Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

i ORTHODOX. EXPLIC. postillare solita est. Cum enim Christus receperit .ca omnia nos certissime esse impetraturos , quae a Deo orantes effagitaremus, qui preces comuni E clesiae consensu fusas, irritas ac uanas arbitratur, ma gnae profecto falsitatis Christum arguit. Quare clim. Ecclesia Deum precetur, ut uirtutem aquae infundat , quae animi & corporis morbos sanare possit, corporis uero aegritudinibus mederi, cum ex Ecclesiae

. . o annalibus,tum in multarum rerum experietia abunde acceperimus, dubitare sane nemo poterit, ad madandum etiam animam, non minus uirium momentique habere. Neque enim postulari solii in , sed ex. pectari etiam a se O mnia Christus uult. Quam lustralis aquae uirtutem Alexander Quartus a Petro Romanus Pon . satis abunde explicauit. Ab Apostolis. uero fuisse hanc cum benedicendi aquae rationem tum uirtutis illius persuasionem prosectam, tradit clemens Clemens Romanus, qui ait, Apostolicos illos uirosum. csto in gratiarum actione,de aqua & oleo,diuinam pote-tiani fuisse precatos, ut illis uirtutem donaret sanitatis effectricem, aegritudinum expultricem, da monum fugatricem,omnibusque insidiis aduersariam. Quae si nunquam Ecclesiae preces impetrarunt,nihil profecto illius auctoritatem iminuere, aut decorem obscurare magis potest, quam illam precandi rati nem a principio excogitasse, & conseruasse perpe-t tuo, quae inanis esset, & uacua, nihilque a Deo exorare unquam potuisset.Quod si cogitare impium est,

Ecclesiae certe preces nos admonent uirtutum omnium, quae rebus ab illa sacratis diuinitus infiguntur . Quare minime mirum esse debet, aquam lustra.

rum lib. 8. c. 3I

272쪽

Iem ad peccata uenialia delenda plurimum momenti habere: non quidem quod mentem contingat, &eius sordes ut sua abluat, ut sacramenta eri cere solent; sed quia diuina uirtus in illa impressa,mentem ad Deum illa ratione pie & religiose colendum evicitat, atque elicit. Quos pios & ardentes animi motus peccata uenialia delere demonstrauimus, quia

poenitentiam, quam uirtualem uocant, conneXam

habent, & colligatam . Quod D. Thomas satis aper Tertiast. te ijs uerbis docuit, Omnia ista causant remissione q 87- uenialium peccatorum, in quantum inclinant an mam ad motum poenitentiae, qui est detestatio pe catorum,uel implicite, uel explicite.Quod si haec sanctificata aqua, ac reliqua, quae ab Ecclesia benedictitur, suis destituantur effectibus, magis id est quideanimi languori & desidiae fidelium, quam coelestis uirtutis imbecillitati tribuendum. Ex quibus etiaest rationibus, quod nostrum plurimi ijs carent prae

rogativis, quae Christus iamiam ad coelos ascensurus omnibus in se credentibus promisit. Neque enim puto negabis, Kemnici, apud uos, qui integram euangeli disciplinam uobis falso arrogatis,

tum neminem esse, qui daemonuin cruciatibus compora liberet, qui aegros diuina uirtute sanet, qui serpentes expellat, atque tuto uenena ebibere possit, alijsque sit honoris insignibus exornatus, quae Christianis hominibus promisit Christus tu uero horum defectionem magis esse uestrae culpae quam fidei in- firmitati tribuendam . Quae si aduertisses, nunquam 'aprofecto in Ecclesiam tam suill s contumeliosus,&iu sanctissimum Tliomam procax, & iniuriosus. qui etsi

