frequentior est quam in aliis ;pendet etiam magna ex parto a vitae genere, et innumeri aliis causis externis.-Minime tamen dubito, quin peregrinatio in regiones calidas senibus jam decrepitis valde pro .ficiat, et unicum fortasse remedium sit, quo vires eorum refici, et vita protrahi, possunt. Postremo, inquirendum est, quinam coeli huic consilio Optime respondeant, et quae regiones senibus petendae sint. Regio itaque patria calidior, aere puro, sereno, et benigno gaudens, et in caeteris salubris, semper eligenda

est: Senectute iterum premente, regionem adhuc calidiorem petere oportet; nec de sene omnino desperandum puto, donec coelos etiam fervidissimos expertus fuerit.-bi

quis nostrorum jam senescens in Italiam aut Hispaniam iter faciat, ibique degat, nihil dubito quin optimos exinde

percipiat effectus, et senectutem, vel saltem omnia senectutis mala, per aliquot annos pellat. Lapsu autem tem poris, procul dubio eum iterum invadent; tunc, si coelum adhuc fervidius petat, eadem ratione novum vigorem eX- inde capiet, qua senex Hispanus in Americam meridionalem transvectus ex ista mutatione auxilium percipit. Hoc modo sperare licet, homines a coelo etiam servidissimo salutem accipere posse, senectutis mala lenire, et vitam, cujus brevitatem toties sunt conquesti, per viginti vel triginta forsan annos producere.

- . .

TENTAM1NI huic jam finem imposituro, nihil amplius

mihi restat, quam ut almae hujus Academiae Profestoribus meritas agam gratias. Ob insignem in arte propria peritiam, et in omni literarum genere scientiam, quantas sibi laudes collegerint, nemo non audivit; ob benevolentiam morumque suavitatem, quantas, studiosa juventus lubentissime fatentur. Alia vero beneficia, aliasque gratias postulantia, in me contulerunt; quum Patre cita morte

369쪽

MUTATIONE MEDENDIS. ' 36;

l te abrepto, mihi adolescenti manum porrigerent, et coniat silio et amicitia semper adessent. Hujusmodi beneficia, praeterquam Verbi S rependendi, utinam facultas esset: Ju vat tamen, hoc modo, beneficiorum ab iis receptorum me

non immemorem praestare.

A laboribus academicis discessuro, vitio fortasse mihi verteretur, Societatem Medicinae Studiosorum, cui omnes, qui utilitatem ejus experti sumus, gratias haud parvas 'debemus , silentio praeterire: Haec quidem maximas sibit laudes vindicat, quod, in ea, utile dulci optime jungitur,l et labor ipse voluptas fit. Per quadraginta jam annos stu- diosa juventus ex illo fonte veram scientiam hausit: Quan-r tam exinde delectationem, quantumque fructum, ipse perceperim, semper meminisse juvabit. I .

370쪽

PLUMBI VIRTUTIBUS MEDICIS:

QUAΜ, ANNUENTE SUMΜΟ NUMINE,

Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,

GULI ELMI ROBERT SON, S. S. T. P.

Academiae Edilaburgenae Praefecti; NEC NON Amplissimi SENATUS ACADEMICI Consensu, Et Nobilissimae FACULTATIS MEDICAE Decreto;

PRO GRADU DOCTORATUS,

SUMMISQUE IN MEDICINA HONORIBUS ET PRIVILEGIIs RITE ET LEGITIΜE CONSEQUENDIS;

ERUDITOR UΜ EXAΜINI SUBJICIT

Soc. Med. Edin. Soc. Prid. Id. Junii, hora locoque solitis.

Viro Celeberrimo,

IOANNI CRISTOPHERO LUDOVICO SEIP, M. D.

Summa cum laude apud Hamburgenses Praxin medicam exercenti, Consanguinitatis ac benevolentiae Vinculis sibi conjunctissimo, Observantiae ergo, Hasce pagellas sacrao esse voluit Auc TOR. i

SEARCH

MENU NAVIGATION