장음표시 사용
401쪽
stus plena haberent, humoribus distenta, hos arcte amplectuntur, Et, si pars humoris alicui vasi dempta est, quoniam brevi ei, quod restat, humoris vas sese per elaterem suum accommodat, idque aeque arcte ac ante amplectitur; ideo hinc in summam neque retardari neque percitari sanguinem universum sequitur. Quibus omnibus inter se perpensis, cordis actionem ab initio ad fines arteriarum non eandem permanere, et alia, qua sanguinis in extremis vasculis celeritas explicetur, potestate opus esse, fatendum est.
Arterias universas Contractilitate musculari, seu irritabili, tale, praeditas esse. CUM igitur simplex arteriarum elasticitas ad sanguinem percitandum nihil conferat, nec cordis potentia per se ubique susticiat; aliam potestatem id muneris praestare,
eamque, quoniam nulla alia in corporibus nostris motus causa nota est, muscularem esse, manifestum est. Et quoniam, ut supra dictum est, extra ipsa vasa muscularis ac tio motus sanguinei summam nihil adjuvat, alioque aliter admota, aequalem effectum inaequalis ipsa praestare non potest; ergo actionem eam in ipsis vasis, nempe arteriis, inesse, argumento claro sequitur. Cujus argumenti ea vis est, quae ipsa haud levem causam sustentet. Verum ne argumento, quantumvis valido, et qualia ipsis mathematicis saepe susticiunt, neganti tamen insistam; quae arterias contractilitate musculari praeditas esse res verae fidem faciunt, eas deincepS e X ponam. Eae sunt in arteriarum fabrica, fibrarum muscularium, non nomen solum, sed species manifesta; de in earundem arteriarum, experimentis comperta, irritabilitas; tum, debilitato corde, sanguis moveri perstans; porro hic, arteriarum actione deleta, languide means; denique, ejus in
arteriis extremis meatus velocior, quam ut ea, cordiS tot
impedimentis objectae potentiae, velocitas tribui possit; postremo, aliis temporibus et aliis in corporis partibus, cum eadem cordis actio est, sanguinis alia cum impetu velocitas . Ut a fibrarum muscularium in arteriis speciCincipiam: Est in arteriis fibrarum muscularium lamina, muscularem reserens, quam tunicam muscularem anatomici nomin/νς sunt, et pro musculari plerique habuerunt. Sed praetes Culi. instit. CLIX
402쪽
Praeter nomen et incertius rei iudicium, in arteriis sibi at evidentes sunt, quales in canali intestinali cernuntur, existremos artus moventium musculorum si bres pallidiores quidem si , sed quas musculares esse, peritissimo cuique, praeter Halterum, Anatomico, et persuasum est et persuadetur. Quod, si vir in primis illustris, Halterus, illas sis
bras musculares esse negavit, quia ad eas nullos ire nervo Observavit; nonne in multis locis nervos esse multa testantur, qUorum Utique praesentia neutiquam conspicua est ρPraeterque hoc, haec illius negatio minime contra res Vera S, Ct, prae Caeteris, moX memorandis, luculentum praeceptoris nostri Monronis experimentum valere debet.
