Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ORTHODOX. EXPLIC.um, & in Christo filio tuo Domino nostro, atque inscripturis sanias,quas Ecclesiae tuae sanctae commendat auctoritas, uiam te posuisse salutis humanae, ad eam uitam, quae post hanc mortem sutura est. Quibus uero coloribus Augustinus depingat, quibusque indiciis &testimonijs hanc Ecclesiam demon- u' ad Aret,ab code disce,qui ad Honorium scicribit, Duis oria bitamus nos Christi Ecclesiae condere gremio, quae de Villit. usque ad confessionem generis humani ab Apostoli ς t7 ca sede per successiones Episcoporum haereticis frustra circumlatrantibus erige aures Κemnici &partim plebis iudicio, partim Conciliorum grauitate,

' partim etiam miraculorum maiestate damnatis, cul' men auctoritatis obtinuit)cui nolle primas dat e,uel

summae profecto impietatis est, uel praecipitjs arrogantiae. An non uides uerae Ecclesiae, cuius omnia.

metienda sunt iudicio, & cuius fides atque auctoritas nobis debet esse sacrosancta, indicia esse Episcoporum successiones, communem populorum consensum, & naturae uim superantia miracula, de scriptura nulla facta mentioneὸ utpote quia scripturam non nisi huius Ecclesiae iudicio suspicimus,& uen ramur. Si igitur scripturae certitudo, in qua tu fidei& religionis Christianae summam collocas, non nisi traditione constat, quae tua haec est audacia, ut illa tanquam uanam & inanem contemnas, & abijcias ξ. nisi forte ita insanivisti, ut existimes, fidei non i teresse, sacrae scripturae auctoritatem ita esse tutam atque munitam, ut de illa dubitare nemo possit: aut

sorte eo consilio traditionum auctoritatem tanto conatu conuellis, ut illis antiquatis, Ecclesia simul

92쪽

. D LIBER I r. 4 collabefiat, scripturaeq; sacrae firmitudo corruat, ataque ita una fides, religioq; pereant, uirtutis studiu, pudor babijciatur, nihilii; reliquum sit, quod uos

aut in ossicio continere, aut coecas & temerarias cupiditates coercere possit, aut ab omni nefario scelere retardare. AT illas ideo te contemnere ais, Quia ex nullo M Bentico scripto probari possunt: quapropter a Pontificibus tacitae arpellantur. Quae cum legerem, non satis mihi constabat, risit ne, an commiseratione potius hominem prosequerer . Nam praetermitto, nullam esse fere traditionem,quam sanctorum Patrum scripta non complectantur: quae si auctentica non ducit, iam uidere quiuis potest, quorsum euadat. Sed esto, nullis san 'ctorum Patrum monimentis consignata sint, quis taerit a communi sensu alienus, ut maiorem fidem ha ahendam arbitretur paucorum quorundam homina , rscriptis, quam totius terrarum orbis communi consensui,&approbationi quod omnium gentium, quae integram & incolumen fidem semper conseruarunt, & quae Ecclesiae gremio continentur,consuetudo, communisq; sententia clamat, librorum tu e- .gore testimonio arbitraris Θ cum praesertim, ut ape te paulo antea demonstrauimus diuina lex,Christianaq; institutio, principio in hominum fuerit mentibus exarata, multaq; in eisdem inclusa permans

rint, quae ab Apostolicis illis uiris fidei propagatoribus literis tradita non fuerunt. Quae uero de haci re sit Augustini sententia, cuius studium uenditaret maxime niteris, aduerte. ita enim scit bit, Illa autem, quae non scripta sed tradita custodimus, quae quidem II 8.

93쪽

quidem toto terrarum orbe obseruantu dantur intelligi uel ab ipsisApostolis uel plenarijs Concilijs,

quorum est in Ecclesia saluberrima auctoritas, commendata atque statuta retineri.Et paulo inferius, Ecclesiae consuetudines no scriptas,ijs uerbis cum scriptura sacra connectit. Ad haec autem ita respondeo,

ut quid horum sit faciendum,si diuinae scriptu praestribit auctoritas,non sit dubitandum quin ita sacere debeamus ut legimus; ut iam non quomodo faciendum , sed quomodo sacramentum intelligenda sit, disputemus. Similiter etiam, si quid horum tota Dei per orbem frequentat Ecclesia, nam hoc quinita faciendum sit, disputare, insolentissimae insaniar

