장음표시 사용
221쪽
ΟRTHODOX. EXPLIC. cupiscentiaru tyranidi,&importunitati subij ceretur, miser quidem, & afflictus merito haberi , nusquam tamen peccator dici potuisset.Cum igitur in sacro lauacro iustitia nobis fuerit restituta,omnis sane pecca. i ii ratio simul abolita,& abrasa est, manentq; conc piscentiarum aculei qui nos pungant, & torqueant, nosque miseriar nostrae perpetuo admoneat, sed pe cati sonte obturato,& oppilato, omnis rationis peccati sunt prorsus expertes.Atque ita quae post bapti
mum concupiscentia manet, omni prorsus peccati turpitudine atque ratione caret. Cum uero in sacris
literis peccati nomen latissime pateat, qua sepissime
docet Aug. concupiscentiam in renatis ideo peccatu dici, quia ex peccato tanquam ex pestifero fonte dia manavi atque peccato exhausto,adhuc manet illius in humanis mentibus expressa uestigia, quae ad pec candum nos alliciunt,& quasi impellunt. A Truidco Κemnicium inane prorsus,&puerile existimare,ex peccati uenia, illius mortificatione destructione cocludere. Quocirca quavis cocupiscetiae peccatum remitti dicat, mortificari tamen, nullo pacto induci potest ut confiteatur. Quod si rem illa, quae in paruulis peccatum fuit, hoc est concupiscentiam ipsam,intelligat, non abstergi, &extingu i , n mo sane unquam talopere insanire poteri qui id neget.At peccati ipsam turpitudinem elui & mortificari,atque ita extingui, ut concupiscentia peccatum
proprie dici minime possit,& explicauimus abunde, &luculentissime docet D. Paulus in Epistola, quae est ad Romanos cum ex forma, & similitudine, qua sacrum baptis ima habet cu morte &sepultura Chri-
222쪽
LIBER ID. ros sti peccato nos mortuos esse, non semel concludit. An ignoratis inquit fratres,quia quicunque baptiaetati sumus in Christo Iesu, in mortem ipsius id est, ad imaginem mortis illius baptizati sumus Θ Cons pulti enim sumus cum illo per baptismum in morte. Quid uero est aliud baptismum nostrum imaginem gerere mortis Christi, illiusq; praeclaram humatronem,& sepulturam repraesentare, quam peccata omnia non aliter baptismi ut,& robore extingui, atque deleri,quam & Christus uere pro nobis mortuus, &sepultus est atque cum Christo renatorum crimina ita sepeliri,ut ex ueteribus turpitudinibus nihil iam prorsus appareat Quem locum elegantissime mea quidem sententia illustrat Cyrillus Hierosolymita- cyrillisnus cum trinam illam mersionem, quae in baptismo Hiero
fieri sole exponi Illa inquit salutis aqua,&sepulchrum nobis,& mater cffecta est.& quod Solomo di dxerat de alijs,hoc in uos optime quadrat. Dicebat ille,Tempus pariendi,& tempus moriendi. De uobis dici contra potest,Tempus moriendi, & tempus generandi. nam id utrunque uno eodemque fit tempore; simulq; mors, & generatio uestra concurrit o nouum & inopinatum mysterium mos quidem non te uera morimur, non reuera sepelimur, nec uere cruci
affixi sumus,sed in imagine tantum nostra est imitatio in ueritate autem salutis assecutio:Christus uere cru ifixus est,uere sepultus & uere surrexit, & haec omnia nobis donauit, ut cum imitatione passionis
eius communicauerimus, reuera salutem lucremur.