Is ranae aOptae praecisae exiguum tubum infixit. Quod inter agendum, aliquibus temporis minutis exactis, ianguinis motus magna ex parte desierat. Quo facto, optia qua soluti gutta una infusa, cito partes maxime dissitae commotae sunt. Quod non opii diluti tantillo, ad partes distantiores perlato, sed nervo stimulato, et per medium cerebrum ad longinquiora corporis motum transmittenti, tribuendum est. Quod autem harum fibrarum texturam, quam alibi muscularium, densiorem, eamque, soliditate, fatis conspicua esse,' Halle rus, et Nichol ad tendineam aut ligamentosam propius, quam muscularem, naturam accedere, contendunt; id non ita esse, hoc apparet, quod nusquam corporis tendineae aut ligamentosae fibrae sic, ut arteriarum eae, de quibus agitur, fibrae intestinorum circulares, disponuntur; id est, nusquam in circulum ita Componuntur, Ut, priusquam hunc compleverint, singulae ad latus detorqueantur, et circulum deficiant, solumque,
multae conjunctae videantur Unum annulum eXprimere sm);V contraque nusquam fibrae musculares non in tendineas compactioresque desinunt n). Et, cum adeo intestinorum fibras, quas nemo musculare S esie negat, arteriosae reserant; ita has quoque naturae muscularis participes esse, veri certe simile est. Eadem porro species fibrarum muscularis in phthisi conspicabilior est : Ubi, ut in reliquis, quas musculares fibras esse in confecto est, ita, in tunica arteriarum musculari, post absumptam, quae ubique iis intertexi, et magnam earum molis partem conficere in sanitate solet, telam cellulosam, distinctiores fibrae cla- Iioresque apparent. Alterum, quo in arteriis contractilitatem muscularem inesse, an atomicis et Physiologia Placet, argumentum, ab illam l) Μonro prael. analom. Halter. pr. m. lin. XXX
403쪽
Dh VASORUM IRRITABILITATE. ςs;
illarum irritabilitate tractum est. Hanc multi clari viri defenderunt, ut superioris saeculi, Pecque tus anatomicus, cui sanguinis motum vasorum constrictione adjuvari' placuit ο) ; ut Glissonus, qui cordis, arteriarum, et Venarum vim perist alticam memorat spr; item hujus saeculi,
ut J. de Gorter, qui vasa, arterias et vena S e X serere alternam constrictionem, ad humorum motum adjuvandum, ' contendit sq); ut Senacus, qui majorem arteriis, quam cordi, vim contractilem tribuit, et eas corda appellat fr); ut Frid. Winter s); denique, omnes in Britannia anatomiae et physiologiae peritiores viri, ut Monro Professor noster egregius, ut duo Hunieri, et Cullenus, qui elegantissime omnium, eoque, quo omnia ornat, ingenio hoc argumentum, in suis Medicinae Institutionum praelectionibus, tradiavit. Sed hanc arteriis denegat Halle-rus; utpote in quibus, nullam stimulo quoquam mechanico irritabilitatem, et solis chemicis, quae, qualia acida
mera furit, quodvis corpus firmum corrugant, eoque anceps irritabilitatis indicium dant, excitare ipse potuerit- Nec dubium quidem est, quin in hac re fallacia latere potast, motuique vitali id tribui, quod veneni, ut olei vitrioli,
spiritusve nitri, opus est. Verum enim vero, ni fallor, a stimulorum hujusmodi chemicorum opere, modo paulo Peritior quis experimenta administret, eaque saepe iterata, et omni modo tentata, variet, lucis quoque aliquid argumento nostro assulgere potest ; irritabilitatemque inter et corrugationem, quam in quolibet corpore, sive vivo suci Vitae expertae, quandoque stimulus chemicus dat, distingui certe potest. Cur enim, in eodem firmo vivo, modo motum suscitat, modo non eadem vis veneni Θ Et, cur eadem illud, aliquando saltem, non inanime itidem, assicit Z Certe stimuli, qui idem est, diversus esse dius esse nequitia res, ut a vitali magis potestate, multum saepe variante, pendet; ita multum variet, et modo major, modo minor esse, modo nullus videatur, necesse est. Reque vera, post id tempus, quo Halle rus experimenta sua instituit, arteriarum si brae utroque stimulorum genere, licet dissicilius, licet saepe obscurius, et ita, ut non in experimentorum prosperorum ipsius auctoris potestate semper esset, eadem renovare; tamen, ut ipsius verbis utar, se adeo clare, adeo
ο) Dissert. anatona. p. 13a et dissert. de circuitu. ρὶ In libro de ventriculi et intest. cap. 13. NV5. P. a 38. et Cap. 3, q) Exercit. med. de motu vitali. r) De Coeur, tona. ii. l. a. ch. q. p. I 69. et cli. 7, P. et OO. i) Apud Vari Doeveria, in obscrv. acad. cap. Ig- p a1O
404쪽
ηba Da VASORUM IRRITABILITATE.
