장음표시 사용
211쪽
- Ο ORT HOD ΟX. 1 EX pLIC. non dedit, compertissimum est. Neqῆ item in eo solum, quod multo plura crimina Christus suis condonet,quam ex Adamo contraxerimus, sed quod lon- se maiori opum, et dignitatum abundantia Christi
passo animas exornet,quam Adae peccatum turpitu' .II clinis,& malorum copia contaminet.Quod ide Pau- m. c. lus explicat cum ait, Si enim unius delicto mors regnauit per unum, multo magis abundantiam gratiae& donationis & iustitiae accipientes in uita regnabiit per Iesum Christum.Ista enim nominum multitudo& numerus, infinitam bonorum uentia designa sicut&uox quae non quamcunque abundantiam, sed redundantiam & profitentiam innuit. Expende igitur,Κemnici, paulisper ista Pauli uerba, di cum tua, immo Lutheri tui sententia diligenter confer. neq; enim fieri potest,qu in uideas quantum inter se pugnent.Nam si peccatum ex Adamo contractum ita immobile haeret hominum animis, illorumque est infixum mentibus, ut nulla sacramentorumui, dc meritorum Christi efficacitate diuellatur unquam, sed operiatur sol im,an non maior est peccati Adae, quam Christi uis,& potentiaξan non plura nobis intulit Adamus in comoda, quam Christus commoda ξ nisi tu peccatis es. contaminatum,& turpificatum, in animi damnis non csse numerandum docis.Duo enim in peccato,te etia auctore,insunt,Pe
cati scilicet turpitudo, quae nos Deo facit odiosos,ipsiusq; iudicio contaminatos,atq; sceleratos, quae ue
ra est peccati ratio,& Reatus poenae, hoc est,quod ob admisi a scelera aeternis simus supplicijs obnoXii, &mancipati. Quae si inter se conferas, & aliquem rei
212쪽
mum esse longe funestius turpius, horribilius, mul toq; formidabilius. metes enim, quae diuina charitate exardescunt,cum Deum esse summum, & infinitubonum satis intelligant, ab illo esse peccatis alienanias summum malum iudicant,atq;illius amore &co spectu carere, caeteros omnes Inferni cruciatus qua longissime praecellere arbitrantur. Quare si quis in beatorum coetum a Deo peccatis alienatus esse POL set,iniser sane,& calamitosus merito iudicareturater Inserni uero horrendos cruciatus, si criminis omnis pers quis esset, aristissimisq; charitatis uinculis cuDeo coniunctus felix, ac beatus haberetur. Quod Dauit diuinae dulcedinis memoria delibutus, ita explicat,Quid inquit mihi est in coelo, & a te quid uo- Plas.7 a. lui super terram Θ Deficit caro mea, &cor meum Deus, siue id est petra firmitudo, & robur cor dis mei,& pars mea Deus in aeternum. hoc est, nihil praeter te unum , siue in coelo , siue in terra u0lo, reliqua prae te mihi omnia sordent, uiliaque ac uulgaria sunt. Quare cum is, qui peccatis est contaminatus', & Deo infensus Deum intra se habere nullo modo possiti qui Christi sanguini sacramentis insito,&quasi c6signato, operiendi pecicata, &reatum poenae auferendi potentiam tribuito illorum uero dedecus & labem abradendi uiribus ipsum spoliat an hon infra peccati potentiam ipsum
collocat, peccati uires mirum in modum extollit,
Christi ueho uirtutem deprimit &abijcit Quae si uetra 1unt, mendacem dicas certe Paulum necesse est,i prima.ad
qui Corinthios his uerbis ad uirtutis studium hor- comtb.