dribis eo Quam,inquit,consuetudinem non retra Dona baptizandos,ab Haereticis semel baptizatos intellitis. tib.a go credo ab Apostolica traditione uenientem, sicut multa non inueniuntur in literis eorum, neque in Concilijs posteriorum, & tamc quia per uniuersam custodiuntur Ecclesiam, non nisi ab ipsis tradita,&EWe.bis. commendata creduntur . Quare Eusebius Caesari-Eccl. lib. ensis resert,nouam illam consuetudinem a Cypria-7. 3. no introductam, baptiZadi ab Haereticis redeuntes, magnum stomachum mouisse Stephano summo Pontifici,eo quod antiquam Ecclesiae consuetudine deserere,scelus esset cum summa temeritate coniunoipia . ctum.D. etiam Epiphanius uniuersales Ecclesiae co- lib. . suetudines tam literarum monimentis consignatas, HAE s. quam nobis quasi per manus traditas , Dei uoces ZI matrisque nostrae sanctas leges appellat, quas cu Haereticis obiicit,tanquam insigni parta uictoria, triumphat. Sed quid immoror in sanctorum Patrum t

stimoniis

94쪽

I J I A ER I ri et stImon js inculcandis, quos tu no modo prae te uno contemnis,sed eorum auctoritati lixarum calonum, opilionum , ac denique impurissimi cuiusuis hominis iudicium praesers, eisdem profecto furiis agitatus,quibus Euangelium illustrare,fidemq;ab optrumorum hominum tyrannide uindicaretur, tu tui ib

omnes coniurarunt.

SED age, Kemnici omissis auctoritatibus ipsa re& ratione ueritatem exqv iramus. Vt uero aliquis tadem controuersiarum modus fiat, in aliquibus ueluti geometricis postillatis, conueniamus: quae tui omnes libenter cum concedant, tu, puto, non inficiaberis. Quorum sit primum,Veram ,& incorruptam λdem, atque sacrae scripturae uerum sensum, in sola uera Ecclesia reperiri. quod Christus ipse aperte testa- Matth..tur apud Matthaeum,Vobis datum est inquit nosse *3. mysteria regni Dei; caeteris autem in parabolis. D inde constituamus, ueram Ecclesiam nunquam mutari sed eandem nunc esse,quae fuit Christi, & Ap stolorum temporibus.Etsi .n. sedem saepe mutauerit, i atq; ad diuersa loca non semel comigrauerit, si tame. ad Ecclesiae immutabilem naturam essentiamque re spicias,una scper eadeq;permasit,quod tui no modo -no inficiatur, sed multis & apertis testimonijs coctu dunt.Immo ut nulla habuisse Ecclesia unqua mutatione uideatur,hac noui testamenti Ecclesia, una &eade esse:cu illa ueteris populi Israelitici, probant ex illis Christi uerbis apud Ioanne,Scrutamini scriptu tiri ras, quia ipsae sunt, quae testimonium perhibent de e. me.Item,Si crederetis Mosi,crederetis Qrsitan & mic me enim ipse talpsit. suit enim in ueteri lege L a L eadem

95쪽

o RTHODOX. EXPLIC. . eadem de Christo fides,quae nunc uiget, sed obnubi, Iata illa & obtenebrata, haec uero dilucida & expli

cata. -

V E Ru M in Ecclesiae ratione,tui non modo a no bis,sed & mutuo ualde dissentiunt. nos enim hunc nostrum coetum certo scimus esse ueram Ecclesiam, unicam Christi electam,in qua est perpetua successio sacerdotum,unaque fides perpetuo fuit; cuiuS unum caput est Christi Vicarius Petriq; successor, Romanus Ponti sex uniuersialis Ecclesiae pastor & moderator,cui Christi promissiones factae sunt. Ex uestriscent. t. vero quidam,sic distiniunt Ecclesiam, Est coetus amli. r.e . . plectentium sin carram Euangelii doctrinam, & rectetit. Ee utentium sacrametis ab ipso Christo institutis. Quacis. tamen nulli capiti sub Christo subiectam esse uoluti Ex aliorum uero ossicina, qui propriae impietatis magis, quam alienae propugnatione uolunt nomen coparare; nuper alia Ecclesiae descriptio prodijt Esse scilicet praedestinatorum coetum.Quam tu uero E clesiam magis probes,ex tuo libello non satis potui aucupari. finge tamen quam uoles, illam quidem semper fuisse uera Ecclesiam; & nunquam mutatae, atque perpetuo duraturam, confitearis necesse est, nisi noui aliquid monstri alis. Tandem constituamus,scripturae sacrae sensum fidemque ipsam mut ri nunquam posse, sed unam eandemque perpetuo fuisse, uenturisci; temporibus duraturam : quod ex. ipsis diuinis literis,quae hanc firmiorem terra esse ac coelo testantur,aperte constare potest. Nam cum ueritas enunciali,ex rebus significatis pendeat,fieri mi