dilucide, ut nullum dubium de irritabilitatis effectu resta ret,' constrictae quidem suerunt st). Quod pensum Gualteriis Verschuit, plurimis experimentis institutis, elaboravit. Quorum experimentorum hic eventus fuit, ut, sit nonnulla parum ad sententiam cesserint, plurimis tamen felicior succesius non defuerit. Et, si eorum auctor, qui, paulo post acceptam in sua academia artis nostrae lauream, nos invisiit, coram nostris Professoribus experimenta instaurata non aeque feliciter absolvit ; id neque mirandum est. neque viro ingenioso pariter et probo fides deroganda Sunt enim haec, ut illustris Boyli dicto utar, eorum experimentorum in numero, quae contingentia seu sugacia, eoque fallacia, dicas. Praeterque nostram auctoris notitiam, rem Veram tuentur experimentorum testes, viri clari
doctique G. Van Doeveren, Camper, aliique anatomiciet physiologi Batavi praeclari. Quod, si haec de musculari arteriarum potestate experimenta longe quidem saepius spem nostram saliunt, quam ad sententiam succedunt; non ideo arteriis illa potestas deneganda est; siquidem assirmantes res verae, Vel una aut altera, plus ponderis habent, quam millia negantia. Et in hac re eo mihi minus dubitationis datur, quod in partibus, ut vesica, ut ureteribuS, quarum vis muscularis certa et explorata est, faepe satis gravium stimulorum nullus, alias admodum levium, fensus est. Verum, ut, quod ponderis haec de arteriarum contractilitate habeat, cognoscatur; ea, quae aut alii, aut Versch uir, aut nos ipsi instituimus ade
PECQRETUS, postquam vasorum contractionem, in spontaneam et violentam, ' distinxerat, hanc,' inquit, excitat humoris acrioris asperitas, punctio, et continui
qualibet ex causa solutio ti)V Glistonius, qui primus hanc, de qua agitur, si brarum muscularium actionem, irritabilitatem x , nuncupavit, Cum motum intestinorum peri- stallicum, a fibris naturali vi motiva pollentibus,' pen- de te dixisset; ita a consimili librarum contractione, simi-l lem cordi, arteriis et venis vim tribuit γ . De Gorter arterias
t) Vid Verschuir disserta f. De arteriarum et venarum vi irrit abiit, ejiisque in vasis excessu, et inde oriunda sanguinis directione ab normi V f et 7. et conser cum ejusdem experimento 7. u) Loco ante relat.
x) Quid contractio muscularis, seu irritabilitas sit, vide culi. in
)ὶ Loco apud Versch. supra relati
405쪽
arterias gaudere omnibus requistis ad muscularem motum, et talem re vera ipsa3 motum exercere, ex inaequaliqua lem in parte circulatione et pulsu,'' disserit. Idque eae perimento confirmat, quo arteria aperta alterne digitum immissum premere, simili modo ac cor mucrone ipsus abscisio,' deprehensa est. Porro, in irritata,'' inquit, parte calor major et humorum motus per stimulos excitatu .V Denique, varia phenomena, ex hac vasO-rum vi explicabilia, ostendit. Senacus irritabilitatem dat, a nervis derivatam. Quam in iis vim inesse, motu et contractione venae cavae, quae, quiescentibus reliquis partibus, in ipso trunco et ejus rami S facile excitatur, et, quod arteriae irritatae se contrahunt et palpitant, eandem que in vivo et sano corpore, ubi, Ob frequentiores earum contractiones, humorum in iis motum varia irritamenta excitant, ostendunt, confirmare ille conatur. QEorum virorum sive experimenta sive observata, si miratis accurata aut recentia minus, et non fatis elaborata iterataque, dicas; vide an haec fide majore digna sint i Zimmermannus, magni Halleri discipulus, eoque minus in hac re praejudicii suspicandus, e tribus super arteriis experimentis quae instituit, in duobus oleo vitrioli manifestas arteriae contractiones, et egregius Lorry spiritu nitri, aOrtae quam venae cavae, paulo manifestiorem actionem sa), deprehenderunt. Quae etiam experimenta si, quia hic acidorum merorum corrosio, non potestatis vitalis astectio, suspici potest, leviore fide digna videantur ;quamquam, quo modo inter hos duo, mechanicum veneniet vitalem partis musculosae effectum, distinguendum sit, mox exponetur ; en alia tibi, quae hac, qualis qualis sit, suspicione certe Carent. Inter reliquas corporis humani partes, et arterias post mortem animalis se contraxisse, licet nec corrosi vo quodam, nec ferro irritatae fui sient, immo ostendisse adhuc hanc vim, dum de corpore separatae jam essent et varias
in partes disiectae,' testatur De Ho usi et sa). Eodemque pertinere videtur experimentum celebrati olim viri Walaei, qui in anate disiecto aliquoties vidit, sanguinem in pectoris vasis, constricta arteria, repulsum suisse ad
et) Re ueli period. d observ. de med. par M. Van Dermonile, tum . Vi. Pag. 7. et Comment. de rebus in scientia nat . et med. gestis, vol. vii, P. 3. P. 488, 489. a in Mem. sur les pari. sensib. et irritab. tom. ii. ObserV. IJ, pag. O . Consule et Vers c. disput. inaug. de hoc. et ante hoc e Xperi,
406쪽
cor, qui sanguis regressus per aliam arteriam perpellebaritur b V Postremo, opu et fluvii electrici viri docti L. Bil
her et J. Van Den Bos, adeo manifestam a ortae Contr2C-tionem, item M. Vari Geuias, ut vix dubium esset de propria ipsi facultate contradidi, detexerunt. Nunc quid experimenta Verschuiriana argumento lucemus undant, videndum est. Versch uir viginti et duo experimenta in canibus, vario successu, instituit. Quorum de
quinque, nempe, i V. xii. X v. XX. XX i. ipsius verba audi.
