Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

tu eius implicatos,& ob hoc poenae obnoxios detineri, nusquam esse poterit,nis in uoluntate, qua uoluntate commissum est, quando diuini praecepti facta est his hib. transgresso.Idem Augustinus fatetur alibi, non mo-t s. deci do peccatum ab Adamo in omnes extensum fuisse,uit.Dei. & dilatatum,sed eo modo cunctos diuinam legem it - 7 - lisisse,& conculcasse,quo & peccatores sunt,quare Sc al.ras. in omnes illam Dauidissententiam quadrare, Praeuaricatores reputaui, omnes peccatores icrrae. cum

uero Catholica fides doceat, paruulos nasci non proprie,id est propria actione , sed originaliter peccat res,ita inquit non proprie,sed originaliter diuinam

legem conuulsisse.Inquam sententiam interpretatur Gen. c. illa Dei uerba ad Abrahamum, Masculus, qui non 7' circuncidetur carne praeputii sui, octauo die, interim

bit anima illa de genere suo , quia Testamentum meum dissipauit ita enim Genesis uerba refert, quae& ab Hebraicis & a uulgatis ualde differunt hoc inquam Testamentum, praeceptum illud esse ducit, quod Adamo in Paradiso traditum,infirmatum est,&dissolutum a paruulis,cum communis parens A damus peccauit.Nam inquit nulla in se negligentia sua iuste interire incircucis animam paruuli, nisi originalis obligatione peccati.Quid igitur est, quin pari ratione dicamus, originis peccatum non pro- prie,sed originaliter uoluntarium esse ξ et quemad-

modum,Adamo peccante,Omnes peccare, diuinamque legem transgredi uisi sumus; ita & illius qui naturae principium est uoluntas, omnium fuisse censeatur ξ Nain qui in peccato originis aliam uoluntarii rationem desiderant, quam originalem, iam pecca'

182쪽

tum a ratione originalis abducunt, & in aliud longEdiuersum genus transferunt.Ita enim , uoluntarium in peccati ratione & essentia inest, ut par prorsusque idem futurus sit,& peccati,& uoluntarij modus, taleque peccatum unum quodq; si qualis in illo reperitur spontanei ratio.Quare sicut qui in peccato originali uoluntarii partem nullam agnoscunt, peccati prorsus ratione diluunt , ut ostendimus, ita qui aliuin eo quaerunt uoluntarij modum, quam originale, illud ab originalis natiuiq; peccati ratione avocare conantur. Vnde sit,ut D. Cyprianus,originis pecca

tum,alienum appellare non fieri tueritus,quam uocem etiam D. Augustinus non aspernatur, & tamen

ad hunc modum interpretatur, Nec sic inquit ita

peccata dicuntur aliena,tanquam omnino ad paruulos non pertineant, si quidem in Adam omnes tunc remiseri peccauerunt,quando in eius natura illa insita,in qua G 7. eos gignere poterat,adhuc omnes ille unus fuerunt;

sed dicuntur aliena, quia nondum ipsiagebant uitas proprias.Quis igitur dubitare quea quin I . Augustinus ita uoluntatem Adar omnium fuisse ducat sicut & omnes in illo unum fuisse fatetur Vt igitur paucis rem tandem complectamur, talis est in originis peccato uoluntarij ratio, qualis & peccati, atq; in Adamo eodem planc modo peccare uoluimus quo & in illo peccauimus.Qui uelo duo ista ita secernit S separat, ut in peccato originis uoluntatem requirat actualem; rerum ordinem prorsus & naturas in uertit. Quod uero Κemnicius Pelagium in hac quam assignauimus peccati definitione, arcem quasi cause collocasse dicit,ad peccatum originale eueri Y tendum,

183쪽

ORTHODOX. EXPLIC. tendum, nihil prudentem hominem mouere debet,

i ' cum satis sit compertum haereticos nunquam ita insanivisse,ut ex ijs,quae perspicue & aperte falsa sunt, impietates suas concluserint. Quem si suissent secuti persuadendi modum , paucissimos profecto potuissent circumuenire. sed cum saepe ex ueris,& necessa-rijssalla & nefaria captiose & uaste concludant, im- periti & improuidi homines, qui latentes captiones & fallacias introspicere non possunt: facile illorum technis & imposturis irretiti tenentur;suntq; daem . nis illius, qui Christi infinitam & inexhaustam pie

