Andreae Mauroceni, senatoris, Historia Veneta ab anno 1521 usque ad annum 1615, in tres tomos tributa

발행: 1719년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

oratis.

designasset , praestantissimorum civium praeclaram, ac perhonorificam legationem , de qua diximus, ad Clementem, &Carolum miserat . Haec Bononiam anni hujus initio ingressa cunctorum oculos ad se attraxerat; quippe qui Senatus Veneti majestatem in ore , ac vultu praecellentium Civium intuerentur , secumque reputarent, quanta infracti animi constantia, quibus egregiae fortitudinis exemplis patriam e summis ereptam periculis, incolumem servallat, ampliorique gloria illustrem reddidisset : habitus quoque priscam quandam Senatoriam dignitatem praeseserebat s erant enim in lato clavo aureo ad talos usque demisso, ad humeros fibulis subnixo, augusta quadam gravitate spectabiles . Ponti sex in frequenti Cardinalium, atque aliorum Sacerdotum consessu eos humaniter, ac perhonorifice excepit : triduo post Caesar amplissima in aula, regali se de subnixus, principibusque viris circumseptus, multis benevolentiae , atque honoris argumentis suscepit. Laurentio Bragadeno, cui sapientiae studia cum eloquentia conjuncta. magnam apud omnes virtutis, atque existimationis famam concitaverant, orandi partes, quod natu minor esset, obtigere. Is gravem, splendidam, omnique genere laudis resertam orationem seorsim ad Caesarem, atque Pontificem habuit . Pontificem summis laudibus extulit, quod excelso spiritu perturbatae, ac labantis Christianae Reipublicae causam suc

cepisset , afflictis, & prope perditis rebus opem tulisset ; nil praxiarius, nil sublimius ab eo, qui Christi Optimi Maximi

vices in terris gereret, ad uberiorem omnium commodum proficisci potuisse, quam ut aureo pacis vinculo discordes , ac dic sitientes Principum mentes vinciret, & conciliaret. Tum Senatus nomine gratiaS ingentes egit, quod Reipublicae de Christiana religione optime meritie studiose favisset; quod illius ope assiduis bellorum curis, ac solicitudinibus libera, praeflenti tramquillitate , & pace stueretur, id illi in primis acceptum resem . . Caesari vero, ingenti Rempublicam laetitia assectam fuisse, significat : tempus illud , quod summopere Concupiverat advenisse, quo propensum in illum studium arctiori foedere testaretur ; quae superioribus annis acta suerint, necessitate temporum accidisse ; illorum malignitate ad arma, ad bella descendisse s aegre tempestatum illarum casus Rempublicam tulic

422쪽

M AURO CENI LIB. IIII. 333

se : nunc vero, Controversiis undique amputatis, firmata pace , ut illam in dies majoribus praesidiis fultam tueretur, c nixuram : nil potius Senatui in votis esse, quam ut vetus inter nobilissimam Austriacam domum , ac Rempublicam amicitia majora incrementa sumeret. Latine oranti Evangelista Tarast nus pro Pontifice, Mercurinus Cardinalis pro Caesare, eodem sermonis genere usi, responsum dedere.

: His perfuncti ossiciis legati, etsi egregie munera sbi a Senatu injuncta obivissent ; Bononiae tamen illius jussu substitere,

ut eum diem , quo Caesar Corona augusta decorandus erat, ad Reipublicae in illum studium declarandum, cohonestarent. Ca, sar enim quamquam antea Romam ad coronam sumendam proscisti decreverat, varias ob causas consilio mutato, Bononiae

ad illam suscipiendam commorari statuerat : cum plurima illius in Germaniam prosectionem urgerent quod in ea provincia diosidiorum semina oborta, dissensiones, bellaque civilia porten

derent ; Pannonicisque rebus occurrendum csset, Cum Ioannem Regem, ingentibus Turcarum praesidiis fretum, vere in Noricum irrupturum nuntiarctur. Itaque vj. kal. martias, divo Mat

thice Apostolo dicatus dies, natalis Cisaris deligitur, quo impe

riali diademate inauguraretur. Id vero tanta mortalium undique confluentium copia , & concurse, tanta celebritate, ac