Nulla, inquit, manifesta irritabilitatis et contractionis signa, licet variis stimulis arterias irritarem, detegere Potui: Laetus video, mea hac in re cum iis Ill. Halleri convenire.' Dein alia sex sunt, nempe, ii. iii. iv. X. xi xix. de quibus irritabilitas non adeo,'' inquit, manifesta fuit, ut dubius haererem, num quidem ille effectus principio irritabili tribui deberet, an potius alii cuidam causae; neque haec mihi satisfecerunt, ut absque scrupulo
calculum adfirmanti sententiae adjicere auderem; cum tamen saepius idem, omni adhibita cautela, viderem, cum luculentiora iis irritabilitatis indicia observarem, majorem vim probandi arteriarum irritabilitatem adquisii verunt c).'E dimidio igitur horum experimentorum numero, nempe undecim, quinque nullam irritabilitatem, sex aliquam, sed leviorem, ostenderunt. Quibus levior haec contractio excitata est, stimuli mechanici, id est, ferrum, fere erant; nempe in omnibus praeter decimum, ubi quis prior flamulus fuerit non dictum est, posterior oleum vitrioli erat, et tertium, ubi post ferrum acria chemica adhibita memorantur, solum ferrum admotum est. Eoque, quod objici alioquin poterat, nempe acria chemica, praecipue quae rodendi vim possident, rodendo, non principium irritabile excitando, egisse, iis experimentis objici non potest. Verum enimvero, quod ad haec quoque attinet, ut ante dictum est, irritabilitatem inter et corrugationem, seu erosionem, non tam distinctu difficile est. Etenim vis rodens,
quoniam in solida nostra etiam viva, sed ut simplicia seu in animata, agit; ideo, si unquam, semper agere debet; quippe cui ad agendum nihil, praeter idoneam ipsius vim, opus sit, visque vitalis neque impediat, neque expediat, ejus effectum. Ob quam causam, si in aliis experimentis
contractionem arteriarum, in aliis non, eadem veneni, sive vitriolicum, sive nitrosum acidum, fuerit, vis excitavit,
essectus ejus non rodenti nota ae, id est, operi mechanico,
407쪽
nam et chemica corpora funditus mechanice agunt, et, a mechanicis quae nominantur, solum hoc, quod haec ignoto, illa noto, Opere agunt, distinguuntur), sed vitali, nempe irritabilitati, jure tribuitur. Et sit c quidem non de his solis, sed et supra relatis, experimentis, et de omnibus si milibus, ubi sub iisdem aut similibus rebus acria contractionem arteriarum efficiunt, judicandum; eaque omnia, in quibus contradito, sive major, sive minor, excitata est, pro arteriarum irritabilitatis argumento haud invalido habenda; negantiaque rei dissicultati, aut naturae fugaciae, tribuenda. Postremo, cum adhibiti stimuli, sive chemici
sive mechanici, ad eundem effectum conspiraverint, et eundem ariCriarum motum excitaverint; ita utrique eodem etiam modo egi me, et ab utrisque praestitus motus muscularis, fuisse, existimanda sunt. Estque, me judice, hoc ipsum irritabilitatis arterialis per se prope satis indicii.
