Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ORTA ODOX. EXPLIC. se loquutum et quae tamcn a nemine Euangelistarii iii scripta extant: nis forte tam parui momenti fuisse illa existimes, quae Christus tanto studio iam iam ad patrem profecturus docuit, ut praetermittenda esse Euangelista omnes iudicauerint. Diuus item Pau riani lus accurate diligenterq; omnia seruari uult, luce ipa.. ' . se cum scripto,itim solo uerbo tradiderat. N E V E R O 'in inculcandis notis iam, & compertis scripturae sacrae testimoniis, dissiciles & moro- ἰ ζη si simus, unum Clementem Alexandrinum testem o' Uducam, quem multa momenti ad propositum conspumat. Lanandum, habere posse existimo. Qui priori librostromatωn testatur, se ad scribendum animum adhibuisse, non quidem ostentandi ingenij gratia, sed . ad commendationem senectae, obliuionisq; reme- i co dium. Atque quo in ijs inquit mihi adumbratio rerum magnificarum,divinorumq; uerborum, quae audire merui a uiris sanctis & beatis , quorum ab alio apudinchaiam,ab alio apud Syria, ab alio in Oriente ,& maxime apud Palaestinam institutus sum, ex Hebraeorum origine ueniente, ad ultimum autem ipse magisterio usus sum uiri ueritatis & scientiaram critorum maxime descredi Papiam intelligit post que, uelut thesauro in absconditis reperto,aliud quaerere vitra cessaui.& illi quidem diuinae doctrinae ueritatsi mihi,quae ab ipsis statim primis auctoribus Petro,Iacobo,Ioanne,& Paulo,sanctis Apostolis tradita fit

runt,tanquam Patres filio commendarundiQuid au- , rem erat, quod tanta contentione Clemens a maioribus uiris sanctissimis accepta, literis mandare, atque

ab obliuionis iniuria uindicare conaretur, si omnia

72쪽

ffut sacris literis forent compraehensa, aut ad Christianorum animos pietate, fide, & religione informados,parum momenti habuissent omitto Ignatium,

qui se Christum uidisse testatur; qui apud Eusebiupraeter diuinum uerbum, traditiones etiam Aposto- hist. EccLlorum,ut ad perficiendam Christianam religionem 3. ualde necessarias inculcat; utque in omnium menti '3 'bus penitus inhaerescerent, c6sulit,& hortatur: quippe quia nouarum haeresum medicinam & antido

tum illas continere arbitrabatur. Quare minime mirandum est,si sepultarum haeresum instauratores, itilas tam acerbo odio, tanquam rationum atque ccnsiliorum suorum perniciem,insectentur, ablegareque ipsas quam maxime possunt,contendant.Neque prae EUM.teranitiam Irenaeum,qui accepit a magno Polycarpo bicl.EGLdisciplinam Florini impietatem apud Eusebium so tkb-3.lo Ecclesiae communi consensu refellentem praecon ' η'

heptamq; fidelium sententiam tanquam firmissimuargumentum obiicientem atque paulo inserius multa se a Polycarpo Ioannis Apostoli auditore accepisese asserentem de Christi tum rebus gestis,tum etiam doctrina'; quae non chartis, sed mente se retinuisse ait. Quod si uiris ijs qui aut Christum Apostolosq; audierunt, aut Apostolorum temporibus fuerunt proximi, fides est adhibenda; dybitare certe nemo poterit, non omnia a Christo primoribusq; Ecclesiae , . tradita, sacris esse literis consignata, sed multa per

manus ad posteros permanasse . Haec,quae a me paucis demonstrata sunt, splendide uero & illuminate, summaq; cum pietate in Coloniensi censura a uiris societatis Iesu cotra Monhemium qui prae unica scriH a plura

73쪽

plura caetera omnia contemnenda esse putat explicata: Κemnicius non modo redarguit, sed diuini uerbi illos proculcatores uocat, omnesq; perfidiae suae participes ad nefarii sceleris, summaeque impietatis Q τ . di quasi communis exitii animaduersionem conuo' cat; putat , Iesuuitarum ut Kemnicii uerbo utar no' men impudenter illos usurpasse,qui summis conatis bus Euangelii Iesu Christi sacraeq; scripturae auctoritatem dcprimere,demoliri,& labefactare nituntur. Cuius haec sunt uerba,post multa non ta ridicule, ut ipse putat quam per summam impudentiam dicta.

