Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ORTHODOX. EXPLIC. Cumque longa oratione id ipsum amplificat, perspicuum tandem facit, inane esse, si diuina oraculai Christianae plebi proponat, qui non est diuino spiritu donatus, quo illorum dii hcultura possit apurire. Quare qui interpretandi scripturas ossicium,& auctoritatem , cum summa sapientia coniunctam,Ecclesiae denegat, non Ecclesiae modo, sed diuino etiam Spiritui illius rectori, atque gubernat ri,insgnem ignominiam inurit. Quo enim, quaeso, seinper spectauit Conciliorum frequentia,& cunctis retro saeculis illorum sacrosancta auctoritas,cum .

ingens aliqua de fide, atque religione digladiatio

excitabatur, & de scripturae uero sensu inter Cath licos & haereticos controuertebatur ξ Quorsum tota Ecclesia unum in locum conueniebat,illiusque decreta ut diuina oracula pij omnes complectebatur, si aut diuina uerba ualde omnibus sunt manifesta, aut de abditis scripturae sensibus sententiam ferre,can. I'. Ecclesiae munus proprium non est Θ Quare sapienter admodum in sexta j nodo diri nitum est,ut omnes, qui Ecclesiis praelunt, diebus Dominicis p pulum doceant: et si qua gd scripturam pertinens controuersia excitata fuerit, non aliter qu m QR sententus Doctorum ab Ecclesia probatorum dirimatur ; maioremque laudem ex illorum sensibus, 'quam ex proprijs, intelligant se consequutos. Age

uero, Κemnici, perpendamus, quis magis uerit item uereatur, quis uehementius scripturae sacrae si

uerum iudiciu in formidolose declinet, ij ne, qui in perobscuris scripturae locis Ecclesiae.grauissimorum hominum auctoritatem, integerrimae antiquitatis

iudicium a

122쪽

. LIBER I I siudicium praestolantur, aut qui hanc clarissimam lucem declinantes,imperiti uulgi, lixarum,calonum, opilionum, insanare, multitudinis sententiam auia dissime quaerunt)Ad horum uos sane iudicium prouocatis,istos uestrae causae iudices expetitis,istortina sententiam in diuinis uerbis, optatis, quos facile posse a uobis circunueniri quibuscunque uerborum lenociniis longa experientia didicistis. Nos uero, qui ueritatem unice charam habemus, impertitae multitudini, quae non delectu aliquo,aut sapientia ,sed impetu potius & quadam temeritate ad i dicandum ducitur, in re tanta iudicium asperna mur; clarissimam Ecclesiae Praelatorumque lucem, quos Christus audiendos esse uoluit, sententiam,& auctoritatem ueneramum conciliorum decreta,

antiquorum Patrum sanctissimorum & doetissimoruinterpretationes, summorumque Pontificum iudiacium, qui spiritu Christi ad doceduin, simul cum ipsius uicario munere sunt exornati, exosculamur; horum iudicio standum esse, quando de diuinis.uc bis quaestio oritur, arbitramur. qui enim ad colores discernendos, ecos aduocat, ait non falli ac decipi assectat ξ Quae igitur maior temeritas excogitari potest, quam, Ecclesiae luce relicta, ad caecutientis multitudinis iudicium confugere an non aperte demonstratis, non ueritatem uos, sed decipiendi miseros & ignaros homines modum diligeter quaerere curei tates iudices efflagitatis , qui de comicis histrionibus, mimis, ac parastis, qui ad auram popularem captandam se totos fingunt, potius quam

de uerbis Dei, sententiam ferre apti sunt At, inquis,

123쪽

ORTHODOX. ExpLIC. quis, nullis alijs iudicibus quam eadem ipsa sacra scriptura opus est, illa sui ipsius est praeclarissimus

expositor.ex clarioribus enim eius locis satis esse poterit perspicuum , & manifestum, quis sit obscuri ris sensus. Sed quid tandem , Κemnici, fieri oportet , si quem tu locum clariorem esse, & obscurioris interpretem ducis, ego diuersam longe sententiam continere ualdeque dissimilem existimem λ Cadere enim saepe potest, ut loci illius, quem tu obscuri his interpretem asciscis, sentcntia plana & aperta

sit, minime tamen erit apertum, esse obscurioris, de quo controuertin us, eandem germanamque sententiam. Nam etsi tibi concesserim, nihil obscurum csse in uno loco, quod in alio non sit apertius & e plicatius, quod tu causae quasi landamentum collocas minime tamen concedam, semper constare posse, obscuri huius loci sensum, illum esse, quem his

