Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

profligata sunt.Sed quia in 3 . Axiomate potissimum

usae praesidium collocasse uideris, illiusq; in cuic di finem nunquam facis, paucis illum euoluam,qua uis,aliqua ex parte fuerit a nobis superius explicatum .cuius haec sunt uerba. Doc EMT Iesuuita, esse alia multa, qua uoce legis quidem non arguunturin tamen sunt multograuiora, ct damnabiliora peccata qua illa, quae legi Dei repugnant vicilicet quae committuntur contra tradi

tiones humanar, contra receptos abusus, O inusteratos errores.

Quod inquit scriptu esse solio9.censurae Coloniensi O in loco,de communione sub utraque sp cie Colonienses Patres agunt, illorumque hominum sententiam uerius furorem refellunt, & coarguunt, qui hanc suscipiendae sacrosanctae Euchariastiae rationem necessariam esse dictitant, multisque Ecclesia ac magnis rationibus ostendunt, quam sit Ecclesiae praeceptis sancte, & religiose obtemperandum ἱun- bis, di is de concludunt, illos esse ueluti Ethnicos & publica- na aucto nos habendos, qui Ecclesiae praescriptione, ab utra- ritas. que specie sumenda, non retardantur. Quae Ecclesiae aequissima lex, quam nefarie a te inueteratus error, abususque dicatur, cum de illa agemus, abunde, &copiose, Deo dante,demonstrabimus. Reliqua ii ro Eccles astica praecepta, quae per contemptum humana uocas, non aliter obseruanda esse,quam diuitina; magisq; diuina iussa,qua humana, eine existimada,satisChristus docui cum se ab ijs contemni testatus est, qui sacerdotes Ecclesiae suae praepositos despiciunt; audiri uero ab illis, qui eorum monitis praeceptisque auscultant Qui vos inquid audit, me au- rQ.edit, & qui uos spernit me spernit . . Nam cum in Ioia

312쪽

ORTHODOX.' EXPLIC. cum suum illos substituerit, ac maxime Petro Romanisque Pont. uniuersalis Ecclesiae suae curam commiserit, qui illorum iussa petulanter contemnit, illum sane despectui potissimum habet, cuius per

nam sustinet, ac uicem in uniuerso terrarum orbe gerunt. Cum enim humanarum rerum status, inconstans maxime sit, & permutabilis, plurimisque, ac maximis uici situdinibus expostus, illas certe leges tantummodo Christum ferre per seipsum oportuit, quae perpetuae essent, & uariari nullo unquam casu aut ratione possent. Vt pote, decem illa praecepta, quae Decalogi appellamus ,& quae ad sacramentorum vim rationemque pertinent, ac denique ea omnia, quae in Evangeliorum uolumine continentur. Quaecum in ijs rebus, quae mutationem subire nequaquam possunt, uersentur, firma certe ac perpetua , esse oportet . quis enim ita es e stupidus ac ta

dus queat, qui , diuinae humanaeque dilectionis necessitatem in uerti, atque immutari aliquando poΩse arbitretur Quis fraudulenta furta & latrocinia, adulteria, stupra, incestius, homicidia, odia, inimicitias, atque denique, cuncta quae diuina lege prohibentur, licere unquam putabitZ Quis Christiana fide & religione imbutus, exi sti mare poterit, sacrum lauacrum, sacrosanctam Eucharistiam, & reliqua noui testamenti sacramenta, inania esse, aut alijs quam ijs partibus , quae a Christo instituta sunt, constare aliquando posse Quae igitur tam sunt

fixa & stabilia, ut coelo etiam ac terra corruente, nec

mutari ulla ex parte,nec antiquari possint. sol u Christum habere auctorem & legistatorem potuetunt.

313쪽

I I cl LIBER V 4 isy Inter quae,unum illud fuit, ut Ecclesiae suae praelatos, non secus ac seipsum audirent, illisque omnibus in rebus obtemperarent, quippe quibus potestatem dedit, ut de ijs rebus, quae tempore mutari possent,

pro temporum, morum, gentium, necessitatumq; uarietate, nunc has,nunc illas leges conderent, qui-bes & cChristianam Rempub. prudenter adminis ratent, & homines in ossicio religioneque contineret. Quae leges, si illorum a quibus sanciuntur, personam spectemus, humanas quidem esse, non inficiamur; si uero auctoritatem, diuinae sane, ac Christi sunt; cuius personam Ecclesiae praepositi reserunt,& a quot o. Pon. integram, perfectam, atque pleni