.Xemni AVO igitur nuper creatae factionis Pontificiae axiomata de sa-cij axi cra siriptura. quorum hoc eII primum, Scripturasacra, O do. I, inam . mutila, manca O imperfecta, quae non continet omnia, quae ad fra. moresq; μὰ uiuendi pertinent; sed ille risectus sarciendus en , assu- . mento traditionum, quarum certitudo ueritas, usqueadeo ex nul D authentico scripto potes probari, ut ab ipsi 'nidicis; ideo appellentur tacita . Huius olomatissimentia extat sol. 23 o. in scripto coloniensium.

AGNOSCIS, opinor , Κemnici uerba: neque inim alijs quam tuis uti constituimus, ne pari tecuiniquitate inuolueremur,ne ue tuae perfidiae nos insimulare potuisses . Nam si Christianae modestiae parti viam aliquam animo retinuisses, nunquam proiecto societatis Iesu nomine, ta indecora,turpia,& contumeliosa uerba,& quae a singulari moderatione,probitate,& eruditione optimorum uirorum plurimum absunt, iactare in sacram Scripturam potuisses: cum praesertim principio recepisses,uerba te ipsorii,signatis in censura Coloniensi solijs,descripturu. oscilicet linguam oe ment Iesuuitarum lector quas in tabula lectare posset.

ipso

74쪽

LIBER II. 3IV 3 I uerb in istorum hominu scriptis offendisti,

scripturam sacram esse manca, mutilam & imperfectam, quam ipsi uerbis egregie commendant, moribus mirabiliter exprimunt & eringunt; mente v rb colunt & obseruant ξ Quae uero esse potcst maior impudentia, quam uelle , numeratis solijs, cunctis imponere, quae te folia magni mendacij aperte conuincant Sed tot sunt alia in tuis scriptis uituperio& contumelia digna, ut hoc unum tibi libenter condonem. fecisti enim id callide & ueteratorie. Cum enim, uel tua conscientia teste, quam turpem causam tuearis, intelligeres, non tibi posse constare laboris tui rationem putasti, nisi ementitis atrocibus& inuidiosis uerbis, plebe in illos concitares, quos ueritate satis tutos esse atque munitos intuebaris. Sed iam te praesentio dicentem, perparum aut nihil a te peccatum fuisse clim sententiam eandem mutatis uerbis expresseris; quod quam sit sucatum & fallax etsi disputationis progressio satis monstrabit neque enim solum uerba, 1ed sententiam ipsam Deo hominibusq; , ut aiunt, inuitis scelerate in uertisti, atq; corrupisti sed esto sensum retinueris; quis,quaeso, esse potest in sanctorum Patrum lectione tantum uersatus, quantum praeteferre studes, qui non intelligat, quanti reserat, quibus uerbis, qua ue mod ratione diuinae res tractent Θ Sed quid sanctos Patres commemoro Z tuam conscientiam testem cito,

quam latθre nullo modo poterit quo consilio tam inuidiosis uerbis sacram scripturam incesseris. N que enim unquam fidem, quam principio dedisti, fefellisses nisi hanc uerborum mutationem, ad cau sam

75쪽

sam tuam confirmandam, illorum uero infirmandam, plurimum ualere arbitrarere. Sed illa, quae arguis, & enumeratis selijs citas uerba, patienter ausculta, ut horum hominum modestia, tua uero pro cacitas testata omnibus relinquatur. tri . tD A sanctorum inuocatione sermo erat, quoS nul Io modo inuocandos esse Monhemius cotendebat,

quia nullo id constare scripturae testimonio dicebat: cui Colonienses Patres sic respondent. Quorsum hoc inquiunt ingenue lector tendit argumentum, nisi ut nihil plane sit recipiendum I aut credendum, nisi quod scriptura aperte docet. Non igitur cel branda erit dies Dominica, quam scriptura non docet ξ non credendum erit, symbolum esse Apostolorum, quia nusquam scriptura hoc docet, ab Apostolis compositum esse ξ Cum igitur haec haeress inter alias pestilentissima sit, operaepretium, immo necessarium sore putamus, cam solidissimis sanctae scrupturae, atq; sanctae Ecclesiae conuellere testimoniis, ac Apostolicas maiorumq; nostrorum traditiones di ligenter conferre: quas tanti D. Paulus fieri uoluis. se comprobatur, ut non minoris eas, quam episto Ias suas faciendas esse censuerit. Idque cum multis stripturae sacrae testimonijs probassent Colonienses, addunt, An non tibi uidetur, Mon hemi, si conscientiam tuam & sanctam scripturam consula , plura docuisse & fecisse Christum, & Apostolos similiter,quam chartis commendata habeamus ut nobis tacentibus, tonat filius tonitrui Ioannes Euangelia.. quiens, Multa quidem & alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum,.quar non sunt scripta .