splendore eflectum est, ut nihil ea tempestate , quod vel pompa, Vel regro apparatu, Vel opibus, atque cxquisitissimo cultui pectaculum illud superarit, aut exaequarit, visum fuerit. Quo persecto, Iegati Venetias rediere : ante discessum a Caesare aureis nummis Lusitanis quingentis donati, quorum singuli denos aureos Italicos conficiunt. Cesar, augustali corona suscepta , Bononia distedens, Mantuam prosectus est, atque in ea urbe regia hospitalitate a Federico Gon Zaga Marchione cultus, ut ad illius posteros perpetua hujusce rei memoria manaret, Ducis titulo illum decoravit. Inde cum per fines Reipublicae iter in Germaniam facturus esset, Paulo Nanio, &Ioanni Delphino continentis legatis, Ioanni Mauro Patavii, Petro Grimano Vicetiae praefectis Senatus mandavit, ut ad Villam Francam , Veronentium oppidum, Mantuanis finitimum, Caesari obviam irent, ac Reipublicae nomine exciperent. Veronae magistratui injunctum ut summo studio annonam, quaeque necessaria serent, Conquire-Z η ret, 133o

423쪽

33ι HISTORIAE VENEΤAE

ret, ut Omnia militibus, Caesarisque comitatui abunde suppeterent. Caesari tria millia festarium ordei, ac quidquid undique vel generosi vini, vel pistium, aut avium, aliarumque rerum hujusmodi excellens inveniri potuit, exhibitum est. Itaque Cainrolus principibus viris, ac legatis comitantibus, inter quos Nucolaus Theupolus, ordinarius ad illum a Senatu orator designatus est, agro Veronensi emenso, ubique summis honoribus, & eL suis omnium gratulatione exceptus, ad Exclusam pervenit. Ibi cum lagatis, ac praesectis magnas habere gratias Senatui dixisset, quod in illum tot honoris, humanitatis, & benevolentiae signa edidisset, eadem memoriae semper haesura pollicitus esset, extimium in Rempublicam studium testatus , per Tridentinos saltus in Germaniam se contulit. Statimque tres legatos Venetias misit, qui propensam illius erga Rempublicam voluntatem patefacerent, atque de iis perficiendis agerent, quae Bononiensis pacis condutionibus continebantur. Multa de extorribus, & definiendis cum Ferdinando Caroli fratre finibus cgere. Iis cum a Senatu , uti res poscebant, responsum esset, pateris aureis ad millium aureorum summam singuli donati, dimissi fuere .

Earum rerum, quae in Italia gerebantur, fama per gante, crebri sermones de jungendis adversus praepotentem Turrarum Imperatorem Principum Christianorum armis serebantur: & cum plerumque eveniat, ut iis, quae niaximopere cupimus, spe blandiente, potiri jam nobismetipsis videamur, cuncti, quonam PC-tissimum arma vertenda forent, dissererer nullas satis ad obsistendum vires hostibus futuras ; terrestres copias, maritimasque classes enumerare ; debellatum animo subj icere hostem. Bon niae in aliquot Cardinalium concilio Pontificis jussu , cui legati

quoque Principum nonnullorum interfuerant, quo apparatu,

quibus viribus bellum adversus Sulei manum inferendum, quaVeratione illius in dies crescenti potentiae obsistendum esset, actum fuerat ; cum praesertim hoc anno se Vienna pulsum indigne serens recentibus, atque majoribus copiis illius excidium minaretur, ruinasque mente desgnaret. Haec vero Byzantium ad Suleimanum supra Veritatem quoque perlata , haud exiguam illius animo suspicionem injecerant, ne Veneti, qui nuper pacem , & Qedus cum Carolo percusserant, aliquid suis rebus adversum molirentur. His

