Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

h3 ORTA DO X. I EXPLI . modo potest affirmataan diu autem in hac commiseratione perstiti,quandiu a lectione librorum, qui ab illis passim eduntur, me abstinui. quos cum primymeoepi legendo terere,diligenterq; ac curiose euolue re,omnem commiserationem exui , magisq; illos indignatione &stomacho dignos esse , quam miseratione sum arbitratus, qui adeo sim tem perfri uerunt,ut omnem operam & industriam collocent, in fallacij s& impost uris excogitandis, quibus seipsos nusere decipiant,ac perdant, illustri ueritati tenebras obdurant, imperitae uero multitudini, quae illos admiratur& suspicit, ueritatis simulatione illudant, & in profundum,atq; immensum errorum pelagus abij-ciant. Quod si libros, quibus corum placita & doctrinacontinentur, perlegas, in solis mendacijs excogitadis, illos ingeniosos esse, facile perspicies. At uti Ma ingeniosi ac non potius tam crassi essent, & heb tes , ut magis intoleranda ad effrenatas cupiditates licetia, omniumq; uitiorum impunitate, homines ad dissolutam libertatem procliues alliciant, quam ueri aliqua similitudine decipiant. Non secus, ac olim Τdolorii sacerdotes ,qui noua semper m edacia summo ingenio excogitabant,ut imperitum uulgus in tanta illa impietate continerent: no tam in deos, quos falsos esse satis sciebant, pietate com Oti,quam quaestus,& honoris, quem ueritate periclitari intelligebant, cupiditate inducti,& prouocati. Kemnicius uero ut praeclarum se Lutheri, caeterorum , similiudiscipulum praebeat, in fingendis mendacijs nulli noluit esse inferior: multis uero ita superior euasit, ut non pauciora ipse paruo uolumine, luam alii magnis,

102쪽

LIBER II. Ignis,suerit complexus. In hoc uero Axiomate ita senium cum uerbis inuertit, ut pro pulchro, deforme: pro decoro, & honesto, turpe, ac sordidum, lector,bus obiecerit. Sed si in numerandis modo soliis ueracem se & diligentem arithmeticum praebeat, ueri tatis omnis numeros explesse,& quae postea dicit cucta, extra omnem reprehensionem sita esse putat. Est enim eius praeceptoribus solenne, in ijs . quae parum aut nihil ad rem faciunt, diligentes esse ueritatis in quisitores, ut in reliquis eis liceat impune mentim Dicunt quidem,seteo Colonienso Patres, eo loco, quem cita id emnicius, scripturam sacram, esse uelut nasum caereum; sed quid ea sibi uelint sinu litudine, aperte explicant. Quia, inquit, apud rudem populufacile cst scripturam, sacram in quamuis interpret rionem flectere, qua aut Principu, aut uulgi palpentur uitia. Vbi uero, Kemnici, de doctrina, siue dogmatibus mentio fit ξ ubi in illis esse scripture incer itum se uni dicunt Relege,relege,inquam, accuratius, quem citas locum, neque enim fieri poterit, nisi impietas iam callos obduxit, quin te tui ualde

pudeat.De fide sermo erat, quam aperte probarunt Colonienses Theologi cum charitate non esse necessario conglutinandam, sine charitate tamen parum prodesse.Atque ad Ioannis locum, Qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est.uobis qui- ζdem ualde familiarem,perperam tamen,ut multa a

lia, intellectum, respondebant: atque cum de fide cum charitate copulata intelligendum esse, ex saniactorum Patrum sententijs asserant, sciolos&impudentes homines tui similes perstringunt, qui sua. M lomnia

103쪽

ΟRTHODOX. EXPLIC. somnia nouaque dogmata praeclaro sacrae scripturae titulo insignita, uelut oracula quaedam uulgo cred sicli proponunt: atque omnibus operibus spoliatae ac intermortuae fidei praedicatione, effrenatam populi libidinem incitant. Ad quod commodius ericien dum, sacram scripturam coram imperito uulgo inquamuis sentcntiam pertrahere,minime esse dissicile aiunt, cui facile est uerba dare, in ijs potissimum rebus,quae cupiditatibus & luxui, quibus maxime

est deditum, fauet. 1 1

A G E iam, Kemnici, uideamus quantum uales dis serendi arte: elice ex hac sententia tuum hoc aXiOma,ex ijs antecedentibus argutus homo conclude, scripturam sacram in dogmatibus & praeceptis non praebere certam aliquam & immotam sententiam:uide quesnam modo ratiocineris.neq; enim alio quam isto,sormare ex datis rationem poteris. Sophista quiuis impurus,proteruusque aliquis haereticus, poterit

