장음표시 사용
191쪽
ORTHODOX. EXPLIC. essent solius lasciuientis naturae pulsus, & agitati nes, atque ita sola natura affecti essemus, ut caro cusibi grata & iucunda concupiscit, contra spiritum resisteret, & repugnaret, & a pran criptione rationi S. esset auersa, innati quidem magis desectus, qui naturam ipsam ex diuersis partibus inter se minime i,
consentientibus constantem, consequeretur,quam peccata essent existimanda. Cum uero omnibus donata fuerit iustitia originalis, quae simul cum natura exorta, perpetuo durare potuisset, quae camnis lasciuiam&petulamitam comprimeret, & omnes animi & corporis partes in ossicio cotineret, omnesq; sceleratos animi motus cohiberet, qua quia
spoliati, ac denudati sumus, caro spiritui obsistit & repugnat, & ad modum intractati& indomiti qui praecipitibus ,& ferocibus cupiditatibus rapiamur ; fit ut tanta animi effrenatio & insolentia peccatum si .Quare & ipsa originalis iustitiae amotio atque priuatio, praecipue peccati rationem habet, inimo ipsa est peccati originalis forma ex qua scilicet inostris cupiditatibus omnis sceleris, & turpitudinis ratio inest . quae tamen iustitiae spoliatio peccatum esse nullo modo potuisset, nisi aliqua diuina lege
illam conseruare astringeremur. quo modo enim
illius rei priuatio, ad quam ipse retinendam nullae lege,aut ratione obligor,peccatum esse potesseCum enim peccatum sine legis iras gressione esse non possit, ut abunde satis demonstrauimus si priuatio originalis iustitiae, pcccatum merito habetur, aliqu certe lege tenobamur iustitiam illam perpetuo tueri& conseruare. Quod si sacrarum literarum monime
192쪽
ta euoluas,nullam hac de re a Deo legem explicate,& cnodate latam fuisse agnosces. Adamo enim seiuesum arboris scientiae boni ac mali, diuina lex ustuit. Quare ad naturae ipsus leges rem exigamus ataque examinemus oportet, quibus Omnes una obstricti atque obligati tenemur. quis uero dubitare poterit, in potissimis naturae legibus contineri, ut quisque quoad cius fieri potest, naturae ipsius incolumitatem, salutisque tutam, ac integram conseruationem curet ξ hinc fit, ut qui sese oculis orbat, membris mutilat, in aliquam aegritudinem temere praecipitat uitae aut naturae ipsius persectae constitutionis lubens iacturam facit, naturae legem uiolare censeatur. Qui uero iustitiae originalis uim atque munera considerauerit, satis intelliget naturae absolutam et exactam persectionem illa maxime contuneri atque conservari. cum non solum, ut a sanctis patribus praesertim uero a D.Augustino accepimus; hominem Deo gratum, diuinaeque naturae conssi tem faceret, sed integrum perpoliret, & perfectum redderet; atque ciliceret, ut omnes illius animi &corporis partes admirabilem quendam concentum seruarent, cum unaquaeque suo munere ab lutissime fungeretur. intescctus enim, illius beneficio mira erat diuinaru humanariiq;reru cognitione illustratus,volutas rationi exactissime obsequebatur,&rcliquae omnes inferiores potentiae superioribus ita subi j ciebantur, ut sibi quam facilime posset homo ab Om ni steterum genere temperare quo praeclarissimo ornamento, quandi' hoministianimus decoratus
193쪽
ORTHODOX. EXPLIC.& aerumnis prorsus liberum,nullo mortiS metu per celleretur, sed in summa rerum omnium affluentia miseriarum j. absentia felicissima uitam degisset, ut Diuus Augustinus quam saepissitne & diffusissime docet. Quareilla iustitia, quam in Adamo a cepimus, quamque originalem uocant , naturaledonum, omnium est sermone dicta, quippe quae erat ueluti praestantissimum quoddam antidotum quod animum & corpus omni aegritudine & noxa liberum, conseruare potuisset . quare ligni uetiti: sus, quo iustitiae originalis iacturam fecimus, filii quasi uenenatum quoddam pomum, quo Adam sibi & nobis omnibus mortem consciuit, & his tantis animi ac corporis bonis se ipsum omnemque posteritatem spoliauit, atque ingentem cladem natu ra: ipsi intulit. Cum animus iustitia illa destitutus tanta pace, tantaque felicitate frui nonλpotest, sed uarijs cupiditatibus tanquam furijs quibusdam agitatur, estque ad peccandum longe procliuior, depropensior, intellectus densa ignorationum caligine offunditur, uoluntas rationis imperium detrectat, illaque potentiarum praeclara harmonia admirabilisque concentus inuersus est , &i in magnam quandam perturbationem atqde confusionem im mutatus, corpus uerornn umeris est cladibus expo situm, aerumnis obnoxium, agritudinibus coope