de rebus Senatus ab Noysio Grito, Ioannis Sepusiani Hungariae

424쪽

M AURO CENI LIB. IIII. 333

Regis legato, qui Sulei manum ByZantium comitatus fuerat, Ceratior factus ; ut quamprimum suspicionum semina , quae aliquando in Reipublicae perniciem eruptura serent, ex illius mente evelleret, legatum ByZantium mittendum censuit, qui pacem cum Caesare initam significaret ; veterem cum Ottomanis amicitiisam colere sibi constitutum esse assirmaret ; optantibus Turcis, denuo pacis conditiones firmari, iis substribere ne detrectaret. Vigebat sane in Suleimano ingens animus, ut omnem sere barbariem exuisse videretur; in Rempublicam mira propensio , quam quidem saepius haud obscuris argumentis declaraverat . Primum enim Hibrainum oratorem Venetias miserat, ut de iis, quae in Pannoniis gesserat, Senatum doceret, Ioannemque Sepusianum, amicum Reipublicae, regio titulo decoratum , Hungariae Praefecisse nunciaret ; ac paulo post Cussa ino nuntio mandaverat, ut Venetias profectus significaret, statuisse Suleimanum quatuor suos filios circumcidere, ut qui iis solemnibus interessent Oratores Senatus mitteret. Thomas Mocenicus legatus designatus est 3 Petro Zeno ordinario legato Franciscus Barbarus suffectus, qui statim itineri se commisere . Cum eodem tempore sacrum in Turcas bellum a Pontifice promulgatum esset, cujus jussu e suggestis concionatores vehementissimis orationibus p pulorum animos concitabant , ut pecuniam in belli adversus

Christianae religionis hostes sumptibus erogandam affatim, &

liberaliter tribuerent: ea res magis suspectos Venet Suleimano reddiderat, ne, communi cum reliquis Principibus scedere icto, adversus ipsum conspirarent ; praecipue cum ex Bononiem sis pacis conditionibus non exiguam pecuniae vim Caesari pependissent, neque unquam de concordia ineunda illum certiorem fecissent . Poterant haec Sulei mani animum a Republica alienare, ni legati supervenissent, a quibus veteribus conditi nibus pax denuo instaurata, ac firmata fuit. Legati ludis , &spectaculis interfuere, quae pro initiandis Suleimani filiis maxuma pompa, magnificentissimo, ac regio apparatu exhibita fuere 3 summis honoribus a Rege, atque a purpuratis culti s &multis, iisque pretiosis donis, quae de more gentis Reipublicae nomine Turcarum Imperatori dedere , illustriori legatione reddita et inter haec ingentis pretii, ac pulchritudinis rhinoce-yotis cornu mirum in modum Regi gratum extitit. 353o

425쪽

Interea Suleimanus belli non minus laboribus, quam pacis artibus, & studiis intentus, modo bellum Pannonicum moliri , de Vienna invadenda consilia habere modo de classe ex Hellesponto emittenda, marique a piratis purgando agere. Atque ut Byzantium imperii sui sedem , quantum fieri posset ,

florentissinium , & opulcntisunum redderet, animo Volutabat, ut aromata , & alia mercimonia, quae ex India, atque omnibus orientis oris Alexandriani, & ad alios imperii sui mercatus convehebantur , cuncta Byrantium importarentur : quocirca omnium gentium negotiatoribus, ut a scricis, atque arminatibus emendis abstinerent, imperaverat , ingentemque harum rerum Vim , sexcentis aureis millibus in id impensis , suo aere coemerat . His rebus haud parum Veneti commovebantur , incrementa, quibus in dies validior gens Christiano nomini insensa evaderet , suspecta muItum habentes s aliorum Principum, ac regnorum casibus sterni ad reliquos acrius oppugnandos iter intuentes, cum Turcis insitum esset , assidua bellorum agitatione imperii spiritum severe, atque alere , quod torpore pacis disseIutum, ac languidum contabesceret. Itaque natus Ioanni Sepusiano, Hungariae Regi, suadebat, ut, concordiae ratione aliqua cum Ferdinando Archiduce inita , innumera impendentia mala , ingentesque calamitates a Reipublicae Christianae cervicibus propelleret . Poloniae Regem , qui antea id negotii susceperat, hortabatur, ut vehementius in publicum commodum, auctorem se pacis praebendo , incumberet. Eodem tempore , ut ab emittenda classe Regis animum averteret, enixe Senatus laborabat, Grito , qui summa apud eam gentem auctoritate pollabat, contendente: Venetos nihil praetermittere, quod ad exturbandos piratas spectaret; cIassem omni genere navium instructam habere ; omnia percurrere maria , ut tuto mercatores ultro, citroque commeare possent. AC ne Turcae, ut in sinum Adriaticum irrumperent, Melitensium excursiones praetenderent, Veneto Praesecto injunctum est, ut Senatus nomine trierarchis Melitentibus significaret, ab Adriatico sinu abstinerent, neque iis navigiis damna inferrent, quae Ionio, & Cretico mari navigarent, quod ea loca in Venet rum tutela essent et ni id facerent , Melitenses triremes exammari jussit. His consiliis diuturnam servare pacem Senatus ,