in scripturae sensibus imperitos facile decipere, fal- sesque sensus ignaris, pro ueris persuadereTrgo scriptura in dogmatibus & praeceptis non continet immotos & certos sensus.O praeclarum dialeciticum,o acutum sophistam . praetermitto, quod ex particulari sententia uniuersalem facis.Quis,quaeso, dialecticae non modo peritus,sed etiam rudis,hoc enthymema

non irridease Quis ad tam ineptam, anilem, & deliram calumniandi rationem risum teneat debuisses profecto aut in elenchis, fallendiq; arte magis esse instructus,aut tam petulanti calumnia supersedere. Quis enim tam est demens, & diuinarum rerum i

stius, qui ignoret,scriptura sacra,quae a Deo inspir

104쪽

lil L'I B2EbR II. 4 sta,continet Christianae fidei diuinarci; uoluntatis mysteria, nihil esse uerius,certius, firmius & immutabilius Θ & ubi praeceptiua locutio est,aut flagi lium, aut

facinus uetans aut utilitatem,aut beneficientiam iubens,non esse figuratam sed certam,& minime ambiguam,ut D. Augustinus docet) Satis enim non mo Aug. dedo certa,& immota, sed perspicua esse decalogi prae me .cepta nemo nescit. Verum cum Colonienses Patres

animaduerterent, multa esse loca in diuinis literis, quorum uerus sensus non facile pateat sed quae quiuis in uarias & diuersas sententias pro libito trahere possit, illam nasum caereum, &Pighius quem etiam Kemnicius carpit, plumbea Lesbiae aedificationis re ' gulam,aptissima similitudine appellarunt. Hinc fit, ut D. Augustinus saepe doceat,multa fuisse in scriptura Aris diuinis loca,quae latuerunt, quoadusque haereti- psal. 1 .ci illorum praua interpretatione Dei Ecclesiam ex- Odeci- agitarunt.Vnde sumpta occasione, aperta sunt, quae V 66-

latebant,& intellecta est uolutas Dei. Alibi uero ait, 'omnia diuina eloquia salutaria esse bene intelligen Abg. iistibus,periculosa uero ijs,qui ea uolunt ad sui cordis psal. r.

peruersitatem detorquere,potiusquam suum cor ad eorum rectitudinem corrigere. Quae cum a uobis fieri Colonienses theologi uideant, uestrisque effrenatis cupiditatibus,fidei inani confidentia fauere, ad- idque diuina testimonia magna cum illorum contumelia , &profanatione accommodare, sacram scrupturam nasum caereum appellant . quippe quam ad uestri cordis peruersitatem detorquetis. In quibus Coloniensium uerbis, si uel minima inest impietas, eadem &D.Augustinum imioluas necesse est; cum

M a quo i

105쪽

ORTHODOX. EXPLIC. quo mauult societas Iesu, impietatis a uobis damnari,quam cum tuo Luthero a te tuisq; commendari.T

MIRARI tamen satis nequeo , Kemnici, ita Coloniensium hoc dictum abs te insimulari , ac si Germanus non esscs, neque in Germania uiueres: in qua cum tot sint de religione sententiae, quot ca pila , tot fides, quot uoluntates, omnCS tamen uni cam sacram scripturam patronum inducunt, omnes Dei uerbum iactitant, omnes uerum se scripturae sensum tenere dictitant; usque adeo/ut nulla tam mollis & commutabilis caeracsse possit, quae ita facile queat ad cuiusque arbitrium formari, &fingi; ut diuina eloquia a uestris ad quamuis impietatem detorquentur. In quot, quaeso, formas in uertunt, uerba illa Petri Fide purificans corda corum quot 3Iat. 26. portentosis modis immutant illa Christi, Hoc est b corpus meum quoiscripturae loca huius temporis.. sectarij: misere dilaniant, atque in uarias sententias, distrahunt Quod quidem ut percipiast, non tam e ruditione aut iudicio, quam auribus opus habes et quas si tuorum uocibus accommodes, omneS u tbes, pagos, lucos, angulos percrepare illorum umicibus audies, qui nihil aliud quam Euangelium, &diuinum uerbum iactant: qui tamen non minus in illius sensu inter se quam a nobis dissentiunt. Ad quod si aduertas, fieri certe nequit, quin secietati Iesu succensere desinas , quae cis omnis antiquitatis. esset ignara ex uobis tamen hanc diuinarum liter irum tantam quasi mollitudinem, ut in quamuis pgritem flexibilis sit, didicisset. Quod iam olim diuux Basilius deplorau it, Hilarius utro aperte docuit,cu