potestatem regendi uniuersam Ecclesiam accepit. quare qui illas conuellit & conculcat, non miniis sane Christo iniuriam inscrt cuius auctoritate institutae sunt , quam si leges ab illo latas contemneret, &posthaberet . quod satis indicarunt Apostoli Hiero-Lact. c. is. solymis congregati, ut exortam de legis Mosaicae necessitate controuersiam sedarent. Nam cum intelli-gcrent, Christianae Reipub. paci admodum expedire, aliqua cae patie Iudaeis morem gerere, ne si Mosaicam legem inanem prorsus,& mortiferam iudicas- -

sent, Christianum nomen illis fieret inuidiosum omnino & detestabile, lege iussserunt, ut ijs, quae idolis

immolata fuerant, languine, & suffocato, iuxta Iudaicae gentis instituta,cuncti abstinerent. quod non , sibi modo sed Spiritui sancto etiam,visum fuisse,planu& confidentissime asseuerarunt. Quod si Christi praecepta euoluas, haec no solum instituta ab illo no sutile ed cum caeteris, omnibus ueteris legis ritibus

abrogata

314쪽

ORTHODOX. EXPLIC. abrogata esse , & antiquata, ex D. Paulo disces. At cum Christi Ecclesia, & diuinam auctoritatem habeat, ferendi leges temporum necessitati accommodatas , ct Spiritus sancti consilio lsruatur, patrocinio

defendatur,opc praefulciatur, diuinisque ornamentis illustretur, merito sane ipsius praecepta, Spiritus sancti oracula habentur, cuius auctoritate atque costio fiunt. Quare non minoris criminis reus est, qui Ecclesiasticas leges uiolauerit, quam si Christi ore editae illae fuissent, ac promulgatae. Euenire autem saepe potest,ut maiori scelere tuoluatur,qui.illas,quam qui diuinas leges perfregerit,si praesertim praelatorii. despicietia legumq; , quas sacrosanctas habere opor Prima tet, petulanti contemptione feratur. quo fit, ut D. ad Corin Paulus editas a se leges, Domini mandata appellet. tb ρε ς' Agatho uero Pont.summus, omnes apostolicae sedis' '' sanctiones, non aliter accipiendas esse dicat, quam Ignatiusis diuini Petri uoce firmatae essent. Quod apostoli-adphilip cus uir Ignatius aperte significauit,cum Christi inter ρς se sectores illos appellauit, qui die Dominico aut Sabcanon. bato: unico Sabato Pasche excepto, contra Apostoli. mst, cum decretum ieiunassent. Quod in Iudaeorum gratiam faetium fuisse, quos hisce quasi lenociniis, ad ueram pietatem & rcligionem inducere, atque in officio continere Apostoli studebant, quidam non inepte, meo quidem iudicio, arbitratur. Quan- const. quamD.Clemens Petri successor & assiduus auditor Apostoli Sabatum, inquit, & Dominicum diem non esse iecq μm iunadum, quoniam illud naturae conditae est monumentum, hic resurrectionis.Quam legem postquam

Ecclesia antiquari passa est, die tamem Dominico

315쪽

. D I I L I B. E R V. Iέo tanta seueritate ieiunio interdixit, ut satis diuinam eius in serendis legibus potestatem declararet.Ita enim habet Concilium Carthaginense, Qui die Dominico studiose ieiunat, non credatur Catholicus. Et Gangrensis syn. anathemate percellit eos, qui dominicis diebus,religionis ergo ieiunassent. Quorum decretorum rationem innuere D. Epiphanius uidetur, nam in uniuersalis Ecclesiae moribus illud numerans, ait, non de re die dominico ieiunare, quippe quia sancta catholica Ecclesia, omnes dominicas ueluti in delitijs habet, ac proinde & Synaxes eo die mane peragere solet. hoc est, ut mihi quideuidetur,a ratione ualde alienum esse, eum diem inlacrimis & moerore quem cum ieiunio conitinctum esse oportet consumere,quo Christus Iesus, omniuDominus ac liberator, uitam sibi nobisq; restituit. mortem enim nostram moriendo destruxit,& uitam resurgendo reparauit. At Melchiades Papa, decreti huius rationem longe diuersa reddit.Ieiunitim in quid dominicae diei & quintae feriae nemo debet celebrare, ut inter ieiunium Christianorum& Gentilium,& ueraciter credentium, & infidelium, & haereticorum, uera&non falsa discretio habeatur. Cuuero Lucinius quidam D. Hieronymum per literas interrogaret An esset Christiano homini integrum, sabbato ieiunare, HieronymuS autem perenne, per petuumq; ieiunium ualde commendaret, addit, Nec hoc dico, quod dominicis diebus ieiunandum putem, & contextas sexaginta diebus ferias aufera sed unaquaeque prouincia abundet in suo sensu ,&praecepta maiorum,leges Apostolicas arbitretur. Quae concilio

Concilisi

lib. 3.

Melchia. Papa Epiri. ad

316쪽

Ignara

Epist. ad

Episti ad Philipp-

cet. 2. c.