426쪽

M AURO CENI LIB. IIII. 337

mutuisque ossiciis Regum , ac Principum amicitias retinere , di conservare adnitebatur. Et cum Franciscus Galliarum Rex nuper filios, qui quartum jam annum obsides in Hispania fuerant , e custodia dimissos in suum regnum incolumes recepisset, atque exoptatae rei nuntium ad Senatum misisset; ut nullum ossicii genus praetermitteret , quod ad Reipublicae studium, & observantiam in prae- Potentem, atque amicum Regem declarandam spectaret ; duos oratores ad Regem designavit, Ioannem Antonium Venerium, ac Ioannem Pisanum divi Marci procuratorem ', quorum prior in Sebastiani Iustiniani locum suffectus ordinarii legati munere fungeretur ue alter vero de filiorum libertate, atque incolumitate , ac de Regis cum Heleonora Caesaris sorore connubio gratularetur : quo munere a Pisano peracto , smul cum Ju-1finiano in patriam reversus est . At Caesar cum primum in Germaniam venisset, Principum concilium Augustae indixerat, in quo de gravissimis rebus disceptatum suerat; quibus nempe viribus Suleimani conatus arceri, ac Pannoniae fines defendi possent. Tum de causa religionis actum, cum teterrima Postis, quae superioribus annis a Martino Luthero illata, tractu temporis adeo invaluisset, ut a priscis ritibus , & ceremoniis miseros, nimiumque credulos mortales abstractos, pravis, a que saepius inter se dissidentibus erroribus turpissime foedasset : cui malo sevienti licet obviam ire Caesar adniteretur; attamen res undique magnis involuta dissicultatibus cernebatur. ConCilium Novatores petebant , in quo de maximarum rerum controversis agitaretur 3 & licet, hac una adhibita ope, saepius ab Ecclesia haercses profligatae , ac penitus eversae fuissent, praesensque afflictis christianae reipublicae rebus remedium Videretur ; tamen is erat perversorum hominum, qui se capita , atque antesignanos profitebantur , livor ; illud in Pontificem odium , ut non ad confirmandam , sed potius ad convellendam religionem concilium postulare viderentur . Quae res Clementem permovebat , ne tam facile Caesari Germanorum nomine concilium petenti assentiretur , Veritus, ne illo ad labefactandam , ac penitus convellendam pontificiae majestatis auctoritatem abuterentur . Quocirca nonnunquam moras nectebat : Christianorum Principum

Ioanne Antonitis Uono in I . I uno Pisanus Matinos ad

427쪽

338 HISTORIAE VENET AEdissidia tolli prius oportere ; in id singulos, odiis, simultati

busque semotis, conspirare, ut procul a sanctissimo religionis negotio animorum perturbatio, humanaeque mentis subdoli nimium sensus abessent. Verum quo minus probare concilium Pontifex videbatur , eo magis Germani , qui se Protestantes vocabant, instare, ac flagitare et ut Clemens majora in dies incrementa suscipienti malo armis Occurrendum esse sibi in animum induceret. Qua de re non modo graviter Cum Imperatore egit, pecuniaeque Vim obtulit ; verum ea se mente esse

Reipublicae oratori significavit, cunctosque Christianos Principes ad pium pro avita religione bellum suscipiendum impel

lendos censeres quae gravissima in re Senatus sit sententia e quirere, consilium ab illius prudentia petere. Senatus, qui a bello, atque armis abstinendum arbitrabatur , ne jactata diu christiana respublica hac tempestate in majores procellas , ac turbines incideret, Pontificis egregiam mentem extollebat s in religionem, priscamque, & per manus traditam majorum disciplinam, accensum animum summis laudibus este rebat e ceterum ad aleam belli, nisi necessitate adactos, descendere munime probare : his enim acrius Germanos Principes exasperandos; conquisitis undique copiis, atque auxiliis , veluti in rabiem actos, in bellum dirum , atque inextricabile prolapsuros : genus id hominum esse , quod suis opinionibus addictum, aegre, nec, nisi annuente Deo optimo Maximo , ad bonam frugem reduci queat e sacrarum literarum auctoritate, ratione cum illis certandum : respiceret quo loco christianae reipublicae res essent, quot superioribus attritae casibus: ut d nuo vires assumant , quiete in primis , non novis bellorum agitationibus opus esse: a quonam Italorum Principum quidquid pecuniae, quidquid virium erat, praeteritae calamitates non exhauserint an vero Germaniae, licet amplissimae provinciae, viribus fidendum est e quis autem pro explorato habeat, O to bello, cuinam parti proceres Germani, penes quos eligendi Imperatoris facultas est, adhaesuri sint ρ liberae porro civitates , quae Caesaris auctoritatem sequuntur, nisi prius ratione disteptetur, nunquam ad arma venturas esse profitentur et an vero Caesar, reliquis destitutus auxiliis, per se ipse tantas C

