Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

ORTHODOX. EXPLIC. lis erat, post baptismum arguitur, quanuis ipsa cor ruptio, & appetitus, quae su ni poenae peccati, non statun in baptismo deleantur, nec ullum illis imp tatur delictum, post baptismum, nisi quod sua uoluntate fecerunt. unde apparet quod corruptio,& mala, quae fuerunt poena peccati,& post baptismum remanent, non sunt per se peccata. sola nanque est per se iniustitia peccatum, & illa,

quae sequuntur iniustitiam , propter suam causam iudicantur peccata , donec ipsa remittantur, nam si peccata essent, in baptismo delerentur, in quo omnia peccata in sanguine Christi lauantur. H

ctenus Anselmus. In aeternos uero ignes cum n

mo a iustissimo & integerrimo Iudice Deo detrudi possit, nisi sceleribus sit contaminatus, & infectus, qui illis caret, &diuini spiritus coelestisq; iustitiae est muneribus abunde exornatus, nihil hercle est, quod Dei ultionem iure, ac merito uereatur. Quamobrem scite admodum, & religiose Coloni ses Patres docent, solis cupiditatum aculeis incitatum, haud quaquam esse diuinae ultionis reum, quae in solos nefarios,&sceleratos animaduertit.Id quod non modo diuinam gratiam I & misericordiam non dei jcit,sed mirum in modum extollit,& erigit, qua tam abunde peccata nostra deleuit, ut nullo diuinae ultionis metu tangi merito possimus, quandiu iustistiam,& innocentiam a Deo nobis largiter donatam farctam tectam conseruabimus.Quod D.Augustinus uoluit significare,cum saepius ait, concupiscentiae reatum in baptismo prorsus extingui, hoc est, ita ratione peccati spoliari, ut iam nequeat hominem facere

aeternae

232쪽

' . i l l IL I B EORVI D iii aeternae damnationis reum , quandiu illius suasionibus libera uoluntas non obtemperauerit,eiust cesserit impulsibus. r utiri IN 6. Axiomate carpit Κemnicius Colonienses, quod arbitrentur duram esse atque adeo , Ibξον Non hem ij sententiam asserentis,opera non renatorum quantumuis speciosa esse uideantur, inter pe cata recensenda fore, atque hanc esse contendit D. Aug.mentem,libro praesertim q. contra Iulianum Pelagianum c. 3.

x R E haec; quae a Kernnicio in quaestionem uocatur, controueria est,&dissensionis plena inter docti si mos,no recentibres modo, sed antiquissimos Theo i ii

logos. quidam enim omnes eoru hominii, qui a uera odii Dci cognitione ualde sunt alieni, cogitatas actiones, i& cosulto susceptas italdeij sunt', ut peccato nulla ua care arbitretur.Alij uel nulla horti homum uirtute uera esse, perfecta, oniniq; ex parte ab sol uta atq; deo aeternis pramaiss dignatisco fitentur qui de posse tamen aliquando humanas uires generalibus taltim auxilijs fultas,& sustentatas omnem peccati turpitudinem uitare arbitratur . Quae hac tanta in re fuerit

Augustini sententia, paulopost aperiemus. Diuus tamen Prosper maximus Augustini assectator, clim ho Prosperrum hominum actiones, quas prae infidelitate refer- 3 re in Deum non possitnt nil illis prodesse asseruisset, Plurimum etiam obesse, his uerbis testatur. Eiqii id dico,nihil eis profuerunt,immo etiam nocuerunt,dicente Apostolo omne, quod non est ex fide, pecca-Tum cst .non diΣit omne, quod non est ex fide, nihil est, sed dicendo, oinne,quod non est ex fide, peccam .

233쪽

i: 1 ORTHOD O X. EXPLIC. tum est, declarauit, quod omnia bona, aut ex fide, gesta uirtutes sunt,quae profecto iustificant, aut si nofuerint ex fide, non sunt aliqua bona credenda, sed

uitia, quae no iuuant suos operarios sed condemnat inflatosq; praecipitant atque a finibus aeternae salutis eliminant. Cum Prospero uero ut multi cosentiunt, ita plurimos ab eo dissentire & Κemnicius confit turμ satis,ut spero, ostendemus. Quare circumspectissime sane Colonienses Patres censuram ita temperarunt, ut non impiam Mon hemij sententiam aprpellarent aut cu in E cclesiae sensu sed cum uera,& co, muni huius tempestatis doctoruin sententia pugnarre dicerent.Tridentini uero Concilii decretum cum sub P anathemate in eos animaduertit, qui opera omnialo Teriis ante iustificationem facta, peccatum esse dicunt, LuMF.6. theri, Melancithonis, Buceri caeterorumq; huius fa- βο-7 ctionis hominum insaniam comprimit, qui non si lii in infidelium opera,peccata esse censebant, sed ut iustitiam extollerent, ita naturam deprimebant, ut neque ullo coelesti beneficio exornari posse, quin prius iustitia insormaretur, neque ab ea quidquam, quandiu iustitiae esset expers, emanare non sceler tum,atque nefarium dictitarent.Quod quam sit,&a, communi Ecclesiae iudicio, & a Diui Augustini sententia alienum,satis intelliget,qui animo,ac ratione