Certe cum aliis argumentis, post experimentorum rationem expositam perpendendis, et jam ante dinumeratis,
conjunctum, fidem satis firmat. Verum, quid, ex hujus viri experimentis quae restant, lucis porro affulgeat, Ii
Ea sunt undecim, nempe, i. v. vii. viii. ix. xiii. Xi X. xvi. xvii. xviii. xxii. In omnibus his, contractiones haud paulo manifestiores, quam in sex proxime relatis, erat. Quod vero ad octo eorum attinet, ipsius audi verba. Expertus sum ad irritationem, ope stimuli serret, in arteriis contractiones, quas non solum ego, sed et amici et socii mecum viderunt.' Et paulo post, Leviter radendo et comprimendo, ope scalpelli et tenaculae, arterias contrahi vidi, non una, sed iteratis vicibus ; manifestissime semel,
dum attentus eram ad mutationem ex irritatione in arteria ortam, observavi hanc partem esse contractiorem ac ante fuerat; momento cum hunc e flectum inspexeram en i arteria eodem illo loco longe arctius ac adhuc fuerat squasi nunc demum penitus percipiens stimuli molestiam , ante oculos sese constrinxit, adeo clare, adeo dilucide, ut nullum dubium de irritabilitatis es ectu restaret. His dictis ille experimentum vii. respiciebat. Quae sequuntur V. Nili Aiv. xvii. xviii. experimenta spectant: - Saepe quoque arteria aliquot locis se contrahere observabatur, ita ut, si hae constri Chiones non multum distarent, sed sibi vicinae es sent, tum diameter, eleganti phaenomeno, inaequalis ad pareret, hinc inde quasi ligamine constricta; intermedia loca Vero viderentur paulo turgidiora, et facile esset hos
udos et inaequalitates digitorum tactu sentire.' Deque xiii
408쪽
os Ling VASORUM IRRITABILITAΤΕ
viii. xvii. xviii. Nonnunquam,' inquit, disparebanti animali adhuc vivo, haec in arteria phaenomena, aliquando, sed dissicilius novae contractiones rursus excitabantur; brevi tamen post mortem semper, quantum observavi, cessabant d). Confirmant haec quam maxime, illos effectus non debere deduci ex mechanica quadam laesione, sed oriri ex principio vitali. Et experimentum X iv. respiciens, Attendi,'' inquit, et longiore tractu arteriam se contraxisse, ut diameter ad insignem distantiam magis constricta esset, quam erat supra et infra eum locum .' Adque xxii. alludens, sese ait, singularem motum, pulsum celeriorem et fortiorem, penitus distinctum a reliquis, ut arteria instar vermis fere reperet, seseque agitaret, miro certe spe Ciaculo vidisse; quod omnino demonstrat propriam arteriarum agendi vim se .'' Postremo, experimentum viii. stimulo audio, aut, propter magnam irritabilitatem, spa iami speciem exhibet, ut ex illius verbis facile colliges.
Longe saepius arteriae irritatae mihi exhibuerunt contractiones violentas et perstantes, quae alterna vice non
remittebant oriri illud statuo ex irritabilitatis gradu nimium increscente, et auctum stimulum absque violenta constrictione non ferente; idem saepissime mihi contigit in intestinis, quae irritata semper sere spasmodice se contraxerunt, quod et de vesica verum est. Semel hanc rem oculis comprobatam ridi, quando una cum amico, viro doctissimo Frid. Κutsch, contemplatus sura in aperto ab domine vivi canis, summa certe admiratione, arteriae cujusdam singularem ejusmodi motum et pulsum, qui a reliquarum arteriarum motu statim ad levem oculi conspectum peculiari sua actione diversus, conspiceretur; leniter dein tantummodo ope scalpelli illam irritavi; exin, quod mirum, motus ille, qui systole et diastole peragebatur, disia parebat; arteria enim duobus in locis mediocri longitudine ex applicato stimulo se constringebat in violentam contractionem, absque remissione, eo loci, ut externo adspectu adparebat, magna ex parte cavum suum deleverat, Iocus inter spasmos medius mirum in modum dilatatus conspiciebatur; solito enim diametro duplo quidem ad oculi conspectum amplior erat; post mortem, haec omnia evanescebant, eratque arteriae aequalis diameter, et debita capacitas. Hoc experimentum evidentissime evincit arteriarum vim irritabilem fg .