gere copias poterit , quae frangere seditiosorum hominum suis

428쪽

M AURO CENI LIB. IIII. 339

perbiam , effrenesque illorum turbas , & Conatus coercere

queant ξ quid ξ quod desperatione praecipitcs, caeca insania in exitium acti, ad illa subsidia confugere possent, quae illis non

modo, verum toti christianae reipublicie perniciosa, atque exitialia futura essent λ Hanc itaque Senatus gravissima in re sententiam esse et nihil magis optandum, quam ut, religionis dis-sdiis amotis, restinctis odiis, prisca , eademque catholica religio retineatur, atque augeatur , quam ab incunabulis Respublica Veneta sanctistime servaverit , atque omni tempore cooluerit . Tanta in re vel Senatus auctoritate , vel rationibus permotus Pontifex belli consilia abjecit; cum praesertim ea temoporum conditio esset , ut potius in communem hostem arma vertenda, quam in propria viscera taviendum esset , cum in dies Suleimanum ingentibus copiis in Pannoniam reversurum, Viennam oppugnaturum rumor afferret ; neque Caesar ab iisdem consiliis abhorrebat, potiusque concordiae rationes inveniri , quam armis decerni cupiebat , in id summopere intemtus , ut Ferdinandum fratrem procerum suffragiis Romanorum Regem Crearet : quocirca religionis causam in futurum concu

lium distulit.

Interea vero, quo finium controversiae a Venetis cum Femdinando definirentur, ut ex praescripto pacis utrinque arbitri deligerentur, postulabat. Neque dissentiebat Senatus, sed cum

in supremum arbitrum minime Convenire possent, mora negotium differebatur et nam Ferdinandus Mantuanum Ducem, Vel Augustae Vindelicorum Antistitem, vel Pontificis apud se oratorem huic muneri obeundo praeficiendum curabat : Veneti Teatinum Episcopum, Salernitanum Archiepiscopum, & Pontificis apud Rempublicam oratorem dicebant. Tandem Cum Senatus Matthaeum Avogarum nobilem patricium , doctorem ,

equestri insignitum dignitate , arbitrum dixisset , adhuc dissidentibus de supremo sententiis , res cunctatione trahebatur . Neque minus Senatum urgebat , quod nondum , anno sere elapso, Μediolanensem arcem, ac Novocomum civitatem Ramcisco Ssertiae Caesar, ut cautum fuerat, restitueret 3 Veritum, ne humani casus fructum pacis praeriperent. Cunctationis causa dicebatur , quod Franciscus Ssortia eam pecuniam Caesari solvere non poster, quam se numeraturum Prius quam oppi-153o