- tit. de humanis traditi vitas. LA ME N

Quae qui inania ac leuia ducit, quantum scelus h pietatemdue sustineat ' aperte quidem docuit D. Iunatius. Nam cum asserit, Apostolicarum legum uiolatores eos esse,qui Episcopos no sicut Christuna colunt & obseruant, ita Episcopum definiti Quid est Episcopus,nisi omnem principatum , & potestatem omnium illorum tenens quemadmodum deceat hominem tenere imitatoreni Dei factum secundum uirtutem Unde concludit, Qui igitur istis inobediens fuerit hic sine Deo omnino erit, & impius ,& co temnens Christum, & ordinationem ipsius min rans . Cuius sanctissimi uiri epistolas, etsi tantopere commendet Polycarpus Ioannis Euangelistae dii pulus & inter egregios felicis illius saeculi uiros martyr clarissimus, ut illarum lectionem animum puretate uirtutumque omnium ornamentiS augere Iacile posse afferat; centuriarum tamen auctores, quinIhil magis quam uniuersam sanctorum Patrum auctoritatem labefactare, doctrinamque conspurcare moliuntur non pudet affirmare, Ignatij temporibus Euangelicam disciplinam obscurari, iam coeptile. Quare inter teporis illius naeuos e nnumerant, quod ignatius Ecclesiasticis legibus plurimum tribuat. Quod satis magno argumento est, illos non tam antiquam Ecclesiae fidem instaurare, disciplinamque reuocare. quam antiquitatis simulatione evertere, atque demoliri uoluisse. Si enim Apostolorum discipulis fidem non habent, si disciplinam, quam ab Anostolis se accepisse sanctissimi uiri affirmant,superstitionibus obscurata,&obtenebratam ducunt,si fidei propagatoribus,Ecclesiaeque amplificatoribus iuperltitI-

317쪽

LIBER V. I 6 I

superstitibus, si ijs, per quos euangelica disciplina

incorrupta ad nos dimanauit praesentibus, egregios illorum ac praecipuos discipulos,puram & integram . t. id

fidem conseruare non potuisse arbitrantur, quae maior insania, aut impudentior audacia excogitari potest, quam confictum a Luthero s Deo placet uangelium, excogitatamque ab impurissimis hominibus disciplinam, ut ueram& incorruptam obtrudere , sanctissimorum, hominum scriptis omni au- tiooritate anteferre At inquit omnia sacrarum lite- rarum trutina examinanda esse, illius ii exquirenda

iudicio, a quo, si uel transuersum unguem alia di- scesserint, ut falsa atque notha esse abi j cienda Sed quid, quaeso, cum Christi uerbis dicentis. Super

cathedram Mosis sederunt scribae & Pharisaei,omnia Matib. e. quaecunque dixerint vobis, seruate & facite, secun- 13. dum autem opera illorum nolite facere; dicunt enim& non faciunt. consentire magis potest, quam

Ignatij haec Coloniensiuq; sententia Si no ea solii mobseruanda esse decernit Christus, quae Moses praeceperat, sed illa etiam, quae ij imperassent, qui in

Mosis locum succederent; qui Christi locum tenet, minori esse obedientia, atque obseruantia pros quendos existimabimus quorum amplissimum dignitatis gradum D. Petrus ut significaret, Ananiam s. dixit atque Saphiram, repentinam, & insperatam necem satis suisse promeritos, quippe quia non hOminibus , sed Deo imponere, atque Spiritui sancto mentiri cogitassent. Cum enim auctoritas, qua An- tistites Christi Ecclesiae praesunt, non humana sit,

sed coelestis, & plane diuina, Spiritu, sancto inii

318쪽

ORTHODOX. EXPLIC.riam inferre is sane uidetur, qui illorum imperia dea 11. xrectare, praeceptaque contemnere audet. Quare D.ώ - . Paulus Hebraeos hortatur, ut obediant praepositis

suis,& illis sponte subiiciantur. Ipsi enim inquid

peruigilant quasi ratione pro animabus uestris retadituri, ut cum gaudio hoc faciant, & non gementes ; hoc enim non expedit uobis. Quae uerba cum is Dii D, Chrysostomus interpretatur cleganti & ornata ad Hebe. Oratione eXaggerat, quanto in periculo illa Respiauersetur, quae Principe ac gubernatore caret: mutito tamen in maius & pene extremum discrimen illa uocari putat, quaePrincipis & moderatoris praecepta petulater despicit atq, contemnit. Illa uero Pau. uerba,Hoc non expedit uobis praepositorum gemitus intellige summam Dei uindictam,extremamque in eos ultionem , qui insuperiores contumaces sunt, continere, longa & eleganti oratione idem Chrysostomus demonstrat. Quod si Conciliorum auctoritas, quae apud pios omnes grauissima semper ac sacrosancta fuit, apud te quidquam ponderis habet,