lustrauerit loca illa, in quibus non semel Augustianus praedicat mirisq; laudibus effert,permulta scele, g ti oratorum opera, neque quicquam in illis criminis a n A gnoscit:& praesertim perpenderit,quae hac de re u noritis Oli atque altero loco scribit.Ab hac igitur Lutheri ins rei a. nia cum non longe absit Monhemius, qui non tam diuinae

234쪽

LIBER II I. II adiuinae cognitionis quam iustitiae defectui hanc fide carentium peccandi quasi necessitatem ascribit, ut ex ipsius quinto dialogo luculenter constat, merito sane hoc Concilij decreto Colonienses usi sunt, ut tantam hanc delirationem reprimerent.Cuius sacrosancti Concilij auctoritatem cum ΚemniciuS proteritμ proculcat, facit id quidem uasre, & latronum, profligatissimorumq; hominum more, qui crucem, quam scelerum conscientia uerentur, ut supplicium infandum,crudele,&ab humanitate longe alienum

procaciter execrantur, et eiectum cupiunt. Haec uero Concilii Tridentini integerrima definitio,quam sit diuinis uerbis, quae solum a nobis illorum adue sarij expetunt, contentanea,planum faceremus, nisi quam longissime ab instituti nostri ratione abscedere uideremur.

V T igitur ad incoeptam disputationem reuert mur,quo genere infidelium opera censenda sint, nodu est ab Ecclesia sacrisq; Concilijs ut arbitror d finitum: sed quemadmodum cuique liberum est opinari,ita multis, magnisq; rationibus Coloniensiu . . sententia sapientissimis uiris uera,&sana uidetur, quae non ita humanas uires extollit, ut statuat, generali solo,lateq; patenti Dei auxilio, quod rebus om-uibus,quae natura constant, pro cuiusque natura co- .mune est,praeclaras,omni , ex parte absolutas actiones suscipi ab homine posse: sed peculiaribus diuinae bonitatis subsidijs opus esse docet ut omni turpitudine careant uirtutisq; nomen mercantur, quanuis sola moralis philosophiae trutina examinentur. MQuod Diuus Augustinus ut multis in locis a Colo ira Iusianiensibus num c. 3.

235쪽

ORTHODOX. EXPLIC. niens bus recitatis asserit, tum maxime ubi in hae uerba loquitur, Quanto inquit tolerabilius illas, quas dicis in impijs esse uirtutes diuino muneri potius,quam eorum tribueres tantummodo uolunt

ii licet ipsi hoc nesciant donec si ex illo sunt praedestinatorum numero, accipiant spiritum, qui ex Deo est, ut sciant, quae a Deo donata sunt eis.quum uero in omni humana actione generale Dei auxilium necessario includatur impiorum autem uirtutes non m rum uoluntati, stil divino beneficio ascribendas esse Augustinus ait,satis indicat, peculiarius quo, dam illud esse,& non idem auxilium,quo in uniuersis actionibus omnes utimur. Verum & si fateamurcos,qui a vera, & expressa Dei cognitione alieni s st

diuinis praesidi js peculiaribusq; subsidijs indigere,

ut opera faciant Ois culpae uacua, minime tame arbitramur, ous illorii actiones cosulto, & cu deliberatione susceptas,peccata esse.Neq; .n. Dei ignoratio ita natura, mctcq; euertit, ut neq; boni quicqua cognoscere,neq; quae agnoscit,prosequi diuinis auxilijs su. g. De bleuata possit. D. enim Aug. postquam multis desti itη, ζt monstrauit,illa Pauli uerba,Gentes,quae legem non

ri,' habent, naturaliter quae legis sunt faciunt. de hs es se homibus intelligenda, qui ad Euangelij lumen

non ex Mosis lege, sed ex gentibus asciti, naturam habent per Christi gratiam resarcitam, & reparata, addit, Veruntamen quia non usque adeo in anima humana imago Dei terrenorum affectun Iabe detri

ta est,ut nulla in ea uelut lineamenta externa remanet. scrint, unde merito dici possit, etiam in ipsa impi tate uitae suae, facere aliqua legis, uel sapere,& hoc est