429쪽

36o HISTORIAE VENET AE

da traderentur, pepigerat. Itaque mutuo illi quinquaginta auώreorum millia a Senatu oblata sunt ; atque ut raclem oppo tune restitueret , Centum ac quinquaginta millia sestarium s lis praebiturum , Ticinum usque missurum pollicebatur ; in singulos quartam aurei nummi partem Reipublicae penderet, majorique pretio Insubrum populis divenditis , quinquaginta aurcorum millia mutuo accepta Cogeret. Verum Ssortia , ut Caesari gratificaretur, qui Genuensibus negotiatoribus favebat, salarium vectigal alia ratione comparavit, pactaque pecunia soluta, arcem, & urbem recepit, integraque Mediolanensis imis perii possessione est potitus. Atque, ut plerumque accidere solet, quod ii, qui novum principatum adepti fuere , omnes armorum motus Perhorrescunt, parvis quoque, ac minimis rebus in ingentes suspiciones adducuntur ; verebatur Ssortia, ne Gallus, amissse in Italia opulentissimae ditionis impatiens, n vos motus cieret . Senatum enixe rogabat, ut cum Rege Galliarum ageret, ne quid hostile in ipsum moliretur, motusque armorum Compesceret, quorum famam Alpes transgressam augeri Ssortia in dies a mabat. Senatus, quamvis iis, quae ab ipso dicebantur, fidem haud satis haberet, attamen ut Gallorum animis spem omnem eximeret, a Caesare , & sociis V netos sejungi posse, Reipublicie mentem Regi non modo, verum aliis quoque Europae Principibus significavit : statutum , ac fixum sibi animo esse, praesentem Italiae statum tueri, neque ullis propositis conditionibus a pace nuper firmata vellecliscedere. Andreae Grito Duci injunctum est, ut quotiescumque ea de re cum legatis Principum sermones incidissent, apertis id verbis expromeret. Caesar, ut non verbo tantum , sed re ipsa Respublica quod foedere tenetur, praestaret, flagitabat, milites conscriberet, Copias augeret. Ea molesta nimium Senatui erant e s res ita tulissent, exercitum cogere , Cuncta ad bellum necessaria comparare, nulla in re foederi deesse velle , Caesari significabat : nihil esse quod vanis, atque incertiS r moribus ad ingentes sumptus traheretur, quibus vires Reipublicae exhaurirentur, ac pro pacis beneficio acerbos belli stuctus perciperet. Ita inter recentes nuptias, atque arctar assinitatis jura, quibus modo Carolus, ac Franciscus devincti fuerant , regni cupidines, aut metus miscebantur ue humanae sitis

430쪽

M AURO CENI LIB. IIII. 361

inexplebilis exemplo , qua mortalium animi adeo transveta 333os aguntur, ut communis sortis obliti , veluti aeternum victu

ti , dominandi libidini divina , atque humana cuncta subji

ciant.

Dum variis hisce curis Principum animi distinentur , Senatus , quod superiori anno negotium coeperat , temporumque -, Aconditione intermissum fuerat , de majoribus nempe sacerdotiis eligendis, denuo suscepit cum nimis grave videretur, ea se auctoritate exui, qua urbium antistites designare , ac Sum- zz. mis Pontificibus confirmandos exhibere majores consueverant; quod priscum Reipublicae institutum praeteritorum bellorum varii casus interverterant. Quapropter a Clemente Senatus enixe petebat , ne antiqua jura Reipublicae de Apostolica Sede optime meritae adimeret ; idque vel priscis illius, vel recentibus meritis tribueret, quod pro Italiae dignitate , & libertate retinenda tot, tantisque curis, ac periculis obstinate adeo laboraverat. Clementis vero hac in re durus nimium, atque difficilis animus plerosque Senatores sic affecerat, ut quos ille antistites delegisset, eos in sacerdotiorum possessionem nullo pacto mitti vellent. Atque inter ceteros, Christophoro Marincello, Corcyrae Archiepiscopo, vita iuncto, in ejus locum Iacobo Cauco suffecto, cum ab eo possessio peteretur , atque αSenatusconsultum ea de re ab universo Collegio latum fuis-. Catio. c. set, rejectum suerat s neque alii, quam Hieronymo Barbadi- , quem Senatus delegerat, sacerdotium id concessuri Senatores Videbantur. Qua re commotus Pontifex , indigne fereia ρ 'bat, a se delectos antistites repulsam a Senatu pati; jura E clesiae nunquam laedi , vel imminui passurum se affirmans , praeteritarum offensionum memoriam saepe revocans, & crebris 1ermonibus usurpans : quo fiebat , ut in diversas sententias Senatores distraherentur. Nonnulli insistendum, & constantem Reipublicae causam defendendam esse contendebant; si nullo modo flecti se posse Senatus ostenderet, aequis Clementem illius postulatis assensurum; si dissidentes Senatorum sententias persentiret, si nutare, ac labare mentes animadVerteret , Cui

dubium, quin nihil impetrari a Pontifice posset ὸ unanimi Senatus consensu Clementis obstinatam mentem frangi posse ;nulla re magis eversas Reipublicae res pristinae dignitati , ac

SEARCH

MENU NAVIGATION