106쪽

LIBER II. 67 dixit, rinam fidei certam esse, sed quantum ad haereticos, omnes sensus incertos esse. Et D. August.

ad Pascentium Arrianum scribens conquerebatur, ' 'aliquos esse homines, qui ctina scripturas non dili-

genter scrutarentur, pertinaciterque aliquam optinionem defendendam suscepissent, & sapientes maegis uideri, quam esse uoluissent, scripturae uerba a proprio & germano sensu, ad longe diuersum trans. . ferrent. Vt Arriani, qui de forma serui dicta, ad sommam Dei transferebant. Quod ipsum multis demonstrat D. Hilarius. Sed quid Patrum sententijs Mila. lib. Opus est, cum Petrus ipse Apostolorum princeps, seps affirmet,quaeda esse in Epistolis Pauli intellectu dif- σi sicilia, quae multi indocti instabiles, hoc , De est. distorquent: sicut & caeteras scripturas, ad sualia. e. 3. ipsorum perditionem Θ Lege quae D. Epiphanius de Epiphan. Gnosticis scribit,& facile uidebis, quam caprea scri- resin plura sit, atque adeo in quam impuros, sacrilegos, β'& obscoenos sensus, plurima illius loca impurissimi homines ita flexerint, ut non paucos suae impuritatis socios asciuerint . quos ad id impuritatis, atque impietatis peruenisse idem Epiphanius ait. Quod si aliqua scripturae sacrae sententia ad similitudinem concupiscentiae ipsorum formari poterat, non ut habet uerbum, sed ut habet mens ipsorum decepta, ad cupiditatem suam transmutantes, dicunt ex spiritu ueritatis processisse. In quo neque uos a Gnosticis estis ualde dissimiles, qui uestram cupiditatum omnium licentiam,& cum spiritu ualde pugnantem libertatem, ex diuinis uerbis haurire dictitatis. Quae uestra procacitas effecit, ut scripturam sacram nasum

107쪽

nasum caereum accommodate admodum Colonienses uocarent: non tam illius incertum sensum quam uestram in contorquendo ipsam petulantem aud clam notante S. Tertium uero axioma, quod in Coloniensi censura reprehendendum suscipit Kemniacius, hoc est,

OMNIA Osingula,quae insicriptuara comprehensasunt,tantis inuoluta sunt obsecuritatibus, ut ne domisimi quidem certam cognitionem inde colligere possint ; nisi illam aliunde mutuentur; ex praetoria Filicet praelatorum Ecclesiue interpretatione. Et ideo quisaluam uolunt esse religionem, omnino debent Laicis interdicere in uniuersum lectione sacrarum literarum, o inde ne quidem historiam passionis excipiunt

iasticul. Prim.

E N tertium fictum & commentium axioma,te tiaque Pharisaica calumnia. Neque enim aliter societas Iesu a Κcmnicio hic accitiatur, quam olim Paulus Apostolique caeteri a Iudaeis in crimen uocati sunt . Ita enim omnia in uertit, atque dcpraha ut neque uerbum quidem huius axiomatis in Col

niensi censura reperiri possit. Sed tale ab ipso confictum est, quale in illa offendere peroptasset, ut ei liberior patere caluniandi campus potuisset. Quod

ut euadat eXploratius,Coloniensium mentem, paucis aperiamus. Mon hemius, cuius insaniam Colmnienses theologi censoria grauitate reprimere merito uoluerunt, testatur, se in supremis gymnasii sui classibus , prouectioribusidiscipulis interpretari , scripta uatum, & Apostolorum, ad quod studium

alacriori animo compescendum, ut incitarentur iuuenes, multis contendit, & maxime D. Chrysesto mi auctoritate demonstrare, sacrarum literarum le-: ctionem

108쪽

LIBER II. actionem cunctis fidelibus, quantiis sint de uulgi se-ce,ita esse necessariam, ut sine illa salutem sperare nullo modo possint. Quam incredibilem delirationem,multis & magnis rationibus, apertissmisci; t stimoniis Colonienses reprimunt, atque principio ostendunt,Sacram scripturam tot ac tantis esse diri cultatibus implicatam,ut satis id magno argumento esse debeat, minime consultum fore, omnes passim ac temere ad eius lectionem admitti.Id quod ex disficultatibus,quibus primum ac secundum Genescos caput scatet,perspicuum faciunt.Neque faciliora esse permulta loca in nouo Testamento,in quibus explicandis cum antiqui Patres multum insudauerint, plurima tamen non prorsus penetrarunt, aliqua ue