tum , miseriisque implicatum; mors denique ipsa cum infinita malorum omnium Iliade iustitiae ori- finalis priuationem est subsecuta: quare si snstata natura lege omnes naturae ipsius salu tenυ, conse uationem,incolumitatemque curare stringititur, il
194쪽
'. 3 Ll B E R III. . 'riam tanta felicitate tantisque bonis spoliare, & tanta malorum omnium congerie Onerare, atque Opprimere,omni culpa uacare arbitrabimus Qui digitum unum sibi aut alteri abscidit, oculo ue altero orbauit, naturae legem nefarie uiolasse censetur. qui uero animam illa, qua naturam decebat, persectione,&ordine priuauit, ad peccandum procliuitatem attulit, corpus necessitati moriendi addixit, innumeris, miserijs inuoluit,& omnibus,quas patimur, calamitatibus res aperuit, nullum hoc facto scelus admisi putabimus λ si quis se ipsum solum tantis cladis. ' Eus&miterijs sponte affecisset, non dubito quin omnes magni criminis reum illum ageremus, atque se magno scelere contaminasse confiteremur.Cum ue ro primus parens Adamus in se totam i, posteritate iniuriosus&immanis,omnibus,quae numerauimus, bonis cunctos spoliauerit,& quam recensuimuS m lorum multitudinem inuexerit, incommodisq; pres
serit, naturalem legem , quae, nequis sibi alterrue in comodare audeat cauet, diligenter uero sancit, ut se atque alios quisque seruare studeat, non illum perfregisse & dissoluisse ducemus qui detrimentu infert cuijs nulla ex parte conferenda, lege ista deseruisse dicimus qui maiora mu Itoq;l truculentiora dedit ab omni crimine solutum ac liberuExistimabimus sicut uero uitiuersit illa felicitas ex unica natiua iustitia' pendebat, ita illius amotio , omnium extitit malorum causa. quare priuare se iustitia originali, in Adaino summum fuit scelus 7 neque sollim quod de pro
hibito ligno ederit', sed quod se posteritatemq; uni. uersam tantiS aerumnis inuoluerit, tantisque bonis A spolia-
195쪽
ORTHODOx. EXpLIC. spoliauerit peccati rationem habet .Id quod cum in sola priuatione iustitiae originalis positum fuisset,
quae omnium natura bonorum sons erat & lcaturigo iustitia se quidem originali priuare, in Adamo
non minus peccatum fuit quam de prohibito a Deo ligno edere. Quocirca in illa unica edendi de ligno uetito actione,duo peccata simul comuncta & implicata agnosco,alterum quo praeceptum sibi a Deo impositum,est transgressus alterum, quo sibi suaeq; p steritati tantum iustitiae donum cripiens, tam mucire naturam foedauit tantaq; malorum Iliade pressit . Cum praesertim Adamus incredibili rerum cognia istione praeditus ignorare non potuerit, ex se uno i irius posteritatis uitam interitum ue,felicitatem, aut infelicitatem; rtunas aut infortunium,extremam
que miseriam pendcrc.Et quemadmodum si quis eo die.quo ecclesiastica lege carnibus abstinere tenetur, ijs se carnibus ingurgitauerit quas certo sciebat summum uitae discrimen & ualitudini dispendium ali ruras,illa comedendi actione non modo rcus est uiolatae ecclesiasticae legis sed etiam naturae, quae seruare uitam, ualetudinemq; praecipit: ita Adamus cum diuino Imperio repudiato, prohibitum pomum c . medit, non solum illam Dei legem scelerate perst git,& conculcauit,sed naturalem,qua ut se suamque posteritate seruaret astringebatur,atq; omni u maximii charitatis praeceptu clim se totaq; humanum g nus iustitia originali orbatu tatis in comodis,tatisq; animi,& corporis calamitatibus obsedit. Quod si ad rationem uolutari, in omni peccato maxime neces saria animum aduertamus,satis intelligemus, quod
196쪽
