Andreae Mauroceni, senatoris, Historia Veneta ab anno 1521 usque ad annum 1615, in tres tomos tributa

발행: 1719년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

sar Caroli Borbonii facinus excusabat, Culpamque quod pactas cum Prorege Neapolitano a Pontifice inducias non servasset, in militum insolentiam rejiciebat ; ab Arausionensi Principe literas accepisse, quae, quidquid Borbonius egerat , invitum fecisse , & praeter animi sententiam exercitum Romam versus duxisse assirmabant, & coram omnibus non exercitum ducere, sed ab exercitu se duci praedicasse. Neque vero in tam gravi re expedire quidquam consilii Caesar nitebatur 3 licet a Clementis Nuntio vehementer quotidie solicitaretur , ut Pontificem indigna servitute pressum liberaret e cum enim sepius ea de re a Praeconsultoribus inita consilia essent, in varias sententias distractae, ac divulis mentes distinebantur. Nonnulli quamprimum Pontifici libertatem, ac imperium restituere Caesarem debere censebant; hoc uno quae a Caesareanis ducibus Romae adversus Pontificem, atque adeo universam Ecclesiam perpetrata suerant, ea, non a sentiente Carolo, acta esse , tantummodo orbi Christiano ostendi posse ;neque illum unquam ea mente fuisse, ut quae Prorex jurejurando Pontifici pollicitus fuerat, infringerentur. Alii in Hispaniam Clementem duci oportere existimabant : hoc nimirum foederatos non parum dejici, ac consternari posse , & colloquio inter Pontificem , Imperatoremque habito, firmius de totius summa rei decerni posse. Erant qui consilium istud, uti minime

tutum, improbarent ue cum verendum esse dicerent, ne Classe Gallica, quam instructissimam, ac multorum navigiorum n mero refertam esse Constabat, Cui Caesar pares vires tunc ad obsistendum afferre minime poterat, Pontifex interciperetur: itaque nulla ratione ex Italia illum amovendum . Nec deerant , qui insenso in Pontificem animo consulerent, Captivum

Clementem detinendum esse ; nihil illi reddendum ; nullo unquam tempore Caesari fidam cum Pontifice societatem fore ;qui quamprimum e praesenti calamitate ereptus fuerit, animo impressa firmiter injuriarum vestigia retinens, odii, atque inimicitiarum, quaecumque in Imperatorum posset, signa praebiturus foret. Quocirca nihil praepropere agendum; ex tem ore fructum capiendum ; nunquam serum in Pontificem Caesaris beneficium fore . Hac in consiliorum varietate Hispani versebantur. Ita.

292쪽

M AURO CENI LIB. III. 223

Italorum vero Principum , ac populorum animi, quisnam tantarum rerum exitus futurus esset , anxie spectabant ; unam spem in foederatorum copiis ponentes , quibus celerrime ad Romanam urbem admotis, Pontificem e captivitate eripi posse putabatur. Nam cum Urbinas Venetorum Imperator cuncta ad eam rem perficiendam comparasset, ac nutanti Perusiue civitati militum praesidium imposuisset, atque orbiti omnes Venetorum copias Coegisset , & eo Galli , ac Pontificii milites convenissent ue ducum, selectorumque militum concilio habito , Senatus mentem significavit , ut quam celerrime cum universs copiis ad liberandum Pontificem properarent et qua in re sibi constitutum esse affirmavit , omnia potius aspera,

ac difficillima subire, quam provinciam semel suispiam per

inconstantiam, aut ignaviam deserere ; pro comperto habere , ad egregium factum patrandum animo tantum , aC Celeritate opus esse; sopitos hostium spiritus, libidine , atque avaritia di iuuentes, nihil minus , quam de manu cum inimicis conserenda cogitare ; qui si sorte in aciem prodierint, certaminis aleam non recusare ue ipsum inter primos ordines non Imperatoris tantummodo, sed militis officium obiturum s non pericula, non gladios , non saevam vim tormentorum, non denique mortem ipsam formidaturum . Haec sententia- ωmnium excepta plausibus , atque in primis a Pisano legato probata fuit. Unus Viturius dissentiebat , quod periculi plinna , dubia , S praeceps videretur, momento omnes foederatorum vires hostibus objectare , quos numero superiores esse constaret, atque complures rei militaris scientia, rerum gestarum experientia , animi , & corporis robore insignes, Praesentis vero victoriae successu elatos , nihil non sibi ab