213쪽
II LIBER III. l roa aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta, & immaculata . Qire,d si Ecclesia ex solis fidelibus christianisq;
hominibus constat, baptismo sane eorum peccata plane deleta esse, & abstersa confitearis necesse est, nisi, aut Paulo repugnare uelis, aut peccatorum foeditatem,& turpitudinem,maculam non esse, ac ruga
NON meministi etiam quibus uerbis prophe- Micbata Michaeas Dei misericordiam, hominum peccata si .c. 7. condonantis illustret, & amplificet, atque ita pau- latim extollat, ut quae prius condonata dicat, diuinamque ultionem euasisse, tandem omnino abrasa, ldeleta, atq, prorsus ex pucta esse asserat Θ Quis Deus '
inquid similis tui, qui aufers iniquitatem, & transs peccatum reliquiarum haereditatis tuae ξ non immittet ultra furorem, quoniam uolens miserico diam est. Revertetur, & miserebitur nostri, deponet iniquitates nostras, proij ciet in profundum maris omnia peccata nostra. quae in nobis uiuunt peccata, quae nos contaminant, atque inquinant, in prosundum maris proiecta esse ducis ξ Infinitum es.set omnia scripturae sacrae loca numerando precenserc , quae cuncta peccata nostra Christi passione pro sus tolli, & praecidi docent, cum in hunc ueluti scopum omnia prophetarum uaticinia, Apostolorumque scripta dirigantur, usque adeo ut si nullis alijs argumentis incredibilis Lutheri tui deliratio, amentia, furor, & horribilis caecitas pateret, uel ex eo si ri e , quod hanc clarissimam lucem tenebris obscurare uoluerit, constare liquido potuisset. o D s sanctorum Patrum monimenta euola
214쪽
pro se . de ablutione pedia . clemens
ORTHODOX. EXPLIC. uas, aperte uidebis, eam esse omnium sententiam , quam in Coloniensi censura reprehendis, neque taeilli quam totius antiquitatis fidei te repugnare. Ini sermone de Ablutione pedum, qui sub nomine Dia Martyris Cypriani circunfertur,in hunc modumb ptismi uis explicatur, Sic lauans, quos parentalis labes insecerat, ut nec actualis,nec originalis macula aliqua sui post ablutionem illam uestigia derelinquat. Nec diuersum sentit Clemens Alexandrinus cum baptismi gratiam uocat lauacrum, & illumin tionem perfectam, quia scilicet ad animam sancti iucandam, & peccata abstergenda nihil desit. D. Cyrillus Archiepiscopus Hierosolymitanus, qui temporibus Constanti j filij Constantini Magni, floruit, in prima Cateches mystagogica id ipsum apertissimis uerbis saepius edocet. Daemonem nanque cum
Pharaone, qui in Iordane immersus interijt conserens, ait, Tyrannus ille ad mare usque, ueteressequebatur, iste uero imprudens improbitatis princeps daemon,ad ipsas usque salutares undas te insequebatur; ille in mari submersus est, iste in aqua salutis suffocatur. & cu paulo post uerba illa explicat, quae de Ecclesiae more,fidei candidati usurpant, R nuncio scilicet tibi Satana, ostendit Christi sanguinis,qui in baptismo communicatur, uirtutem latam esse, ut daemonis uires obterat, contundat, ac deleat. Et in secuda Catechesi chrismatis ante baptismum, usum his uerbis explicat, Deinde uero ia exuti,exorcizato oleo a sumis capillis ad infimos us', pedes peruncti estis,&participes effecti fructiferae illius oleae Iesu Christi,excisi eni ex oleastro,in oleam frugifera inserti
215쪽
inserti estis & pinguedinis illius uerae oleae quisq; uestrum particeps cffectus. Illud ergo exorcizatum oleum symbolum est pinguedinis Christi nobiscum communicatae,& quod omne uestigium diabolicae operationis in nobis deletum est. & paulo inferius,
Sic exorcizatum oleum perorationem, Deiq; inuocationem,tantam uirtutem consequitur, ut non modo ardentia peccatorum uestigia expurget, uertunetiam omnes inuisibiles daemones expellat. Cum uero D .Hieronymus proclamat,in baptismo Adamum ueterem totum mori,& nouum cum Christo suscitari; perire choicum idest, terrenum,& nasci supercoelestem, peccatum ne aliquod manere post baptismutectum, atq; celatum arbitratur maculam ex Ad mo contractam adhuc uiuere in eo ducit, in quo Adamum prorsus interijsse asserit ξ Et cum ad Occeanum ait,baptismum ex toto nouum hominem facere , nihilq; ueteris relinqui, solun i ne reatum poenae deletum fuisse,peccati uero turpitudinem, & deformitatem menti tenaciter inhaerere fatebiturὸVt uero D.Basilium dicentem in baptismo, ueterem homine exui cum actibus suis,& nouum indui praetermittam, Epiphanium Gregorium NaZianzenum, Nicaenum,