Ο excellentem benignitatam,Christus manu ,ac pe se . t
223쪽
Ο RTHODOX. EXPLIC.&per hosce tantos dolores mihi nihil eiusmodi patienti salute conserti Nemo itaq; existimet, baptismatatum remissionis peccatorii, vertim etia adoptionis filioru sese accipere, sicut Ioanis baptisma sola peccatoru condonatione praestabat . Nos uero de Christi baptismo certi sumus,quod ita ut est peccatoru ablutio, & donum sancti Spiritus conciliat, sic & Christi passionum imaginem gerit. propterea & Paulus paulb ante exclamabat, An ignoratis dicens quod quicunque baptigati sumus in Christum Iesum, in morte ipsius baptizati sumus. consepulti ergo sumus ei
per baptismum in mortem. haec dixerat declarans quod baptismus remissionem peccatoria,& adoptionem filiorum conciliat, non autem iam ueras Chri
sti passiones imitamur, ita ut ibi passio fiat.Vt igitur discamus, quod quaecunque Christus pro nobis nostraq; salute sustinuit, uere & non apparenter perpessus est,nosque participes earundem passionum eri-cimur, iccirco accurate docens clamat Paulus, Si.n. insiti facti sumus illi, similitudine mortis ipsius, certe & resurrectionis erimus participes. Pulchre auteuocat insitos. quia enim hic uitis uera plantata est , nos quoque communione baptismi complantati sumus morti eius. Adhibe autem magna cum attenti ne mentem uerbis Apostoli. Non dixit enim, co plantati sumus morti, sed similitudini mortis. uera nanque mors Christi fuerat, anima eius a corpore separata,& uere sepultus: in nobis autem mortis quidem, & passionum quaedam est similitudo, salutis m.e.ε. uero non similitudo, sed ueritas. hactenus Cyrillus. Quae uero mox apud Paulum sequuntur uerba, Vt
224쪽
L I B E R III. O rorquomodo inquid Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita, & nos in nouitate uitae ambul
mus . eo sane tendunt, ut doceat, non minus neces.se esse nouo uiuendi genere Christi resurrectionem φimitari, quam baptismate mortem, & sepulturam repraesentare. et sicut Christus mortuus, & sepultus est, non quo perpetuo in sepulchro delitesceret, sed ut paulo post resurgens uitam gereret a priori abiectione, & mortalitate ualde dissimilem; ita peccatorum ille interitus in baptismo eo specta ut uita deinceps renatorum non quidem cupiditatum impulsionem,carnisque pruriginem sequatur,sed secundum spiritus leges informetur. Haec enim tanta baptismi uis imaginem mortis,& sepulturae Christi gerens, parum ijs hominibus proderit, qui postquam sacro fuerint lauacro expiati, nefarijs sese criminibus insecerint , turpitudinibus talaminauerint, atque sub cupiditatum tyrannidem, importunissimumque do . minatum subiecerint. Quae paulo post clarius idem
Paulus his uerbis explicat,Vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati idest quicquid peccati rationem habeo ut ultra non se uiamus peccato. Quomodo autem cohaerere inter se possitnt, ueteris hominis peccata,Christi cruci es.se affixa, & uiua in nobis perpetuo manereὸ dirutum es e, & euersum illorum importunissimum domina- Fatum,&concupiscetiam, peccati rationem nunquam eXuere, nullaque baptismatis ut,yalioruni ucsacra mentorum uirtute foeditatem istam extingui, atque 'deleri posse Quare, Κemnici, remissum illud Gimen , di condonatum dici nulla ratione potest, cu-eu ius
225쪽
ORTHODOX. EXPLIC. ius turpitudo,& foeditas in nobis adhuc infixa ha ret, & uiuit unde fuit , ut sanistissimus ille PontifeκGregorius appositissime dixerit,post baptismum sola
peccatorum cadauera in mente relinqui: quia Icili cet, concupiscentra manet nulla macula informata,& polluta. At Augustini auctoritas te sola mouet, cui hac in re repugnare nefarium ducis, & sacril gum, a cuius placitis uitaeque instituto utinam nunquam tuus Lutherus scelerate desecisset,& quam sdem illi habendam esse Caluinus a stirmauit, ei perpetuo adiunxisset. neque enim unquam uestrarii cum Ecclesia coniuctionem dirimeretis, aut hac de re esse nobis ulla contentio potuisset, cum ab Aug. sententia ut caeteris in rebus, ita in hac una nullo
modo discedamus;sed qui a Caluini delirationibus summopere abhorremus, qui illius impietatem execramur, perfidiam detestamur, non possumus illud Caluini de Augustino elogium non approbare: ita enim scribit, Neque opus est multum inuestigando laborare quid ueteressenserint, quando unuS Augustinus sufficere ad id potest, qui fideliter, magnaque cum diligentia omnium sententias collegit
