Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

ORTHODOX. ExpLIC.cet,iustus non est, esse autem iustus tum denuo inci pit,cum peccatum deletur per poenitentiam, & abraditur.Quod si leuiora illa & minutiora peccata iusti tiam non delent, sed a sanctissimis uiris admitti satiua iustitia possunt, hoc est,si illi,qui solis erant minutis peccatis contaminati, iusti esse nunquam desi

runt, non uides,Κcmnici,peccatorum mortalium,ac

uenialium distinctionem ex natura rei,& non ex pinitentis animo proficisciὸ cum illa iustitiam,& charitatem expellant prorsus, haec uero cum charitate iungi recte ac copulari possint Vnde fit, ualde esse D.Augustino familiare asserere, iustos peccatis qui dem omnino carere nullo modo posse, atq; nunquanon uere dicere, Dimitte nobis debita nostra. iustistiae tamen ornamenta minimc ab ij cere, peccata au

tem illa,quorum necApostoli qui diuini Spiritus e rant praesidijs confirmati, neque sancti uiri, qui Dei legem studiose colucrut, expertes erant,uenialia CC. se leuiaq; ista de quibus agimus,saepe idem August. Hieronymus, caeteriq; sancti Patres docuerunt . Illa uero Dauidis uerba, No enim qui operantur iniquitatem, in uijs eius ambulauerunt. de atrocioribus criminibus,quae mortalia dicuntur, Augustinus ducit esse intelligenda. Idem quoque infirmitatis, ait,& imperitiae peccata,venialia esse, malitiae uero mortalia, quae bonitati diuinae aduersantur. Quis uero non uideat,hoc discrimen ex re ipsa magis, quam ea animo poenitentiam conseruante existere ξ Hinc D .Hieronymus, multum interesse arbitratur, inter

siue delicta, peccatorum esse quasi initia , cum scilia

262쪽

LIBER III. Iasset cogitatio tacita subrepit, etiam ex aliqua parte conniventibus nobis, necdum tamen nos impulit gd ruipa.Haec uero quis peccata esse, quavis leuia ac ueniatia negetὸ at o -τίας siue peccata, integra esse,& cosunt ata diuinae legis transgressione miseranda animi ruina censet. Quod si attente cos deraueris, Nemnici, quam sint diuersa atque seiuncta peccatorvm initia a finis usi inchoata,imperfectaq; scelera a persectis, & quantum inter se distent nutare & turpi er corruere,quasi quodammodo labare, & imiserabiliter concidere,satis quidem perspicies quam tu piter errent, Caluinus, atque reliqui Omnes, a quibus didicisti uenialia peccata & mortalia, no rerum naturis,sed poenitentis animo differre. Q, o 'D nisi tam esset notum & manifestum, ut in quaestionem uocari nullo modo posset, nunquam profecto Martinus Bucerus,acerrimus,& pertinacise simus praeceptoris tui Martini Lutheri propugnator, tantum operae & laboris posuisset, cum ut doctorem suum ab hac tua opinione tanquam ab insigni quadam ignominiae nota, & impietate uendicaret, tum ut demonstraret, hac in re a nobis, id est, a communi totius Ecclesiae consensu nunquam dissensisse.Nam,

cum tria peccatorum genera enumerat Buc crus,

Peccatum scilicet ad mortem id est irremissibile pro

quo Ioannes prohibet nequis oret: Mortale,& Veniale,mortale docet in eo conuenire cum ueniali,quod uti unq; meritum mortis infert .Nam, quandiu quis uenialibus fuerit inscctus,& contaminatus, non poterit Deo plene frui,quia coelestem ΙHierusalem nisi poteris com)tgMisaxum ingredi: diffine tamen Ιi 1 inter se

Eucerus

263쪽

ORTHODOX. EXPLIC. inter se, quia mortalia a regno Dei excludunt pro sus, dum peccare homo non desinet,uenialia uero remittuntur, quantiis imos illis sit implicata & circumretita, at peccandi animum non dimittat prorsus et ab ij ciat. Hoc uero quantum disserat a commentitia illa peccatorii disserentia,quam a Caluino accepisti'

non ita esse caecus poteris, quin clare uideas.Ne uero suos acchi sare Bucerus uideretur, ait,ideo peccata omnia a suis mortalia appellari,cum quia meritu mortis omnia inferunt, tum maxime ut piorum hominustudia, peccati terrore uehementius incitata,Christo plenius sese addicerent, iustitiaeq; amore magis ac magis infamarentur.putauit enim uir egregius, suis