Ioanem Chrysostomum, Ambrosium, reliquosq; sanctos Patres taceam, quando D. Augustinum patronum tuae insaniae potissimum asciscis, tantam hanc iniuriam,& dedecus ab illo propulsemus oportet, Mpud quem nihil est crebrius, atq; frequentius, non modo cum contra Pelagianos agit, sed etiam quamplurimis alijs in locis, quam baptismi uim ita commendare, & extollere,ut in baptizatis nihil prorsus C c a pecca-
uersus lucifer. O lib. priamo aduer
216쪽
ORTHODOT EXPLIC. peccati reliquum fieri asserat, atq; cum Angelis illos
conferre non uereatur. In Priori enim libro de peccatorum meritis, & remissilone, In paruulis inquit certe gratia Dei per baptiimum eius,qui uenit in si militudinem carnis peccati id agitur, ut evacuetur caro peccati: euacuatur autem non ut in ipsa ineunte carne cocupiscentia conspersa , & innata repentei absumatur,& non sit, sed ne obsit mortuo, quae inerat uiuo:& cum in adultis concupiscentiam etiam i
manere dixisset, & quicquid inquit mali ab homi
ne factum,dictum, cogitatum est, cum eidem concu piscentiae subiecta mente seruiret, totum aboleatur, ac ueluti factum no sit, habeatur ipsa uero soluto reatus uinculo quo illam diabolus animam retinebat,i& interclusione dimicta quae homine a suo creatoret separabat, manet in certamine.A no uides,Κenici, omnia suscepta scelera, abolita esse,& quidquid antimam daemoni subij ciebat,a Deo uero abducebat, brasum esse,&prorsus deletu inΘEt contra duas epistolas Pelagianorum, Baptismus inquit abluit quidem peccata omnia, prorsus omnia erige aures Κemnici factorum,dictorum,cogitatorum, siue originalia, siue addita, siue quae ignoranter, siue quae scienter admissa sunt. Quantum haec,quaiso, a commenti tio illo tuo peccatorum tegumento absunt aulo uero inferius,illos fidei corruptores uocat, qui hac tanta uirtute baptismum spoliant. Qua igitur fronte si eam fidem, quam dictitas, Augustino habes tuum Lutherum fidei assertorem,& Christianae religionis uindicem iam appellare audebis ξ Et contra Iuliana Pelagianum idem Augustinus ait, baptigatos omni a' peccato
217쪽
LIBER III. Io I peccato carere, non omni malo. Quod sacrosancta Tridentina Synodus sub Paulo Tertio Pont. Max.ijs, uerbis definiuit Si quis per Iesu Christi domini nor α. li- stri gratiam, quae in baptismate confertur, reatum O- ID α-riginalis peccati remitti negat, aut etiam asserit non non. s. tolli totum id, quod ueram, & propriam rationem habet peccati, sed illud dicit tantum radi, aut non imputari, anathema sit. Quod & multo antea eXplir cohtilia carunt Concilij Mileuitani Patres, cum tradunt, par Miliuitauulos ueraciter in remissionem peccatorum baptiZa c. a. ri, ut in Cis regeneratione mundetur,quod genera- etione traxerunt. Neq; tamen pudet Κemnicium affirmare, consensum ueteris, ac noui Testamenti cu hacta certa & minime dubia fide pugnare.Beatos unquit
illos Dauidpraedicat,quorum lcctabunt peccata.quam uocem D.Paulus ad sem. etia/n usurpavit:Isu ita cotra dicant, Beati,qui nullum babetpeccato siue apertu fue t ctu. sed quod maius comentum potuit excogitari, quam peccata ita a Deo tegi ut ui ouatame,& ueluti sub aliquo inuolucro, ac pauimen . . . ato occultata permaneant ξQuorsu igitur spectant, Kemnici, quae mox apud prophetam sequuntur)Bea Psal. ai. tus,uir in cuius spiritu dolus non est . si peccata solii sunt occultata, quomodo spiritus omni dolo carect quomodo & dolos occultatos atq; nebula aliqua obductos esse non dixit Quod si illitis cuius tecta sunt peccati spiritus,omni dolo caret quomodo peccatis potest scatereΘNeq; enim ullus csse potest maior dolus, Augustino auctore,quam eum in ore habere ostetationem iustitiae cuius conscientia peccatis est plena. Si iusti a te dicuntur hi,si sanctificati, si puri, qui peccatorum sunt maculis cooperti, an noni ingens,
218쪽
L IzB E R III. Id apertius significauit, ciuia ait, Lavabis me, & super nivem dealbabor.hoc est,cum diuino beneficio fuero Spiritus sancti aqua coelestique unda respersus, ita sordes omnes eluentur, ut illarum ne uestigium quidem relinquum fiat. A et inqu is, hanc societatis Iesu, immo totius catholicae Ecclesiae sententiam pugnare cum Ioannis uerbis,qui ait, Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, & ueritas in nobis non est. Atque cum D. Augustini,& D. Bernardi placitis , qui peccatis cunctos homines contaminatos es.se docent. Sed si ad D. Augustini doctrinam aduertisses, satis profecto intellexisses, illum de actualibus sol im peccatis agere, & de adultis hominibus,qui.propria se operatione possunt commaculare.hos enim quam saepissime asserit non ita omnia peccata posse euadere, saltem minuta, & leuia,quin semperuere dicere possint, Dimitte nobis debita nostra.omnes enim qui hanc ad Deum precem fundunt, uere