eorum dextra pollicentes . Haec non modo oratione vehementi disserebat Viturius , verum etiam scriptis quoque exarata imperatori in concilio obtulit 3 quo fiebat, ut ardor ille in omnium animis conceptus paulisper remitteretur. Nam licet universis copiis Romam contendere , ac tuto Castra loco Poni , atque ad omnem rerum gerendarum opportunitatem paratos esse, sententia staret ; attamen prius experiri placuit , an repentino, & inopinato aliquo Conatu fortuna nostris faveret. Itaque Federicus BoZZolus cum Centum m quin

utim da

natia .

293쪽

ese manu

Fiam muni riones ad

aa. HISTORIAE VENET AE

quaginta Cataphractorum manu , levioris armaturae nonnullis

equitibus , ducentisque sciopetariis , citato itinere Romam proficiscitur, non exigua spe celeritatis fretus, ut si hostibus nil hujusnodi cxpectantibus ad arcis prospectuin se objiceret , Pontifex egredi, & ad foederatorum exercitum se conis serre posset . Id quo facilius ad exitum perduceretur , SalaLsorum Marchio cum ducentis cataphractis equitibus , ut FG derici conatibus faveret ,. Orbitum versus iter susceperat; Venetusque imperator cum exercitu moverat . Federici conatibus non favit sortuna et itaque imperator, ac duces de ratio

ne belli administrandi sedulo considebant , copiasque ad lo. cum , qui Insula dicitur, octoque millia passitum Roma di

stat, castra promovere, ut quacumque ratione possent, Pontifici opem ferrent. Verum majoribus difficultatibus obortis, occasio consilii capiundi minus expedita videbatur ; nam ab exploratoribus afferebatur, hostes circa arcem vineas duxisse ;ataeres trabibus, ac terra Coagmentatos erexisse, illorum c

stodiam trium Germanorum millibus mandatam fuisse ; Ηispanos milites ex Neapolitano regno expectari ue jam Ducem Alarconem cum nonnullis cohortibus urbem ingressum equibus auditis ulterius progredi nequaquam tutum esse imperator , & reliqui duces censuere . Hujus consilii rationes Urbinas Senatui significavit , nulla prospere rerum gerenda rum spe , eo copiarum numero , quas sub signis continebat , iter se prosequi , remque ad exitum perduci nulloemodo posse ; augeri exercitum Helvetio milite , tormentis bellicis , rusticorum numero ad itinera complananda oporte re ; ducendas vineas, sosias egerendas. His intellectis, Patrum animi incredibili molestia, ac summo moerore affecti sunt , quod ea spe, qua ad Clementem ex arce liberandum aspiraverant, dejecti essent; illius vicem dolebant, qui e supremo fastigio deturbatus in tot aerumnas incideret : ob literas Pontificis in Senatu recitatas ad pietatem proclivioribus animis , quibus Francisco Guicciardino Legato, quo loco ipsius res essent, significaverat, acerbissimum sui casum conquerebatur , fortunae iniquitatem lamentabatur , foederatos obnixe rogabat , flagitabat , obtestabatur , ut amico , parenti , Christi in terris vices gerenti

. . . . . quam-

294쪽

M AURO CENI LIB. III. 223

quamcitissime subvenirent. His accedebat , quod paulatim opinio de foederatorum conatibus , ac viribus elanguesceret, atque Regum animi ad Pontificem sublevandum, ad Italiam servandam incitati , hac mora , temporisque frustatione pristini nonnihil ardoris remissuri viderentur. Quocirca in sententia permanendum rati, Imperatori, & Legatis mandarunt, ne a priori consilio Pontificis liberandi discederent , atque cum copiis universis propius ad urbem accederent ; hoc uno praeteritae Romanae cladis memoriam deleri, ac foedus in pristina dignitate retineri arbitrati. Ac sane ardor ille, qui initio Duces, ut Clementi subvenirent, incitaverat, restinctus, atque consopitus omnium civitatis ordines ita inflammaverat , ut non modo in Viturium Legatum probra, atque convicia ; verum etiam in Urbinatem jacerentur e quae Causa suit , ut Viturium magistratu abdicatum Senatus in jus vocaret , reumque apud capitales Triumviros faceret. Sed mora , & cursu temporis lenita indignatione, Cum ea, quae duxisset, ac gessisset, non exiguis inniti rationibus compertum