praeceptoribus noui Euangelii institutoribus integrum sere,pietatis gratia mentiri, & insigne esse Euagelicae charitatis indicium, quos ueritate no posset, mendaciorum multitudine ad sua studia adducere. I cccnim ueteri Ecclesiae incognitum Euangelium, tam est ueritatis inops,ut necesse habeat mendaciorum auxilia sibi adiungere. haec igitur cum sit de peccatis uenialibus non modo sanctorum Patrum, sed eorum,qui Luthero adprime studuerunt, sententia, Κ cmnicius ingenti flagrans calumniandi libidine,a suis maluit dissidere, qua cu Coloniesibus aliqua ratione consentire,quos Iebusitica peccora uocat, oin

niumq; ignorantissimos esse dictitat quia fundamenta inquit huius, qua de agimus distinctionis non intelligunt.Sed cum illorum causa cum sanctis Patribus non possit non esse communis, no est quod tanta procacitas illos mouere debeat.

SED uir emunctissimae naris cui Scholastica om

264쪽

LIBER III. Ia7nia foetent, sanctissimi Bonaventurae, &D. Thomae hac de re doctrinam,serre nullo modo potest.irridet enim D. Bonaventuram, quod dicat, de peccato ueniali per se, non necesse este poenitere, sed tantum quia praeparat ad periculum; peccatum uero origi nate arbitretur, debere quidem homini adultae aetatis displicere, non tamen necesse esse, ut propterea conteratur. Quod uero ad uenialia attinet, si Κemnicius tantum illud discrimen peccatorum mortalium, & uenialium, quod abunde explicauimus,

teneret, minime quidem ueram istam& ualde a commodatam Bona uenturae dentetiam irridendam ex illimaret. Cum enim egregius hic doctor docuis- tura. Σ.set, peccatorum illum dolorem, quem contritionem sent. voca Inus, ita Oportere omnium esse maximum, ut malit poenitens, omnia animi& corporis incommoda perpeti, quam sese sceleribus contaminare, id appositissime ex charitate, cui peccatum aduersatur, ostendit. Nam sicut fieri nequit, ut qui charitate

exornatus est, D cum prae caeteris rebus non diligat, ita neque contritio, qua amissa charitatis ornamen ta recuperantur, uocari ille dolor potest, qui non ita mentem occupat ac polsidet, ut reliqua mala minima prae peccatis iudicet. Cum igitur, ut de inoi strauimus, uenialia peccata, charitati non aduersentur, neque illaein a mente exigant, atque expellant, sicut mortalia, neque contritio quidem, quae poenitentia uocatur, illis ita est ad salutem necessaria,

qui uenialibus tantum sunt culpis infecti, sicut ijs, qui mortalibus sunt sceleribus turpificati, cum haec charitati repugnent prorsus, illa uero consistere cu

charitate

265쪽

ORTHODOX. EXPLIC ..charitate simul possint. atq; adeo, sicut crimina, qua uenialia uocantur, leuiora sunt & minutiora, ita leuioribus remedijs ab illis nos uindicari atque liberari necesse est, mitioraq; ac breuiora supplicia sint

illis in futuro saeculo constituta. Quia uero eX D. Augustino idem Bona uentura luculenter docet, tant pere humanas mentes uenialibus peccatis obrui aliquando posse , ut in mortalia quodammodo impellant; ait Oportere aetii tum , animi languore, M disque omnibus a mente illa propulsare, non secus atque omnes illas occasiones praescindere , quae in grauissima scelera apertamque ruinam praecipitare animam possunt. sed, cum Κemnicius praeiudicata quadam opinione caecus omnia peccata, mortalia ducat, minime mirum uideri debet, si piam hanc ualdeque disertam D. Bona uenturae mentem, impiam atque rudem iudicet. Quod uero ad origin lia peccata attinet, nihil est,quod D. Bona uenturae,

immo doctorum omnium ueram & praeclara sententiam longa oratione confirmare, aut exornare cogia temus. si enim nudas illius rationes proponamus,

non dubito, quin omnes in eandem sententiam facile trahant, quarum haec fere est praecipua. Cum medicinae, morborum generibus respondere debeant, poenitentia uero no nisi deliberata uoluntate & propria operatione suscipiatur,illis profecto peccatis accomodata medicina erit &necessaria, quae propria

operatione, atque uoluntate suscipiuntur. origina, te uero peccatum cum non fuerit propria uoluntate,

sed Adami arbitrio admissum, ut demonstrauimus, illa profecto medicina sola illi erit necessaria, quae aliena