aut illis apertioribus uerbis scriptura explicauit. Aliter enim omnes iam scripturae sacrae recessus p terent,omnesque illius essent dissicultates enodatae,

atque nihil in illa esse potuisset tam reconditum, quod ex clarioribus locis non euaderet Patribus, &maioribus nostris manifestum. Quod ipsi non mo-- do non agnouerunt, sed multa esse dicit, Irenaeus tam recondita, ad quae mortalium nemo possit penetrare ; sed quae soli diuinae cognitioni committenda sint. SED Kemnicius arbitratur Coloniensis cens rae compositores, ueteratorie omisisse distinctionem illam, quae tam apud Irenarum, quam apud Augustinum extat; omnia scilicet ad fidem moresque ui-

uendi

124쪽

pturae sacrae locis, etsi multa in ea sint ualde dissicilia &obscura. . Vt uero de Augustino primum i quar , fateor illum non semel id plane & aperte asserere. Ita enim scribit, Magnifice igitur & salubriter Spiritus sanctus, ita scripturas sanctas mΟ-dificauit, ut locis apertioribus fami occurreret, Obscurioribus autem fastidia detergeret.nihil enim fere de illius obscuritatibus eruitur, quod non planissime dictum alibi reperiatur. Quae uerba de ijs esse mysterijs intelligenda, quae credere hominem n cesse est, non obscure idem Augustinus docet, ad Volusianum ad hunc modum scribens, Tanta est, inquit, Christianarum profunditas literarum, ut in eis quotidie proficerem, si eas solas ab ineunte

pueritia, usque ad decrepitam senectutem, maXimo octo, summo studio, meliore ingenio conarer addiscere. Non quod ad ea, quae necessaria sunt saluti, tanta in eis perueniatur dissicultate. IRENAEVs uero contra Valentinianos ages, qui praeter unum Deum Ommum fabricatorem, aliud principium de Deum esse tradebant, idq; ex obscuris & parabolicis scripturae sacrae locis persuadere nitebaturiapertis uerbis ait,regulam ipsam ueritatis in scripturis sacris in aperto posita esse: satisq; ex ipsis constare,unum esse deum , qui omnia fabrica uit,conseruat,& procurat. Quare nihil magis decore hominem Christianum,quam in hac Dei clara &dilucida cognitione immobiliter haerere,animum bsuum pro innumeris a Deo acceptis beneficiis charitate augere. Quod si multa in scripturis offend

de Doct.

na a

uis. 3.

125쪽

oRTHODOX. EXPLIC.rit quorum intelligentiam consequi minimcpos sit, alterum tamen Deum praeter eum, qui est non requirat.Quod ego sic interpretor ab ea tamen fidei persuasione, quam ex scripturae planis locis est consequutus,divelli se nulla ratione patiatur. Persuasi enim inquit esse debemus,sacram scripturam a Dei uerbo ac spiritu dictatam esse: quare persectissima est, nihilq; continet non magnum, egregium & uerum. Sed tamen minime mirandum est, si coelestia mysteria,&quae diuina reuelatione opus habent,nOS lateant,quos eorum etiam,quae quotidie mani bus uersamus,& oculis ituemur, multa fugitat.Quod cum multis doceat exemplis,& rationibus, tandem

concludit,multa in iis,quae in scripturis sanctis posita sunt, Deo committenda esse : illiusq; cognitioni reservanda. Diuina enim prouidentia ita sacras lit ras temperauit,ut in iis semper sint,quae homo discere,quaeq; Deus docere possi tam in hoc, quam in futuro sarculo:& inter haec exempli gratia numerat hac quaestionem, Antequam in udum faceret Deus, quid agebatὸQuo exemplo ita triumphat Κemnicius,acs Irenaeus significare uoluisset talia esse cuncta,quae in diuinis latent scripturis: quae scilicet neque ad fide

augendam,confirmandam aut amplificandam, neq; ad mores informandos ualeant. Non tamen aduertit renaeum hoc exemplo usum fuisse, quia contra Valentinianos,cum quibus illi res erat, ualde esset accomodatum,&ex causis uisceribus desumptum. V A E sententia a me fuit latius sorte,quam par erat explicata, quia magnam spem in ea collocat

