Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

ORTHODOX. EXPLIC.s diligentius Κemnicius considerasset,&disputationis Augustini contra Iulianum seriem aduertisset, percepissetfane,quae si illius mens, cum ait,Si gentilis nudum operuit,periclitantem liberauit,aegri uulnera uerit,ad testimonium falsum nec tormentis potuerit impelli,nunquid quia non est ex fide, peccatum est. Prorsus inquantum non est ex fide,peccatum est.quibus uerbis ne amplius fallaris, Kemnici, memineris quaeso,D.Augustinum paulo antea induxisse Iulianum humanas uires tantopere amplificantem,ut assereret,posse quidem illas nullis diuinis auxilijs confirmatas quaevis egregia,& praeclara opera,& quae omnes uirtutis numeros contineant, facile dere. quod cum persuadere ueterum Romanorum exemplis studeret, ualidissimis uero argumentis refellat, & coarguat Augustinus, omni disputationis impetu fertur ad probandum, quicquid ab homine

bene,ac studiose fit, peculiari diuini numinis auxilio debere reserri acceptum Romanorum uero, ac reliquorum infidelium opera quantumuis praeclara esse uideantur, si tamen ab infideli animo, hoc cst, nullis coelestibus praesidijs confirmato oriantur,se terata esse, ac nefaria: quae uero omni culpa carent,

magis quidem Dei beneficio in illis, quam ab illis

fieri,esse existimandum. Quae enim solius stultae, &sceleratae uoluntatis impulsione eduntur, fieri certe nequi quin aliqua propositi finis labe sint turpificata.Mala enim arbor bonos fructus edere nulla ratione potest. Quare cucta ea bona,quae ab impiis fiunt, magis quidem coelestibus subsidiis,quam impiae uoluntatis uiribus esse ascribenda,constanter affirmat,

quod

242쪽

LIBER III. quod cum quaestionis status esset, iis uerbis demum explicat, Quod si & ipsa misericordia per seipsam na Aug. .

turali compallione opus est bonum, etiam isto bono lib.contra male utitur,qui in fidesiter utitur,& hoc bonum ma- ι--3

le faciti qui autsi male facit, aliquid prosecto peccat.

Ex quo colligitur etiam ipsa bona opera, quae faciutin fideles, non ipsorum esse,sed illius,qui bene utiturmati s ipsorum aut esse peccata,quibus & bona malefaciunt,quia ea non fideli,sed infideli,hoc est stulta,& noxia faciunt uoluntate.Ex qua Augustini orati ne satis ut puto constat, illa solum infidelium opera peccata ab illo dici quae ab infid elitate,hoc est,ab Gnimo nullis coelestibus praesidijs munito, peculiaribusq; Dei subsidijs destituto exori untur. loci uero Pauli ad Romanos,Quicquid non est ex fide, peccatum est.interpretatione,quia plane & dilucide in Coloniensium censura continetur, supersedendum esse

existimavi. ii MIRARI tamen iam nemo poterit, quod tam

insolenter Kemnicius insectetur singulari pietate claram, egregiaq; eruditione insignem societatem IN su, qui dementissima quadam temeritate neque diauis quidem ipsis parcit.

- Ne ire foret terris securior arduus aether, petulanti audacia concitatus, gigantum more coe-

litibus bellum infert. nam cum splendidisti matria ueteris Ecclesae lumina, Iustinum scilicet martyrem clarissimum , Clementem Alexandrinum,& Epiphanium reserat dicentes, in lege naturae permultos fuisse iustos, qui in Christianis iure numerari debent, ita sanctissimoruin uirorum auctori-

243쪽

. ORTHODOX. EXPLIC. tate commouetur, ut illos non inscitiae modo, sed impietatis etiam condemnare, non uereatur. Qiij si uero ab omni pietate religionis tam erit alienus, quis ita mentis inops, quis ab omni humanitatis sensu tantopere abhorrens,qui tam effrenatam licetiam, tantamque procacitatem non detestetur haeccine, Kemnici,est tua erga diuos pietas; haec obseruantia , hic debitus et iustus honorὸ qui tam petulanter coelestia iura perfringis, sanctis debitum osticium , uenerationemque uiolas, auctoritatem labefactare studes, tibi habendam esse fidem arbitrarist si uiros, per quos pietas conseruata, religio aucta fides longe lateque propagata est, impietatis insimu- mulas, quid reliquum est, nisi ut apertis uerbis fidei aduersarios, pios, & sacrosanctos habeas sed da ueniam, quaeso, iusto dolori, qui uereor ne me co gerit modestiae finib is excedere. Neque enim dubiato quin si aliquando diuino beneficio respueris , apertὰ intelligas, me nunquam satis tam dementem petulantiam potuisse amplificare. Sed iam uideamus, quam merito uiros sanctissimos, atque eruditissimos reprehendas, tantoque cum furore, & insania exagites, atque contemnas, ut cum nullam rationem reddas, tibi credendum esse, sicuq olim PDthagorae arbitrere. FIDEM ueramque Dei cognitionem, fund mentum iustitiae perpetuo extitisse, nemo unquam sanae mentis dubitauit, clim si non modo D. Pauli testimonijs, sed omnium prophetarum uaticinijs, euangelistarumque monumentis confirmatum. In fide enim ueteres maioresq; nostros testimonium ira