- tatem diuinis oraculis & religionis simulatione ten tauit,ut illum in summam impietatem praecipitaret,. minime dissimiles. quae fallendi ars nequaquam sa- ne illos fugere poterit,qui istorum hominum scripta . . considerate,attente & circumspecte legorint. Quod uero ad D. Augustinum attinet, cui Κemnicius ait, magnum negocium fecisse in disputationibus contra Pelagium, hanc sententiam,ad rationem scilicet peccati pertinere , ut sit uoluntarium ; non satis

meminit, quae Diuus Augustinus hac de re late seseque scribat,& quam disiuncta sit,& discreta quaestio illa quae ipsum maxime torsit, ab hac nostra coni tiouersia de necessario uoluntatis assensu in peccato. si perlegas Kemnici duas Augustini epist.ad Hio epist. 18. ronymum,& tertium librum de peccatorum mentis O 29. &remissione, multaq; alia eiusdem sanctissimi uiri - loca,facile disces,nihil aliud solicitum illum habuisse, anxisseq; uehementer in disputationibus de peccato originis, nisi inuestigare modum, quo peccatum potest ab Adamo in posterorum animas dissimi i di,

184쪽

LIBER III. 86di,&dimanare,cum illi solam carnem acceptam referamus,animas uero minime. Nisi serte hominum animae etiam ab una Adae anima proueniunt, sicut et a corpore corpora omnia: neque singulatima Deo

creantur,ut introducantur in corpora. neque enim uidetAugustinus,quo nam modo fieri possit ut corpus, quod Qtum ab Adamo habetia iis,quantumuis ins cium sit, & inquinatum,animam possit uitiare.quod si animae ex traduce non sun id est ab Adami illa anima non derivantur sed nouae quotidie a Deo procreantur,quo se pacto ijs ti beret angustijs, non satis uidet haud quaqua e nim ignoraba Augustinus, quo pacto in peccato originali uoluntarij ratio cernatur, quod &saepe docuit, & nullo modo Pelagianis fauere posse asseruit; sed uiam,qua anima quae ab Adamo non exoriuntur, illius potuerint scelere contaminari cognitam se non habere fatetur . Cum enim Pelagius quaereret,per quas rimulas ut illius utar uerbis hoc peccatum in animam illaberetur,quae no est ex traduce sicut caro, & nulla se culpa, propria actione suscepta, inquinauerat, uacillat saepius Augustinus,nutat,quaestionis difficultate implicatus, haeret,&suam hac in re ignorationem aperte,& ingenue confitetur.Ego autem inquit & si refellere istorum argumentationem non ualeam, uideo tamen inhaerendum esse ijs,quae in scripturis sunt apertissima, ut ex his revelentur obscura; aut si mens nondum est idonea, quae possit ea uel demonstrata cernere, uel abstrusa inuestigare, sine ulla haesitatione credantur. Et ab Hieronymo multis precibus contendens,

ut illi tam abstrusam dissicultatem enodaret, & tan-Y a tis

De pecca

torum

sione lib.

3. c.

mo epist.

185쪽

tis eum angustijs & anxietatibus liberaret, totus est

in inquiredo modum,quo animae in corpora immit' tuntur , unde etiam & propagationis peccati cognitionem pendere arbitratur.Vnde inquit illa de animarum nouarum creatione sententia, si hanc fidem

fundatissimam paruulos damnari propter pecca tum originale intelligit non oppugnat, sit & mea,si oppugnat,non sit et tua. Quam Augustini haesitationem si diligenter, Kemnici, et accurate expendas, satis puto intelliges , non modo cum hac nostra deuoluntarii peccati controuersia implicatam non es se,& colligatam,sed quamuis uoluntarium a peccati ratione auferamus, non tamen Augustini dubitationem dilutam & ablatam esse.nam si peccatum illud, quod uoluntatis operatione non egere arbitraris, in sola anima inest, per quas rimulas ab Adamo in nos defluxit, a quo sola corpora & non animas accepimusΘNisi sorte ita omnia in uertis, ut de uoluntate quidem peccatum auferas, & in carne ipsa colloces. nam quam diu illius sedem animam esse confiteboris,quae cum Adar anima nulla sit originis cognatione coniuncta, quantum uis illud uoluntarij ratione spolies, Augustini tamen dubitationem non sustulisti, quae non a uoluntarij necessitate in peccato,ut fingis,sed a ratione originis animarum pendet. Sed csto concedamus tibi,hanc peccati definitione muti

tum negotij fecisse Augustino, non uides quantum inde uirium, quantumque roboris & firmitudinis assumat, cum uir&sanctitate& eruditione illustris. simus, neque quaestionis dissicultate commotus, neque Pelari, argumentorum ut deterritus, neque u