ro silentio suppresserunt.Quod ex ijs,quae D. Augustinus scripsit in illa Ioannis uerba, Et ego nesciebaeum.&ex libro Apocalypsis satis constare dicunt. adeo ut neque Dominicae passionis enarratio, quae omnibus clara uidetur,suis magnisq; difficultatibus in conciliandis praesertim Euangelistis careat. Quas difficultates prouenire dicunt, tum ex peregrinis linguis,in quibus primum conscriptae sunt quam percgrinitatem cum in Latina, atq; aded uulgari lingua exuere non omnino possint, ad earum exactam cognitionem linguarum peritia maxime est necessa-

ria tum ex tropis ac figuris, quibus saepe abundant: quae qui non percipit,fieri non potest,quin crebro labatur ac decipiatur.Praeter quae ola in primis scripturae sacrae lectio inquiui requirit excultos,& eXercitatos sensus,hoiesq; eo spiritu amatos quo illae dictataesulit. Quare iustissime cautu esse dictit,ne qui imperi

109쪽

ORTHODOX. EXPLIC.ti sunt, &ad discernendum uerum a falso, nondum purgatam mentem habent; de scripturarum difficultatibus unquam disceptent: sed id negocij ijs, qui probe hac in re uersati sunt, committant. Quod D.Augustinus non modo docet,sed usque adeo perspicuum ac facile ducit,ut quiuis uel mediocriter sanus, id facile intelligere possit: semperque accidere ait, ut multa indoctis uideantur absurda, quae clim a Doctoribus exponuntur, eo laudanda uide tur elatius, quo abiectius aspernanda uidebantur. Iuvenes uerb, quibus potissimum sacrasse literas tradere Mon hemius profitetur, Colonienses iudicant, ad earum lectionem aptos non esse, ut neque philosophiae moralis accommodatos auditores ob immodicas animorum suorum perturbationes Aristoteles esse dixit. Non prohibent tamen quin illi,& populares homines, lectioni sacrarum literarum. domi vacent,& scripturas illas euoluant,quas ad explicandum faciliores esse constat: deq; arcanis fidei nostrae mysteriis inter se conserant; quae tamen in cocionibus ac lectionibus didicerunt. quadoquidem

talibus collocutionibus,&timorDomini magis a crescit,&charitas uehementius excitatur. Omnibus tamen promiscue totam scripturam legendam

tradere, deq; illius difficultatibus iudicium imperitae plebi committere, nihil esse aliud, quam fidem

in apertum discrimen coniicere. Haec ad summum est Coloniensium sententia. HANC Kemnicius ea, qua pollet ueritate, m destia, integritate, ita peruertit, ut ex aliquibus i

cis , quos in sacris literis obscuros esse dicunt, Om-

110쪽

nes ' Singulos tenebricosos dicat,u'iaded ut nihil

obscuritate uacuum reliquum fecerit: quae de popularibus, uulgique hominibus, ct elatis iuuenibus dicuntur, ad doctissimos quosque ac modet: quae ex scripturis uulgi hominibus legenda permittuntur , interdicta prorsus esse dicat. Vnde, quaeso Kemnici, tam subita ista mutatio extitit Θ o indiciabilem conuersionem, o inauditam metamorphosna,in qua neque uestigium quidem pristini status, reliquisti. Sed ut tua in mentiendo audacia illustrius pateat, ea, quae adiungis uerba, reseram. Musti, inquis) Patrum testimoniis probant esse in scriptura quadam loca docilia, O obscura, ct inde inferunt; Ergo omnia Osin gula inscriptura fiunt obscura; O illa per partes ita enumerarit , ut ne historium quidempasonis excipiant. Quam sophistici hoc argumentum sit, etiam pueri nostri intelligunt. Hiccine candor est Eauangelicus, Κemnici haec Christiana sinceritas

haec iniserenda sententia integritas Θ Hoc nam est Euangelium instaurare,fidem redintegrare, religio nem renouare atque restituere Θ Quod, quaeso illud est Euangelium, de quo tunc uos pr clarius mereri arbitramini,cum in fingedis calumnijs,inueniendis medacijs, frauduletis , interpretationibus excogitadis, ut fama optimorum hominum denioretis, acuti admodum sueritis & diligentes Vbi quaeso te, uoces illas, omnia & singula, reperi sti ubi illam tam ineptam argumentationem, ubi puerilem illam collestionem legisti, ut ex obscuris aliquibus scripturae locis, omnia esse obscura conia cludant Si in numerandis solijs tam cs dili ens designa locum; & si quis apud tuos te etiam iniquior

SEARCH

MENU NAVIGATION