stitiae

244쪽

. DII ALBER ii stitiae fuisse consecutos D. Paulus ait, utpote ex qui Hς iustus uiuit, & iustitia omnis excitatur; ueram rem Dei cognitionem non ex sacris tantum literis , , diuinisque oraculis, sed ex rebus etiam ijs, quae sensibus sub ij ciuntur , haberi posse , idem Paulus, ad Rom.

testatur, cum ueterum philosophorum crininina nul- c. r. . la ignorationis excusatione defendi. posse asserit,iquippe qui abdita maxime, & recondita Dei mysteria, & quae cerni corporeis oculis non possunt, per res ipsas creatas tanquam per fidissimos quoudam interpretes docere diuinum numen solet.Vt . n. in rebus creatis diuinae bonitatis amplitudo omnipotentiae, felicitatis, sapientiaeque splendor elucet, itae qui res hasce accurata circunspectione considerauci rit, diuinae gratiae lumine mentem illustrante cuius sola uis errorum omnium tenebras propulsare potest in Creatoris cognitionem uenire facile poterit.

Quare qui diuini spiritus sulgore illustrati, coelestibusque beneficijs aucti, in praeclarum illud philosophiae genus incubuerunt,ut eX.terrenis rebus coele .lestia ex humanis diuina,ex temporalibus sempite na, excreatis creatoris ipsius maiestatis amplitudi N. Lunem cognoscerent, ab inani illa Deoru in multitu- . odine uehementer abhorruerunt, unicu uero Deum,

quem assidua meditatione, totisque animi uiribus inquis uerunt, &inente , cogitationeque compi xi, & religiose uenerati sunt ; in ipso omnes suas spes collocarunt, illi perpetuo placere studuerunt, ab illo uirtutum remunerationem, officiorumque

gratiam sperarunt; illos tu, Κemnici, illa fide, Deique cognitione destitutos dices , qua tanquam ini-

245쪽

ORTHODOX. EXpLIC. H i 'M , desundametis excelletissima iustitia excitatur Z lτμι. i meministi, Dauidem dierum, noctiumque ui i ' cissitudinem, A admirabilem ordinem Dei, uoces. appellasse, quas nulla sit ta barbara, & inculta gens, id Z quae non percipere queat, atque ab illis admirabi-- lem Dei prouidentiam, infinitamque potentiam discere polust Has uoces ad homines instituendos conflatas, tam absona atque fuscas tamque inanes putabis, ut qui illis fuerit mirabiliter Dei beneficio instructus, fide tamen praeditus, & uera Dei cognitioue exornatus dici nullo modo debeat λ Non uides quanta iniuria diuinae bonitati inuratur , si ille, qui

totas uires coparat,ut in cognitionem diuini numinis ueniat, nihil corum praetermittit, quae ad hoc sunt consequendum instituta, nullum tamen possit aut laboris fructum percipere, aut a Deo gratiam cosequi Qualem uero laboris illum esse fructum ex stimabis, si neque in Dei amicitiam uenire, neque coelesti iustitia exornari possitnt Θ Ut quis cum Deo . . t arctissimo charitatis, iustitiaeque uinculo prioribus illis saeculis constringeretur, nullam aliam fidem re-Hebr. e. quirebat Paulus, quam credere Deum esse, & in-r I . quirentium se munificentissimum remuneratorem existere . hanc qui, accepta a rebus creatis disciplina, fuerint consequuti, quid est quod a iustitiae finibus excludantur ξ Quocirca aut uiam aliquam demonstres, Lemnici, oportet, qua ad ueram fidem, uigente lege naturae, peruenire homines potuerint, aut satis Dei illam notione fuisse confitearis, quam partim diuinum numen una cum natura ipsa in hominum animis impressit, partim diuino splendore illustr

