Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 539페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

PLUMBI VIRTUTIBUS MEDICIS.

MNE medicinae rationalis principium et in remen tum duobus hisce potissimum, accurata nimirum Ost servatione, legitimoque inde deducto ratiocinio, funda mentis innititur. In humani igitur ingenii honorem, aegrO-

tantiumque emolumentum, ut praxin medicam feliciter exerceamus, quae intima morborum sit natura, quid morbus in corpore humano efficere valeat, et quae vera medi-

ea minum salutarium vis sit, summo studio et opera indarandum. In hoc studium jam veteres, nec frustra quidem,

incubuerunte, recentiores tamen iis palmam longe praeripuerunt. Magnorum enim in arte Hippocratica virorum

ingenio, irrequietisque studiis et laboribus, debemus, quod

multorum morborum, non solum naturam et causas melius

distinctiusque compertas habemus ; sed nostra quoque aetas eo praecipue inclaruit, quod medici, inutili medicamentorum nimis compositorum farragine relegata, amputatisque sesquipedalibus formulis, simplices imitantes nat turae leges, simplicia exhibuerunt medicamenta, et experiendo observandoque, de illorum virtutibus propriis, agendique ratione, disputarunt; mortiferas immo venenorum; vires sc fraenis coercuerunt, ut tuto possint in salutis prael sidia commutari. cymorundam tamen medicamentorumi patroni, ex nimio propriae quasi progeniet amore, mira si quasdam et saepe universas ferme virtutes medicas in iisi detexisse sibi persuaserunt, et laudibus extulerunt, quae vix fidem merentur. Ad hunc numerum plumbum, quin referri debeat, nullus dubito, cujus, quamquam toti e S COH-sirmata sit virtus, in variis corporis nostri affectionibus debellandis; in aliis tamen, in quibus aeque commendan tur, parvi momenti vires illius, vel penitus nullae esse, invenientur. Hunc igitur ad evitandum errorem nihil magis conferre contendimus, quam in naturam remedii intimam inquirentes, effectusque primarios in corpus humanum accurate observantes, sit legitimo ratiocinio, qui verus sit usus tandem concludamus. Nos idcirco, jubente legeacademica, ad scribendum compulsi, de plumbi virtutibuς medicis disputare nobiscum deci cuimus. Nam tantae illius et salutiferae, et noxiae observatae sunt Vires, ut tota res Paulo accuratius examinari et illustrari summo jure

mereatur. De plumbo igitur, ejusque calcibus, praepa-VOL. III, Z α ratis

372쪽

3 2 . Dr PLUMBI UIRTUTIBUS MEDICIS.

ratis salinis, vaporibusque, verba sacientes, effectus illi ut in corpus humanum primo indicaturi , ex his deinde, et

morborum, in quibuS Commendantur, natura, et accurata

denique observationis norma, qui legitimus ejus sit usus medicus, vel e X ternus vel internus, quantum in nobis situm erit, derivare conabim Ur. Ρlumbum, in propria sua forma metallica con Cretum, vel interne exhibitum, vel externe corpori humano applicatum, nullos ferme esse Elias edit, nisi a mole vel gravitate

deducendos. Impedit enim, ut postea videbimus, particularum nimis arcta inter se cohaesio; impedit quoque magna, quaCum combinatae sunt, principii inflammabilis co via. Quandocunque vero portio illius, per humores, imprimi s acidos, in organis clige itionis dissolvatur, et sic actuosa ev'dat, ea ad praeparationes salinas, de quibus mox dicemus, haud dubie referenda est. Ex iisdem serme causis communes quoque plumbi calces excludimus, quae, quamquam proprias ferme nullas virtutes possideant, in variis tamen emplastris, ad debitam iis si illitudinem conciliandam, in auxilium vocantur. Dubito enim, an ulla vis refrigerans iis possit adscribi. Olea, nimirum, et sub-1tantiae pinguedinosae omnes, menstrua quidem solventia