I E E R III- 'a quemadmodum uentris ille magis quam uitae, ualetudinisque studiosus damnum sibi ultro intulisse iudicatur, cum illas uoluit carnes ligurire, illamq; ingluuiem, ex qua tantum illud damnum necessario consequebatur ; ita Adamus, & si nihil cogitaret, in animoque haberet nisi Hevae suae morem gerere,&de pomo ab illa sibi oblato edere, omnia tamen illa uoluisse habetur,quae ex ijs,quae uolui ita ex necessitate sequebantur, ut prohiberi nulla humana ui, aut uirtute potuissent. Velle enim causa,& id, quod illa essicit necessario nolle,perinde est, ac si quis u lit seipsum in ardentem rogum coniicere, & nolit coburi.Cum igitur diuinae legi non parere,iustitiae oriaginalis priuationem, tantorumq; malorum multitu- dinem esset neces ario illaturum, sicut omnia sunt una actione,ita una uoluntate implicata, & si diuer fam habeant uoluntarij rationem.Nam quae explicate, et per se uoluntas eligit,primario; quae uero inde consequuntur necessario concomitantur, esse uolita Theologi scholastici aptissime dicun quia & si ad illa uoluntas non aduertat illa tame quae sponte Gligit, ex necessitate comitatur. Quare persuasus sum, priuationem iustitiae originalis in Adamo peccatum fuisse,non quidem originale, quia non aliunde fuit per originem contractum , sed actuale, quia propria operatione, & sponte se persectissimo illo naturae ornamento, iustitia nimirum, priuauit, quam retinere naturali lege tenebatur Quae cum ab illo ad nos fluit PCr originem,uere peccatores sumus & sicut in Adamo i u stitiam accepit, ac amisit tota humana natura, ita peccatum in il lius amissibne susceptum, multo magis
197쪽
su in. q. lib. cotra Gentiles c. 32.
magis ad naturam pertinet,quam quod uis aliud. Quod si uniuersitas generis humani tenebatur iusti tiam illam originalem conseruare, illius* priuatio in nobis peccatum est,quis hac obligatione Adam uliberauit, aut legem condidit,unde unum solum hominem,in quo omnium uolutates inclusae crant, eximerct Quod si inane est cogitare',& pari Adamus autoramento tenebatur, illa proiecto se iustitia sp liare,quam conseruare tenebatur, non minus in illo actualis peccati, quam in nobis originalis rationem habuit eq; est quod mihi quis obiiciat iustificantegratiam,cuius iactura omni culpa caret, sed illa sola actio, qua gratiae iacturam facimus, peccatum est, gratiae uero ipsa iactura, potius poena , peccatique comes dicenda est . Nam etsi gratia diuinum quoddadorium sit, sicut iustitia originalis , illa tamen ad illos solos effectus,animi l, ornameta sese fundit, quae nos diuinae efficiunt consortes naturae,& quae conseruare nulla lege tenemur. Haec uero, iustitia inquam originalis,naturam etiam ipsam omni ex parte perficiebat, & perpoliebat, omni b in comodo liberabat, quare illam ita conseruare, sicut & naturam tenebamur. Quae sententia tunc coepit mihi magis placere, cum illam innuere mihi uisus est Franciscus Silia stri usFerrariesis, cum interpretatur quartum librum D.Thomae contra Gentes,uir profecto inter eos, qui hac nostra aetate gymnicum dicendi genus secuti
sunt, eruditione, summaque ingenij perspicuitate
clarus..i QVo D uero ad alteram attinet peccati definitionem,quam inquit Κcmnicius se apud Colonien-
198쪽
.l I. I B e ri I I i. ases patres reperisse, quamq; maxima irrisone Iudit, peccatum scilicet nihil esse, sed solam boni priuationem, tam est om n ibus nota atque comperta, ut nul- lius egeat aut propugnatione, aut assertione.Vt uero Ub. i. dereliquos san istos patres omittam,lege,Kemnici, qui- min. bus argumentis Diuus Augustinus probat, eo nos christi
minus esse,quo mali sumus; quia eo magis a Deo de sicimus, qui solus uere dicere potest, Eso sum, qui sum.Quare uerba illa Ioannis,Et sine ipso factum est ibaLinihil. de peccato interpretatur, quod nihil esse ait. Et in libello, quem S oli loquia animae ad Deum, inscripsit, qui Augustini Spiritum diuini amoris flam--s,mans quatientem,& ardenti charitate inflammatum litos e.