nime potest, ut illud enunciatum, quod principio

uerum

96쪽

LIBER I . , flauerum fuit, tandem falsum euadat; nisi sgnificata

res mutetur.Cum igitur fides circa diuinas prorsus que immutabiles res uersetur,qui fieri potest,ut illa mutetur unquam Non inficior,aliqua fidei arcana magnam Ecclesiae partem diu latuisse,quae temporis progressione diuina benignitas omnibus tandem Dperuit. Quod tamen uniuersalis Ecclesia falso, &mendaci alicui pronunciato firme&constanter,tanquam fidei dogma i certissimo & indubitato aliqua-

diu fuerit assensia fieri nequaquam potuit. nam clim Ecclesiae ratione id prorsus pugnat: &quanuis scribpturae sacrae loca aliqua ignoratione demersa aliqua diu permanserint quae sunt temporum successione diuino beneficio illustrata, fides tamen semper salua perdurauit: et quem uniuersalis Ecclesia scripturae sensum ita recepit ut illum obseruandum, & amplectendum poste ritati tradiderit, firmum ac certum esse,dubitare nemini sine scelere licet, nisi Ecclesiam dono interpretandi scripturam priuare uelis, quod

uestrum ad huc nemo ausus est.

E x quibus quasi initijs & sundamentis an non

manifestum euadit ueram illam esse fidem, quam semper uera Ecclesia antiquis temporibus retinuit,&conseruauit idque a nobis firmiter tenendum

esse, quod a maiori bus ut uerum, & minime dubiuaccepimus nisi aut fidem,aut Ecclesam temere existimes mutata m esse. Quae si mutari nulla ratione possunt, eadem certe nunc uera est Ecclesia, quae mlim fuit, eademq; uera fides. Nam cum uera Ecclesa a uera fide seiungi, separariqi non possit, an non

uera illa nunc est fides habenda, quam uera Ecci

97쪽

t, ORTHODOX. ExpLIC. sa quonda perpetuo custodiuit, di tutata est Quinia iiDmo illa nunc uera est Ecclesia, quae eadem fidem obtinet, quam uetus Ecclesia olim, semperque reti nuit. Manifestum igitur fit, necessario nobis credendum fore, quidquid certo constiterit, siue scripto, siue traditione, ueram Ecclesiam perpetuo credidi se, quan uis nullo scripturae testimonio probari poΩsit; nisi ueram Ecclesiam , uera fide, tamdiu caruisse dicas . Illud etiam perspicuum euadit, ueteris Ecclesiae sensum, normam esse exactissimam, de coelo delapsam, quae mutari non potest: ad quam dirigenda &formanda nostra est fides: a qua qui uel transuersum unguem deuiauerit, miserandos errores euitare mianime poterit. Quod si Ecclesiae annalium monimenta euoluas , facile reperies, antiquos Patres, eX qui bus incorruptam fidem,& religionem integram accepimus,quoties quaestio aliqua oborta & excitata est, ex antiquorum sententiis Ecclesia 'ue ii ulgata con-nietudine, omnem dissicultatem conclusisse: quam certissimam fidei regulam, semper existimarunt. .

ijSED sentio quaestionem de uera Ecclesia oriri, cuius demonstrauimus standum esse traditionibus de qua quidem non pluribus agam, quam instituti mei ratio postulat, causere, fuerit accommodatum. 1Finge igitur, Kemnici, quam uoles ueram Eccles1ὲ& quae tibi magis arriserit, definitionem eius amplectere. Qubd si in solis illam praedestinatis incluseris, uera profectd illa erit fides, quam semper praedestinati uenerati sunt illaeq; conseruandae sunt traditi nes, quas a uiris sanctitate, omniumq; uirtutum genere clarissiatio accepimus: Si tales futue sententiae

98쪽

huius architecti coliteantur, Auseastinum,Basilium,' Cyprianum, Irenaeum, Ambrosium,reliquosq; sint Ies pietate & eruditione Patres, quos ad diuoru sanctimoniam&beatitudinem commigrasse, certo scimus, ad exitum iam quaestio adducta est,atque quas sanctissimi isti uiri traditiones, tanquam aChristo O. Apostolis prosectas, comprobarunt, ut certissimam

fidei regula suspicere, & obseruare debcinus. Quod si de illorum praedestinatione quidquam dubitant, quid de ijs sentient, qui adhuc uitam degunt ξ qua