suisset , in judicio absolutus fuit : Urbinati autem denuo a Senatu imperatoria dignitas per biennium delata , ipse cum suis ditionibus in Reipublicae tutelam receptus , qui ut in Venetos fidei testem , atque obsidem daret, conjugem , &filium Principem Venetias missos. Muriani degere justit. Ea res cum pergrata Senatui fuisset , literis amore , & benevolentia resertis in sententia confirmavit , laudibus extulit, atque in illius virtute, & sortitudine spem omnem se licioris fortunae sitam esse amplissimis verbis significavit.

Interea Pontifex vel captivitatis taedio affectus , vel morarscederati exercitus pertriuS , nutare coeperat, ac se a pacis conditionibus cum Hispanis minime abhorrere praeseserebat, quibus ex Clementis abjectione, & mctu, nostrorum Cunct aione adeo excreverant animi , ut Pontificem una cum Car

dinalibus , & quidquid in arce esset, libere sibi dedi flagita

rent et ad haec quadringentorum mille aureorum summam pe- terent, atque in Hispaniam illum se missuros jactarent. Literas ad Urbinatem, atque ad Salassiorum Ducem Clemens dedit , quibus ut tuto Neapolitano Proregi Romam proficiscendi facultas daretur, postulabat : id ultro concessum , neque P η enim

carus is

etitialem Romam pro

295쪽

216 HISTORIAE VENΕΤAE

enim negandi causa visa fuerat . Hac re solicisi magis o mnium animi tenebantur , quod qui Pontificis mores , animum , praeterita acta metiebantur, ne tandem ad Hispanos deflecteret, pertimestabant. In hac rerum omnium perturbatione dum quotidie novi exitus expectantur , Florentini e Clementis calamitate sibi ad Reipublicae formam immutandam opportunum tempus adesse rati, Mediceam sei liam urbe ejecerant, ac populare imperium in Rempublicam induxerant e qua re, ut non satis eXplorata mens CiVium esset, acciderat . Quapropter Senatus, Cum quantum momenti Floreu-tinorum civium propensio in utramque partem habitura foret , solerter inspiceret, in id sedulo urgebat, ut in foedere retineret. Iisdem fluctibus Flaminiae oppida , S urbes jactabantur . quae adversis factionibus divussae omnium calamitatum genere, nunc his, nunc illis rerum potientibus, preme. bantur , eo majori periculo , quod caput imperii deesset, unde nulla subsidia vel annonae, vel militum , vel tormentorum suppeterent. Quibus permoti qui Flaminiae, & Ra-Vennae praeerant , Civem Ravennatem ad Senatum miserant,

qui quo loco illius urbis res essent , significaret ; omnia e torribus plena , quorum adeo increvit audacia , atque insolentia, ut se urbem per vim occupaturos minitentur e petere igitur militum praesidia , quo amicam Reipublicae civitatem , resque suas incolumes tueri possent. Senatus decreto pecunia ad Ravennae Praesectum missa, quae in ducentorum militum stipendium erogaretur ; si res posceret, majora pollicitus : postea cum omnia ad desectionem spectarent, Ioannes Naidus eques, levioris equitatus ductor , ad eam urbem in Pontificis, ac foederis fide retinendam missus e eodem M. A tonius Faventinus, & Petrus Antonius Lacrisius, singuli cum

centum militibus, & Ioannes Teupolus patriciae gentis vir cum quinquaginta peditibus destinantur et adjectae Senatus i iterae R vennae magistratui, quem Sapientes ad utilia vicant, quibus propensa Reipublicae voluntas significatur. Sed dissidiis inter mu

lites, ac cives subortis , Ravennates Ioannem Donatum Or torem Venetias misere , qui ut Praesectus militibus regendis mitteretur , flagitaret. Bartholomaeo Contareno munus id demandatur : injungitur i ut milites in officio contiueat, ab eorum injuriis

