Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

des'. ritu et litera

I. . 1

i O RTH or Dio X. EXPLI C. perpetuo maneat, quanquam illius legem scelerate

uiolemus gratiam repudiemus, studia nefarie contemnamus . ut scite admodum docet D. August. Innumera sunt, Κemnici, sacrarum literarum testimonia , quae in nostra potestate nostram salutem positam esse docent. Vt uero caetera taceam, Dei

illa uerba apud Iesaiam paulo accuratius considera, Si uolueritis , & audieritis me , bona terrae cinmeditis. Quod si nolueritis, & me ad iracundiam prouocaueritis , gladius devorabit uos , quia os Domini locutum est . Si accedente diuina gratia, sine qua neque cogitare quidquam boni possumus , ita libertas nostra ligatur', ac constringitur, ut nec diuinae uocationi possimus non parere,

nec gratiam ullo modo repudiare , quid hac Iesaiae Oratione esse potest fucatius Θ quid magis simulatum ac fallax Si in ijs, quae ad animae salutem spectant, nihil prorsus agimus , nihilque nostrum est , quid hac potest esse comminatione ineptius Θ Quocirca Deus Optim. Maxim. Caino aegerrime ferenti diuini amoris erga fratrem significationem, aperte indicauit sibimet potius quam innocenti fratri irasci', & succensere debuisse, quippe quia penes suam es et uoluntatem, aut diuinis beneficijs augeri, aut ultionem misere experiri . Non ne inquit s bene egeris, recipies, sin male ccce ad sores peccatum' hoc est surplicium peccatis debitum aderit Θ sed sub te est, uel potius ut Hebraea uerba sonant) penes te est,& a te pendet, appetitus eius, & tu dominaberis in

illum, ut neque admitti ullum scelus, nisi tua spon-

292쪽

te, neque animo conceptum uitari, sine tua uolum late possit. Praetermitto regium uatem Dauidem crebro asserentem , omnia religionis ac pietati si os

ficia a se suscepta uoluntaria fuisse, & quam maxime spontanea, Voluntaria inquid oris mei bene Pso 8. placita fac Domine.& haud multo post Inclinaui cor meum ad satiendas iustificationes tuas, propter retributionem. Qui uero nihil plane operatur in sua conuersione, non quidem seipsum inclinasse ad p rendum dininae uoluntati, sed impulsus potius dicendus est. Quocirca Concilium Arausicanum con- Conciliotra Pelagij delirationes coactum, ita diuinam gratiam effert, ut liberi arbitrij functionem non tollat, δε μ' sed omnia bona, quae agimus, D cum inquit, in no ''

bis atque nobiscum, ut operemur, operari. neque consensum nostrum superfluum, minimeque necessariunt ducit, quan uis gratiam arbitretur necessa riam, quae uoluntatem moueat &: confirmet, quo

Deo uocanti consentiat.Vnde Coelestinus Pon. sum ' rmuS, gratiam, inquit, praestare, ut bene utamur libe mro arbitrio. cum quibus conuenit & hoc sacrosan- Episto-ctum Tridentinum Concilium cum ijs uerbis libera pos Gutatis nostrae rationem explicat. Siquis dixerit libeta b c 'ruin hominis arbitrium a Deo motum & excitatum,

nihil cooperari assentiendo Deo cxcitanti atque uo Ocanti, quo ad obtinendani iustificationis gratiam se Tri. c. disponat,& praeparet; neque polle dissentire si uelit, fib ι sed uelut inanime quoddam, nihil omnino agere , mereque passive se habere, Anathema sit. Quae cum Ioannis uerbis mirabiliter conuenire arbitror ,'qui gratiam ac iustitiam, Christi meritis nobis compa

ratam

293쪽

II B E R IIII. I sbus, ut de coelo aduentantem gratiam complectat, tur, ne negligentia evanescat. Quam mirifice uero,

in hominum iustificatione haec duo gratia scilicet,& liberum arbitrium conueniant, dilucide admodum explicat auctor librorum de Vocatione gentium , quos falso Ambrosio ascribi, aperte indicat disputatio contra Pelagium de industria suscepta, Aug.

quem Ambrosi aetatem non uidisse, auctor est D. tra Iuli Augustinus contra Iulianum agens. Esse uero Pr nu lib. a.