76쪽

. I L I B E R II. 3 ascripta in libro hoc. Et insta, Sunt & alia, quae se- Ioa. c. cit Iesus &c. Quoties uero apud eundem pollicetur. Christus Apostolis Spiritum sanctum, qui docturus sit eos omnia,quar, Christo adhuc superstite aut capere non poterant, aut scire non expediebatὸ Multa igitur secit Iesus, quae non sunt scripta, multa etiam proculdubio docuit, quae Euangelistae .scripto complexi non sunt: idque ipsum sanctorum Patrum communi consensu probare pergunt. V I D, quaeso, Κemnici hic est,quod de digniatate sacrae scalpturae quicqua detrahat ξ quid his ue bis potest tale modestiusὸ quid temperatiusὸ illis uero in horum locum a te ueteratorie, sub ipsorum nomine positis, & ementitis, quid immodestius, procacius , petulantius ξ Sed iam uideamus quibus machinis ueritatein tam egregie a Coloniensibus constitutam, & firmatam, labefactari posse sperat. Ex multis sacrarum literarum firmissimis testimonijs, quibus traditionum auctoritatem Colonienses connrmarunt, sola Ioannis uerba elegit Kemnicius quibus responderet: quia Augustini& Cyrilli auctoriatate illorum se posse lucem obscurare est arbitratus. Ex quorum sententia fatetur, multa Christum secisse, quae scripta non lunt; electa fuisse tamen, quae scriberentur, quae scilicet saluti credentium sufficere uidebantur. Quae uerba si de Κ nicij sententia inteI. ligantur, perspicuam sane prae se ferunt coniectura ea quae scripta non sunt, minime fuisse aut ad morin informandos, aut ad fidem necessaria: quae si uetra sunt, & quae allimorum saluti Ecclesiaeq; aedificandae, cui Christus insudabat Inecessaria erant, tam l .

77쪽

paruo poterant uolumine compraehendi, inanem certe laborem, & ociosam operam in taeteris omnibus Christus posuit; quae nihil erant suturis faeculis profutura. Quae & absurda,& a mente Augustini ualde aliena stini ; quam ut teneamus,rem paulo altius Augusti. repetamus oportet. Cum miris modis D. Augustit clπ- nus, stupendam Lagari resurrectionem efferre cona-iss iq retur ait , miraculum illud Christianis hominibus, non ta admirationis quam laetitiae causa esse debere, cum Deu fuisse operis auctorem intuentur.Cuius opera omnia ita sibi mutuo sunt similia, & maxime gemina, ut unum alteri fidem faciat. Quis enim in quid dubitare poteri Deum illum,putidum ac quatriduanum cadauer ad uitam reuocasse, qui omnia, quae uniuersitatis ambitu continentur, creauit Mox illa uerba adiungit, quibus Kemnicius suam tuetur sententiam, Nam cum multa,inquit, fecisset Dominus Iesus, non omnia scripta sunt. Sicut idem sanctus Euagelista testatu rimulta Dominum Christum fecisse,& dixisse,quae scripta non sunt, electa sunt autem, quae scriberentur: quae saluti credentium sufficere uisa sunt. Qui uero putat,Augustinum his uerbis docere,omnia fidei nostrae sacramenta, Euange Iistas paruo uolumine fuisse complexos, satis prodit se neq; in doctrina Augusti niuersatum fuisse, neq;

horum uerborum connexionem considerasse. quae

hanc esse Augustini mentem, facile declarat. Cum omnia Christi opera stupenda sint, institutioq; uiri Christiani a comuni hominum sensu, uiuendi ii, ratione ualde sit aliena,non temere quidem & sine deIectu Evangelistae,ex tanta diuinarum rerum conge ric pauca

78쪽

B E R; I I. 33 irie pauca illa, quae scripta sunt, adscribendunt delegerunt, sed admirabile Spiritus sancti, qui Ecclesiae

est institutor atque moderator, consilio & prouidentia factum est, ut sanctissimi illi uiri ea literis consi- .gnarent, quae ad constituetidiri fidem aliarum reiarum omnium,quae literis compraehensae non sunt,sotis sufficere poterant. Quam sententiam mox idem Augustinus magis aperit: nam in mortuis , ide qui bus erat serm', persitens,, ait, Audistis quia Domi fius Iesus mortuu suscitaui cisiissicit tibi ut scias, quia 'si uoluisset, omnes mortuos suscitaret: & hoc quide ι sibi ad finem saeculi reseruauit. Et paulo inferius, sed oportebat,ut modo aliqua facere quibus datis,ai luti suae,ii irrittis indiciis, credamus in eum.Sed cum . Keinnicio eiusq; similibus ganeonibus , moris sit, 'mutilis & decurtatis sanctorum testimoniis agere, nihil mirum, s imperitam multitudine, quae illis plus aequo fidit, facile possint circumuenire. D i v v s)uero Cyrillus nihil a D. Augustino di- He. huersum docet,quod satis haec ipsius uerba indicant, Non igitur omnia, quae Dominus secit, conscripta sunt,sed quae scribentes tam ad mores quam ad dog mala putarunt sussicere, ut recta fide & operibus ac uirtute rutilantes , ad regnum coelorum peruenia mus. Quibus quidem uerbis non asseri fidei omnia sacramenta sacris esse literis explicata; sed ea, quae ad omnia diuina mysteria credenda lassicere . ipoliunt Ioannis Euangelio contineri. Nam qui orationis Cyrilli seriem, & quasi consequentiam consederet, negare non poterit,Cyrillum non de uniuersa