296쪽

MAURO CENI LIB. III. 227

riis urbem, atque agros vendicet, jus iisdem dicat; muros , fossasque urbis, ubi opus fuerit, una cum arce, in qua Ioannes Teupolus cum quinquaginta militibus aderat, reparet, ac restituat, castellum communiat; nihil, quod ad civitatem fi mandam spectet, praetermittat. Per eos dies Cerviae civitas eodem malorum genere labe sectata , Gibellinorum factione a Guelphis expulsa, qui statim Ravennam ad subsidium militum petendum misere : Morosus Praesectus cum militibus quinquaginta missus suit : Cervienses Vero Oratorcs ad Senatum proficisci jubent, qui statum civitatis exponant, postulent, ut alicui ex patriciorum numero urbis regendae , ac tuendae onus imponant, peditum , & equitum subsidia ministrent; cum praecipue Praesectus, qui Pontificis nomine urbi praeerat, discessioset . Ioannes Franciscus Sagredus deligitur, Pontificis Oratore annuente, qui ne turbulenta hac tempestate Ravennatum, ac Cerviensium res Senatus negligeret, imo quacunque ratione posset, subveniret, auctor , atque hortator fuerat. Urbibus, atque arcibus Flaminiae firmatis , urgebat vehementer Patrum animos classis solicitudo, quae Tyrrheno mari ad Centumcellas quamplurimis incommodis , praesertim gravitate caeli afflicta, & debilitata haud parum ferebatur: multos remiges absumptos, trierardios nonnullos extinctos, ut, ni subveniretur, facinus nullum aggredi posset . Itaque Augustino Amulio legato Senatus decreto mandatur , ut quamprimum Corcyram versus naviget: eo pecuniae Vis missa , ut triremes instaurarentur , remige, ac milite augerentur et ad haec quatuor aliae nothae triremes adjectae , quarum Praefectus Antonius Marcellus Creatus; duae praeterea, quae Ioanni Victori Baduario, & Francisco Bondimerio parerent. Nec multo post Pe

trus Landus classis imperator deligitur , quod non nisi difficillimis Reipublicae temporibus fieri solet : nam in hac Italiae

totius perturbatione, atque agitatione, dum omnia bellorum tumultibus perstreperent, & orbis Christiani Principum undique bellicae expeditiones, ingentesque apparatuS terra , marique personarent , nulla re magis imperium Venetum confirmandum , do stabiliendum Patres censuere, quam si instructa omnibus rebus cladu pro dignitate Reipublicae , & subdito. rum incolumitate praesto esset : hac in re majorum exempla imi

297쪽

ausa

218 HISTORIAE VENETAE

imitati, qui rebus maritimis clari florentem Rempublicam reis liquerant . Lando imperatori mandatur, ut Dalmatiam praetem venens, oppidiS , atque urbibus quibustunque rebus possit , adjumento sit; deinde Corcyram versus tendat , ibi triremes opperiatur, classemque omnem cogat, quae Ioanni Mauro, atque Augustino Amulio legatis obtemperabat, ibidem Senatus voluntatem, ac mentem intellecturus. Dum haec geruntur, in Insubribus bellum, quod intermissum , ac sere sopitum videbatur, ob Romanam cladem cunctorum defixis animis , denuo coepit renoVari, atque recrudescere e qua re vel armorum

propinquitate, vel quod ad summam totius rei Francisci S N

tiae eventuS magnum momentum asserre arbitrarentur , non

parum Veneti solicitabantur. Nam Ssortia in omnem occasionem intentus Ioannem Baptistam Decianum Doctorem Venetias Oratorem miserat, ut quo loco res illius essent, docerct; nova spe erectum Ssortiae animum aliquod facinus adversus hostis patraturum, mille ac trecentos pedites illi adesse, Laude , ubi tunc crat, ad exercitum prosecturum: petere, ut illi pecunia a Senatu quamprimum mittatur, qua copiarum numerum ad tria millia augere posset . Ea libenter , ut Francisci animus in fide, ac benevolentia erga Rempublicam retinere-aur , praestita, & Dominico Contareno legato injunctum est, ut omni in re ausis, coeptisque S rtiae faveat. Interim Franciscus Galliae Rex captivitatem Clementis miseratus, atque Hispanorum ex victoria spes, & animos auet aegre serens, nihil praetermittebat eorum , quae ad exercitum quamprimum in Italiam mittendum conducerent et nam decem millium Italorum peditum delectum haberi jusserat s novos ex Helvetiis milites, ut quindecim millium numerum aequarent, colligi s quinque praeterea Germanorum millia et neque Vero minori solicitudine maritimarum expeditionum premebatur δpropterea Andream Auriam Genuensem , ut suo aere militaret , addixerat, virum rerum navalium usu peritum , qui ea tempestate octo triremibus imperabat. Ad haec quod Anglus cum Gallo in societatis jus coiisset, Franciscus Henricum impulerat , ut decem Germanorum peditum milliae sitis meremtium stipendiis in Italiam mitteret, ut majori conatu isder torum auctis viribus , adversus Caesarem bellum administrari