246쪽

LIRER III. Halustrati, coelestibus suppetiis roborati consequi ea

rum rerum,quae sub aspectum cadunt assidua, circunspectaque consideratione poterant. Nisi forte iniquum, ferum & immanissimum prioribus illis seculis Deum fuisse fingas. neque enim diritas, atque immanitas tetrior ulla esse potest, quam sempiternis cruciatibus homines mancipare, propter fidei illius inopiam, ad quam nullus patebat aditus, &quam consequi nulla uia, nullaque ratione poterati Quod longe fiet promptius & explicatius, si ad sedem nunc fulgente Euangelio,& olim enitente Mosaica lege necessariam, animum aduertamus . Quanquam eni in plurima adhuc supersint diuina myste ria, quae in diuturna obscuritate ad hoc usque tempus latuerunt, atque sollim beatis illis mentibus, quae Dei conspectu fruuntur, explorata sunt; si tamen plurium cognitionem a nobis quis requirat, quam sint diuinis oraculis, & Ecclesiae definitione explicata, graui quidem iniuria Euangelium,Chriastumque ipsum assiciet, ut qui non omnia ad salu-l tem suis necessaria compararit, sed illos uana salutis spe deluserit: neque secus uigente Moss lege illa tantummodo sacra mysteria cognita haberi necesse erat, quae in lege, & prophetarum praedictionibus

aperte fuerant, & enodate euoluta, atque explica ta; nam quae in caeremoniarum inuolucris delitest

bant, ut non erant omnibus enodata, ita nec omni

bus erant ad cognoscendum necessaria. Quid igitur est, quod priscis illis legis naturae saeculis, & cum nodum sese diuina bonitas tam large, ac copiose essu derat, non illam Dei notitiam fuisse etiam ad salute

G g a satis

247쪽

711 ORTHODOX. Ε xyLIC. satis arbitremur, ad quam aditus illis hominibus patere poterat aut perspecta illa habere, ac credere

astringerentur , quae neque Deo aperiente acceperant , neque studio consequi, neque labore comparare potuissent impossibilia enim in obligationem cadere ferus. solum, teter humanitatisque hostis quispiam poterit existimare. Fuisse quidem Christi cognitionem omnibus ante saeculis ad salutξ necessariam, quan uis obscuram, & inuolutam, fateor, sed qui diligenter considerauerit, quam late pateat Dei prouidentia,&quanta cum uigilantia prouideat rebus humanis, satis intelliget, humani generis per Christum redemptionem in diuina procurati e implicatus abscondite conti ineri.Quare qui hanc Dei prouidentiam perspectam habebat,& exploratam,simul sane intelligebant, nihil Deum praetermisiarum ut homines sempiterna selicitate perfruerentur,atq: ita non prorsus ignorasse, Christum Iesum Crucifixum, dicendi sunt , etsi rationem , quam Deus es et

initurus humanae salutis curandae,compertam minime habuissent.Si igitur illa fides,&quam ille status, uitaeq; conditio serre poterat, Dei cognitio satis erat ad s alutem, profecto si cultum si pietatem , si religionem aduersus Deum illi adiunxissent,atq; que summum esse bonum intelligebant , totis animi uiribus dilexissent ad illius uirtutis praestantiam, quam contemplatione admirabantur, imitatione quam marime possent, accedere conarentur quod uberimum

philosoph iat fructum dixit Plato leges, quas recta ratio praescribi quoad eius fieri posset, conseruassent, ad illius normam omnes uitae rationes instituissent

248쪽

.6 1 L I B E R III. ' o Dyneque ossicia unquam deseruissent, nihil est certe, quod iustos illos fuisse dubitemus . Quod qti idem