Ex illo igitur sumant lectores, si quid de sensu antiquitatis habere certi uoluerint. Qv ID uero Aug. de concupiscentia, quae in I natis manet,sentiat, manifeste sane tuc aperuit,cum
multis demonstraui concupiscentiam in ijs,qui sacro sunt Iavacro sanctificati, peccatum dici nullo modo posse, nisi quia per peccatum introducta fuit, illamque post se peccatum reliquit,aut quia ad peccandum inuitat. & allectat, cuius tamen impulsi nibus
226쪽
LIBER III. Iosnibus quandiu humanus animus non paret, pecca
tor dici uere non potest. & contra duas Epistolas Pe Iagianorum; infidelium illas esse uoces asserit, in ita baptismo non auferri prorsus crimina sed ita radi, o lati
ut peccatorum radices in mala carne resideant; illo- Pelagia rum uero, qui ueram, & integram fidem colunt, fir- norum,camam esse, & constantem sententiam, baptismatis ui pitς ι .peccata non radi, sed radicitus extrahi, & conuelli. Abrasorum uero pilorum radices, quae infixae in cute relinquuntur, cum dissimiles a pilorum natura non sint, alios rursus procreare natae sunt.Quocirca, qui peccata rasa tantummodo esse aiunt, altissimis illa defixa radicibus manare innuunt,quae nulla unquam ut labefactari possintiquod clam impium sit cogitare abradi in baptismo peccata non pij, atq; Christiani hominis,sed sacrilegi,& scelerati uoces esse ar bitratur. Quod ut luculentius explicet, addit, Sed de ista concupiscentia carnis falli eos credo, liel fallere, cum qua necesse est,ut etiam baptizatus,& hoc
si diligentissime proficit,& spiritu Dei agitur, pia me
te confligat. Sed haec etiam si uocatur peccatum, noutique quia peccatum est, sed quia peccato facta est, Li -' 22 sic vocatur ; sicut scriptura, manus cuiusque dicitur, . .. .. quod manus eam fecerit. Peccata autem sunt, quae secundum carnis concupiscentiam , uel ignorantia illicite fiunt,dicuntur,cogitantur, quae transacta re-OS tenent,si non remittantur. Et paucis interiectis addit, Et ideo iam non sit peccatum, sed sic uocetur,ue quod peccato facta sit, siue quod peccandi delectatione moueatur, & si ei,uincente delectatione iustitiae, non consentiatur. Neque propter ipsum, cu-
227쪽
O R T H. o D O X. A X P L I C. ius ia reatus lauacro regenerationis absumptus est, dicitur in oratione baptizati, Dimitte nobis debita nostra scut&nos dimittimus debitoribus nostris sed propter peccata, quae sunt,sue in eius consensionibus, cum ab eo; quodlibet uincitur, quod placet, siue cum per ignorantiam malum quasi bonum placet ei. A quibus consensionibus neminem prorsus liberum reperiri mox docet Augustinus. Quod si inmemoriam reuoces, Κemnici, quoties Di. Augustianus ex illis a Christo ad orandum institutis uerbis, Dimitte nobs debita nostra. probare soleat, neminem peccati esse expertem, satis intelliges, concupiscentiam, peccatum ab illo nullo modo iudicari, cum concupiscentiam illa deprecatione minime contineri, atque comprehendi asserat, quod ipsum repetit in Epistola ad Asselium Episcopum,multisq; ostendit,praecepto illo, Non concupisces.non quidsi concupiscentiae motus prohiberi, sed uoluntatem comprimi ne concupiscentias sequatur. Perlege, Kenici, quae elegantissime scripsit idem Aug. contra Iulianum, praesertim cum saepius repetit D. Ambrosii sentctiam, in baptismo omnia mortua esse uitia, sed
corum nos curare debere quoddammodo sepulturam. Nam cum maneat concupiscentia, quae peccati ratione extincta nos tamen exagitat,& torquet,pe cati sollim cadauer praese ferre uidetur: hanc, inqua sententiam cum ornate, &subtiliter admodum ex
plicat Augustinus,ait, In hoc bello quod scilicet co-
cupiscentia cum mente,& ratione continenter gerit laborantes, quandiu uita humana,tentatio est super terram,non ideo sine peccato non sumus, quia hoc,
228쪽
LIBER III. I squod eo modo peccatum dicitur, operatur in membris repugnans legi mentis, etiam si non sibi ad illicita consentientibus nobis. Quantum enim ad nos attinet, sine peccato semper essemus, donec sanaretur hoc malum, si ei nunquam cosentiremus ad malum. Quid,quaeso dici ab Augustino potuit enucleatius quid explicatius si concupiscentiarum aculeis puncti, atque illarum stimulis, & ignibus septi,