298쪽

M AURO CENI LIB. III. 229

posset. Lautrechius Imperator in Italiam designatur, qui summa auctoritate universis Mderatorum copiis pneesset ; atque quo celerius, & accuratius omnia perficerentur, Lugdunum se profecturum Rex decreverat, ut propius imperio, & auctoriatate praesto esset. His de rebus per cubicularium Laoni dominum Senatum certiorem secit, qui Lautrochii adventantis nuntium pertulit. Petrus Pesareus Divi Marci Procuratoriae dignitatis orator ad Lautrechium mittitur. Dum Gallica expeditione Italorum Principuin animi spe pristinae recuperandae dignitatis confirmantur, Caesaris milites, qui Romae adhuc detin bantur, quamvis Hispano milite, qui ex regno Neapolitano advenerat, ad quatuor & viginti millia peditum aucti essent. otio, ac libidine fracti, atque in omnem licentiam provoluti

nullum egregium facinus adoriebantur e non Ducum imperia audire; non militaria munera obire undique insolentia, numiaque libertate dissiuere. Interamniam , & Harniam oppida nonnullae Germanorum cohortes tantummodo sceda direpti ne crudeliter vastarunt. Spe Romanae urbis recuperandae amissa, foederatorum copiae discesserant, atque in Senensem agrum se receperant, eo consilio, ut Florentinorum rebus , animi Lrue confirmatis, facilius Respublica ad scedus denuo sancienum alliceretur 3 cum praesertim exercitu, qui non longe aberat , ac Caesareanorum minis trepida civitate, multorum civium

nutarent animi , veriti ne quod ad hostes Caesaris accessio sent, illatae injuriae ulciscendae studio flagrarent ; quo metu a foederatorum copiis discusso, in societatem coiere; ea adjecta conditione , ut stipendium in quinque peditum millia erogarent, qui reliquis foederatorum copiis jungerentur 9 cum magnopere ad rei exitum expedire constaret, si equite, ac pedite instructus exercitus in Hetruria adesset, qui & distinere hostes, & Florentinorum fines protegere, Pontificisque ditiones, quarum gentes ob Clementis casum rebus novis itudere videbantur , in fide retinere posset. Quae vero ea tempestate Venetae Reipublicae facies esset , hinc inspicere licet. Primum quod duos alebat in Italia exercitus ; alterum in Hetruriae finibus, cui Franciscus Maria V bini Dux imperaret : constabat is sex Italorum, duobus Germanorum militum millibus , levioris armaturae mille ac tre

anae fria,

stis G si is sis imperio.

299쪽

Σao HISTORIAE VENETAE

centis equitibus, duobusque millibus cataphractis ; cum Gabii , qui sub Salassiorum Marchione militabant, licet ex foedere majori esse numero opportuisset , septem millia non excederent . Alterum vero in Insubribus sub Dominico Contareno legato, ac Ioanne Fregoso gubernatore, quo res Francisci Ssortiae firmarentur, atque Antonio Levae Cari areanorum D ci obsisterent; peditum decem millium , quingentorum Cataphractorum , ac septingentorum leviorum equitum, cui nuper Ssortia cum tribus millibus & quingentis peditibus, ut supra diximus, accesserat. Classem praeterea triremium , ac longarum navium in omnem maritimam expeditionem sub Imperatore Petro tando, & duobus legatis habebat , qua & maritima.