id quidem, & non falso usurpant. In quem etiam modum D.Ioannis uerba idem Augustinus interpre 'tatur. Sic enim ait, Hac cXcepta magna indulgentia ιυ
baptismum intelligit unde incipit hominis renouatio, in qua soluitur omnis reatus, & ingeneratus, &additus, ipsa etiam uita caetera iam rationis utentis aetatis,quantalibet perpolleat foecunditate iustitiae, sine remissione peccatorum non agitur,quod ipsum prorsus docet ad Macedonium scribens,& in Episto πη- la ad Bonifacium Comite, ubi tam aperte animi sui 'scnsa hac de re explicat, ut testetur, baptismum ita Peccata omnia extirpare,ac funditus tollere, ut ob illorum
219쪽
Ioan. EpiORTHODOX. EXPLIC.lorum interitum,qui illo suscepto mox mortem obeunt, uera illa Pauli sententia esse inueniatur, Dei
scilicet Ecclesiam omni macula,ac ruga carer . mOX
uero addit propter scelera a nobis admissa post susceptum baptismi lauacrum, omnes debere dicere, Dimitte nobis debita nostra. quam etiam filisse D. Bernardi mentem, cum dixi neminem peccato posse omnino carere . atque ideo eum sollim uero beatumesie, cui non imputauit Dominus peccatum,satis ipse docuit cum baptismi uim atq; uirtutem explicat. Nam illo omnia prorsus peccata deleri, tandiuque mentem puram & candidam. permanere , quandiu non se proprio arbitrio inquinauerit, aperte asserit. Quapropter libere cum Ioanne, Aug. 'r nardo, sanctisq; omnibus patribus confitemur, omnes,qui rationis, atque uolutatis utimur liberis funditionibus peccatis esse implicatos,& circumretitos: at qui post baptisma, pristina peccata manere arbitrantur. paL-sionisChristi uirtutem enervant,Spiritus sanciti uim
comminuunt, scripturae auctoritatem proculcant,totiusq; Ecclesiae fidem contemnunt, & labefaciant. Quod si natos ex Deo peccatum non facere,loannCs
affirmat,& per baptismum, filii Dei essicimur, caeDeoq; orimur , qui fieri potest ut in ipso Dei satu,
coelestiq; ortu peccata non obliterentur & restinguatur ξ Quocirca mirari quidem iam non poterit,iam multa Κemnicium de societate Iesu petulantissime mentiri,qui animaduerterit,ipsum eius de Iesu Christi uetus nouumq; testamentum ita adulterare ut illius consensui aduersari procacissime asserat quae cuillo mirabiliter conueniunt. sed homo uersutus , S
220쪽
. Diu LIBER III. O soslidus ut concupiscentiam in renatis peccatum esse astruat , nihil erit tam absurdum , quod non audeat affirmare. hoc enim quintum est ipsius Axioma.
MAGNAs agitant Isuuita tragritas, Π piscentiam, qηa reli 3. Axi qua est in renaris,licἐt repugnet legi Dei,tamen non essepropria,ue in ma. st, uel erae, sua natura peccatum. baec enim Iunt ipsorum uerba.
- E x ijs,quae de peccati ut,& natura, deq; sacrosancti lauacri uirtute ad peccata exhaurienda, & funditus euertenda hactenus disseruimus,satis, ut puto, fit planum,& perspicuum, concupiscentiam,quae in renatis relinquitur, peccati rationem habere nullo pacto posse neq; quidquam turpitudinis, foeditatis uecontinere aeternis cruciatibus dignum . Sed quoniaΚemnicius, thm causae bonitati, tum D. Augustini testimonijs tantopere fidit, ut omnes sanos uelit hac de re libere iudicare quod sit Coloniensium,hoc est D. Aug.fidelium omnium, totiusq; Catholicae Ecclesiae de concupiscentia iudicium , paucis aperiamus, ut qui se aequos praestare iudices uoluerint, ueritate in promptu habeant; & si inter se utraque conserantur,quantum ualeant Kemnicij argumenta, manis stum fiat,& exploratum. CONCUPISCENTIAM ante baptismum,
quia ex iustitiae originalis destitutio e prosecta homini inest,peccatum esse, una omnes cum Coloniensibus fatemur,ita tamen ut in originalis iustitiae destitutione peccati ratio potissimum posta sit. Quare cocupiscentia peccatum est, qua iniustitia originali inflarmatur,&exilla inest. Nam sanatura ita essemus se Raffecti utPelagius temere effutiebat aut animus quo Dis alio miserando casu,qui culpa uacarei,dirae con-