satis praesesert,ctim peccati miseriam deplorat, ita illius rationem cum Deo loquens explicat, Et sine ipso factum est nihil: quia nihil bonum sine sunt mobono est, sed malum est ubi non est illud bonum, quod utique nihil est,quia nihil cst aliud, quam priuatio boni; sicut nihil est aliud coecitas quam priuatio luminis.Malum itaque nihil est, quia sine uerbo factum est, sine quo factum est nihil; illud autem malam est, quia priuatur illo bono, per quod omnia fa- U Socia sunt,quaecunque suntdit in capite sequenti se in- MQq ς ε quit Jeccati uulnera, &aniniae cruciatus ideo non sensisse dum ad peccandum inducebatur, quia nihil erat, quia sine uita erat, quae est uerbum, per quod ' tacta sunt omnia.In quo mirabiliter quidem consentit Augustinus cum magno illo Dionysio Areopagi- Dio sit ta, egregio Pauli discipulo . Neque uero ita pecca- tum nihil esse dicimus. ut alteram ipsus partem. F imis
quae in actione consistit, rem quandam eue nege nilus. e. A a mus, ε.
199쪽
per se esticere nulla ratione possit. Deus enim omnibus rerum iunctionibus ita assidet, ut nis uires ad agedum suppeditet, & una cum rebus ipsis operetur, nulla sit tanta uirtus, quae per se, & a se quidpiam gere possit.Alteram tamen peccati partem,quae illius cst ueluti sorma,& essentia,quam a diuina lege, diuinam uoluntate aversionem atque desectionem dicimus,nihil esse satis constat, cum solum sit a bono desciscere.Quare neque summum, atque omni eX par te' in omni genere absolutum Deum,auctorem habere potest.Si enim ex calido algidum, aut ex frigido calidum extare nullo modo potest sed omnes effectus causae suae respondere necesse est, quis poterit existimare, ex persectissimo , & omni defectione carct te Deo defectum ad nos posse permanare aut qui Ssibi persuadere poterit, illud aliquid esse, quod a Deo non sit ξ Quare cum peccati illa pars, quae in auersione a Dei lege posita est, deprauatam humana uoluntate tantummodo causam habeat nihil plane est aliud, quam mera boni, persectionisq; priuatio, hoc est, nihil. Quod tertio Κemnicius in Coloniensi censura reprehendit, illud est,
DE peccato originis non manifesὰ se aperiunt Iesuuitae quid fient ant, tamen quid uelint non obsiuia colligipores : nam fol. 28. m nent , ne quis peccata homi ,aut naturam nimisen exaggere ut nihil
in ea boni insit. Quae Coloniensium uerba Pelagianismi insimulat Kemnicius. v K M dispari studio societatis Iesu uiri ad Mon- hemij impietates reserandas,&Κenicius ad illorum dicta calumnianda ducti fuerint incitati, satis ex
200쪽
eo patet,quod hic uitio uertat exactam peccati originis explicationeni fuisse ab illis praetermissam,illi uero consulto eam omiserint, quam sub opinionem cadere posse intςllige bant.Cum enim neq; fidei mysteria omnia e3acte enodare in animum induxerint, neque calumniandi libidine flagraren prudenter admodum illis supersederunt, quae opinari integrum cuique esse uidebantur ; ad ea uero refellenda se totos compararRnt,quae aut apertam impietatem coptinere, aut latetem inuoluere,& occultare,aut errandi occasionem afferre posse ducebant. Cum igitur quae sit peccati originis ratio,atque definitio non in o. a oter haereticos modo, sed inter Catholicoβ etiam in peetatsi
quaestione uersetur,& ancipiti contentione in contra originarias sententias omnes distrahantur, ex tot tamen Co te,cotro
cilijs,quae de peccato originis exortos errores profit hgarunt,nullum adhuc extitit, quod quaestionem hae 'dirimendam, controuersiam 4; sedandam esse existimaret.Atque ita Mileuitanum Concilium,uel eo lo nomine quam maxime egregium, quod Diuum habuit Augustinum,& quod hoc sequutum est, non multo post secundum Araus canum , cui D. Leo primus Pontifex Maximus interfuit; atq, ultimo hoc praeclarissimum, & sacrosanctum Tridentinum,cum definierint, omnes trahere originis peccatum ex Mdamo,quid iam illud si peccatum, consulto praeterierunt,& missum secerunt.Quam igitur tot, ac tanta Concilia nobis opinandi libertatem reliquerunt,
praeripuissent societatis Iesu uiri modestissimi , &circumspectissimiZ certaingi nobis fidem in re dubia perscripsissent ρ cum praesertim Moia hemius, qui ad A a a peccandum