Kemnicius persuadendi, scriptum sacrae obscurita

126쪽

vulgo promiscue legatu cum omnia ad salutem n cessaria nullis sint obstructa dissicultatibus, nullisq; obseuritatibus inuoluta; atque ideo truncate, & decuri te in Coloniensi censura prolatam fuisse, petulanter calumnianturJllam uero qui considerate perpenderit,acile intelliget, ita ea, quae ad salute sunt necessaria apertis esse uerbis in sacris literis explic ta,ut quae latent, eius modi sint,in quibus facile decipi,ac Alli, Valentinianus ,eiusque sectatores potuerint. Quod periculum qua ham quaeso ratione imperita plebs euadere poterit λ Nam ut tibi liberaliter demus quod tantopere praeter rem OptaS, Omnia scilicet,quae quemvis credere,ac agere necessc est,inscripturis satis esse explicata, consequi ne inde putas nihil periculi in obscuris esse scripturae locis)O'egregium dialecticum,o subtilem & acutum disput torem. Ignoras ne,homo disserte & argute,permulta esse, quae ignorare tuto quis potest in quibus tamen errare ac falli nemo sine magno scelere, & aperio fidei discrimine potest multaq; esse Christianae fidei arcana,quae quidem omnes comperta habere minime tenentur; quorum in oppositum sibi obfirmato & pertinaci animo persuadere,impietas est, cum summo scelere coniunctae Quot in tuis hisce scriptis sunt temerarie asserta, procaciter scripta, pertinaciter defensa,quae praestaret cum multis ignorare Quot portenta in Ecclesiam inuexerunt Adamiani,

Gnostici Apostolici,Melchisediani,Sabelliani, Encratici, Manichaei, Donatistae ,Pelagiani, atq; reliqui 'mostroru inuetores, & excogitatores, curiosa aliquo P rum

127쪽

ΟκTH. o DOT .l ET IC. mysteriorum indagatione quae si perpetuo delitescerent,potuissent quidςm sine periculo a fideli,

bus ignorari postquam tamen excitata, multorum,.que furore uentilata ac depredicata sun in illi set rare sine funesta animorum strage, multorumq; per-- ditione non potuerunt. Nam cum D. Augustinus caeteriq; sancti Patrcs docent, omnia ad salutem n

cessaria in propatulo loco polita esse, haud quidem sentiunt omnia fidei mysteria pater ed illa solum;

quae ignorare nemu fideli sine crimine potest. Mul ta nanque in scripturis delitescere, quae ex haereti corum insania& deliriis occasione accepta sunt illu fugini. strata,idem August. pe docet.ita enim scribit ullib. is. ta quidem ad fidem Catholicam pertinentia, dum

de ciui.c. haereticorum callida inquietudine exagitantur, ut

' aduersus eos defendi possint,& considerantur diligeia Ο dius,&intelliguntur clarius,&instantius praedican- uiga. tur,&ab aduersario mota quaestio, discendi existit . occasio.Et in epistola, quam citat Κemnicius,& c ius nos uerba paulo ante retulimus, Postquam ait ad necessaria saluti non tanta perueniri disti cultate,

mox addit , S ed cum quis'; ibi fidem tenuerit, sine qua pie recteque non uiuitur uide Kemnici quae patore in scripturis dicat Augustinus tam multa, tamque multiplicibus mysteriorum umbraculis opaca, intelligenda proficientibus restant; tantaque non solii in in uerbis,quibus dicta sunt, uerum etiam in rebus,quae intelligenda sunt,latet altitudo sapientiae, ut annosi sti mis,acutissimis, flagratissimisque cupiditate discendi hoc contingat, quod eadem scriptura quodam loco habet, Cum consummaverit homo,

128쪽

gustinus describit, non modo uerbis, sed rebus etiaobscurissimurn ut quis incidat. an non.poterit ill abstrusa mysteria sne salutis periculo ignorare)quae tamen si uelit sibi nimio plus fidens, curiose &aadacter pescrutarii, non ne impia atque sacrilega optinione sese facile induere poterit . An non ex pio impius, ex catholico, fidei desertor, ex religioso nes rius euadere facile poterit ρ His profecto exordiis quam plurimae haereses natae sunt: hoc quasi pabulo