speri Aquitani, & orationis stylus, & antiquissima Pro p. de Vaticani exemplaria testantur.Cum enim de gr xix hi sopitulatione & necessitate contra Pelagianos agit, si Ge, inquit. Quod a multis refutatur gratiam intelligo ipsorum est nequitiae; quod autem a multis suscipitur, & gratiae est diuinae, & uoluntatis humanae. Suue igitur initia, siue prosectus fidelium, siue usque

in finem perseuerantium cogitemus genus, nulla species cuiusquam uirtutis occurret,quae uel sine dono diuinae gratiae, uel sine consensu nostrae uoluntatis habeatur. ipsa enim gratia hoc omni genere medendi, atque auxiliandi agit, ut in eo quem v cat, optimam sibi receptricem & famulam don rum suorum praeparet uoluntatem. Et paucis inte- . .riectis, addit Clim tim Domini per quandam uim magni terioris immittitur, non ibi ratio extingui- . tur,nec intellectus aufertur,sed illa potius,quae mentem premebat, caligo discutitur, ut uoluntas deprauata prius, atque captiua, recta ericiatur, & libera. Vnde scut animus nihil uirtutis capit, nisi radium ueri acceperit luminis; ita gratia nihil ei, quernu cat, confert, nisi oculos inco aperuerit uoluntatis. Π

294쪽

LIBER III r. I I νdem sodaliiij monachos,qui tua hac ignoratione occupati crant scriptum; quibus luculenter probat, fidei catholicae illos aduersari, qui uel inficiatur libe- i. rii arbitrium ad malum & bonum plurimum ualere, uel illi tantum tribuunt, ut sine Dei gratia aliquam Ruim habere arbitrentur, quo uel a peccatorum foedi eui tale resipiscat uel in uirtutum stud ijs progressus aliquos faciat. Quod persuadet praeclara illa Solomonis sententia, Dirige semitas pedibus tuis, & omnes Prouer. uiae tuae stabilientur,ne declines ad dextram nec ad c sinistram. Auerte pedem tuum a malo. uiaSenim, quae a dextris sunt, nouit Dominus, peruersae uero sunt,quae a sinistris sunt, ipse autem rectos faciet cursus tuos,itinera autem tua in pace producet. Si nanque in nostra libertate nulla salutis nostrae particula posita esse nunquam profecto nos Solomon, ut iustitiae praeclaras uias ingrederemur, tantopere ad homtaretur. Diuinorum uero auxiliorum necessitatem aperte demostra cum illorum certissima spe torpentes animos permulcet,de allicit.Probat uero Augustinus multis diuinarum scripturarum testimonijs, uo oluntatem gratia iuuari, ne frustra tam multae leges il- li a Deo imponantur;quippe quia sine gratia torpet, Olibri qua tamen.si fuerit exornata,praeclare omnia praesta arb.e. . re poterit.Quae uberius ac fusius alibi disputat, cuius haec uerba paulo accuratius expede, Cum lita co Aug. lib. memoramus gratiae uires intellige quibus nos Deus D natu- ad se trahit,non quidem arbitrium uoluntatis tolli- r ct gramus,sed Dei gratiam praedicamus. Cui enim prosiit ' 33' ista nisi uolentiesed humiliter uolenti, non se de uoluntatis uiribus, tanquam ad persectionem iustitiae

O o sola

295쪽

Aug. in priore eispin.Ioan

ORTHODOX. EXPLIC. sola sufficiant,extollentibus. explicans uerb uerba illa Ioannis,&omnis qui habet hanc spem sanctificat, sue, ut Aug.legit castificat se ipsum,sicut& ipse famistus est,ait. Videte quemadmodum non abstulit liberum arbitrium ut diceret castificat se ipsum. Quis nos castificat, nisi Deus Θ sed Deus te nolentem non castificat, ergo quod adiungis uoluntatem tuam Deo castificas te ipsum; castificas te,no de te,sed de illo, qui uenit ut habitet in te. tamen quia agis aliquid uoluntate ideo & tibi aliquid tributum est , ut dicas sicut in Psal. Adiutor meus esto, ne dereli quas me.s Deus adiutor meus est,aliquid certe agis: nam si nihil agis Go ille adiuuat Θ Haec Augustinus. sed quid moror in Augustini de libero arbitrio testimoniis recesendis ξ qui contra Pelagianos ita gratiae usu ac uires passim demo strat, ut arbitrij necessarias

operas spernari atq; respuere nunqua audeat .Ita nostram iustificatione diuinae gratiae maxime tribuit, ut uoluntatis consensum, ducat etiam necessarium,

ita liberi arbitrii infirmitatem amplificat, ut, illo non cocurrcnte, iustificationem compleri nullo modo posse arbitretur.Quare ubi alterum horum dest, nil sane praeclarum estici, aut ab integrae aetatis homine, aut in homine potest. Quod sane si ad naturae functiones animum aduertamus,perspicuum magis fiet, & manifestum. Nam eis rebus omnibus Deus Opt. Max. eas uires facultatesci; suppeditaverit, quibus secundum naturam agere, muneribusque suis fungi commode possint: ignem enim ui sua calefacere, solem cuncta candentibus radijsillustrare, coelum ea celeritate contorqueri cernimus, cui paresi

296쪽

OBER IIII. 23. se nulla possit: fruges denique, & reliqua quae temra parit, occulta quadam naturae ui ac penitus insita, maturata pubescere, intuemur; tamen diuina uirtus rerum omnium functionibus ita assidet, ut nisi cum rebus ipsis una ageret, & continenter illis agendi facultatem subministraret, nulla certe ratione munera sua exequi, nec eficere quidquam possent. Vnde quidam Theologi & ij quidem magni at que nobiles, ducti sunt, ut existimarent, nihil res ipsas agere, sed Deum per se ipsum illa omnia praestare, quae sensibus percipiuntur . neq; enim ignem, sed Deum astante igne exurere arbitrabantur; non

aquam refrigerare, non solem illustrare, sed Deum ipsum praesente sole. Quae opinio tam longe est ab intelligentia sensuq; disiuncta, ut satis quidem per se ipsa quasi labatur & concidat.Diuina enim uirtus

ideo maxime cum natura coniungitur, & ueluti quadam necessitate atq; in dissolubili uinculo constringitur, ut illam foueat, tueatur, & operandi potentiam ac facultatem suppeditet,atque a diuina uirtute non secus pendeat, ac ab splendete sole lux. Cum uero naturae opera & actiones cunctas a Deo pendere dicimus, non quidem naturae uires frangere, sed

firmare; non actiones impedire, sed expedire illum existimamus. Nam si abesset, ne aggredi quidquam aut conari ipsa quidem natura posset. Si te igitur,

Kemnici, rogem, cum ligneam materiam conflagrare cernis,quae sit conflagration s illius effciens causa, nisi naturam simul cum religione evertere cupis, ignem dicas necesse est,una cum Deo naturae aucto

re & patrono, qui igni exurendi uirtutem suppedi-

297쪽

b ORTHODOX. EXPLIC. tat, & ad operandum cum illo conspirati cum igitur liberi nostri arbitrii motio atque ad iustitiam applicatio non magis a Dei gratia pendeat, quam a diuina uirtute stipitis ista exustio quid est,quod liberum arbitrium ericientis causae nomine & dignitate spolies Θ pendet quidem iustificatio ipsa, atque volu tatis ad iustitiam admotio a Dei gratia, fateor, sedc a diuina gratia iacentem libertatem erigat & firmet, uiresque illi addat, quibus oblata iustitiae ornamenta complecti possit, non secus quidem sui ad gratiam applicationis causa eficiens dicenda est, acca, quae natura constant, earum omnium operati

Dum, ad quae naturae impulsione serutur. Quare praeclare quidem Colonienses a firmant, liberum a bitrium plurimum momenti habere in rebus ad salutem pertinentibus, non quidem gratia destitutii, ut Pelagius arbitrabatur, sed diuina gratia abunde

ornatum. Eo uero procacitatis Κemnicius perti nit, ut hanc de gratiae ut Coloniensium sententiam

Pelutis artificium dicere audeat, quem inquit, gratiam commen dare solitum fuisse,ut inuidia declinaret,et maiori cum foenore fallerct.

At qui Pelagij artes tam probe callet, & in ijs tam est gnauiter exercitatus, ignorare certe non debuis.set, Pelagium nunquam usque adeo gratiam praedicasse, ut necessariam esse, atque sine illa nihil a nobis boni aut fieri,aut optari posse arbitraretur.Quod si fecisset, nunquam profecto tantum in se odij, in Ecclesia uero dissidij concitasset, neque diuinae gratiae tam immanis hostis haberetur: nam etsi perutilem Dei gratiam confiteretur, inesse tamen in ipsa

natura uires, cum ad uniuersa praeclara facta suscipi. e oo plenda

298쪽

LIBER III I. o rarpienda, tum ad gratiam promerendam dictitabar: ita enim posse, a uelle, atque ab esse, separabat, ut posse soli Deo ascriberet, quippequi cum naturam condidit, suae creaturae contulerit, posse omnia bona exequi, ipsamque possibilitatem cui Pelagij utar uerbis in gratiae suae adiuuet semper auxilio. uelle autem,atque esse, hoc cst, re ipsa quae uult praestare, ad hominem ipsum rcferenda esse censebat, quia de arbitrij sonte illa descendere iudicabat. Quod D.

Aug. ita interpretatur, nec uoluntarem nostram, nec

actionem diuino credit adiuuari auxilio, sed solam possibilitatem uoluntatis, atque operis, quam Blam in ijs tribus nos habere assirmat ex Deo; tanquam hoc sit infirmum,quod ipse Deus posuit in natura. Caetcra uero duo, quae nostra esse uoluit, ita sunt firma & sortia, & sibi suffcientia, ut nullo indigeant auxilio. Et ideo non adiuuet ut uelimus, non adiuuet ut agamus, sed tantummodo adiuuet ut uelIc & agere ualeamus. Hoc est Kemnici, de gratiar necessitate Pelagii iudicium. Colonienses uero clim Paulo assirmant, nobis non esse integrum cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed omnem suffcientiam nostram ex Deo esse, diuinoq; auxilio peropus Ussa, non modo, ut possimus, sed ut ueli inmus, atque agamus. est enim Deus qui operatur in nobis uelle & perficere. Si enim gratiae suae splendo rem comprimat atque fulgentissimos radios occultet,teterrima nocte inuoluam ut necesse est, & ad bonum neque niti quidem aut aspirare ulla ratione poterimus: opem uero infirmitati nostUr diuina gratia adserente, languentem nostram libςrtatem, incre

dibili

de gratia christi.

Aug. de gratia

christi.

a. ad C rint. c. 3

c. a.

299쪽

ssibili firmitate roborat, ut cooperatores Dei esse ualeamus. Quam Coloniensium uere Euangelia eam sententiam, cum a Pelagiano illo artificio non minus abesse, quam tuas calumnias a ueritate abhorrere, satis constet, nihil est sane, quod in illis

coercendis diligentiores simus. Cum praesertim ea, quae a nobis hactenus dicta sunt, ad illas omnes machinas, quibusColoniensium doctrinam quatere,ac

euertere Pelagianismique condemnare conaris,d

moliendas satis sufficiant.Illi enim, ut demonstrauimus nihil prorsus libero hominis arbitrio deferunt, in rebus, quae ad animae salute spectat, nisi gratiae opibus, diuinisq; muneribus fuerit exornatum. gratiae uero nomine,no illa seper intelligenda est, qua iustificamur, et quae ipsa iustitia est, sed peculiare quoddam Dei munus atq; auxiliu, quo mens ad iustitiam incitatur,quae etiam gratia dicitur,quia gratis datur. Quare no est, Κenici, quod eradantur sententiae illae ex scriptura,ut per summa audacia caluntaris.Ipse mperatur in nobis uelle& perficere.No sumus suffcietes cogitare,aliquid a nobis,quasi ex nobis.Aufera a uobis cor lapideum,& dabo cor carneum. Getes ambulant in uanitate sensus sui, tenebris habentes o scuratum intellectum,alienum a uia Dei, per ignoratiam,quae est in illis, propter coecitatem cordis ipso rum.Et si quae sunt aliae eiusmodi sed, ut diuina or cula, uenerandae sunt,&suspici edae. solum enim nos admonent infirmitatis nostrae dum diuina gratia,destituti sumus.incredibilis uero firmitatis,cum illa capiose & abunde exornamur: atq; quidquid in nobis est boni, Deo debere referri acceptum, a quo omne, datum

300쪽

LIBER IIII. 3 13 Idatum optimum,&omne donum persectum descendit. Te autem, quaeso Κemnici , memineris omnes qui arbitrij libertatem, cum gratiae tanta necessitate cohaerere non posse putant, eo se magis ad Pelagi norum causam adiungere, quo ab illa discedere longius cupiunt, quorum erat axioma ut auctor est D.

Hieronymus liberum illud arbitrium no esse,quod di ovi . alterius ope indiget. Quare si ab illorum impietatς ad cie

tantum animo, quantum oratione significas, abhor- pbontem res,arbitrii certe libertate cu excellentissima Christi gratia mirabiliter cohaerere dicas necesse est, adeo, ut cum Coloniensibus hac saltim in re consentias. Π REPREHENDIT ' rursum Κemnicius Coim . menses, quod eisde sacrarum literarum testimoniis, . treis deq; argumentis, quibus olim Pelagius arbitrii libertatem firmandam susceperint. Haec enim sunt, quinti Axiomatis ipsius uerba, quid 2patres Pela- Smmgio degenerarent, planὸ eisdem utuntur teIlimorijs,eisdemq; argumen ς 1 ' φρ' tis,adprobandam arbitrii libertatem,quibus olim Uus est Pelagius.dicunt enim. Si eligere iubemur Deu. 3 o.est ergo uoluntas in nobis ubera. Et paulo inserius, ur cocionibus,cobortationibus,disputationibus. O id genus aliis mediis mutanda uita cossulitur, si in eorum facultatem ita non est' quae omnia Pelagiana esse probat Κemnicius,ex iis Pelagii uerbis apud Augustinum,Non tu Lib. deberet Deus, quod sciret ab homine non posse perfi- gratia,erci. Quae si Pelagianam impietatem,Κemnici contis ob arrinent,&Augustinum ipsum, quem huius cauis po si htissimum patronum scelerate adoptasti, pari scelere inuoluas necesse est, a quo haec omnia argumenta Colonienses hauseruqt . Nam Valentino & eius sodalitatis iratribus, hoc potissimaen argumento pem

suadet

SEARCH

MENU NAVIGATION