quorundam metallorum habentur ; tam perfectam tamen, ac sales, solutionem efficere nequeunt ; et particula S praeterea metallicas sic tegunt et involvunt, ut non possit, quin vires illarum multum imminuantur. Exempla tamen memorantur, si de satis digna sa), in quibus sola cerusia, partibus excoriatis infantum aspersa, convulsionibus eos affecerit, et lithargyrium, externe applicatum, morbum illum colicum induxerix, de quo paulo post diccndum erit. Praecipuae vero plumbi, ob quas vel laudari, vel vituperari meretur, vires in praeparatis salini S concurrunt, quae, yrti S Ope, ex hoc metallo conficiuntur. Omnes

ferme sales acidi in plumbum agunt ; pauci vero perfecte solvunt. Ab acido vitri oli corroditur; sed mox in mastam

insolubilem cum eo concrescit. Per acidam salis et aquam

regiam, solutio sit turbida et imperfecta. Acidum quidem nitri optime plumbum dimolvit ; sed propriam sic cum eo

communicat acrimoniam, Ut vix ullus, quantum novi, hanc solutionem in usum medicum vocare ausus fuerit. Ad hunc tamen usum, plumbi solutionem per acidum aceti prae reliquis accomm Odari, Omnes consentiunt. Eandem

vero hanc, solutionem varii auctores variis nominibus insignierunt, ) Dr Baher's papers on the poison os lead. London Medicat Transactioris, Vol. I. and L

373쪽

PLUMBI VIRTUTIBUS MEDICIS. a

gnierunt, propriasque in ea virtute S quaesiverunt; cumcetum tamen lithargyrii, extractum Saturni, a qua Saturi ina, sint simillima, nec, nisi in eo, a se invicem dis iaant, quod vel majorem vel minorem salis istius metalli eiopiam in se contineant, qui, in crystallos redactus, fac-hartim Saturni audit. Hunc igitur salem ejusque solutio

em, ob majorem puritatem, et ob faciliorem dolim de erminandi rationem, caeteris anteponendum esse, non estiuod dubitemuS. Saccharum igitur Saturni, externo Corpori admotum,ibram simplicem haud parum adstringit, corrugando, Cam, i a se contrahi patitur, vim auget, sicque illi us textur actobur addit. Qui unquam enim fibrae cuidam musculari id moverit, vel gustu exploraverit, inter adstrigentia faciliarum Saturni referendum esse, haudquaquam ambigetia longe tamen majorem iii solida viva, sive fibram nerveam,

am nimirum vim e Xercet, quam sedantem appellare in- er medicos convenit. Illius enim fibrae et sensum et motum, seu ipsaria vitam, insigniter imminuit, impediendo,

quacunque demum ratione id fiat, qud minus tanta cum his partibus energia nervea possit communicari. Quo lenim solutione sacchari applicata, acuta dolorum vis in fringatur, calor partis imminuatur, sensusque refrigerationis percipiatur, quae quidem revera eveniunt, nullam hujus rei dubitationem relinquunt. Sedans ejusmodi visi huic sali metallico tanta ita est, ut, ex applicationibus, nimis frequenter repetitis, in peculiaribus quibusdam casibus, penitus sublato partium tono et vita, gangraena tandem

supervenerit.

Noxius plumbi usus internus iamdudum veteribus, Galeno, Vitruvio, &c. innotuit; qui tamen haud multum, ad esse dius illius primarios considerandos, animo S attenderunt. Morbum quoque peculiarem colicum passim obtervarunt ; sed mirifice, sicuti multi quoque recentiores, iiχ causa illius eruenda, ingenium exercuere. Optime primu Shunc morbum descripsit Franciscus Cito is, in Gallia, apud. Pictones, grassantem, qui dein colicae Pictonum nomen sibi acquisivit. Quae signa hujus morbi praecipua notabantur, suerunt, pertinax alvi obstructio, violenti ab dominis dolores, tandem in extremorum paralysin Vel epilepsiam desinentes. Post multas disputationes agitata S, Ephemeridum Germanicarum tandem auectores, tetri hujus morbi causam esse plumbum, repererunt, quo Vina austera conservar i, et dulcia reddi, consueverant, idque testimoniis haud dubita confirmarunt. Eodem metallo in Pregna

