장음표시 사용
111쪽
ORTHODOX. EXPLIC. Iudex reperiri potest,qui Coloniensium uerba cum
tuo axiomate conferre uoluerit, illius iudicio steamus, ille nobis ius dicat. Quod si facere non aud bis , ii, quorum Ortatu tam egregium opus aggressum te esse ais, intelligant, nihil te aliud quam illisq& uniuersae Germaniae imponere studuisse: & quam sit certa fides, praeclara doctrina, pium religiosiumq; uiuendi institutum societatis Iesu, cognoscant, quam non nisi apertissimis mendacijs potuisti calumniari. nisi sorte te illa sesellit per partes num ratio sacrorum librorum, neque percepisti quorsum spectaret. Ausculta igitur diligenter. probantilla enumeratione aperte & euidenter, in singulis sacrae scripturae libris, esse locos aliquot dissiciles, ita ut nullus integer liber reperiri possit tam apertus & intellectu facilis, qui luis difficultatibus careat.Quod cum in omnibus singulatim demonstret, in Dominica etiam passione, summa inquiunt deX- teritate opus esse, ut quatuor illa Euangelia inter se conciliari possint. Ex quo quam praeclare sequatur, omnia, & singula, quae in sacra scriptura compraehensa sunt, obscura esse, non tam es rudis ac stupidus, quin uideas. Quantum uero tuum hoc axi
ma , ab illorum mente & uerbis abhorreat, si perlegas, quae ipsi scribunt, cum interpretantur locum Chiγsostomi,quo omnes ad sacrarum literarum i ctionem induci aperte admodum uidebis.Docent enim, Chrysostomi exhortationem de ijs csse scripturis intelligendam,quas faciliores & explicati res esse constat: uel quia historiam continent, uel
quia aliquando a sacerdotibus in publicis conci
112쪽
. l l I Ι B E R II. O sonibus fuerunt expositae. Id ne est, Κemnici, omnia& singula obscura dicere aut plebem ab omni scripturarum lectione deterrere an potius quae ab ea legenda sunt pie &sapienter consulere ξPLvRIMOs uero locos in sacris libris tantis Scriptura esse obscuritatibus obuolutos,ut sine magnis labori sacra di
ribus,multisq; ad Deum deprecationibus intelligi βο*Vnon possint, & ex sanctorum Patrum scriptis, qui in iam'. h.
eo studio uniuersam aetatem' consumpserunt, accepimus,& experientia discimus. Diuus enim Hieronimus clim Paulinum ad sacrarum literarum studiulioratur,uelamen inquit, non sollim in facie Mosi,
sed in Evangelistis & Apostolis positum esse. Quare
illum & ad labores in sacrarum literarum meditatione exantiandos,& ad deprecandum intelligentiam assidue ab illo qui habet clauem David, qua aperit quod nemo claudit, claudit quod aperire nemo alius potest,tanquam ad res ad hoc studium summe necessarias incitat. David enim sanctissimus cum diuino esset spiritu afflatus, diuinam tamen clementia precatur, sibi ut nouam opem peculiareque auxiliustrat,ut diuinae legis meditationi tuto possit incum- E. II bere; quo si destituatur, labi ac decipi ueretur, R uela,inqui oculos meos, & considerabo mirabilia siue ut Hebraea uerba sonant recondita de lege tua. Plurima enim in sacris literis sub uerbis, quae ape ta uidentur,latent, quae non nisi assidua meditatione patere queunt. Est enim uel hoc maximum diuibriae sapientiae argumentum,quod omnes antiqui P tres cum in sacrarum literarum studium uigilantissisme incubuissent,&inde multa abstrusa &arcana t.', Υ ulu N a in lu-
113쪽
ot ORTHODOX. EX M. I C. in lucem edidissent, non tamen illud immensum pelagus ita potuerunt exhaurire, quin nouos thesau . . ros singulis diebus reperire detur.quae abdita sacra'
rum literarum penetralia qui introspicit solus eκ Diui Hieronymi sententia sacras literas percipere di- cendus est . Id uero quam longe a uulgi captu post ' tum sit, quiuis sanus facile intelliget .sucrunt enim