ration e illorum p destinatio, illis constare poterit)Quare quandiu praedestinatorum coetus ignotus est, uera Ecclesia, certa ue fides, perspicua esse minime potest.Quod si nos in has coniiciutangu stias,ut Omnibus alijs praesidijs destituti, a sola scriptura fidem mutuemur, clim scripturam interpretandi donum , soli uem Ecclesiae promiserit Christus, atque eXtra illam esse nusquam possit, haec si lateat, qui fieri potest, ut scriptum uerus sensus pateatὸ Qtiae igitur tanta est istorum hominum insolentia, superbia& inctis ni a Z quae tanta impudentia & temeritas, ut sese fi dei magistros sponte sua,Deo,hominibusq; ut at ut inuitis, constituant, interpretandi ii scriptura in murinus arripiant,quos an ad Ecclesiam pertineant,ignoramus ξ Immo si sancti mores pura & in culpata uita, p destinationis sunt indicia, tam longe quidem a bpraedestinatione,quantum a pietate, modestia, inno- ' ' . 'centia& integritate absunt. Quare in tantis huius temporis calamitatibus , nihil mihi maiorem admi- i .Q

rationem adfert, quam perduelles hosce, Euangelii . . l

ostentationς quianpliminos fallare, quorum turpi- ' - ι

. . i tudines,

99쪽

tudines, arrogantiae, auaritiae, effrenataeq; cupiditates Euangelium execrantur, & detestantur. Quod satis magno argumento est, illoru sectatores non Euangelij ueritatem, sed Euangelii praetextu, peccandi quaerere licentiam. Qv o D si latius patere Ecclesiam arbitraris, omnesq; complecti fideles confiteris, illius quidem comunis consensus nobis debet esse sacrosanctus: iulumq; summa prosequi obseruantia & pietate debemus. Nihil moror, ubi illam praeteritis temporibus positam suisse ducas, siue in Asia illa, siue in Asrica, si ad orientem, sue ad occidentem solem sta fuerit. illius certe Ecclesiae, quae sub Christi nomine cogregata, Christi cognitione & promissionibus nixa,

sacram scripturam 1 emper recepit, unam & eandem fidem perpetuo conseruauit,contrarias persuasiones

repudiauit, perpetua b Episcoporum successione ab ipsis Apostolorum temporibus propagata est: illius, inquam, Ecclesiae sententiae quin retinendae sint, fides quin sit amplectenda, in fide & religione sensus . quin sit suspiciendus, siue scripto siue per manus traditus sit, sue scripturarum testimoniis nixus, siue illis destitutus sit dubitare is solus poterit qui nouam nunc esse Ecclesiam, nouamq; fidem, pristina mut ta atque antiquat delirans somniet. A quo Eces cypri4'. sae consensu, cum uel tantillum discessit D. Ma Ur. Cyprianus, sanctitate alioqui, & eruditione cla binae rissimus,subortaeque de baptismo quaestionis uerit pis Ste- tem in nuda scriptura proprio sensu intellecta, m phaηi. gis, quam ex communi Ecclesiae consensu eruere uoim δ' luit, quam turpiter non modo errauerit, sed errandi multis

100쪽

I LIBER II. multis causam praebuerit, nemo nescit. Satis igitur constat, quam pie atque sapienter a uiris societatis Iesu dictum sit, sacrae scripturae, Ecclesiae traditiones necessario annectendas esse, si salua fides esse debet.

Pergit tamen ultra calumniari Κemnicius, propOnitq; secundum hoc axioma societatis Iesu nomine. SACRA scriptura in illis ipsis siue dogmatibus, siue praeceptis , Axlamaq a continet O proponit, est uelut nasus caereus, non praebens certam a. aliquam ct immotam sententiam ,sed quae in quamuis interpretari

nem flecti potes; in coloniensi censkra fol. III. Curus saepe mecum animo uoluerem ilIorum hominum miseram & infelicem conditionem, qui hu- ius calamitosi temporis erroribus, non implicati modo, & obcoecati tenentur, sed aliis etiam errandi auctores sunt: non poteram non illorum uicem ueli

menter dolere, quos putabam, sophisticis aliquibus rationibus deceptos, fucataq; quada ueri specie halalucinatos, aut prauis persuasionibus inductos, tetrgerrorum nocte immersos esse . neq; poteram illorum miseranda sorte, non uehementer commoueri,quos ducebam, sola ueritatis ignoratione, in crrore detuneri; quibus si aliquaedo clara veritatis lux affulsisset omnibus cani bonis opinabar esse antelaturos. Qua commiseratione haereticos prosequi, me docuit D. Augustinus,qui suo magno malo,& misera deceptio Aug. ectu ne Manichaeorum enim haeresi,diu implicatus man- tra Epist. sit se didicisse ait, quo labore uerum inueniatur, M*Hisb. quam ardua& rarum sit, carnalia phantasmata piae mentis serenitate superare, atque qua dissicultate sanetur oculus interioris hominis. Quare in eos, qai c. i.

hisce erroribus implicati tenentur, liuire, se nullo modo

SEARCH

MENU NAVIGATION