236쪽

. D L I B E. R O III. Ir3l est quod dictum est, quia gentes, quae legem non habent, hoc est, legem Dei, naturaliter, quae legissiint, factu ut.& quia huiusmodi homines ipsi sibi sunt lex, & scriptum opus legis habent in cordibus suis id est non omnino deletum est quod ibi per imaginem Dei cu crearetur impressum est.Nas ad Socratem, Platonem , Philosophorumqtie omnium facile principem Aristotelem & caeteros antiquissimos philosophos animum aduertamus, praeclaros illos quidem suisse uirtutum magistros, facile intelligemus. neque enim uirtutes nudas, omnibusque insignijs destitutas tradiderunt, sed ijs ornametis, quae Graeci nostri uero circunstantias uocant, ita decoratas, ut sine illis uirtutes dici minime posse, sapienter, & copiose docuerint. Cum igitur ij tum intelligendi ut, & efficacitate ducti,tum maxime di mi uino lumine illustrati, apertam ,& abditam multa-

rum rerum ueritatem percipere, ad uirtutumque uel Aram rationem penetrare potuerint, non uideo quare non cadem possint coelestibus adminiculis confirmati studiose exequi, quae uere intellexerunt: citin praesertim humana mens quan uis uera sit,& integra

diu ini numinis cognitione destituta, capax sit coel stium auxiliorum.Quae & si non ualeant ad homines iustificandum, neque ut opera talibus auspicijs facta aeternae sint felicitatis digna, quae recta in Deum fide tanquam firmissimis fundamentis excitatur, ta- men ad peccata evitanda plurimum momenti habent, ut ex D. Augustino discimus, qui haec Dei auia i

xilia saepius comparat cum muneribus, quae Abra-

ham dedit filijs concubinarum, ab haereditate Isaac D Ff ualde, u

237쪽

e. a.

Hier. in

Isai. c. a 9.

Lib. de patietia, co. 6. .lib. contra Iulium .

ORTHODOX. EXPLIC. ualde dissimilibus, quam & si ille solus adierit, nothi uero, & ex concubinis suscepti filij , tam illa,

quam patrijs laribus fuerint expulsi,suis tamen muneribus non prorsus caruerunt. Quanuis igitur ii,

qui fide a Christo geniti charitate aluntur, & sustenratur , Isaac personam gerant, quibus coelestis haer ditas debetur, reliqui tamen, qui & a uera Christi cognitione alieni, & uarijs sunt sceleribus implicati, & si ut nothi & spurii filii exhaeredes sint, & a paterna domo extorres, nihilominus liberalitate patria utuntur,diuinisque beneficijs non semel augentur, quibus opera efficere possint nulla culpa coni minata , sed egregia laude digna: fuisse tamen me cedem harum uirtutum longe disparem illi, quae Christianis uirtutibus est praestituta , luculenter eseplicat D. Hieronymus in Aggaeum prophetam.Christianarum enim uirtutum praemia, aeterna inquit esse, & plane diuina; reliquarum uero omnium in ilia,&quae simul cum tempore intereunt: nam cum ui tus sterilis esse minime possit nulla profecto suis praem ijs destituetur unquam. Quare D. Augustinus Romanorum uirtutibus tam late pates imperium ascribit, & D. Hieronymus, nihil, inquit, ethnicos boni fecisse, quod absque mercede Dei iudicio praeteri rit, qua & si dim uiuerent nunquam donarentur, in praemiorum certe loco numerandum ducit D. A gustinus, quod illi in tartara detrusi mitiora pers rant supplicia, qui officium in uita coluerunt atque ita quan uis, ut ex Paulo accepimus, praeclara Op

ra nihil illis prosunt, qui nullis sunt charitatis Orn mentis illustrati, ut summa, atque sempiterna selia citate

238쪽

LIBER III. II citate perfruantur, plurimum tamen prodesse ad extremi iudicij tolerabilius supplicium subeundum, saepe Augustiniis asserit. Atque adeo cum sine fide impossibile sit quenquam Deo ita placere, ut sempiternis coelestibusque pretem ijs assiciatur, non tameomnia fide carentium opera illi ita displicere existia . - . mandum est, ut crimina sint cruciatibus, suppli-

cijsque digna. Qui uero Augustini diuersa loca diligenter contulerit, satis, ut puto, intelliget, illum

censuisse tum post naturam deprauatam,cupiditatibusque infectam, nullum opus persectum, & absolutum edi ab homine posse sine peculiari Dei auxi .lio: tum uero eorum hominum opera, qui fidei lumine sunt destituti, peccata ut plurimum esse, non

tam quidem , quia ab impio animo fidei , Christiq;

cognitionis experte prosecta sunt, quam quia non omnium conditori Deo, sed inani gloriolae peculiaribusque commodis ,& uoluptatibus seruiunt. Na h. cum uirtus non solo ossicio,hoc est, actione ipsa, sed rii 1

fine etiam constet, qui praeclaram actionem in prauum finem dirigunt, turpiter sane labuntur,ac e rant. Raro autem cum eueniat, ut qui Dei cognitione non sunt exculti, tepuralibus comodis no indubgeat,& uulgi opinioni deseruiat,raro etia actiones suscipere possunt Ois culpae expertes. Quocirca cu D.