se.bis. uel hoc nomine maxime a Philone commendati GEccl. lib. gregij illi pietatis studio uiri, quos cultores uocat, in qui temporibus Apostolorum mirum in modum ea maxime de causa floruerunt, quia Omnem uitam, labores,cogitationes,uigilias,mentem denique ipsani ad sacrarum literarum lectionem compararunt. mi uero accurate legerit,quibus illi optimi & sapientis simi uiri laboribus perfungebantur, ut earum gem manum sensum compararent facile intelliget quam longe ij absint ab illarum uera intelligentia qui ita faciles eas esse arbitratur,ut imperito uulgo comitii posse dicant. Esseos uero illos siue cultores non in
uerborum superficie haesisse ; sed occultos sensus assi Phila Iu duo studio inquisiuisse , ijs uerbis Philo narrat,
44μ . Videtur enim uiris istis uniuersa legis scriptura ani mantis similis esse; ita ut superficies uerborum, Co poris,sensus uero in uerbis reconditus,animae sit lo-
.co. Quae ipsorum religio praecipue quasi perspec
dum nominum,eximiam sententiarum pulchritudianem relucentem obseruans contemplari coepitimare ad scripturas intelligendas,non solo labore aut iudicio fidebant,sed ueterum etiam commentarios ut idem Philo tradi adhibebant. ni.Τ. a SED uideo auctores earum Centuriarum, quae
114쪽
nuper Basleae excusar in lucem prodierunt, praeciputanter atque petulanter ut infinita prope alia iudia care, hos Esseos,Christianos, haudquaquam fuisse. Quod nullo alio argumento persuadere conantur, nisi, inuidia & penitus insito odio,quod in uoluntariam paupertatem ,& in monasticum uiuendi genus sanctissimum, habent. quod quia a primis illis florentissitnisq; Ecclesiae teporibus, ualde fuisse ali num putant,minime etiam Esseos illos,qui in monastico uiuendi genere mirifice excelluerunt, Christianos fuisse ducunt. Qui tamen antiquitatis iniquis-smi corruptores, si cogitate perpendissent argumenta,& ex Philone ipso ducta testimonia, quae ipsi ut leues coniecturas contemnunt, quibus ductus Eus bius, Christianis illos annumerat; minime quidem tam temere sententiam praecipitassent. Neque enim
quae de his sanctissimis uiris dicunt, in alios quam in Chri stianos quadrare ulla ratione possunt.S ed quid sperandum fuit, de his centuriatis auctoribus, qui
pudore semel abiecto, odio in omnem ueritatis speciem,tanquam quibusdam furiis agitati,nihil non sibi licere, nihil se non posse fingere arbitranture neq, quod uis comentum petulantissime inculcare dubitano Quare per uiscera misericordiae Domini nostri Iesu Christi oro atque obtestor omnes ueritatis amatorcs, ne mendacissimis illis uoluminibus fidem ullam habeant; in iis praesertim rebus,quae ad impia
sua dogmata confirmanda, nostra uero euertenda, .
spectant: sed cuncta ad suas origines diligenter reuo Icare studeant. Nihil cnim perditi isti homines non machinantur, nihil non torquent , ac luxant, nihil
115쪽
terum omnium consensu fuisse comprobata mentiatur. Quare eos qui sanctorum Patrum, & uniuersis antiquitatis iudicio tantum tribuunt, quantum illorum est fidei auctoritati & sanctitati debitum, oratos uolo ut quae ab istis hominibus afferuntur, cum' ipsis ueris exemplaribus conserandineque enim latere eos poteri quantam iniuriam sanctis Patribus &toti antiquitati fecerint.Etsi enim aliis in rebus,quae ad rerum gestarum historiam pertinen fallantur nosemel; est tamen in illis decipi minus periculosum. In iis uero quae ad religionem attinent, ut periculo sora,ita & crebriora apud illos sunt atque intolerabiliora figmenta.Haec ut nunc admoneam,inflamata in proximos mihi in Christo coniunctissimos charitas cogit, cum praesertim uideam,hos libros, in eora potissimum manibus maximo cum applausu uersali,
qui cum sanctos Patres aut nunquam aut minus a
tente legerint, his perditissimis auctoribus plus quo fidunt.