374쪽

g7 Da PLUMBI VIRTUTIBUS MEDICIT

tum pomaceum, in variis Angliae locis, praecipue a pugDamnonios, eundem saepius movisse morbum, extra omnem dubitationem posuit Cl. Baher. Similis colicus morbus, ab aqua, haud admodum pura, in cysternis plumbeis longius servata, apud Batavos frequenter oriri notatus est. Et innumera a variis auctoribus memorantur exempla, ubi plumbum, vel fortuito assumptum, vel, imprudenti consilio, pro medicamento interno exhibitum, funestissima illa mala ubique excitaverit. Quae curari ita sint, nulla plane dubitatio relinquitur, quin usus plumbi internus dolores colicos, alvi obstructio-Nem, spasmos, e tremorum dolores, paralysin, corpori humano inducat, et id quidem, per vires suas adstringentes, praecipue vero sedantes, eximias. Adstringentia enim, quo minus tanta fluidorum copia in intestinorum cavum essundi queat, impediunt; sedantia vero, fibrae vitalis sensum et motum imminuendo, motus perist altici languorem

inducunt mox vero, vires naturae medicatrice S, excitando, in directo stimulantia evadunt; et sic, pro rata Fatione, vel virium suarum, vel hominis, in quem agunt, irritabilitatis, vel motus convulsi vos, vel contractiones spasmodi-Ca S, excitant. Plumbum vero ab aliis medicamentis sedantibus, quorum actio minus diuturna esse animadvertitur, eo nomine disteri, quod, praecipue per frequentem Applicationem, vires permanenteS e Xerceat, qua C, nervis ipsis nocivae, iis quasi impressae manent. Nec dissicile intelle diu est, quomodo, per nervorum inter se sympathiam et nexum, hae affectiones cum nervis aliarum quoque partium possint communicari, et sic extremorum debilitates, tremores, dolores, Paralyses, progigni ; praecipue, cum tantum, in genere, et peculiarem intestina inter et extrema, nexum et sympathiam intercedere videamus. Nec huic explicationi obstat, quod asiumptae particulae plumbae primo cum torminibus di arrhoeam interdum, excitaverint: Non mirum enim est, minorem hujus veneni copiam vires naturae medicatrices inter initium, motus, ad potentias nocentes expellenda 3, accurate pares excitare permisi sie ;quae tamen vireS, Viribus veneni, toties repetitis, succum-

here tandem coactae suerint. Negari quidem de plumbo non potest, quod similiter de omnibus, quae in nervos agunt, medicamentis verum est, quod multi satis magnam illius copiam impune ferant, et quidam ab eadem dos,

quae alios misere excruciare observatur, vix assiiciantur. Hae tamen exceptiones, vel ex vario irritabilitatis gradu.

et peculi ἡn idiosius rasai explicandae, resulae generalis

375쪽

irin minime infringunt. Omnes insuper auctores, quinternum plumbi usum variis in morbis summis extulerunt1 audibus, in eo consentiunt, praeparata illius, ob vires re rigerantes, imprimis esse commendanda ; et sic, quae noctiic comprobare conati sumus, eadem, aliis verbis, confir-narunt. Et accurata observatione Cl. Whi te b) nuperime invenit, actionem cordis, pulsusque frequentiam, perrae parata saturnina evidenter imminui. In variorum venenorum naturam et vires inquirens, Cl.

proe gel c) cani dedit sacch. Sat. 3 si et alio dein 3i; secu-u8 est vomitus, vehementibus cum conatibus, et tot iuborporis motibus convulsivis, et tremoribus ; post paucaΘamen horas, canis bene se habuit. Varii quoque aucto- es, qui de colica saturnina scripserunt, aegrotantes pluri-aos in principio morbi nausea, et irritis vomendi conatius, vel ipso vomitu bilioso, laborasse memorant. Vomiam illum ex viribus plumbi sedantibus explicare nulli du-itamus ; confirmant enim, quos varia emetica in corpusu manum edunt, effectus. Quae nimirum vitale ipsunci: rincipium immediate aggrediuntur, ea provida natura, mnium virium suarum contentione, e corpore ejicere co-atur. Nec multum tamen interest, si ex viribus sach.