186쪽

gnorationis pudore ductus,ab illa potuerit ulla ratione abduci cu in praesertim non is sit Augustinus qui temere aut praecipitater sententia defendat, sed qui palinodiam saepe ut aiunt cecinerit. Nemo enim unquam alieno um operum ta seuerus cesor extitit, quam ille sua iam sentetiarum & uerborsi omni u est agitator.Cum enim a se dicta omnia debitis ponderibus examinare, ac retractare soleat,minime quidem erubescit, plurima corrigere, luculentiusque cxplicare, atqu e in seipso maximopere illa reprehendere, & iiituperare, quae paulo antea approbauerat. Quoties tamen de peccatis sermo incidit, apertissimis uerbis fatetur, sine uoluntatis operatione,esse illa no posse. Argumentum uero, quod Pelagius ex peccati definitione educebat,ad originis culpam Euertenda ira, non efficere, quo minus illa &peccatum iit, &uoluntarium, non obscure saepius asseuelauit. Nam paulo p0stilla uerba, quae antea adduximus addit, Cur igitur inquiunt Pelagiani) Aug. Repeccatum dicitis paruuIorum,quorum uoluntatem tractib. non tenetis ream Θ Respondetur,non eos proprieta F te uoluntatis, sed origine reos teneri. omnis enim homo terrenus, quid est origine, nisi Adam Porro autem Adam habebat utique uoluntatem, qua u Iuntate, cum peccasset, peccatum per eum intrauit

in in udum i quod dixerat lib. a. Aut ne de Genesi contra Manichaeos, nulli naturae scilicet tractib. nocere Peccata nisi sua, ait, Possunt sane Pelagiani ad suti in dogma trahere istam sententiam, & ideo dicere , paruulis ideo aliena non nocuisse peccata: quia dixi nulli naturae nocere peccata nisi sua, non

intuentes,

187쪽

- ORTHODOX. E X P L I C. intuentes, ideo paruulos,qui utique pertinent ad humanam naturam, trahere originale peccatum, ' quia i primis hominibus natura humana peccauit, ac per hoc naturae humanae nulla nocuer*nisi sua.exaggera igitur uerbis quantum uole*Aemnici, negotium, quod D. Augustino haeς peccati definitio peperit; quam illi attulit dissicultatem, or tione amplifica: nam nihil uel ueritatem hanc illustrare, uel nutantes animos confirmare magis pol rit . qui enim audit D. Augustinum, nullis dissicul' i xibus commoueri, ut transuersum unguem ab iu , la, quam perpetuo: constanter tribuit peccato, definitione deficctat, aut certe ut de ea uel minimum' timeat, quomodo poterit aut cuiusqua oratione co- moueri, aut de illa aliquantulum dubitare Qum si fidci,aut ueritatis rationem aliquam habere,mentiq; tuae consulere & prospicere uoluisses, hic certe Augustini labor istum tuum animum tot opinionum mostds fatigatum sedare, illius dubitatio tua fidem confirmare, illius negotium Christianae Rei ti pub. Ocium, atque tranquillitatem restituere, u stramque istam insolentissimam audaciam reprimere debuisset. Si uerum est uel dicis D. Augustino

tantum negocij fecisse peccati hac,de qua agimus, definitionem, neque illa tamen unquam reiecit atque repudiauit, quid illustri hoc inodestiae,&pi talis exemplo non discis, in ijs fidei mysterijs, quae percipere non satis potes, tuum intellectum sub Ecclesiae sensum,sanctorumque patrum commmunem consensum, tanquam stib iugum mittere in obs quium Christi nec malis ignorantiam tuam candia

188쪽

dξ sateri , quam sententiam temerh praecipitare λ

longe nanque multumque praestat, ignorantem haberi, quam impium esse. Qui uero in omni proposita quaestione eruditionem ostentare praegesti, peritosque in sui admirationem pertrahere optat , fieri certe non potest quin saepius prudelibus ludibrio isit,&miserandis erroribus inuoluatur. Cum igitur abs te audio D.Augustinum haesitare,neque satis se posse quaestionis dissicultate explicare, quam ille sentetiam firmam in hae quaestione tenet ' eius modi esse puto, quam nemo pius & cordatus homo possit sine scelere deserere. Quocirca quo magis, e. Remnici, Augustini dissicultatem ex hac definitione prosectam exaggeras, eo in piorum & fidelium animis altioribus radicibus defigatur necesse est,neque minus roboris & firmitudinis huic definitioni peccati ex hac,quam fingis D. Augustini dubitati ne , quam ex apertissimis alijs eiusdem testimonijs accedet, fietque perspicuum, Adami in peccando uoluntatem , non priuatam sed publicam, totiusq; humanae naturae extitisse, sicut & is ipse non priuatam , sed publicam, atque totius posteritatis perso-

