Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

ORT A o D o x. i EX PLI C. mirum est quam pueriliter garriat, & quantum infirmis hisce argumentis triumphet. Qua tamen solet fide & ueritate ait,ita Colonienses desipere,ut quod diuinis legibus denegant , Pontificum seserant tr ditionibu atque adeo ea omnia nefaria scelerati bere . quae cum illis pugnant. Vt uero Ecclesiastica

H rum Iesum auctoritatem interim praetermittam, quacum de lege agemus ubi eandem repetit Κemnicius calumniam ut potero tuebor; utque instituti mei rationem persequar, nunquam profecto tantopere Colonienses insanierunt, ut humana praecepta diuinis esse anteferenda existimarent sed actiones solum cotra Ecclesiasticarum legum instituta susceptas,peccara esse affirmat, no aliter ac de operibus cum diuina lege pugnantibus a nobis dictum est. Nam & si unupeccatum alio sit longe atrocius,atque funestius; tamen cum peccare, nihil sit aliud, quam legis lincas transilire,nihil, quod ad peccati essentiam atque rationem attinet, refert, diuina ne ao humana lex sit, quae uiolatu dummodo eius modi sit,qua homines

teneantur.

II. Axioma.hanc censores isti peccati definitionem constituunt. M. Peccatim es non quicquid legi Dei repugnat, sed hoe proprii uocatur

peccatum,quod libera voluntate, dficiente comittiturool. q.Item, Teccatim nihil in. peccatum estpriuatio O ianiabentia, luntati que a lege diuina aversio, tamque est uoluntarium, visit uoluntas non

foret,peccasum non esset.DI.46. Sicut humana natura a betiluarum sensuq; carentium naturis,intellectu&ratione maxime disiungitur,ita humanae actiones uoluntate potissimum,quae rationis pars est nobilissima ab operationibus aliorum corporum secernuntur, & dii stinguuntur.

172쪽

. I L IBERT Ι 1:r. o tostinguuntur.nain etsi homo illis actionibus quas nosponte sua sed inuitus saepe, naturae etiam ipsius inhpulsu aliquando suscipit, non sit pyiuatus, illa tamestgendi ratio, quae non est hominis propria , S pςc

Iiaris, uerum cum caeteris corporibus illi communis, non est humana proprie appellada.actiones enim ius esse dicuntur, cui sunt maxime propriae.Quare siquis casu ab eminenti loco praeceps decidat, atque corporis pondere deorsum uelocissime feratur; quis hanc humanam operationem appellare audebit, quae non homini magis, quam ingenti alicui molae

conuenit si quis etiam actionis finem, & id, quo

quasi instrumento ipsum consequatur,ignorans, nulla consultatione praeeunte,non sciens, neque sponte sua ac libere operetur,sed aliunde agatur, & ad operandum impellatur, quis hac hominis actionem magis, quam equi aut bovis esse diserit, qui naturae ducatum, non uoluntarie,sed necessitate quadam sequitur ξ Quocirca tunc actio dicenda est humana, quan 'do homo rationis particeps finen , quem actione cosequi optat,praeuidet ad illum assequendum resn cessarias praeeligit,a seipso adoperandRm inducitur, neque ui aliundς impellitur, aut naturae necessitate adigitur, quae uoluntaria dicitur, illisque solis natu-xis, quae ratione constant,peculiarisi ut praeter caetet' niihρὸ ros auctor est D.Ioannes Damascenus. Qui igitur hu uri libri manam actionem dicit, uoluntariam intelligat ne- de fide orcesse est,hoc est, illi hominis parti accommodatam, ib.c. 24. qua homo est, in ratione uero uoluntarij, ut a sciente actio fiat, necessario ingreditur. Cum igitur peς-catum, humanam esse actionem aperte demonstrauerimus,

173쪽

uerimus, qui uoluntarium illud esse,& a sciente comitti pernegat hominem propria & excellentissima natura spoliat, atque cum brutis animantibus ac soris connectit, & copulati quod non modo est Philo sophorum omnium summa cosensione, sed diuinis oraculis, sanctorum patrum conspiratione, atque maxime Diui Augustini sententia firmatum; cui

hanc peccati rationem, magnum secisse negotium, falso Κemnicius arbitratur Vt uero apertissima alia sacrarum literarum testimonia taceam , uel unico Iesaiae id satis comprobatur quem cum Deus adhortaretur,ut clamaret quantum maxime posset,& quasi tuba clamorem attolleret, atque populum Israeliticum inani uistitiae &sanctitatis opinione insanietem redargueret, & in quanto scelere uersaretur, &quam multis criminibus se contanainasset, clarissima uoce pronunciasset,omnia tainen scelera & ho renda flagitia propriae uoluntatis operatione coni se elusit, Ecce inquit in die ieiunij uestri inuenitur

Τ' uoluntas uestra. in sceleratae enim uoluntatis actionibus, omnia flagitiorum genera cotinentur. Quod, ipsum paulo post ad hunc modum repetit, Si autem auerteris a sabbato pedem tuum, facere uoluntatem tuam in die sentio meo, & uocaberis sabbatum, i. my id est delitiarum&sanctum Domini gloriosum, & glorificaris eum, dum non facias uias tuas,& non inuenietur uoluntas tua, ut loquaris sermonem , ' * tunc delectaberis super Domino etc.Quibus uerbis an non manifestum fit, non quidem peruersa uoluntate ad flagitia incitari, sed illius suasionibus assentiri,illaque praestare, quae praepostera uoluntas pra

e scribit,

174쪽

care nihil esse aliud, quam iniquae uoluntati partare, temeritati cupiditatis obtemperare,sensibus in- dulgere, atque nefarijs desiderijs satisfacere λ Id quod uerba illa Iesaiae satis significat, Vt non facias

uias tuas. Quae sententia D. etiam Augustino tam est familiaris, ut nulla in re sit frequentior ac crebrior, quam in docendo, peccatum ita uoluntate perfici, ut sine illa peccatum esse nulla ratione pos.st. Siquidem non esse peccatum, inquit, nisi pra- . D. uum liberae uoluntatis assensum, cum inclinamur Genesi ad ad ea, quae iustitia uetat, & unde liberum est abstita lucramnere. & alibi apertissimis, & lucidissimis rationibus P non solum edocet, sed quasi in praesentia, & ante o- uis aculos ponit, omnem mentem apud se diuinitus con libro descriptum legere, sine uoluntate peccatum esse nul- duabusto modo posse. quibus quasi machinis duas illas a Manichaeis confictas animas funditus euertit,&u- II. nicam a Deo procreatam confirmat. Quae sententia ita costanter&perpetuo illi placuit, quoties depeccatis sermo incidit, ut multis, atque ualidissimis ra- lv. lib. tionibus probet, uirginem inuitam, & per uim uio- primo Olatam , non modo internam animi puritatem non crutt-Dci amisisse, si uoluntate nefario stupro non annuat,sed ς'

neque corporis quidem ipsius, quod uim pertulit, castimoniam perdidisse, quacum animi pudicitia indissolubili uinculo constrictam esse, & colligatam arbitratur. Infinitum esset numerando percensere loca omnia,in quibus firmissimis argumentis D.August. probat, uirtutes & uitia sine uoluntatis actio

ne extare non posse. . i l . ia .. -

175쪽

ORTHODOX. EX LIC. SED Kemnicius ea, qua pollet charitate, admonet lectorem, hanc Coloniensium, immo scripturae sacrae, & Augustini assertionem , ad Pelagianismum uiam munire; quippe quia Pelagius

cum olim uellet euertere doctrinam de peccato originis, arcem quasi causae suae collocassct in hac definitione . sic enim inq ut 6 colligebat, Si illud tantum uerὸ oe pro

pridest peccatum , quod libera uoluntate isciente committitur, ergo uicium originis non est uer/ O proprid exst O natura sua peccatum , sed improprie, O abusive. Quam argumentationem magnum asserit fecisse negotium Augustino in disputationibus contra Pelagium de peccato originis; quam ideo paulo accuratius expendamus oportet. v I diuersa ualdeq; dissimilia eadem uolunt regula metiri, & quae una in re conueniunt, in caeteris etiam coire & cohaerere arbitrantur, uix possunt summis se dissicultatibus extricare. qui enim fieri potest, ut qui ostreis, conchilijs, muricibus, caeterisque nulla ex parte persectis animatibus conuenientia, ex equi, Elephantis perfectissimorumqῆ animalium proprietatibus aucupetur, non fallatur misere atque decipiatur ξ Qui fortitudinis munera ex temperantiae iunctionibus, quia in uirtutis ratione coueni ut, uoluerit cognoscere,quo tande modo in ueritatis cognitione uenire poterit Est enim cuius', rei natura perspicieda prius & curiose exquireda, & quibus in rebus cum alijs conueniat, quibus ue differat, diligenter & circunspecte inuestiga dum, atque ita cum ex proprijs, & non ex alienis , atque extraneis principijs ratiocinabimur, erroris omnis tenebras poterimus deuitare. Peccatorum

igitur

176쪽

LIBER III. Digitur duo sunt genera, quoddam genus est eorum, quae personis ipsis sunt peculiaria, & propria. quae quia sola eorum culpa, & actione, qui peccatis sunt insecti, admitti possunt, actualia uocantur. Aliud

uero peccatorii genus ipsius est naturae magis,quam personae proprium, quod quia naturae necessitate contrahitur, & nulla personae turpificatae culpa suscipitur, originale dicitur,hoc est,quod per origine,& ab origine ad nos dilabitur . nain ipsa contaminamur omnes origine. Cum enim in Adamo unde originem ducimus, natura ipsa humana fuisset uiciata, & corrupta,fieri certe nequit,ut quis naturam ab Adamo accipiat, quae illius sit corruptionis expers, dc libera ; nisi diuina munificentia, quam solet conferre gratiam, sacramentorum opere, atque uirtute, animae in primo eius satu, atque ortu infundat; ad eum modum quo Angelos sanctificaui quorum naturam gratia exornata in lucem edidisse docet Augustinus. Quocirca si rem exacte expendamus, Originale peccatum, naturae potius quam per- . sonae culpam uocabimus,cum persona nullo a se edi 'to admissoque flagitio,cx sola naturae uiciositate,impura atque scelerata euasserit. Cum igitur disiunia, ctissima sint,& maxime diuersa duo ista peccatorum genera, quis dubitare poterit, omnia, quae peccati

rationem ingrediuntur, non aliter horum cuique conuenire, quam dc peccatum esse competit λ Si nim uno eodemque modo utrique, peccati ratio coueniret, non iam duo &dissimilia, sed unum atque idem esset peccati genus. Cum igitur de peccato, quod per se & non aliunde personae conuenit, quod

177쪽

ORTHODOX. EXPLIC. que propria homo operatione comitti sermo erit,' omnia, quae in definitione peccati collocantur, persona ipsa ex se, & non aliunde habeat necesse est. Cum uero de natiuo originalique peccato agemus naturae quidem potissimc ratio habenda est, & sngulae distinitionis partes ipsi maxime naturae aptandae sunt, cui potissimum hoc peccati genus inhaeret,& ex qua in personam distunditur, & ob qua homo

peccator & sceleratus dicitur. Est igitur in peccati definitione, quod sit actio libera, & quae a uolunta-. te proficiscatur. Cuius, quaeso Kemnici, in peccatis deposcendam arbitraris uoluntatem illius ne, qui nihil per se ipsum sceleris admisit, aut eius, cui& peccatum maxime inest,& cuius causa homo peccator censetur ξ Non uides quod qui uoluntarium in ratione peccati ponendum existimant, illius uoluntatem requirant, necesse est, cuius praecipue est peccatum , Podemque prorsus modo, quo & peccati rationem induit Quare sicut in peccato, quod actuale uocant, uoluntas personae necessario requiritur, quia in ipsius actione positum est, ita in originali, quod praecipue est naturae crimen, atque per naturam personae conueniens, qui aliam, quam naturae, ipsiusque originis uoluntatem desiderat, ab originalis quidem culpae ratione discedit. Quomodo enim illius explicatam,& propriam uoluntatem deposces,cuius actio minime fuit ad peccandum necessaria ξCum igitur nulla nostra propria actione,

sed solius naturae, idest ipsius originis foedo ac flagitioso facto fuerit natura ipsa inquinata, & ex eo tanquam ex pestifero & funesto sonte in omnes in Hi

178쪽

L I B E R III. l 83sceditas profluxerit, colligitur sane, ex nostra in ipsa

natura, atque origine existente uoluntate, peccati originalis rationem perfectam esse,&omni ex parte absolutam. Nam sicut peccatum originale est,ita&uolutas originalis esse debet, sicut in origine concitractu,ita in origine,ut dici solet, uolitu sicut in Adaino peccare oes potuimus,lta 1 Adamo peccatu uelle.Estcb ita uolutas cum peccato colungeda & cogi utinanda, ut illius uoluntas necessaria sit, cuius peccatu fuerit potissimum, eodeq; modo sit uolitu, quo&peccatu esse illi couenit,peride ac seti edi uis,ita cuiuis copetit sicut & esse animal. quod ut manifestius euadat,animu,quaeso Kemnici,aduerte,fuisse originale iustitia Adamo taquam naturae humanae principio a Deo donatam,unde in omnes homines debuisset simul cum natura late diffundi, & dissipari. quocirca si in diuinae legis obedietia perstitisset, omnes, qui ab eo procreantur liberi, fuissent sane illi non natura modo sed iustitia etiam simili mi. neque enim immortalis parens mortales filios generasset:& que- admodum omnes, qui ab eo sumus parente orti, &procreati, naturae fuimus necessitate in illo inclusi, ita &eadem fuimus cum illo diuina liberalitate&

gratia aucti, quae non erat cum Adamo interitura, sed in omnem posteritatem longe lateque disperg lda,&dissipanda.Transgreditur Adamus diuinam te i gem,diuinorum beneficioru immemor; maluit He- tuae suae morem gerere, quam Deo,& ne suas delitias suosque amores contristaret,ut ait D.Augustinus di ': in

uinis uoluit amoribus sempiternisque delitiis care- ζ

re.Quare non modo naturae humanae magnam clade lib. D.e. attulit, θλ.

179쪽

ORT HODOX. EXPLIC. attulit, cum corpus infinitis miseriis calamitatibusq; inuoluit,sed & supremi illius doni, iustitiae inquam originalis iacturam, uniuersum hominum genus simul cum ipso fecit.Nam quemadmodum si ipse sibi manus intulisset non se ipsum solum,sed naturam ipsam humanam inreremisset, quae in illo uno inclusa crat, ab illoque tota pendebatuta cum diuinam i gem perfregit, ipsius crimen in omnem posteritatem redundauit, illamque diuinis beneficijs spoliatam,

atque denudatam, pari secum miseria circumplica uit. Neque enim minus nostra iustitia in illo quam natura inclusa erat.Clim igitur omnes illius iustitiae quam in Adamo accepimus, in eodem iacturam s cerimus , peccatores quidem merito coram Deo sumus,non personae culpa,sed naturae uitio.Quod ut Guadat manifestius, aduerte, quaeso Κemnici,s a te quaeram, quare iustitiam Adae collatam in illo acco, pisse censemur λ quia in illo tanquam in origine eramus conclusi, atq; inde in omnes tanquam ab ubem

rimo fonte diffundi debuisset, rndeas necesse est. Si rursus quaera, quare, illo peccante,oes iustitiam amisimus idem respondeas oportet, Adam usi; non solupriuatam sed publicam, atque totius humani generis personam gessisse, cuius stirpis parens,ac progenitor erat. Si iterum quaeram, quo nam modo uerummum, sit, quod D . Paulus ait, in illo omnes peccasse ad idem recurras oportet esse enim haec Pauli uerba decon. Mia peccato originis intelligenda,& Concilium Mileuiatis.c. . tanum,& omnium sanctorum Patrum communis cosensus, etiam reclamante Erasmo, asserit. Quid igitur in quod dubites, eodem modo omnium uolun-

180쪽

LIBER III. 8 ates in illo conclusas censeri, sicut & naturas eod que pacto omnes in illo uoluisse diuinam legem tra-sgredi, sicut in illo peccauimus Θ Quare sicut Adami

peccatum totius naturae in illo inclusae merito crime habetur,ita & uoluntas non illius solum, sed omniuest aestimanda. Et quemadmodum in illo peccare Omnes potuimus,lta in eodem peccare uelle. Et sicuti cum ad paruuli personam & actiones respicis, minime illum appellare iniquum poteris: cum tamen ad naturam animum aduertis, quae in Adamo fuit uitiata, peccator uerc dicitur : ita clim uoluntatem paruuli intueris, minime quidem illius consensu peccatum est ullum admissiim: si uero ad Adamum recurras, ubi illius erat uoluntas simul cum natura

conclusa, uoluntarie a diuina lege illum discessisse, et libere diuinam iustitiam repudiasse , quando in Adamo peccauit,facile intelliges. Quod D.Aug.sarpe docet,ita enim scribit, Et illud quod in paruulis

dicitur originale peccatum,cum adhuc non utantur libero arbitrio uoluntatis, non absurde uocatur etiauoluntarium, quia ex prima hominis mala uoluntate cotractum,factum est quodamodo haereditarium.

Non itaq; falsum est quod dixi, usq; adeo uolunta' rium esse peccatum, ut nullo modo sit peccatum, si non sit uoluntarium. Idem quoq; scribit ad hunc modum Quod dixi, nusquam nis in uoluntate esse peccatum, possunt Pelagiani pro se dictum putare, propter paruulos, quos ideo negant habere peccatum, quod eis in baptismate remittatur,quia nondum ambitrio uolutatis utuntur.quasi uero peccatum, quod eos ex Adam dicimus originaliter trahere,id est rea-

tract. lib.

SEARCH

MENU NAVIGATION