at. adstringentibus hunc vomitum derivari malis; cumdstringentia, e . gr. alumen, majori do si exhibita, nimis 3rte corrugando ventriculi fibras, haud raro vomitum e X-l itaverint. Solutio sach. Sat. sanguini recenter e vena misso admixa, illum coagulari prohibet, perque longum tempus fluium conservat. Cum vero multi medici eam tueant uvpinionem, quod Omnia, quae sanguinis concretionem im-

.ediunt, vim quoque possideant fluida jam coagulata re- lvendi, et Cl. Goulard d) tantopere viribus resolventius extram sui saturnini confiderit; operae praetium duXi,n revera haec rec ita se haberet, experimentis examinare.

rustula igitur coaguli sanguinis recentis in solutionem Hch. Sat. saturatam, et in aliam dilutiorem immersi, ibi-ue tamdiu retinui, donec quidam foetor putredinis incitentis testimonia dabat; ne minimum tamen dissolutionis: gnum inveni. Nullam exinde, sanguinem coactum re-olvendi, vim sacch. Sat. inesse, conclusi. Et raro quoquo a tumoribus, praecipue recentioribus, suida est usa revera coagulata

b) Medicat Commentaries, vol. iii. part I. c) D. SProegel experimenta circa varia venena. Dissert. inaugul l to tingae I 753.

376쪽

3 6 Da PLUMBI VIRTUTIBUS MEDICIs.

coagulata reperiuntur. Si igitur variis rebus externe a fisplicatis, per mutatam solidorum actionem, sui da est usa reabserpta fuerint, quam, quaeso, medicamentis nostris virtutem resolventem tribuere postumus t In canis verram jugularem Cl. Sproezel iniecit sacch. Sat. 3ii, et in alius venam 5 i in aqua calida solutas. Vix veneno immicto, animalia haec mortua conciderunt: nec ullum amplius vitae signum dederunt. Bis postea repetivit experimentum, et in cane tandem juniore parvulo a sacch. Sat. Θfs eundem e flectum vidit. In aliorum simul canum venas jugulares spiritum vini, et satis magnam laud. ii l. copiam , injecit: Animalia quidem valde inde perturbata; post aliquod tamen tempus, penitus restituta fuerunt. Experimenti hujus, quod ordinis gratia hic reposuimus, violentus et subitaneus eventus, ex actione sacch. Sat. in nervos sed ante, certo certius debet explicari; quippe qui aliarum injectionum effect ii longe vincat. Et subita mors, et summam nostri medicamenti vim, et maximam tunicae vasorum internae sensilitatem, aeque demonstrat.

De virtutibus sacch. Sat. anti septicis, fusius hic disserere opus non est, quae cum omnibus salibus metallicis communes sitiat, sacch. Sat. quoque inesse, nemo dubitabit; easque haud exiguas esse, ipsi experimentis comperimus. De vaporibus denique plumbi di dendum est, quorum vix alia vi8, quam sedans, potest observari, qua, vel in-

suxum nerveum penitus tollendo, paralysin, vel eundem multum imminuendo, motus in ordinatos spasmodicos inducunt. Atonia enim, ut optime effatus est Cl. Hos mari,

gignit spasmum. Subtiliores plumbi particulas facile volatiles fieri, jam ex odore patet, qui, plumbo leviter tantum calefacto, nares nostras ferit. Horum vero vaporum

subtilium, qui vel per inspirationem hauriuntur, vel a vasis absorbentibus recipiuntur, vel in nervos superficiei immediate agunt, vim, exempla operariorum, qui in plumbo fundendo vel calcinando occupantur, tum etiam figulorum satis superque evincunt. In eos enim, praecipue