scriptura sacra haec, sed de solo Euangelio Ioannis

79쪽

ORTHODOX. EXPLIC. quod explicabat, dixisse. Quod ex iis,quae paulo sui

perius dixerat, satis erit exploratum . similem enim sententiam ex Ioannis persona, his uerbis prosei AMagna inquit multitudo signorum Domini, & im mensus numerus est : sed haec, quae retulimus, sufficiunt ad plenissimam fidem attente legentibus faciendam. Quod si Diuus Ioannes omnia ad fidem&iustitiam necessaria complexus est; nihil certe a liud aut facere aut credere oportebi quam quae a Io anne scripta sunt. Neque igitur impius ille erit, qui Christum instabulo natum dubitet, qui a Magis Mdoratum,qui infantes occisos,qui circuncisum Christum,qui in eremo ieiunasse,qui deniq; reliqua Om- . nia,quae a Ioanne omissa, a reliquis uero Euangeliastis scripta sunt,negetὸ Quod cum impium sit cogitare liquido sane constat, nihil aliud Cyrillum significare uoluisse, quam quaedam in Ioannis Euan gelio Christianorum dogmatum fundamenta posi in esse,ex quibus facile uniuersum fidei opus consur Ioa .ci gere poterit.Quod &Ioannes aperte innuit cum ait, Q. Haec aute scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Chri 'stus filius Dei;& credentes uitam habeatis, in nomine eius. Cum enim Christianae fidei quasi status sit, credere Iesum Christum filium Dei uerumq; hominem, ut Christus ipse cum Patre loquens testatur; Ioann. e. Haec est inquit uita aetern ut cognoscant te uerum 27. Deum,& quem misisti IesumChristum.qui hoc satis firme habet animo conceptum, reliqua etiam om nia, quae ex hac ueluti radice oriutur, facile adduce

2- ι tur ut credat.Quod ex eodem etiam Cyrillo discere quiuis facile poterit. boui I Qv o D

80쪽

LIBER II. 3 Qv o D uero ad Christianam disciplinam atti- Quomodonet, quam etiam Cyrillusicommemorauit; Ioannis

Euangelium compendiariam esse quandam Cliti' Histia mani hominis institutionem, satis intelliget, qui in navi fufiammatam ergaDeum & proximos charitatem um atque dimam esse legis Euangelicae cum Paulo confitetur: si plinam quae ita qxacte D. Ioannes scriptis complexus est , ut ζ' 'ς f. nullum illius uerbum sit,quod ardentes diuini amo 'hi,

ris flammas non spirare uideatur. Reliqua uero,quae tam iasacrae literae docent, cum ad hanc unicam charitate praehensa reserantur, sunt effrenati animi moderationes, lan sint.

guentisq; incitationes. Quod D. Augustinus aper August. te docet, cum agens de doctrina Christiana, de- i. demonstrat, nullo modo illum, in scripturae sacrae sensu errare, qui ex quibusvis uerbis sententiam elicit, quibus animus flagrante charitate incenditur. Ita enim ait, Qui igitur scripturas diuinas, uel quamlibet earum partem intellexisse sibi uidetur, ita ut eo intellectu non aedificet, istam geminam charitatem Dei & proximi nondum intellexit. Quisquis uero talem inde sententiam duxerit, ut huic aedificandae charitati sit utilis, neque tamen hoc duxerit, quod ille, quem legit eo loco sensita probatur, non perniciose fallitur, nec omnino mentitur. & paucis demendacio interiectis, ita concludit,Sed tamen ut dicere coeperam, si ea sententia fallitur, quae aedificat charitatem, quae finis praecepti est, ita fallitur, ac si quisque errore deserens uiam, eo tamen per agrum Pergat, quo etiam uia illa perducit. &c. Cum igitur ea sint sacris literis consignata, quae ad omnia fidei sacramenta uiam facile muniunt, atque ad Deum I a totis

SEARCH

MENU NAVIGATION