peccatores dici, contaminati, sceleribusque infecti haberi non possunt, quandiu concupiscentiarum impulsibus non succumbunt & cedunt, quis iam cotendere audebit, cocupiscentiam,vere peccatum ab Augustino dici, atque censeriὸ Infinitum esset,& minime necessarium singula loca connumerare, in quibus idem Augustinus constanter docet, concupiscentiam peccatum nequaquam esse ; dici uero aliquando peccatum, tum quia ex peccato originali
produxit,tu in quia ad peccandum allicit,& quasi titillationibus trahit. quare nihil nos mouere debet, si offendamus aliquando concupiscentiam peccatu ab illo dici ,chin eunde habeamus sui interpretem, nobisque animi sui sensum ita aperientem, ut non Proprie peccati uocem accipiendam esse uelit, nisi cum mens illius impulsionibus succumbit, atque titillationum consilia sequitur. Qua ratione lib. S. co intra Iulianum Pelagianum, quo loco potissimum fi- s. contradit Kemnicius, concupiscentiam cum coecitate com Iulianum
dis conserens, & peccatum esse dicit, & poenam pec ς 3 cati, atque illius causam, quid tamen senserit, mox aperuit, cum ait, peccatum esse, quia inest illi inobedientia contra dominatum mentis, hoc est; Tunc
229쪽
ORTHODOX. EXPLIC. concupiscentia peccatum dicitur,quando mens cupiditatum procellis agitata, diuinam legem conculcat,sicut& coecitas mentis, peccatum dicitur, quando in Deum non creditur. Id nanque,quod proprie peccatum dici debet, non in sola impulsione, sed in actione impulsionis imperium sequente consistit, ut ex eodem Augustino abunde demonstrauimus; poena uero pecccati, cocupiscentia appellatur,quia reddita est meritis inobedientis, & causa inquit pe
cati,dicitur defectione consentientis, uel contagione nascentis. Κemnicius uero tam longe ab Aug. me te aberrat, ut multa illius congerit testimonia, quibus assirmat, cocupiscentia mala esse:ex quibus cocludit homo argutus, & disertus, in peccatis sore numerandam, neq; item illu pudet asseuerare, summam sententiae Coloniensium esse, concupiscentiam in baptismo per gratiam eredentibus non tantum remitti, ut non imp tetur ad damnationem, sed lici ut ipsa concupiscentia in st , O Da natura non sit amplius res mala , O distruens Deo: O etiam se Deus cum illa uellet in iudicium intrare, remoto gratiae umbraculo, non tamen posset reum facere aetemae damnationis . Non posisum autem satis mirari, tam esse Kemnicium acerbo odio, & praecipiti, effrenatoque furore obcaecatum,
ut non uideat, non omne malum , peccatum esse.
Quare neq; Colonieses cum cupid itatem peccatum esse negant, malam esse inficiari, neque D. Augustinum cum malam esse asserit ,:peccatum esse ullo pacto existimauisse: nam cum malum boni sit sola destitutio peccatum uero illud solii dici possit,quod nos Deo facit odiosos; quis non uidet, permulta eL se mala, quae peccata nequaquam lane Diuinarum enim
230쪽
.I I LIBER III. enim hu manarumque rerum ignorationem, stultitiam, insaniam, in malis tu numerandas ducis λ Si mala esse minime existimas, neque quae ijs oppositae sunt, animi dotes, bona dices. Cum igitur mala illa esse,negare nemo sui compos possit, ita ne insanies, ut ingenitas istas si milesque alias animorum aegrotationes,& morbos magis peccata ducas,quam corporis quasvis aegritudines, & imbecillitates ξ D. uero Augustinus, quem tu potissmiim causae pare
num asciscis,cupiditatem in ijs rebus numerat,quae mala quidem sunt, peccata uero dici nulla ratione possunt. Ita enim scribit,Tu autem, qui putas,quod . Idib. si malum esset concupiscentia, careret ea, qui ba- ορ π ptizatur, multum erras. omni enim peccato caret μ' non omni malo. quod planius ita dicitur, omni reatu omnium malorum,non omnibus malis.Nunquid enim caret corruptione corporisὸan non est malum,
quod aggravat animam λ Nunquid caret ignorantiae malo, per quod a nescientibus innumerabilia perpetrantur mala An parum malum est, per quod ii mo non percipit quae sunt spiritus Dei Θ & cum multitis probet, ignorantiam, magnum quoddam maluesse, addit. Non igitur caruerunt tanto ignorantiae malo in lauacro regenerationis , ubi tamen omnibus caruerunt sine dubio peccatis.Ex quibus concludit, cupiditatem, quae in regeneratis reliqua fit, adeo quidem malam esse, ut cum illa nobis sit perpetuo confligendum, omnem tamen peccati immunditiem sacro lauacro fuisse abstersam ,& plane dilutam; quod ipsum ijs uerbis docet D. Anselmus, fra De nulla nanque culpa, quae ante baptismum in ibE e a lis tris. :