273쪽

iram effugere nullo modo poterit .Colonienses uero, etsi peccatorum uenialium foeditatem non tantopere amplificent , ut aeternis cruciatibus dignam esse arbitrentur, non tamen ita extenuant, quin aliquo cruciatuum genere plecteda esse ducant, quare qui uenialibus sunt culpis contaminati, maledicti dici nosecus possunt, ac illi,qui mortalibus sunt sceleribus inquinat quanquam non par maledictio utrosque inuadat.Si enim uenialibus tantum maculis turpi fi catus de uita quis decesserit, non prius sane sempiterna felicitate perfruetur, quam illa maledictio ultricibus Purgatorii ignis fiammis expietur. In COS ue . 'ro, qui mortiseris sceleribus foedati mort e obierint, a sempiterna maledictio hoc est, nunquam interitura supplicia, sunt constituta. Nam sicut crimina paria non sunt,ita nec par maledictio esse potest. A T inquis D. Iacobus Apostolus loquens de peccato in se,& sua natura considerato, dicit Qtri delinquit in uno. ,factus est omnium reus. Principio in gnas tibi gratias ago,Kemnici, quod Epistolae D.Ιacobi auctoritatem ut par est nobis integram conseruasti. erit cnim iam inde sumendi argumenta n bis liberior potestas.sed aduerte,D.Iacobum de praecepto charitatis sermonem facere, quod unum qui uiolauerit omnium reum fieri ait. si quide legis perfectio, est dilectio, omniaq; diuinae legis instituta in

hoc uerbo instaurantur.Diliges proximum tuum sicut te ipsum quod ex orationis serie aperte constat.

Cum enim illos arguat Iacobus, qui plus diuitum Imb, quam pauperum personae deserunt,ait, Si tamen le- '

274쪽

gem perficitis Regalem secundum scripturas, Diti iges proximum tuum sicut teipsum.benefacitis. s au tem personam accipitis,peccaturei operamini redare uti a lege tanquam transgressores.quicunque enim totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.Illud uero unum, praeceptum est sane dilectionis proximorum,quo qui ducitur,in diuitu obseruantia, praeclare fecisse dixit in person rum uero acceptione uiolatur.Quam ctiam interpretandi rationem sequitur Primasius egregius Aug.auζ' 'I ditor quam ait esse doctorum omnium sententiam. .i 's'' . Cum uero peccata uenialia charitati minime aduer Galae. a. sari, abunde paulo antea demonstrauimus, neque ille sane praeceptorum omnium transgressor dici potest, qui uenialiter tantum peccauerit . qui uero unico peccato mortali contaminatus e uita excesserit, non secus sempiterna illa felicitate perpetuo excidet, quam si omnium esset flagitiorum reus, diuinamque legem uniuersam conculcasset. O 61ICIS nobis demum, Christum ipsum,

quem dicis Mattb. c. s. reprehendere plane similem distinIlionem Pharisaeorum , qui fingebant, quaedam mandata legis esse magna, quadam uero minima, quorum transgressio perst leuis sit, non obnoxia iudit is oe irae Dei , etiamsi Deus cum illis in iudicium intret. Quam gratiiter uero Christus intonet, de minimis apicibus legis, manis um

se ais. Vnde concludis, Coloniensium de peccatis uenialibus doctrinam Christo plane repugnare., - LEGI equidem quam maxime potui diligen- ter . illud c. Matth. neque potui quidquam offendere , quod aut diam, quam fingis,Pharisaeorum re prehensionem prae se ferre, aut Colonies um sen tentiam

275쪽

.DiI. I B E R O ΙΙΤ . I γ D I 36itiam oppugnaxς aliquo mod0 uideretur. Nam quae de minimis ac nia imis legis piae ceptis Christus tradit, non modo reprehensionem non continent,

ut ais, sed fatis aperte indicant, quasdam Dei legesialis sionge praestare, quia quasi persectionem &ab- solutiune mi bristianae uitae demonstrant. Quod si Aug. ut pari est, credas, tibi sane perspectum G sit, & exploratum . quam longissime a Christi mense ab rare eod , a quibus argumentationem illam hausisti . Is enim Cepe tradit, illa praecepta a Christo appellari minima , quae sola Pharisaei obse

uanda esse putabant, nempe,Non occidus, non in m monte e haberis, nod surtum facies, de alia eiusmodi, quae t .i8. intege Mosi data explicate continentur. minima autem a Christo dici,quia si cum eorum, quae ipse enodatius docuit, perfectione conserantur, tanto minor esse uidebuntur, quanto minus est manum quam

cor cQmprimere; externas corpori S actiones,quam celeres animi motus cohibere, & retardare. Nam

Mosaicae legi, Christi disciplina, in eo longe nullintumque praestat, quod illa in externa iustitia. haec uero in animo uirtutibus informando , & cupiditatibuν compescendis, potissmiim posita est. Cumucro omnis,qui coelesti illa felicitate fruitur, magnus dici iure debeat, illos, qui haec minima legis praec pia soluut etsic docet, ideo minimos i regno coeloruappellari Augustinus affirmat, quia ut contempti &abiccti a coelestibus illis sedibus perpetuo exulent, necesse qst.Quae quantum ualeant ad Codoniensiumue issimam sententiam oppugnanda, xu ipse iudica. QV-D si aliam interm hrytionς sequi m M

276쪽

ORTHODOx. Ex p LI C. lueris, atque, minima illa praecepta a Christo appellari existimas, qtiae Pharis rorum uulgus leuiora iudicabat,Christi certe mens alia esse non potest, qua demostrare, se minime uetere lege uelle abrogare, sed perficere,non tollere,sed perpolire, & deformitatem illam quam Pharis rorum hypochri si cotraxerat, abstergere . quod aperte illis uerbis signissentit Nulla ratione patiar, ut tota unu,aut unus apex de lege,qua per Mosen Deus docuit, pereat, sed illam tantopere locupletabo ac perficiam, ut nisi abundauerit iustitia uestra plusquam scribarum, & Phari orum, qui solam externam iustitiam , &quae oculis cerni potest, magnifacicbant noti intrabitis in regnum coelorum.Vera enim iustitia, quam Christus docuit, in a. nimo potissimum sita est, magisque est diuino iudicio, quam humano ingenio metieda. are cum ait, Qui ibi uerit unum de mali datis istis minimis,&docuerit sic homines, minimus uocabitur in regno coe lorum .inon quidem inficiatur,quaedam esse legis praecepta alijs maiora, cum id ab ordinb serie que ora tionis ualde abhorreat, sed Christianae disciplinae perfectionem mirabiliter amplificat, quae tantam re quirit in euangelij doctoribus morum integritatem, ut qui uel unam ex mininiis illis legibus,quas docedas suscepit, uiolauerit,minimus in regno coelorum habeatur.Singulari enim quodam uirtutis splend re caeteris omnibus ij antecellant necesse est,qui doctorum munere perfunFuntur,atque omnem curam& operam collocare debent ut quam uerbis docent Iegem,moribus mirabiliter exprimant.Nam qui seu

uerit unum de Christi mandatia uel minimis, &sic

277쪽

LIBER III. 137 Ioc est, illa culpa inquinatus homines docuerit, noerit quidem ea gloria* splendore dignus, qui uerisEuangelij doctoribus debetur,sed minimus uocabitur in Regno coeloru At qui secerit, & docuerit, uitaque ipsa, quoad eius fieri poterit, diuinae legi, quam docet,omni ex parte,responderit,magnus uocabitur in Regno coeturum .Quae quam parum faciat ad Coloniensium de peccatis uenialibus doctrinam euertendam,omnes iudicent sani.

278쪽

ANDRADII LUSI AN I,

De Libero Arbitrio.

O N eram nescius, cum hanc de libero arbitrio disputationem instituis sem, illam in praecipuis esse huius temporis controuersiis,atque ad animos pietate, & religione insormandos, in primis necessariam. Nam si ignoremus, unde poti imum nostra salus pendeat, an scilicet in solo Dei patrocinio collocata sit, & in sola ipsius misericordia ita sit nobis conquiescendum, ut nec nobis tribuere quidquam debeamus, nec in nostra sit potestate quidpiam constitutum fieri certe non poterit, quin infinitis miserijs inuoluamur, & ueluti portus ignari, aduersa tempestate iactemur, & quasi fluctibus obruamur. Sed quoniam sollim costitui Kemnicij maledictis respodere, quae me saepius cogunt longius quam csistitueram digredi , hac certe in quaestione breuior esse,quam rei dignitas postulabat, coactus sum; tum quia quae hic Kemnicius reprehendit, magna ex parte a nobis disputata sunt in sextoAxiomate de Peccato;tum quia sex axiomata, quae ab illo hic exagitantur, Verbis inter

279쪽

L I B E R 'I I II. I 38 inter se tantum diuersa, idem sane re ipsa continent. Quare non esse singula persequenda existimavi, sed ita rerum capita explicanda, ut quae maxime ad rem facerent, non fuisse a nobis praetermissa uideantur. illas enim tantum quaestiones ingredi, in quas illius 4 nos calumniae traxerint, in animum induxi meum. SED quoniam tota ipsius disputatio ue rsatur in accusando societatem Iesu Pelagianismi, quam eo

solo miraculo cinquit caeteris hominibus praestare, atque canoni ariuoluisse,qu)d Peladium ab inferis nunc demum post tot secula excitauerit , inuitamqaeuocauerit,iacturum me operaeprccium existimaui , si paucis aperiam summam opinionum, cum Pelagij tum Lutheri, quam Colonienses Patres euertere conati sunt, atque una explicem Coloniensium de libero arbitrio sententiam, quibus inter se collatis facilius pateat, quam absit a Pelagianismo sanctissi ina Iesu societas; Κemnicij uero ca- lumniae coerceantur, atque quae illius dictis uanitatis plenissimis fides debeatur, sitoibus abunde notum & cxploratum, Pelam

INTER reliquas Pelagii delirationes suit non δε it:.

minima, quod tam acerbum bellum cum Christi gratia suscepit, humanae autem naturae tantopere impia se fuit assentatus, ut dictitaret, humanam naturam, temtra. atque uoluntatem tam este potentem, ut Omnia di- . uina praecepta posset,diuina ope destituta,non minus praestare modo, quam in ipso naturae flore, cum noninam illius uires funesta peccati labe debilitatae fuerant, atque confractae . Neque tam horrenda stragem primum illud scelus in omnibus naturae partubus ediderat. Nam si peccandi consuetudine uL

280쪽

o RTHODO T. EXPLIC. que ad ed uoluntatem torpere Pelagius existimaret iut uirtutum actiones iniucundas ualde & molestas redderet, minimc tamen confitebatur , liberi arbitrij uim ita protritam esse, quin si uires colligere uo, luisset, omnem illam molestiam superare, carnis

lasciuientis motus comprimere atque omnia praeclara opera edere per se ipsum posset, quavis omnibus esset diuinae gratiae opibus atq; auxilijs destitutum. Ad illam etiam uitae integritatem, innocentiaeque praestantiam peruenire quem uis posse docebat, ut si tota liberi arbitri j ui cupiditates refrenare, atque

comprimere conaretur, nullis omnino cupiditatem stimulis tandemque agitaretur, sed ueram α-θ- , hoc est, affectuum omnium vacuitatem consequCretur. de qua librum scripsisse Euagrium Ponticum Hyperbiorita pelagianum tradit I). Hieronymus.cispheu in Epist. ad Ctesiphontem. Ne uero diuinam gratem. tiam ab ij cere prorsu S, atque contemnere P clagius uideretur, necessariam esse dixit, ut perfectae uirtutis uiam demonstraret, legesque praescriberct,aquibus discedere nefarium esset, & sceleratum. Quia uero multorum fuit oratione increpatus ut D.Aug. lib. M auctor est)quod ad Dei legem obseruandam, nihil ref. ipsius gratiae auxilijs tribuere uideretur, quam esse haeres. ad Omnia praeclara opera in primis necessariam, sa-8 cm litem frequenter tradunt, respondit, esse quidem Dei gratiam eatenus necessariam, ut quae fac re per liberum arbitrium iubemur, promptius & s cilius Dei gratia roborati praestare possimus, a que ita orationem temperabat, ut diuinam gratiam quam commendare uidebatur, libero arbitrio non

2 modo

SEARCH

MENU NAVIGATION