Aug. probasset,oficia sine fine,uirtutis dici non pos . lib.

se addi Proide uirtutes, quae carnalibus delectatio . contranibus uel quibuscunque commodis, & emolumen- IM, 3. tis temporalibus seruiunt,uerar prorsus esse non potisunt.quia uero tales fuisse Fabritij,Reguli Fabij, caeterorumq; Romanorum uirtutes paulo post asseruit, F s a uirtutes

239쪽

D ORTHODOX'. EXPLIC. Aug. lib. uirtutes appellari nequaquam posse cotendit.Quod de ci*i luculentius alibi explicat, & confirmat Marij exem- ε i' plo.qui Virtuti, & Honori phanu dicauit , quo iacto non obscure declarauit uir laudis auidissimus , Romanos nullum alium uirtuti finem, quam honorem Aug. de praestituisse. Quare non quidem inficiatur Augusti- Diritu, ct nus, aliqua infidelium opera uirtutum nomine di-i gna esse cum saepe doceat nullum esse tam sceleratu, 'R -' & impium uitae genus, in quo non possint quando lialiqua bona opera reperiri. neque illorum actiones, quae nullo absurdo fine contaminantur, omni culpa uacare denegat.Nam & si infidelis ines illas in Deu quem ignorat, reserre nequaquam possit,in maxima tamen Dei gloriam illae cedunt,quae nulla sunt turpitudine inquinatae.Sed quoniam rari admodum infideles sunt, qui temporalia, inaniaq; commoda studiorum suorum finem non constituant,virtutum Ose ut . de ficia ab illis facta, peccata appellauit Augustinus. spiriιμ, t quod uoluit significare cum libro de Spiritu, & lite - , ς δ' ra,ait, permulta esse opera,quae secundum ustitiae re- 7' gulam non modo non uituperare possumus, sed etiam erito laudare, quanquam si discutiantur quo fine fiant uix inuenientur,quae iustitiae debitam laudem,

Q. lib. defensionen ue mereantur.Quae uero ratio Augusti 19 deo' num impulerit,ut diceret uirtutes,quae nulli rei ser-μως ςi uire uolunt, ueras minime esse, satis aperuit in libris de Ciuitate Dei,chm ait, illas esse arrogantiae fastus que plenissimas quare eum inflata atq; superbae sint, non uirtutes,sed uitia dicendas esse. A T praeclara illa facta,quae nulla finis turpitudia ne inquinatur,etsi uirtutis nomine ac laude digna cE

240쪽

LIBER III. II

stat Augustinus,&ab infidelibus diuinis auxili js adiutis atque subleuatis quandoque suscipi posse non

inficietur, persectas tamen, & cumulatas uirtutes illas sollim dici posse arbitratur,quae ad sumam,& Sepiternam selicitatem uiam muniunt. Quod alibi ex Aug.ls. peruulgata illa apud omnes Philosophos definitio- . contrane, Virtus est animi habitus naturae modo rationi* 'consentaneus. ad hunc modum probat. Cum beatis tudinis cupiditas sit in animis hominum a natura insta atque innata, nihil certe humanae naturae magis est consentaneum,quam illa omnia, quae ad beatitudinem comparandam plurimum ualent: unde efficitur, minime ueras uirtutes illas esse existimandas, quae ad consequendam felicitatem nobis fide promissam,nihil conferunt. Quare saepius eodem capite inculcat, in solis iustis p ijsq; hominibus uirtutem reperiri.Quo fit ut cum Augustinus no semel affirmet, Aug. lib. extra ueram Ecclesiam, ueras uirtutes roperiri nequa deriti quam posse,iamen doceat, nullo modo uituperanda x esse, immo mirum in modum laudandam schismaticorum, haereticorumq; hominum animi magnitudine, inuictamq; tolerantiam, qui aeternar geennae metu consternati, pro Christi nomine quae uis subcunt, supplicia. cuius calamitosis perpessionis & si sempiternum fructum percipere impij ,&scelerati homines non possint, neque ad felicitatem,quam exoptat, consequendam quidquam momenti habeat, ac proinde nec persectae, ueraeq; uirtutis nomen mereatur, uirtus tamen est merito nuncupanda, luia cum nulla sit praepostera atque peruersa circunstantia inquinata,peccatum dici nulla ratione potest.Quae omnia 4 - si di-

SEARCH

MENU NAVIGATION