mihi docere uidetur D.Paulus,Si enim illos,ait, nullam excusatione esse habituros, qui cum ex procre t tis rebus abunde satis in Dei cognitionem diuino beneficio deuenissent illum tamen non sicut Deu ni glorificauerunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis; innuere sane uidetur, excusationis illos plurimum habituros, qui quam de Deo, & de ossicio animo persuasionem habuerunt, cultu, pietate,religione 'morumq; integritate, quoad eius fieri potuit expresserunt: atque adeo tu stitiam Dei, nequaquam in iniustitia detinueruntsed quae iusta,& pia esse ducebant, iuste, & religiose cxecuti sunt. Pruere item sapientes illos habendos esse innuit, quo- ' irum cor non usque adeo fuit obtenebratum, ut uero a Deo, quem cognoscebant, repudiato, immundissimis quibusque animantibus diuinos cultus, honores,i; deserrent,immo illum sollim,quem uerum esse Deum diuino beneficio persuasi erant , pie uenerati debitisq; honoribus ae cultu studiose prosecuti su et i, tantummodo placere perpetuo studuerunt. Si . nanque quorundam impietas , nefariaq; scelera cauera Dei cognitione coniuncta iustam occasionem diuinae indignationi ,promeritaeq; da nationi dederiit, quid est,quod alioru pietas,& religio, cu officio copulata,Dei clementiam non prouocauerit, illum que ad miserendum allexeritξ Quare, Kemnici, nisi nunc demum ad Manichaeos uelis deficere; confitearis necesse cst cum Epiphanio , cui Virtam ignomiuniam inuris, sine lege Mosis,& Euangelica nobis

249쪽

ORTHODOX. EXPLIC. per Iesum Christum data , sola lege naturae permultos suisse Dei gratia iustificatos,& saluos.cum praeser tim ipse id probet Abelis,Enochi,Iobi, aliorumque sanctissimorum Patriarcharum exemplis, qui plurismis, atque amplissimis suerunt diuinae liberalitatis muneribus aucti, diu inmi; cognitionis luminibus illustrati. Neque dubito quin multos ex Philosophis

in horum numerum aggregare potuisset, qui nunquam curuauerunt genua sua ante Baal,quod tamen faciunt Iustinus, & Clemens, quos, ut uideas quam immerito calumnieris,paulo magis aduerte illorum mentem,diligentiusq; introspice.

31 Iustini priorem Apologiam considerate te Iuninus gerit satis perspicie minimὰ quidem existimauisse, primψA' Christum Iesum uerum hominem humani generis pqlta' redemptorem, admirabilemq; illam diuinae humanaeq; naturae arctissimam copulationem, ex quibus una,&eadem persona,Christus scilicet,euasit,ueteribus fuisse Philosophis compertam, cum dixit,Socrari non fuisse Christu prorsus incognitum, sed diuinam solum ipsius naturam spectasse, ob quam Christus Dei uerbum Deiq; sapientia, perquam omnia facta sunt, dicitur. Cum enim Dei sapientiam, quae in rerum procreatione, & administratione maxime splendescit, perspectam Socrates habuisset, illiusq; esse humanam rationem,qua honestum a turpi, ut tutem a uitio discernimus,quandam scintillam minime ignorasset,Christum etiam hoc est, Dei ac nerbum cognoscere quodammodo uidebatur, qui uera est Dei sapientia.Quare eodem in loco Iustinus

at Philosophos ideo pugnantia saepe docuisse, neq;

exactam.

250쪽

D LIBER III. Iao exactam uirtutis rationem comprehendisse : quia non integre mentem illam diuinam, seu uerbum Christum perceperunt. eodemque prorsus modo

de Christo loquitur in Apologia ad M . Antonium

Pium . Nam nequis existimaret. omnes. qui Christi aduentum aetate praecurrerunt, omni culpa c

ruisse, quippequod disciplinam a Christo accipere non potuerint,quae sola perfecta uirtutis, iustitiaeque ornamenta tradi est, Christum primogenitum Dei didicimus, eundem mentem esse demonstrauimus, cuius totum humanum genus est particeps, &qui cum ratione uixerunt Christiani sunt, etiam sino nouisse Deum existimati sunt. Quales apud Graecos fuerunt Socrates, Heraclitus,aliiq; similes; apud Barbaros Abraha,Ananias, AZarias, Misael, Helias,& multi alij,quorum nomina, & res breuitatis causa nunc non percensebimus. itaque & etiam illi,qui ante Christum natum sine ratione uixerunt, , &inimici Christo erant, & sectatores rationis Christiani,sortes, & imperterriti permanserunt. Haec Iustinus. Quare non eos hic appellat Christianos, qui,

Christum uerum Deum, ac hominem cognoscunt,

sed qui legem, quam Christus docuit, & quam Dei

uerbum, ac sapientia humanis animis simul cum natura infixit, studiose seruant. quae, si impia ducis Kenici etiam impium dicas necesse est, naturalem lege ab aeterna illa & incommutabili lege prosinam fuisse, atque per Christum Dei uerbum, &sapientia inhumanis esse mentibus impressam, atque consigna tam . Quare illos Christianos appellat Iustinus, qui hanc naturae legem, quam Dei sapientia ac uerbum hominum

SEARCH

MENU NAVIGATION