Ora tuenda, eXcurrenda maria, ac non exiguus triremium numerus Gallicae classi in Tyrrheno mari jungendus erat . Ad haec non parva militum manus ad urbes , atque oppida Flaminiae in fide retinenda missa fuerat , praeter praesidiorum in urbibus incrementa, quae in finibus imperii sitae, majori militum numero, ut defendere se ab hoste possent, indigebant . His quanta pecuniae Vis exhauriretur , quantum publicarum , aC privatarum opum absumeretur, vix animo fingi potest; ut qui superiorum temporum bella, & clades sibi ob oculos ponat , quibus Venetorum res undique jactatae fuerant, ac post fCedera , pacemque consequutam in quos turbines , & procellas ab anno quingentesimo vigesimoprimo Respublica inciderit , usque ad stuporem miretur , necesse sit, potuisse tot

exercitus alere , tot educere classes , terra , marique amplum imperium a potentissimis hostibus vendicare . Cujus, rei duae potissimum causae fuere ; civium omnium erga Rempublicam caritas , qua pro patria libenter se periculis objectare , non sumptui, non Vitae parcere gloriosum ducebant ; κ Senatus constantia , quem non ingentes hostium vires terrere , non adversi bellorum exitus frangere , non imminentium rerum nactus retardare, non tot jactationum diuturnitas defatigare potuerunt , quin invicto animi robore cuncta potius perferret, quam vel amicos desereret , vel de dignitate decedendum sibi existimaret. Sed ad Clementem redeamus, quem jam consternatum animo, ac nihil non concessurum , ut privinam libertatem con

300쪽

MAURO CENI LIB. III. 23ε

lequeretur, Caesareanorum ducibus constabat. Is humanarum calamitatum impatiens, cum Hispanis novas accessisse vires, foederatorum copias Roma procul prosectas. animadverteret, licet a Caesaris ducibus indigna , atque intoleranda peterentur, & Crebro a scederatis urgeretur, ne festinato conlatio feliciores eventus interturbaret, nihil se recusaturum praeseserebat. Itaque cum Prorem, qui Romam venerat, in has conditiones pepigit: nempe, ut quadrin enta aureorum misi a Caesareanis miluibus perso

ret : Haemiani, Hostiae, Centumcelgarum, o Tipherni arces Caesari rideret et ad haec Parmae, 9 Placentiae urbes regis Dret. His peractis, nondum Bbertate potiretur, sed C etam per-Huceretur , ibi Caesaris sententiam de concordiae pactionibus prae- soluturus, quid de AB, 9 Cardinalibus, atque aliis, qui amre detinebantur decerneret. Statimque Bartholomaeus Gatina

ra, & Ludovicus Lodronius a Prorem delecti , qui cum Iu- Iiano Zeno, cui id munus a Pontifice mandatum fuerat, Prius commeatus fide a Florentinis impetrata , in Galliam Cisalpi

nam proficiscerentur, ut Parmam , ac Placentiam Caesarean rumpotestati permitterent. Hoc Clementis consilium licet prius mente praevideretur, haud parum foederatorum , & Venet rum praesertim animis molestiae injecit, quod Caesaris vires a geri , atque de eo conceptam opinionem incrementa sumere cognoscerent, Cujus animus abditus, & multis recessuum ambagibus obtectus .eΚte perspici poterat ; Cum nonnunquam ad

pacem propensus non modo, verum etiam accensus videretur,

aliquando iniquas adeo illius ineundae rationes objiciebat, ut aversus omnino a Concordiae studio videretur , atque homines non vulgariS prudentiae existimarent , eo illius consilia spectare, ut moras nectendo Gallorum ardorem restingueret , atque foederatos belli taedio conficeret . Verum SenatuS , immutato Clementis animo , nihil de vetere instituto immutavit , sed eo acrius insistendum putavit , quo Pontificis res vehementiori procellarum turbine quassari animadverterat , cum praecipue vel neccssitate adactum, vcl timore perterritum,

ac de incolumitate solicitum sua, iniquiores pacis conditiones amplexum fuisse intelligeret; id sortallis eventurum rati , ut S illum facti taederet, & selicior sortuna aliquando votiS aspiraret. Senatus itaque consulitur, ut ne quid , illo adhuc ca

SEARCH

MENU NAVIGATION