SED ut ad sacrorum uoluminum obscuritatem reuertamur, si Patrum sententias, Κ cmnici, diligenter expendas, uidebis sane, quam multis sud ribus, omnes sacrarum literarum intelligentiam compararint, eos tamen semper excipio & secerno,
qui miraculo insolentique Dei beneficio eam sunt gratiam consequuti, quae alijs, magnis laboribus. IV. constitit . ut de magno illo Antonio Augustinus
narrat. Diuus enim Hieronymus omni lingua - rum cognitione mirifice ornatus,testatur, se totam
chrii' sere adolescentiam in hisce studijs insumpsisse: n
116쪽
que seipso tantum praeceptore suisse contentum, sed Hieras. nunquam cessasse, doctos uiros consulere, atque t '. abditos scripturae sacrae sensus ab illis perquirere. Quam tamen diligentiam, cum non satis esse puta, reret, ad rem tantam comparandam, Alexandriam perrexit, ut Didymum egregium illius tempestatis uirum, etsi luminibus orbatum, conueniret,&ab tu' illo ea omnia sciscitaretur, quae sibi in diuinis scri- pluris dissicultatem asterebant:. Hieronymi uero . ' 'praeceptorem Gregorium NagianZenum, & Basilium ,pietate,charitate, eruditione, uitaeque instituto eius uere sociu splendidissima illa quidem duo Orbis lumina, tradit Rufinus, disciplinarum Om- Rul inusnium, quae ad humanitatem pertinent, cognitio- lib.2. sne mirifice ornatos, ad monasterium,&locum ab hominum consuetudine remotu se contulisse, ibiq; per annos tredecim in sacrarumiliterarum studia incubuisse, carumque intelligentiam, non ex propria praesumptione, sed ex maiorum scriptis & auctoritate esse secutos, quos & ipsos ex Apostolica successione intelligendi regulam suscepisse constabat.S i diui Augustini acre ac prope diuinum ingenium , &ineuoluendis abstrusis scripturae sensibus incredibilem solertiam ut par est suspicis, perlege quibus uerbis, D. Hieronymus eum hortatur, Inter epine miretur, si in eius libris quaedam a recta linea discedant, & calumniae ac reprehensioni patean clim scripturae adeo obsςurae sint, ut in illis falli non sit 8ΗΦ 'dissicile. Quare de scripturarum tam immensa altitudine ut oculorum aciem praestingat, ita cum obis in
Deo Augustinus loquitur, Mira profunditas elo
117쪽
i blandiens paruulis, sed mira prosunditas, horror est intendere in eam, horror honoris, & tremor a moris. Sanctissimus item, planeque diuinus Apocalypsis liber tata est obscuritate inuolutus ; ut ideo ab aliquibus de illius auctoritate, fuerit olim dubi Dionys tatum. De illo tamen Dionysi Alexandrini, uiri θηε sanctitate&eruditione illustrissimi apud Eusebiu, se iue iudicium modestiae pietatisque plenissimum, a ν.e.as . que a uestra intolerabili arrogantia ualde alienum ausculta, Maiori de hoc libro inquit existima- tione concepta, quam ut a me possit intelligi, arca nam quandam & admirabilem in singulis illius ca-D A. - pitibus futurarum rerum expectationem contineri
suspicor. etenim ubi illum non intelligo, alitorem quendam sensum uerbis inesse cogito. neq; de istis meo intellectu inquiro, & iudico, sed fide potius acquiescens, sublimiora illa, quam quae a me intelligantur, este puto ; neque refuto ea, quae non con s deraui, sed magis admiror quod non & ipse perspexi. Has tu, quaeso Kemnici, scripturas, agresti, bus hominibus, colonis, sartoribus, rigidis opilionibus, fullonibus, uetulis, totique imperito uulgo, qui excolendo bonis artibus ingenio nauarc nun- quam potuit,comittEdas,esse,ut de illis sententia ferant,arbitraris Conser quaeso,quae a uiris societatis Iesu in Coloniensi censura dicuntur, cum ijs sanct rum Patru testimonijs,& uide, an diuersum quid aut dicant,aut innuant, & an tuorum sophismatum ui possis in aliam sententiam illorum uerba trahere.. V i Dia o quid suspiceris,& quam temere arbitre
118쪽
risscripturarum lectionem eos interdicere rudi uulgo nisi ipsorum doctrina ad regulam scripturae sacra