266쪽

LIBER III. Ia aliena etiam uoluntate adhiberi potest, qualis baptismus est, qui vagientes adhuc infantes originali crimine liberati poenitentia uero quae propriam Operationem necessario exigit etsi originali peccato adhiberi possit, qui tamen necessariam esse ducit; originalis peccati naturam non satis perpendit. A et sanctissimi Thomae Aquinatis acerbior multo, & seuerior censor est Κemnicius. na illius sententiam his uerbis refert puderet enim me uehementissime, tantam impietatem meis explicar: Thomas dicιt, uenialia sunt reparabilia sine uirtute diuina , O disputat quam facitimis remedijs curentur,ut non opus sit contritione,non fide apprehendente Christum, sed tantum asyersione aquae benedicLe, benedictione

Epistopali, similibus nugis. Haec uero quam longissime a D. Thomae sententia absint, neminem latere posse existimo, qui in illius fuerit doctrina uel mediocriter uersatus. Cum enim illius scripta sint non minus excellentissimae cuiusdam modestiae exemplum , quam praeclarae eruditionis uberrimus fons & staturigo, tum nulla in re magis uersantur, quam in diuina bonitate, uirtute, gratia, potentia & maiest re amplificanda, cui omnia docet bona referri d bere accepta. Quarc qui haec Κcmnicii uerba petulantiae plenissima legerit, mox intelliget, nihil magis a D. Tho. pietate, modestia, egregia doctrina, &uerbis abhorrere. De uenialium uero peccatorum condonatione,cum multa praeclare disseruerit in tertia parte; illam sane diuina gratiae atque uirtuti maxime tribuit, cuiussententiam , quam potero breuissime, aperiam. Tertia '' PRINCIPIO ' docet D. Thomas, OIa peccata P. q. 87.

267쪽

tribulatum per poenitentiam.Vt uero D.Tho.sententia magis pateat, illu loquentem audiamus. Vnde sequitur inquit quod ad remissionem peccatorum uenialium requiratur qnaedam uirtualis displicentia,puta cum aliquis hoc modo fertur secundum affectum in Deum,& res diuinas ut quidquid sibi occurrere quod eum ab hoc motu retardaret, displiceret ei & doleret, se commisisse, etiam si actu de illo non cogitaret. Quod tamen non sufficit ad remissionem peccati mortalis,nis quatum ad peccata oblita post

diligentem inquisitionem.Hactenus D.Thomas. H AE CC I N A sunt Κcmnici, existimantis peccata uenialia esse reparabilia sine uirtute diuina, neq; opus esse fide apprehendente Christum in charitatis ardore, in animo diuina dilectione aestuante, nullam tu inesse diuinam uirtutem putas iis diuinardi tIectionis flagrantissimis motibus fidem esse coniun- ctam pernegabis)sed ad ea, quaeso, quae haud multo 'post idem Tho.ait,paulo magis animum aduerte. In quaestionem uocat,an peccata uenialia sine gratiae infusione deleri possint. cum uero gratiae necessitatem probare conetur ex illis Pauli uerbis, Deus, qui di- Dbesues est in misericordia propter nimiam charitatem ς' 'suam, qua dilexit nos, cum essemus mortui peccatis, conuiuificauit nos in Christo , cuius gratia saluati estis.in hunc modum respodet, Dicendum est, quod Tertia..etiam remissio peccatorum uenialium, est effectus p. 87 gratiae,per actum scilicet,quem elicit, non autem per μ' λ μ

aliquid habituale de nouo animae infusum. Agedu, ρ 'Κemnici, si peccatorum uenialium condonatio di-Κk uinae

268쪽

LIBER III. 13 dentes amoris flammans quatiunt, Dibus peccatorum uenialium sordes absumuntur.Id uero sine diuinis pravi dijs effici posse,ille solus arbitrabitur,qui di . riuinam uirtutem & bonitatem in iustitia, quae nos di a uinae naturae consortes illiq; simili mos reddit,inctu famesse dubitabit.Qui uero mortalibus sunt sordibus turpificati atque deformati, cum tantam chari taliseo iustitiae iacturam fecerint, ut nihil intra se divini spiritus retineant, quo a nefarijs illis sceleribus emergere, & tantam turpitudinem abij cere possint, singulari quadam Dei uirtute extrinsecus adueniente egent,quae mentem excitet, illius crimina diluat,&admirabili iustitia perfundat. Peccatorum igitur ueniali ui' a mente expulsionem sine uitruto diuina ossicior unquam D. Thomam existimasse, aperte puto demonstrauimus , sed in iustorum animis illam esse uim diuinam cum iustitia &charitate colligatam,

atque implicatam, quae uenialia crimina exterminam uale saepudocuist e. uSED aspersionem aquae benedictae caeteraq; peccatorum uenialium remedia irrides,illaq; nugas ap- pCllas.Neque miror cum maiores tui, a quibus disciplinam cum impietate hausisti, grauioribus contumelijs omnes Ecclesiae ritus insectentur.Nam lustralis aquae usum quidam ab Molorum cultoribus, qui dana a Iudaeorum obsoletis iam & antiquatis cero

monijs profectum esse dicunt talij anilem superstitionem, alij uero impiami& sacrilegam profanatio

nem uocant;nullumq; tantum conuitium possunt eκ

cogitare,quodin hac benedictam aquam sanctis P

tribu stolim admodum uenerandam, non iacianti. - .

269쪽

via lausia

ORTHODOX. EXPLIC. Quod . cum legerem , uenit mihi in mentem quod Palladius uetustissimus scriptor de Machario Aegyptio, uiro sua aetate plane diurno refertiad quem cum deferretur mulier, non minus singulari castimonia quam forma aegregia,quam aequar speciem prae se serre tam eius uir,quam qui aderant, omnes falso arbitrabantur ita enim erant praestigiatoris cuiusdam nefarijs artibus oculorum omnium acies perstrictis, ut ueram mulieris formam cernere non possent; non sine magno uitae castissimae mulieris discrimine ΜDcharius uir sanctissimus fusis ad Deum precibus, lustralem aquam mulieris capiti infudit, atque subito clusio omnis,quae astantium oculos occupauerat, euanuit,&ueram mulieris formam conspicerepo tuerunt. Cum uero eiusdem daemonis industria,Lutheri,aute Caluini,Kemnici j,caeterorumq; huius factionis hominum opera eorum , qui ab Ecclesia Romana discesserunt, oculi sint tetra caligine circulas, ne pulcherrimam ueritatis faciem possint intueri,huius aquae sanctissimae, atque eorum omnium, in qui bus aliquid diuinae uirtutis inest Ecclesiaeq; totius auctoritatem demoliri,& labefactarc conatur, ne ali

quando diuini spiritus afflatu qui ijs,qui Ecclesiasti

ca my steria religiose colui, presto adesse sol ct tenebris iugatis,clara & apertabucritatis luce cospicere,&in quatis fuerint tenebris uersati, cotemplari libere possint. Quatis uero miraculis Deus OptaMax.huius aquae uim & uirtutem ostenderi latere certe, Kemnici, te non potuisset, si antiquitatis monimenta, quorum egregiam quandam cognitionem praeteferre conaris, nullo praeiudicio deprauatua euoluisses.

270쪽

LIBER IIII 33 Neq; enim poteris ignorare,amplissimum Iouis templum , quod in Apamenorum urbe olim fuit admo dum celebre, nulla uero ignis ui aut humanis artibus euerti poterat, D. Marcelli eiusdem ciuitatis Episcopi precibus,&lustralis aquae uirtute, igne, qui 'ea tib

daemonis opera extinguebatur, uehementissime ac- 3. c. ai.

censo, tandem ad exustionem usque conflagrasse, daemone sui Theodoretus aio aquae uim non serente . Perlege Beati Malachiae Episcopi res gestas a Di- a. iuuo Bernardo conscriptas,& huius sacrae aquae uim multis prodigijs confirmatam facile cernes. cuius Mesaia non minora sunt testimonia apud Diuum Gre- cbia. gorium, quae recensere esset infinitum. Quae ue- G ego. ro: coelestibus sunt prodigijs confirmata, falsitatis aut impietatis aliquid continere, ille solus existi β' mabit, qui Deum mendacij arguere non ueretur. Quocirca in Concilio Nannetensi statutum fuit, ut omnibus diebus dominicis quisque presbyter in sua Ecclesia ante missarum solennia aquam benediactam faceret in vase mundo, & tanto mysterio conuenieti de qua populus intras Eccl. Daipergeretur;& atrium eiusde Ecclesiae cum crucibus circumeundo similiter aspergeretur, et pro animabus ibidem quiescctibus oraret,& qui uellet, iis vasculis suis acciperet ex ipsa aqua, & per mansiones&agros & uin S, super pecora quoque sua, atque super pabula eorum, nec non super cibos & potum suum conspergeret. Quare iure optimo piorum est omnium mentibus infixum, ea omnia, quae Ecclesia benedicere aut religiosa facere solet, illis esse uirtutibus & doti- 4 abunde exornata, quas Ecclesia precibus a Deo:

SEARCH

MENU NAVIGATION