asthma, tremores, e X tremorum convulsiones, et Oolica tandem Saturnina et paralysis misere saeviunt; mala, a solis plumbi vaporibus, me judice, derivanda. Ne vero quis hos, in iis, effectus a plumbo, casu fortuito per os assumpto, derivet, hic cum Cl. Baher observare.susiiciet, typographos saepius a typis, nimis calefactis, tractatis, digitorum debilitate, et contractionibus, assectos fuisse. Duo linsuper, quae huc faciunt, exempla memorat Cl. Perci-

377쪽

DL PLUMBI VIRTUTIBUS MEDICIS. 3 r

bal so . Vir quidam, qui pedes laminae plumbeae, ante

iocum repositae, imponere solebat, levi crurum inde affectatus est paralysi; canis vero illius, qui in eandem decum here solebat, Cinnem penitus extremorum Ul Um perdidit. Puer, antea sanissimus, quem laminas plumbeas, recenter fusas et adhuc calidas, pedibus nudis percurrere dele Chabat, doloribus inde colicis, violentis extremorum convulsionibus, et unius lateris paralysi, corripiebatur. Hi certe effectus plumbi ei luviis debent adscribi ; nec ulla menstrui, cujuslibet praevia in plumbum actio potest excogitari.

uam igitur, ex accurata observatione, noxii hi, quos nunc memoravimus effectu S plumbi, per os assuriapti, vel vaporum illius, satis comperta habeantur; mirandum certe est, omnium auctorum et medicinam practi Cana exercentium consensu, praeparatorum e plumbo salinorum usum externum, ab omnibus his incommodis, immunem inve- niri. Decantatum enim Cl. Boerha ave testimonium, ubi, externam quoque aceti lithargyrii applicationem, cor i pori nocere enunciat, paucaqUe, quae ad hanc confirman- . dam sententiam attulit, exempla Cl. Percivat, generalis hujus propositionis vim minime tollunt. Calces plumbi, in minutissimum pulverem redacias, et sic per se applica tas, corpori nocere posse, non negarem; potius assentirem. Cum porro, ut rarius tamen evenire solet, acrimoniam quandam, ad cutem determinatam, per applicationes Sa-: turninas, in massam circumeuntem repuleris, multas inde: turbas excitari, que ab effectibus tamen plumbi primariis: toto coelo differunt, variorum quoque morborum seminia inde nasci posse, aeque mirandum non est. Et ipse quoque affectiones c Utaneae diuturneae, mere topicae, quacunque demum ratione subito curatae, ob partium Consensum, consuetum suum stimulum ad intestina referre solent ; et sic varia primarum viarum e citare mala, quae, prudenti tamen medicantis consilio, feliciter possunt averti; nec cum imminentis colicae Saturninae symptomatibus debent cou fundi. Quae tandem idio syncrasiae in quibus dam corporibus vis sit, hoc loco, ut fusius explicetur, haud opus est. Exceptiones igitur, quae remanent, paucissimae, ex caulis modo allatis non explicandae, ad hanc referendas esse contendimu S. His itaque dubiis remotis, ad propositionem nostram re vertimur, tutum sacchari Saturni usum externum, quantumvis sit noxius internus, defendere minime dubitantes. Ante e) Dr Perciva s observations on ille polson os lead. j) B0erhaave Elementa Chemiae, VOl. II. Proc. 17ῖ.