non poteris certe,Kemnici, Ecclesiasticas leges non suspicere & uenerari, quas perpetuo sacra Concilia cocilium mirifice comendarum. Illud enim, quod Gangris Gur Paphlagoniae urbe coactu fuit, anno a Christo nato, δ'' 3 et . anathematis fulmine eos percussit, qui Ecclesiae de ieiunio praecepta contempsissent,quae τελείους σπιυς hoc est, persectas sententias appellauit. Cuius decreti uerba,quae tam apud Gratianu,quamc . si qμii i priori uolumine Cociliorsi aGraecis ualde dissidet, ' μ' ita haben Si quis eoru,qui religionis exercitio stu ' ' '' det,abs ecessitate corporis insolescat,incsim uni bl tradita

319쪽

LIBER V. Isaread ita & ab Eccl. obseruata ieiu nia d usol ii at, i m probas apud semetipsu,& arrogans praecipua perfectaq; sententiam, Anathema esto. Neque dissimilis lex do

Ecclesiasticarum legum uiolatoribus, extat in Concilio apud Lauriacum celebrato Si quis,inquit, diu i Bureae nae testis, praeuaricator uel pro manifestis criminibus dus Decresanctorum canonum contemptor repertus fuerit, ac D μsanctorum patrum constitutionibus contradictor, et si monitionibus Episcopalibus obtempeia te distulerit,anathematizetur. Cocilium uero Carthaginense sub Sylvestro primo coactum Clericos Ecclesiasti

comunione priuados decernit. In alio item CD cilio c. ii, i, Carthaginensi, lege cautu suit, ne qd Episcopale prem 1.sbiterij ue dignitatem quis eueheretur, cui no prius Conciliorum decreta diligenter fuissent cxplicata,nlequita contra illorum scita, per ignorantiam committere pqtuisset. Quod Coelestinus Pont. imitatus eis,m fuisse uidietur, qui nefas esse putauit, sacerdotem Ec hut vhi clesiasticqs canones aut ignorare, aut uiolare. Sed mutuis quid Concilia commemoro , cum imperatores ipsi, 3.ad sequi totius xerrarum Orbis ditionem affectasse sem- scopos Aperuis sunt, ad Ecclesiae se pedes summisse abiecerit, lagibusq iu sterint ut illius decretis, tanquam diuinis quibuidam oraculis, omnes sancte religioseq;

optemperarente quibuS diuina potius quam huma- na auctoritate, se etiam teneri coniuebantur. Quod quidem satis apud omnes testatum reliquit Iustiniani Imperator qui Ecclesiasticarum legum auctorita- Iustinia tem grauissimis atque ampli is mis uerbis commendat,Sancimus .inquit, ut sancti Ecclesiastici canones, 3

320쪽

centorum decem & octo, Constantinopolitano centum quinquaginta sanctorum Patrum, Ephesino primo,quo Nestorius condemnatus est, & Calcedonensi, in quo Euthiches cum Nestorio anathemate percussus est, expositi& confirmati sunt, uicem legum obtineant. praedictorum enim sacrorum Conciliorudecreta perinde ut sectas scripturas suscipimus,& camb.fiis, non ux leges custodimus. Quam Iustiniani Noues Novi. . lam cum inducit Photius Patriarcha Constantino non .ui. politanus , quatuor hisce sacris Concilijs tria alia,

I .c. a. Constantinopolitanum scilicet secundum, ac temtium,&Nicenum secundum annectit. Eorum uero

citin secundum Constantinopolitanum Iustiniano adhuc imperante, tuo P nosteriora, multo post ipsius tempora celebrata fuerint, recte mihi sanc sen Theodo - s sse uidetur Theodorus Balsamon, ab illo fuisse Inr-

3 8 sa peratore ad tecta. qui leges expurgauit, atque rec m*' gnouit, inq; unu Basilicoru uolumen coegit, siue Constantinus,Porphyro geneta is, ut Balsamoni placet, siue alius quispiam fuerit. Cum uero non editos modo,sed confirmatos etiam a sanctis illis Conciliis canones Iustinianus ueneratur, omnes quidem Ec- utilio clesiasticas leges sacrosanctas habet. Calcedonensis calcedo . enim synodus omnes a sanctis Patribus, inquavis n. I . synodo conditas uiuendi regulas confirmat, sexta uero synodus, quae tertia est Constantinopolitana, Ieges, non a synodis tantum, sed a sanctis etiam Patribus latas comprobat.Hanc uero Ecclesiae amplissima, diuina nubauctoritate, Illustrissimi Imperatores iasilesibus modo,sed factis etiam mirifice declararunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION