Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

runt. aridi quo arguincto Aug. agat contra Coelestium . qui dicit inquid fiat cor meum immaculatum, & itinera mea dirige secundum uerbum tuum, & ne dominetur mihi omnis iniquitas , di fiat uoluntas 1,suis.

tua sicut in coelo, & in terra, & ne nos inscras in tentationem, &caetera huiusmodi, quae commemorare longum est;utique orat, ut praecepta Dei faciat, quae ut fierent nec iuberentur, si nihil ibi nostra uoluntas . ageret,nec oraretur, si sola susticeret. Sed sun esto tu odio in sanctissimam Iesu societatem coecus atque amens, splendidissimam lucem cernere, nullo modo

potuisti. Neque est quod nobis testi inoniorum Augustini legis conseruationem in diuinis beneficijs

numeratis tanquam immensum aggerem opponas.

Nam diuina haec esse beneficia,libenter confitemur, diuinique numinis dona in omnibus bonis operibus agnoscimus,sed tamen eiusmodi illa esse, quae libertatem augeant,atque efficiant, ut ea praestare, &uelimus,& ualeamus, certo & constanter affirmamus, confitemurq; cum Augustino,nos mandata seruare posse,si uolumus,sed quia praeparatur uoluntas a Domino, ab illoque petendum est, ut tantum uelimus, quantum sufficit, ut uolcdo faciamus.Certum Aug.

est enim,nos libere uelle cu uolumus, sed is facit, ut gratia Ouelimus bonum,de quo dictum est a Domino, grest i sic orb. sus hominis dirigentur,&uiam eius uolet. Neque ' β' dubitamus ab eodem Augustino docti, libere nos se O gratiacere cum faciamus,sed tamen existimamus, illum facere,ut faciamus, praebendo uires efficacissimas uo- μψ'luntati,qui dixit,Faciam ut in iustificationibus meis ambuletis,& iudicia mea observetis & faciatis. Haec

302쪽

ORTHODOX. EXPLIC. uero quis non uideat ita gratiam exaggerareJt libertatem etiam mirabiliter amplificent se . N E uero procacitate aut impudentia cuiquam cocessisse Κemnicius uideretur, Colonienses Patres

criminis falsi reos facit, quippe qui ijs Augustini

sententijs suam confirment, quas ipsum mei improbasse tande,& acriter reprehendisse, certo sciebant. sunt aut illar,uerba Augustini lib. de spiritu &litera, quae superius recitauimus, cosentire scilicet uocationi Dei,uel ab illa dissentire, propriae uoluntatis esse. Apponam autem Kemnicij uerba, ut ipsius tam in confirmando sua, quam in refellendo aliena, lic

phantiae, testatae omnibus relinquantur. Hoc certi cin- quiυ manifestum est, ct ipsis Iesuuitis non ignotum, Augustinu illas sententias, quas ipsi allegant, diserte O expressὸ retractasse de pra-dest. Sanc. lib. I. c. a. Dicit enim, se errasse quod putarit, gratiam Dei in eo tantum consistere, quod Euangelium nobis praedicatur: ut autem praedicato Euangelio consient iremus,nostrum propmm, ex nobis esse. O addit, quem errorem quaedam opuscula nostra continent.

Qui uero Augustini uerba accurate perpenderit, sieri certe non poterit quin uideat, quam longe Κemnicius a scopo aberret. praetermitto, Augustinu ipsum testari, opuscula ea. quae errorem illum conti nent, ante suum Episcopatum fuisse conscripta, quod tamen Kemnicius ueteratorie subticuit, ne i

tetes doli, atque fallaciae, quibus miseros decipere solet, detegerentur. Neque enim potuit ignorare, librum de spiritu & litera ab Augustino ad praeclaram Episcopi dignitatem iam euecto fuisse compostum. Quam uero sententiam reprehendat Augustinus, non obscure sane constare poterit, si locum a Kemnicio

303쪽

L I B Ε R IIII. niuio citatum de praedestinatione sanctorum, climc. prioris lib. retractationum conferamus, ubi

eadε de re copiose se egi sie affirmat. Eo igitur in loco narrat, se cum Carthagine uersaretur adhuc precbyter, legereturque a fratribus, qui cum illo erant diligenter, Pauli Epistola ad Romanos, ab illisque rogaretur, ut quae dissiciliora uiderentur, quo ad eius fieri posset,explicaret, illorum tandem precibus uictum filisse, ut literis mandaret, quae uerbo antea docuerat . quem librum, inquit, incipere, Sensus hi sunt in Epistola Pauli ad Romanos,qui nunc, Expositio quarundam propositionum in Epistola Pauli . ad Romanos, inscribitur. Erat igitur sermo de loco illo Pauli institutus, Cum nondum nati su issent, taneque aliquid egissent boni aut mali, ut secundum 'ρ ' φelectionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex uocante dictum est, quia maior seruiet minori: sicut scriptum est, Iacob dilexi, Esau odio habuic: Qua oratione in eas dissicultates Augustini sodales dilabebantur, ut arbitrii libertatem illam euertere iudicarent. Quibus Augustinus respondit, praescientia Dei factum esse, ut unum odio alterum lib. expoamore prosequeretur, quae nouit etiam de nondum sitim natis, qualis quisque futurus sit. Quod tamen resp6 φ

sum magis quidem dissicultatem augeres quam e

tenuare uidebatur. Nam praesesert innuere, in eo, Pauli.ad qui nodum extabat, bona illa opera elegisse Deum, quae futura esse praecognoscebat, contra Pauli sente- 9. D tiam,qui electionem nullo modo operibus esse ascribendam constanter affrmat. Quare multis Augustinus probat, n9n praeelegisse in nobis Deum praecla Pp a ra

304쪽

Ο Ο ΗΟDO X. LXPTI C. ra opera, quippe quae sine charitate suscipi nullo modo possunt, quam Spiritus sancti donum esse scriptura ipsa frequenter testatur; sed ut ex tanta se difficultate expedire posset, alfirmat, Deum s lam fidem praeelegisse, ut scilicet quem sibi crediturum esse praecognouit, elegerit, cui Spiritum sanctum donaret,ut bene operando uitam aeternam co

sequeretur, unde concludit, Quod ergo credimus , nostrum est, quod autem bonum operamur, illius est, qui credentibus in se dat Spiritum sanctum. , Quam sententiam postquam Augustinus ipse dilia gentius expendit, acriter reprehendendam esse cxistimauit, lib. eo de praedestinatione sanctorum, que Κemnicius produxit, quippe quarinobis fidemittaascribebat, ut nullum in ca Dei donum agnosceret anam cum praecognitionem fidei, diuinaei clectioni causam quodammodo dedisse arbitraretur, omnis uelo Dei gratia, clectionis sit quasi effectus, diuinae certe gratiar in fide locum nullum reliquum faciebat . Quem suum errorem his uerbis explicat, Errabam , putans fidem qua in Deum credimus, non es.se donum Dei, sed a nobis esse in nobis, & per illam nos impetrare Dei dona, quibus temperant S iuste, & pie uiuimus in hoc saeculo. Neque enim fidem putabam Dei gratia praeueniri, ut per illam nobis daretur, quod posceremus utiliter, nisi quia credere non possemus nisi praecederet praeconium ueritatis: ut autem praedicato nobis Euangelio co sentiremus, nostrum esse proprium, & nobis ex nobis.esse arbitrabar. Haec uero quam absint longe ab

ijs, quae Augustinus tradit lib. de spiritu 2 litera,

305쪽

animaduerterit, illum saepius ibi docere, non mo-ido credere, sed in animu id inducere, Dei donum iesse, neque sine privuenientis gratiae auxilijs fieri . . A , Cum enim in quaestionem uocet, an fide , quδ i' se liues

'Deum credimus, in nostra potestate posita sit, con' litera tacludit, in nostra quidem potestate illam esse, quia pon nisi uolentes credimus; sed sine diuino benesin xvi a. icio haberi nullo modo posse. quae tamen si te parum 'mouent, quia fortasse ab ijs uerbis, quae inimice in- sectaris, aliquot interiectis capitibus distant, relege, quaeso, easdem ipsas Aug. sententias, quas in Coloniensium scriptis reprehendis,& facile repe ries, sensum eundem hi& uerbis Augustinum e , plicasse Et ipsumtuelle credere, Deus operatur ita homine , & in omnibus misericordia eius praeu

niet nos. Quae quantum ab eo errore abhorreant,

in quo aliquando is uersatus fuit, &in se ipso acerribe reprehendit, nisi furore caecuses,iuidere facile poteris. Neque uero ea solum ratione Deum ope rari in nobis, Colonienses existimarunt, quia uerbonos suo suadet&monet, ut Kemnicius ficte, & fallaciter, dicit, sed potius quia singulari quada& eximia gratia mente mouet, ut sese ad Dei uoces acco-modet oblataq; iustitiae ornameta libenterjaccipiat.

Quod haec Coloniensium uerba satis aperte indicat Gratia haec,quae ad operadu necessaria est,& uelle facit, non est quaecunq;inspiratio seu cogitatio sancta, seu boni propositi suggestio, sed eri caX Dei opera- . - . 2f.ditio.Ad Augustini tamen sententiam, quam Kemni cius procacissime lacerat, explicandam reuertamur. z-l b Nequiis

306쪽

ORTHODOX. EXPLIC. Ne quis uero existimaret , haec Dei praeclarissima. do

na, quae tantopere commendauerat, arbitrix liberi tem extinguere, atque opprimere admonuit, nihil diuinae uocationis beneficium prodesse non consentientibus ; consentire uero,ciim sine arbitrij libertate esse nullo modo possit, propriae uoluntatis munus Augsib. appellauit. Cum ijs uero quam mirifice cosentiant,

a. depra quae is ipse docet lib.de praedestinatione sanctorum; s μη plane intelliges, si eundem ita seipsum explicantem ' rLq; edisserete audieris.Et quod paulo post dixi ostrum est credere & uelle,illius autem dare creden tibus,& uolentibus facultatem bene operandi per Spiritum sanctum ,'perquem gratia diffunditur in cordibus nostris ; uerum est quidem, sed ea regula quod utrunque ipsius est , quia 'praeparat uoluntath& utrunque nostrum, quia non fit nisi uolentibus nobis. Quae satis ostendunt hanc Coloniensium causam tam esse cum Aug.causa coniunctam,ut illorum hostis esse nullo modo possit, qui Augustino quoq; bellu non indixerit.Sed quid miror sanctissimam Issu societatem ab illo acriter & inimice exagitari,qui

nec singulari quadam uitae innocentia commotuS, nec admirada morum grauitate retardatus,nec insigni Paphuntii sanctimonia cum ueneranda canistie coniuncta deterritus fuit,quo minus Pelagij pr Iem , atque posteritatem illum appellaret, eo quod bonorum initia in hominis uoluntate esse collocata, costis. apud Cassianum dixit Z Quod Κemnicius de uolun- colla.3. late,diuinae gratiae opibus destituta interpretatur.

Qui uero totam illam sanctissimi uiri Paphuniij de gratia & libero arbitrio egregiam disputationem ac

307쪽

curate legeri no minus a Pelagianismo eum, quam a Christiana sinceritate Κcmnicium abesse intellά-get.Neque enim parem ulla orationem diuinae gr. tiae amplificadae, reperire egregius uir potest Aequq er uero repetit,omnia quae ad uirtutum perseαqns spectant, Deum in nobis incipere & perficereuet ite ro caeteras sanctissimi uiri sententias taceam mih quae Κtannici,an haec illius.uerba cum Pelagias impietate aliqua ratione consentiant. Non quidem inquit liberum arbitrium, sed dominus sol Rit compeditos; non nostra uirtus, sed Dominus erigit elisos; non lectionis industria, sed Dominus illuminat

coecos; non nostra cautio, sed Dominus custodit aduenas; non nostra sortitudo, sed Dominus eleuat, siue suffulcit omnes, qui corruut. Haec autem dicimus non, ut studium nostrum & laborem atque industria quasi inaniter & superfluo impendenda uacuemus, sed ut nouerimus,nos sine auxilio Dei nec admittere illa posse,nec ossicaces esse nostros conatus, ad ca pessendum tam immane praemium puritatis, nisi nobis adiutorio Domini,& misericordia fuerit contributum.Et paulo inferius, Quam sit igitur ineptum ac sacrilegum,quidquam de bonis actibus nostrae industriae, & non Dei gratiae, uel adiutorio deputare,

manifeste probatur, Dominica protestante sentetia, sine sua opitulatione uel inspiratione, spiritales frumistus exhibere neminem posse. Omne enim datum Optimum,& omne donum persectium desursum est, descendes a patre luminum. Zacharias quoque,

Quia si quid boni, ipsius est,& si quid optimum,ab

ipso.Et ideo costanter Beatus Apostolus,Quid enim habes

308쪽

Ad cor. Iesa. 13.

vri ORT A Do X. EXPLIC. habes, quod non accepisti quod si accepisti , quid gloriaris quas non acceperisὰ Ex quibus satis intelligi potest, Paphuntium non quidem delibero arbia

trio diuinis ornamentis nudo,ac uacuo, sed illis mi rabiliter aucto atque exaggerato uerba apud Cassianum secisse cum ipsi ad iustitiam comparandam albquid mometi tribuit Sed cum Κemnicius in eorum humero sit,quos in mendacio spes suas dollocasse Iesaias ait, nihil mirum si omnia peruertare & calumniari conetur. misim eis imo I hsi purillas sola non e Iiit, 2 r ni mulli et imi r o i ii se trisul, si An i bi noti iret L s. ri hos o tanimo a bs uet , stallo r non obo D

309쪽

De Lege

RAECLARE' quidem Plutarchus existimauit, uix posse quempiam uitiosos, & corruptos mores corrigere, pravisq; animi sui affectibus med ri,qui non sese in spectati alicuius uiri potestatem& disciplina traderet, cuius imperata faceret, monitis & consiliis pareret, praescriptisq; ab illo legibus religiose obediretiquippe quia amor & odiu, unde uitia omnia oriuntur, &cum quibus in dissolubili sunt uinculo colligata, ita

animum occupant,ut ueritatem intueri nullo modos nant.Vnde etiam est, ut oporteat eum, qui ex aequo&bono magis,quam ex libidine omnia iudicare uelit hisce animi affectionibus, atque perturbationibus maxime liberum esse Cum enim animum inducere nemo unqua possit, ut ea amet, quae intellectus anticipata cognitione non comprobauerit, Odi Oue prosequatur, quae praeconcepta opinione non eX

cranda ualde,& detestabilia iudicauerit; qui fieri potest,ut qui praeiudicatis hisce opinionibus coecus sueri sententiam recte & legitime serat Cum igitur Ke

310쪽

Ο RTHODOX. . EXPLIC. nicius infinito quoda& immani odio in sanctissima Iesu societate aestuet mirii uideri minime debet si illius dicta omnia nefaria,sacrilega, & impia iudicet,

praepostereq; interpretetur; atque nodum ut aiunt incirpo quaerat, nec constare sibi ullo modo possit. Tanta enim calumniandi libidine tenetur, ut quasi mente permotus,hac illac oberret,nec antecedentia satis meminerit, nec cosequentia consideret, eadem sentiens obgamniat, nihil probet,plurima metiatur, adeo ut furere magis,quami dicere,saepe uideatur.sed do, Kemnici ueniam, acerbo dolori, Cum enim uid eas,tu as tuorumq; machinationes ad ueram & integram fidem non Germaniae modo, sed totius Christianae Reipub.euertendam comparatas, cietatis Iesu opera,& industria labefactari, praestigias patefieri, quos multo cum labore ab Ecclesia auulseratis, uobis uero ac satanae, in expiabili scelere devinxeratis, horum inprimis diligentia, in uerae fidei lucem libertatemq; filiorum Dei uendicari, non potes non prae dolore, insanire, atque omnes copias ad horum

hominum auctoritatem euertendam comparare.qua

integra,saluos uos esse no posse ducitis, sed exitium uestris esse fraudibus allaturam praeuidetis.atq; ita superbissimo uos tandem, & importunissimo dominatu pulsos iri arbitramini. Quare cum rationibus illam imminuere non te posse confidas, crebris salte calumniarum repetitionibus, animum istum tuum exasperatum,& moerore confectum, explere studes. Quod satis indicant priora ista tua axiomata, quae ea solum continent,quae a te quam saepissime inculcata, a nobia uero, abunde, dum de peccatis ageremus, prostigat

SEARCH

MENU NAVIGATION