exigatur,eorum fides & eruditio simul cum religi ne uiuendiq; instituto sanctissimo periclitetur,quod ab errore imperit e multitudinis potissimum pend re ducis.An non tibi sat erat, Κcmnici, uerborunt, sententiarumq; censuram tibi uindicare, nisi etiam animorum, intimorumque sensuum ,& cogitationuiudicium tibi arrogasses Quibus oculis illorum me tem & intentionem,quae soli Deo patet, perlustrare potuisti P quae indicia tam iniquam suspicionem tibi mouere potuerunt Z Interdicunt quidem imperitae plebi lectionem diuinorum librorum, fateor, sed quo consilio quia scilicet, in ijs multa sunt perobscura, in quibus cit hallucinari facile quiuis possit, qui illorum lectionem uulgo hominibus permittu illorum fidem in apertum discrime coniiciunt. Hoc, quaeso, est, nolle fidem ad regulam sacrae scripturae exigere, aut diuinorum uerborum iudiciu detrect reΘNon meministi Colonienses Patres principio ase firmasse,sacram scripturam, fidei esse regulam certiLsimam, cui qui repugnat, miserandis falsarum opianionum erroribus inuoluitur Nam etsi non pauca ,sint fidei arcana, quae in sacris literis aperte no expli t.' cantur,qui tamen ijs repugna quae in diuinis literis
continentur,impius certe,ac sacrilegus, non minus illorum quam uestro sermone censetur. Quare om
nia diuinarum literarum iudicio ita quidem metienda sunt ut nihil probemus ab i)s diuersum atque alienum, quae scripta sunt. fides tamen catholica n5ha est scripturae facrae finibus circunlaibenda,acco O arctanda,
119쪽
arctanda ut nihil credamus, amplectimurare,quod in sacris literis scriptu no sit.Na etsi ola sacris literisco prelieis, ueri ilina a sint, oiq; erroris suspicio e prorsus libera, no in Oia,quae Christiana fides credit, religio ueneratu sacraru literaru sunt monimetis cos- gnata.Age igitur, Kenici libere & curiose exige qua cuq; in Colonie si censura a uiris societatis Iesu dicutur,ad norma sacrae scripturaec audacter cofer illorum placita cum diuinis oraculis, a quibus si quid abhorruerit,tibi herbam porrigam,& in illos te ipso etiam acerbius inuehar insectaborque uehementius , &quem ad illos defendendos conatum adhibeo, to tum ad oppugnandos conuertam.Solum enim mendacium tenebris gaudet, ueritas uero lucem amat:
neque iudicis aequi conspectum resormidat. Sed si de ipsius scriptura: sacrae uero sensu quem non sem- Per peruium esse,sed aliquando in obscuro delitescere ostendimus quaestio oriatur, quis dirimendae controuersiae modus erit Θ quem iudicem sumemus quis controuersiam sedabit Nam dum quis';, quae sibi magis arridet, interpretationem mordicus de fendendam suscipit minime quidem potest: quid uenfiptu rius sit,aut cum scriptura sacra magis consentiat, ubras inter la ratione patere. Cum uero Omnis excitata contropretari uersa legitimis iudicibus dirimatur quem legitima Ecclesia magis iudicem asciscere in quaestione de scripturae G sensibus possumus,quam Ecclesiam ipsam, cui in te pretandi scripturas spiritum promisit Christus Quod si ut aperte paulo ante demostrauimus,ad E clesiam pertinet,ea proponere,quae fidelibus neces.sario credenda sunt, hoc sine proponendi munus,
120쪽
tam est cum interpretandi functione coniunctum,& copulatum, ut disiungi ac separari nulla ratione possint. Nam cum fides non seratur in externa scripturae uerba sed in ea fidei mysteria quae illis uerbis significantur, an non fucatus ac fallax proponendi 'modus est, si diuina tantum uerba & incognita suppedit, & illis uero obuoluta sacra initia minime aperire possitὶ Qui legendi imperito librum, in quo omnia fidei mysteria continerentur, porrigeret,&literarum Hebraicarum ignaro scripturae sacrae uolumen Hebraicis literis conscriptum exhiberet; poterit ne unquam ita insanire ut dicat se rudi huic & imperito homini proposuisse&demonstrasse quae credere illii oporteat ξ Cum igitur permulta scripturae sacrae loca uulgari lingua conscripta nihilo sint nobis pe saepe clariora,quam Hebraea,eius linguae ignaris esse poterunt, quis dubitare queat, illius esse scripturam sacram exponere, cui fidelibus proponere quae crede da sunt, ex officio incumbitὸ neque enim aliter olficio suo fungi ullo modo poterit. Quod D. Paul. M perte his uerbis docet Nunc autem si uenero ad uos ' ' 'linguis loquens, quid uobis proderoὸ nisi uobis loquar, aut in reuelatione aut in scientia, aut in doctri-
na.id quod in Musicae instrumetis aperte demostra Tamen,inqui quae sine anima sunt uocem dantia,siue tibia siue cithara nisi distinctionem sonituum dederint,quomo scietur iis,quod canitur, aut quod ciatharigaturὸEtenim si incertam uocem det tuba,quis
parabit se ad bellum Ita & uos per linguam nis manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id , quod dicitur ξ Eritis in aera loquentes.