altae,auctae, Jc in i mniensum prope amplificatae, to ge lateque peruagatae sunt. neque alia quidem rationes uestrae conseruari hucusque potuerunt et e quisbus perpaucae ad modii in iis rebus uersatur, quas e cplicate enodate S distinctu sue, ut Theologi nostri loquuntur,explicite rudem plebem scirc oporteat; aut quarum cum ignoratione pietas, religio, diuisnusq; amor existere,augeri, conseruarique non satis possit. Cum tamen imperita plebs uestris consiliis importunisque suasionibus decepta,& altius sapere quam ipsius uitae institutum patiatur, & de religionis nostrae arcanis mysteriis scripturarum temeraria lectione iudicare uult pari uobiscum scelere& impietate inuoluitur. E T st enim Christianae religionis sundamentum inside positum sit,non tamen ad unxim Omnes, una, eademque lege tenemur sed, pro muneris c iptus pica arione,diuina sapientia obligationem temperauit. Nam qui Ecclesiae sunt pastores, doct rumque munere perfunguntur, explicquit credere

astringuntur omnia. quae Ecclesia uera esse docς; :

129쪽

ad Titu

Petri I. c. 3.

ORT MODO X. EXPLIC.& ita esse instituti debent, ut cum necessitas postulauerit, errores exortos refellere, pseudo Euangelistas redarguere, fidei aduersarios prostigare, S tanae emissarios ab Ecclesiae finibus propulsare probe sciant.Chm enim illorum potissimum sit munus, super gregem sibi traditum semper animo excub re , doctrina sana uitaeque inculpatae exemplo eum

pascere , fide instituere, Christianamque disciplina

docere, quis erit tam bardus , qui ignoret, Oportem re illos eisdem praeceptis abundare, quibus alios instituere debent)talibus esse disciplinis instructos, quibus fidei, cuius sunt doctores, rationem redde re, praeclare ualeant talibusque armis esse muniatos, quibus gregem sibi traditum a luporum morsibus ualeant uindicare ξ Neque enim de his, quae ignorat, iudicium ferre quis commode potest. Quare Diuus Paulus in potissimis Episcopo necessarjs, uirtutibus,ad Titum Cretae Episcopum scribens numerat, amplecti eum,qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem siue debere ἄν hoc est animi sensibus illum comprehensum ac notatum habe- re, ut potens sit exhortari in doctrina sana, & eos qui contradicunt, arguere. Neque dissimilis est Diui Petri sententia, qui, non satis esse putat, si Eces 'sae maiores in fide sint apprime instructi: nisi& de

ea, quae in ipsis est spe, rationem reddere probe

norint.

I A M equidem uestros cachinnos, atque in quorundam Episcoporum ignorantiam schommata prae sentio: quam tamen Ecclesiae calamitatem, non in seminimam consit r, illamque cum Hieronymo . . t. &Chr

130쪽

.I I I tI LIBER I I. '&Chrysostomos mul lugeo; lugeo inquam non eorum Episcoporum solum, sed omnium communem miseriam, eoque impensius lugeo, quo illis .uos magis deuincti, & obligati estis, magisque uestris impijs conatibus improvide fauerunt. PraeIM . torum enim partim inscitia, partim negligentia factum est, ut uestra impietas tantopere aucta, tam l te propagata, atque tandiu conseruata permanserit.

dii enim talibus pastoribus Christi Ecclesia fruerstur, qui Lutheri tui nefarijs conatibus,& scirent,& ualerent obsistere: oues lue suas uel uita sanguianc I redunere uoluissent,fuissent quide haud dubie istius impiae blasphemiae in ipsis quasi faucibus co- pressae. Quare me ualde pudet, quod illos neque

possim omnes, neque debeam excusare. non enim

inficior, tales esse aliquos Episcopos, qui ctim in-Bruendi alios munus libenti animo susceperint,tanta nihilo secius diuinarum rerum ignoratione Iab Tant, ut Doctorum tam sui, quam ovium causa egeant patrocinio . quos tamen confitemur eo in maiori periculo uersari, quo lubentius prouinciam susceperunt, quam minime sustinere posse sciebant, aurcerte ignorare non debuissent, saepe enim fit. ut D. Chrysostoria iis auctor est, ut Ecclesiae Christi an chos . tistites, qui uitam agunt innocentissimam, & ab om in Ioan. ni sibi scelere temperant, alienorum scelerum, qui bom. I bus uerbo & auctoritate ocurrere atque obsistere debuissent, causa damnentur. Quare nos Ecclesiae fidem ita suspicimus, obseruamus, exosculamur,rum eramur, ut ministrorum illius naeui, quibus est

commaculatrici quibus prorsus carere quandiu do

SEARCH

MENU NAVIGATION