378쪽

s Dy PLUMBI VIRTUTIBU8 MEDICI L

Antequam tamen ulterius hoc argumentum prosequamur, proposito nostro haud alienum esse duximus, in causas singularis hujus phaenomeni paulo accuratius inquirere, quod primo intuitu contradictionem comprehendere vide tur. Quae igitur illa sint, quae essiciunt, ut illud plumbi

venenum maximam suam vim, nervis inimicam exercere

valeat, primo indagabimus; quae vero illius vim sic com-Pescunt, ut tuto possit externo corpori applicari, postea videbimUS. . Ut plumbum in corpus humanum activum evadat, primo requiritur, ut principium inflammabile, sive phlogi- non, ab illo separetur, et sic terra illius metallica, sive Calx, remaneat. Id plumbum cum caeteris metallis commune habere videtur. Haec vero dum disputamus, illam tantum intelligimus principii instaminabilis partem, quae formam iis dat regulinam. Pars enim hujus principii elementaris iis insuper ineste videtur, qua, per maXimam ignis vim, expulsa, et naturam illorum intimam mutabis, Omnemque agendi virtutem tolles. De antimonio saltem haec vera sunt, cujus calcem vald opere emeticam, quo magis calcinaveris, eo inertior evadet. Hanc tamen cal-Cem sic exustam et destructam invenies, ut addito ignis pabulo, per fusionem vix ac ne vix quidem in regulum i metallicum reduci possit. Per solutionem in acido, plum-l bum magnas acquirere vires, inter omnes convenit; sic uti multi, illud, non nisi per acidum quoddam solutum, in CorpuS humanum agere posse existiment. Ex indubiis vero experimentis chemicis patet, in solutione metalloriani per acida phlogiston separari, avolare, et sic vinculum quasi solvi, quod particulas metalli constituentes invicem junxerat. Calor nimirum, qui, dum fit solutio, nascitur, principii inflammabilis motum indicat, illudque revera a- lvolasse, vapore inflammabiles, saepius surgentes, demonstrant; demonstrat quoque calx inde praecipitata, omniSi ferme principii inflammabilis expers. Ex his idcirco jam suspicio nascitur, solutionem metallorum per acida, pro parte saltem activam suam vim a phlogisto inde separato

dic quirere. Haec tamen opinio ulterius confirmatur, si ita mentem revocemus, calce S plumbi, sic ut aliorum metal-Jorum, quocunque demum modo in hunc statum reda eici fuerint, simili agendi vi gaudere, si modo ea ratione applicatae fuerint, ut vim suam rite possint exercere. Exem Pla quaedam, quorum antea mentionem fecimus, nobis

Pro testimoniis sunto ; et, ni ego salior, paulo accuratior obserratio plura in posterum suppeditabit. Noxio: quo'

379쪽

De PLUMBI VIRTUTIBUS MEDICIS. 3 V

iue e flectus, qui ex lamina plumbea, fonticulo impos xa,

b servati fuerunt, ad plumbi calcinationem, et particulatim illius aperto vulneri applicationem, vel earundum ab-Orptionem, reserendos esse crederem. In exemplis saltemno lo memoratis, ne suspicio quidem est, solutionis praeresiae per menstruum acidum. In plerisque nulla nisi drisio mechanica adhibita fuerat, cujus, quanta vis sit, moxicetur. Tritura quoque, longius Continuata, quae quo-: undam metallorum, praecipue mercurii, vim acuit, in Ieciem calcis ea redigit; in qua, si calor tantus excitari equit, ut omne principium inflammabile avolet, sic tamene paratur ab iis, ut nisi per fusionem intime cum iis reul iri non possit, iisque forma metallica restitui. Nec sic: mper, nisi paulum materiae cujusdam, quae phlogiston

Ontinet, addamus, pristinum pondus recuperabimus. Sicuandam saltem partem in calcem redactam fuisse patet. It enim mercurii iterum exemplo uti liceat, cujus forma uidem fluida agitationi mechanicae maxime favet, P ZU-ae hae particulae, quae per triturationem penitus in calem redactae sunt, in pilulis mercurialibus cum melle pauis, vel in solutione Plenchiana, vel in frictione, openguenti mercurialis, in corpus insinuantur, sussicient adlum effectum mercurii specificum excitandum, qui peri inutissimam copiam calcis mercurialis potest excitari, utc effectibus sublimati corrosivi omnibus satis innotescit.

vero mercurium tempori triturationis acidum catho

cum ex aere attrahere, et sic ope hujus menstrui pro arte dissolvi contendunt, hypothesi saltem indulgent, cu is nulla possunt certa testimonia adduci, in contrarium ero nonnulla haud parvi momenti. Mercurius enim phialaitrea inclusus, diuque sic agitatus, in calcem tandem a-errimum abit, in cujus calcinatione acidum illud cathoi cum adjuvare certe nequit: Nec ex motu peculiari ma- iae electricae menstruum solvens derivare potest, cum 'itrum non si materiae eled tricae conductor. Quae hice metallis in genere, et de mercurio speciatim, dii putavi-

us, ad plumbum quoque applicari posse, non est quod

uultemus. Quos a vaporibus plumbi obtervamus este C- , eae hac quoque calcinatione pro parte explicandos e sapinamur. Phlogiston non arcto valde cum terra plumbia et allica vinculo connectitur, et facile a superficie illius, eri e posita, adjuvante prae primis modico tantum caloris radu, aVOlat, calcemque albam ibi relinquit. Ut pleraeue Vero materiae volatiles conlueverunt, sic phlogistonuoque quandam, et subtilissimam quidem, portionem bu-

380쪽

a8o Ps PLUMBI UIRTUTIBUS MEDICI s.

jus terrae, alias fixae, laeum in altum rapit, et inde pecculiarem illum odorem, quem in vaporibus plumbi percipimus, viresque corpori animali noxias, acquirit. Calx haec plumbi subtilissima, hac ratione corpori humano applicata, subitaneos violentissimosque effectus produceret existimo, nisi tam magna principii inflammabilis copia

tecta et involuta es et, quod tantum ad vires metallorum enervandas valet. Cum enim venena metallica, ejusmodi

substantiis obducta, quae naultum phlogiston Continent,

multo mitiora evadere videamus; nonne patet conclusio,

nos, iisdem penitus detractis, posse illorum vires acueret Haec de plumbo quoque vera e se, tutus unguenti Saturnini, et emplastrorum a cerusia, usus evincit; evincit quoque, qua praedita sunt olea, virtus, tristia illa mala leniendi, quae plumbi venenum intestinis inferre solet. Exi his igitur omnibus, ut plumbum activa S Vire S CXerceat, liprincipii inflammabilis jacturam requiri concludimus. Requiritur porro, ut particularum calcis Saturninae si alit

minutissima divisio. Solutio plumbi per acidum, praeterii principii inflammabilis abstractionem, et huic operationi

Omnium commodissime inservit. Minutam hanc in solutione fieri divisionem nemo negat; multi tamen metalla insigniter inde mutari contendunt. Per solutionem hanc chemicam, novas metalla induere vires, pristinas exuere, iet in naturam quasi neutram, a pristina penitus diversam, lperverti, et natum inde corpus neutrum solummodo in lcorpus humanum agere posse existimant. Nos vero gra- lvissimis ex causis in aliam abire opinionem inducimur. A-lcida nimirum solventia, praeter ea, quae diximus, naturam metallorum intimam minime mutare persuasi sumus illi Menstrua tamen haec chemica, in eo potissimum a mecha'

Dicis disterre concedimus, quod longe subtiliorem, et in minutissimas quasi mole culas, divissionem esticere possint, iquas nulla unquam attingere post et vis mechanica. Salesia

ipsi acerrimi, quando semel in massam solidam concreve tirunt, quanquam in subtilissimum pulverem redacti, vix in

animale corpus agunt, nisi antea per menstruum aquosum lparticularum ulterior fiat separatio. Hic tamen salem cum menstruo suo aquoso sic colvisse, ut progenies neutra ira dc prognata sit, nemo assirmabit. Si in spiritu vero vini ialem dissolveris, mutatis ex mixtura quantumvis qualitatibus sensibus obviis, naturam tamen illius mutatam suis σhaud cogitabis. Eadem vero de plumbo, caeterisque metallis similiter vera esse, vix dubium videri potest. Nanx quocunque demum acido metallum di sibi vas, illud sempext a me di

SEARCH

MENU NAVIGATION