409쪽
Ex his experimentis, eo plenius relatis, quod auctoriis
opus paucorum hic in manibus est, arterias vi musculari, sive irritabilitate, praeditas esse, apparet. Nam non solum contractiones leves et modicae magis, cum relaxatione, ut in sanitate, alternantes, sed inordinatae, et hinc spasmodicae, illinc convulsivae, nec in una arteriae parte notabiliore, sed, ut auctor ait, per totum ipsius decursum, ut tota arteria et plures simul rami, ob spasmodicam constrictionem, praeter modum angustiores ectent.' Quas contractiones non a cordis contractionibus pendere, hoc apparet, quod in omnibus simul arteriis idem non incidit; in experimentis enim, de quibus modo relatum est, cum unius arteriae pulsus erat quandoque parvus, diameter contracta, alia arteria pulsu satis libero, imo celeri, ae orti, agitabatur.' Et, post aliquod tempus, saepe cessabant haec symptomata; arteriae, modo contractae, diameter augebatur, pulsus erat liberior et fortior, egregie ob
Eodem etiam experimenta Halleri pertinent si). Quinet recisae arteriae ea contractio, qua profluvium sanguinissensim minutum, tandem omnino sistit; neque arteriae retractioni, neque thrombo tribuenda, quanta contractilitas
arteriis insit, haud ambigue ostendit .
Aliorum experimentis jam expositis, ad unum aut alterum, quae ipse, praesentibus amicis, institui, deinceps transeundum est. EXPERIMENTUM I. HAC hyeme catuli semellae, quatuor dies natae, incisis tegumentis, arteriam posterioris femoris cruralem, in digiti et dimidii lati longitudinem, denudavi, et a vena et nervis comitibus separatam, modo acus acie punXi, modo cultroras. Quam similemque in altero ureterum irritationem nulla contractio, aut irritabilitatis ullum signum secutum
i) Nullus pulsus in arteriis hujus animalis, ' Capella erat, adparust, et ejusmodi fere plurima animalia sueruui; in quorum Pulsum inquisivi. Et, non rarum est, in vivo animali luciso, pulsum
nullum adparere, neque videri arterias dilatari; tamen frequentes salis observationes sunt, utique dilatationem et oculis et tangenti di tito suisse manisestam, &c. Vid. Op. minor. CXPer. 3 Q. P, 73. D Vid. exper. q. Versch. et Morgagia. De sed . et caulis morb. per anatoni. indagat. epist. ι . art. 5 q. Pag, IJ3
410쪽
EXPER. II. Paucis post diebus, cani magno adulto, incisis tegumentis femoris pollerioris, arteriam cruralem duos in longitudinem digitos nudatam, pariter a vena nervoque comitibus sejunxi. Tum, tunica externa seu cellulosa excisi, muscularem, cuius fibrae separatis fascibus transcurrentes facile oculis cernebantur, patefactam, ut ante acus acie, cultro, tenaculaeque Prensu, nune pungere, nunc radere, nunc vellere institui. Quod aliquoties sactum, prius nulla contractio secuta est, nusquam arteriae diameter imminuta; sed brevi mora, inflammatione jam arteriae tunicae accensa, unaquaeque irritatio pulsus crebriores, iis undante motu interposito, excitavit. EXPER. III. Ea Dp Μ, in alterius semoris arteria, experimenta itera- fa, enia dena prorsus eventum habuerunt. Similiterque adjecto inflammatae vasis tunicae salis communis soluti paululo, arteria, deleto rubore, quam pro natura candidior et aliquanto contractiore diametro, apparuit. Et aliquanto post sale spongia cum cura absterso, acus et cultri, ut ante, irritatio inflammationem, comitante arteriae motu oscillatorio, reduxit. Quam inflammationem spirituS coria. cerv. gutta sustulit, candoremque, sed paulo minorem, quam a sale creatum, restituit.
EJUsDEM canis carotide externa scalpello nudata, tantumque, quanta in sanguine detrahendo plaga esse solet, incisa ; sanguinis inde rivus pennam Corniceam crassitudine primum aequabat ; paulatimque deinde, procedente prosi uvio, magis magisque attenuatus, tandem silum, quo in suendo mulieres, aut vestium sutores, utuntur, reserens, novissime vix effluere potis erat. Haec pericula mihi facienti aderant Ricardus Byam, juvenis mihi multos annos conjunctiis mus, ingenio, animi virtute, vique amicitiae, singularis, et Joannes Innes, operum anatomicorum in hac academia Administrator, et corporis humani partium, cum magno studiosorum fructu,
Praeter rationes, quare hujusmodi experimenta toties experientes frustra habent i , nostrorum primum eo etiam se fel-il Vid. pag. 4z ε