. nam gerebat. Quia uero in hoc peccato minima r

peritur uoluntarii ratio, quia non personae propria uoluntate, sed aliena, originis scilicet est suscep- A, Gium, a Theologis nostris minimum esse omnium l. pere. peccatorum censetur. quod innuit D. Aug. cum in- meritis atquit,pimulos, sine baptismo e uiuis excedentes, in remisi. c. damnatione omnium mitissima futuros. quam sententiam cum repetit contra Iulianum Pelagianum,

addit, quae damnatio, qualis & quanta erit, quan- Iulianis.

189쪽

Quid sit

peccatum originale,

quaesis es perdiffcilis O

uis definire non possim, non tamen audeo dicere , quod eos ut nullibi essent, quana ut ibi essent, potius expediret.Dicitur uero aliquand9 originis peccatum omnium maXimum, quia l/tiyssa texis alijs diffunditur, &per omnes homineS per 'Rdit - SED cum hac quaestione aliae . pe diis ciss,& perobscura coniuncta & copulata, in qua uideo uiros ingeni , & eruditi one clarissimos plurimum sudare. quod scilicet illud sit in nobis originis uitium, quo rei sumus,& scelerati cora Deo,&quo qui contaminati sunt,omnem habens, ad Mernam fel, citatem aditum occlusum.nam cima originis uitium in nobis uere habeat rationem peccati s ut est ab Ecclesia saepius definitum quia in origine a nobis eriuolitum, & primo generis humani parente peccante, Omnes peccare uis sumus, non aliud quidem in nobis, neq; ab illo diuersum esse debet, quod is, a quo originem trahimus,suscepit, cum diuinam legem irritam secit. nam si peccatum nostrum disparies atque dissimile, quo nam,quaeso pacto, in.origine pecasse censendi sumus Θ aut primi parentis v luntas,nostra haberi potest quo nam pacto in Ad mo peccatum illud potuimus admittere, quod ipse non admisse Quod si non idem,quod Adamus peruersa, & deprauata uoluntate est prosecutus, in nobis peccati rationem ullam habet, neque prosccto, in Adamo uoluisse illud uideri possimus, quod ipse minime voluit. Quare si hoc originis uitium, naturae peccatum dici debet,eo certe maxime, quia cum naturae principium, & quod totam naturam repra sentabat,illud suscepi ab uniuersa suisse posteritate admissum

190쪽

is admissum uisum est: atq; ita idem prorsiis in nobis est peccatum originale, quod in ipso fuit actuale. Quomodo uero diuinae legis nefaria illa uiolatio, qua diuinam in se iram ct indignationem uniue sum genus humanum concitauit, in nobis peccati rationem habeat, peccatoresque efficere Ros potu rit,ut explicent illustres admodum Theologi laborant, &sacrosanctum Concilium Tridentinum cudefiniret,peccatum originis uere esse peccatum unicuique proprium, illius tamen propriam rationem consulto flentio inuoluit, quod multo ante ab aliis est factum, quae cum nullam certam & eXpressam peccati originalis rationem tradideri ut, liberum sane cuique reliquerunt opinari, dummodo uera peccati ratio integra conseruetur. D. uero Augustinus nihil esse dixit ad praedicandum promptius, ni hil uero ad intelligendum secretius. Quare non quidem magnum scelus suscepisse, aut iniuriam antiu quitatis qua mirum,u t par est, in modum obseruo inussisse is uideri debet qui in re libera libere etiam

opinetur. Neque ualde crit abs re, si mentem mea paucis hoc in loco aperiani de aliorum uero sententijs nihil dicasti, qui non tam institui aliena refellere, quant mea confirmare.

P R I N C I Ρ I O' uehementer probo illam peccati originis definitionem, quam a D. Anselmo ac cepimus , esse scilicet priuationem iustitiae origina- . sis, quam habere debuissemus . Haec enim, quae nobis insunt ad peccanduin incitamcnta, & quasi prurigines, peccati ratione prorsus carerent, nisi pul

sa fugataque iustitia illa post si reliquisset. Nam si Z essent

concili ἔ

Concilio. 31ιleuita

Augusti. lib.de miribus Ecclesia.

Quid e

peccant origin is

SEARCH

MENU NAVIGATION