Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

L 1 B E R V. O I s 3 ut uero caeteros pijssimos Ecclesiaeq; iussis obtemperantissimos Caesares taceam,Philippus, qui inter Romanos Imperatores primus fuit,qui Christi se militiae sacramento addixit, ut Ecclesiae monimenta tradunt, cum se Christianorum cae tui in Paschatis per- caef. M uigilio coniungere, precumq; particeps fieri pero- floria. Eeptasset, non prius ab Episcopo admissus est quam se a. lib.6. poenitentium numero aggregasset,ut scelerum, quibus erat infamis,poenitentiam de more Ecclesiastico ν, . faceret.Quibus iussis, non aliter religiosissimus Impe lib.,.e. rator obtemperauit quam si diuina esse certo sciret, 13. eximiae cuiusdam pietatis aduersus Deum esse intelligens,maioribus humiliter obtemperare, neque decorum praeceptis ulla ratione disceptare. Quod D.Hieronymus non minus egregia eruditione, qua admirabili sanctitate illustris, his uerbis docuit, Prae viis, a positum monasterii timςas ut dominum, diligas ut Russuum patrem,crcdas tibi salutare quidquid ille praeceperit, nec de maiorum sententia iudices, cuius officis est obedire,& implere quae iussa sunt, licente Mose,Audi Ili aet&tace. Quam Ecclesiae auctoritatem qui labefactare studet, obseruantiamq; erga illa i ab hominum animis conuellere conatur, nihil certe aliud quam Christianae Rei p. interitum ruinamque machinatur.Quod D.Ioannes Chrysostomus a Pe te cb Uisas.

demonstrat ducis exemplo, cui qui necem intentat, in Epist. aciem quidem ipsam profligare exercitumq; uniuer ad Hebri Isum interimere molitur.Cum tamen Ecclesiae auct9ritas, diuinis praesidijs praesulciatur, non dubita

tos fore ac prorsus uanos. Cuius etiam maiestas, &

322쪽

ORTHODOX. EXPLIC. amplitudo ita est cum diuini nominis gloria & honore colligata,ut,qui iustas illius leges contemnendas docent, qui grauissimis cotum et ijs illas lacerat, ' .i conuiti j si prosequuntur,non in homines quidem, sed in ipsum Spiritu sanctum iniuriosi sint,atque maxima sanctissimum numen, quod illam tuetur, ac B- uet, ignominia afficiant. IN A.&7. Axiomate, uehementissimc reprehen .dit Kemnicius Colonienses, quod doceant , legem charitatis seruari a nobis abunde ac perfecte in hac

uita nostris operibus posse, si quantum in nobis est

praestiterimus : quod non aliunde oriri arbitratur, quam quod existimen illa, quae lex concionatur de pio Na

integritate ex toto corde,tota m nte,tota anima. O omnibus viribus,

ita ut nulla sit mala concupiscentia, ad eos,qui in hac mortali alta Rcr. i samur,non pertinere,nec nos in terra obligariata illos tantis,qhi μin altera vita. Cui calumniae antequam respondeam,i

ctorem uelim admonitum, Colonienses Patres qu0ties asserunt diuinam legem seruari a nobis posse, non nostris uiribus id, sed diuinae gratiae opibu scribere, quibus qui abundant, praeclara omnia prFstare facile posse ducunt. Quod satis declarant cum M. Monbem ij illa uerba cxagitant, Nobis incumbitumst ' te ii legim pisciamus,no tamen id possumus sed Alus id potuit Chriflui. Hare inquiunt Colonienses uerba duplicem sensum admittunt, alterum catholicum, ut pote hominem sine diuinae gratiar auxilio legem implerentiquam posse; quod utique nullus negabit: immo non hoc solum fatentur ueri Christiani, sed illud quoq; , nihil posse quenquam operari, quod bonum sit,

quod ue rationem habeat uerae uirtutis, nisi non generale

323쪽

nerale tantummodo Deiauxilium praesto sit , sed peculiari gratia roboretur omnino, & adiuuetur .Quae Coloniensium uerba, qui diligenter perpenderit, satis profecto intelliget, quam ueteratorie Κcnicius doctissimoru uirorum mente peruertas, dum eos ait a rbitrari ,renatos in hac uita suis operibus legi satis facere posse. at uero cum calumnijs extruedis praecipuam operam nauet, nihil ue magis quam Pelagianismi illos insimulare optet, minime sane mirandum est, si quod ueritate essicere nullo modo sperat, conis fictis uerbis praestare omni ratione conetur: atque adeo si quaecunque Colonienses Patres libero arbitrio diuinis praesidijs confirmato tribuunt, de naturae uiribus Kemnicius interpretetur. a qua sententia tantopere Colonienses absunt ut catholicae fidei illos aduersari afferant, qui uerae uirtutis quidquam

peculiaribus diuinae gratiar auxilijs destitutis ascribunt. Quocirca, macte animi Κemnici, fingendi tuam istam licentiam mihi credo audacissime prosequere, nihilque sit, quod te a tam egregio facinore deterreat: sic fama paratur. Neque enim ullus es.se tam timidus ac ignauus potest, qui non ea fing re audeat, quae ueritatis aliquam speciem prae se s rant . at quae ne umbram quidem ueritatis habeant, audacissimos solum, & maxime strenuos, hoc est, tui similes decent. Sed ne nobis ista tua tanta importunitas plus negotij facessat, ne ue crebra rei eiusderepetitione lectori satietatem, ac fastidium affera

mus, te iterum atque iterum admoneo, humanam

nos uoluntatem diuinae gratiar praesidijs munitam de confirmata ponere, quoties de diuina lege obseruada

324쪽

da uerba facimus, quorum expertes nihil praeclarum eri cere posse,Coloniensium uestigia persequentes, copiose demonstrauimus.Quae sententia tam est illis familiaris,& ab ipsis toties inculcata, ut id no potueris lade no ijs uerbis per suma 1 prudelia cofiteri.

Hieronymus Pelagianis ita restondet, Sunt impossibilia naturae, sidpossibilia gratiae. O gratiam intitauit de auxilio O renouatione via ritus sancti. Aug. inqui t, gratia sanat uoluntatem ,ut volist Dia ta impleat legem, O boc illud ipsium ist, quod Iesiauitae contendunt.

Si hanc esse illorum sententiam intelligebas, quid est quod tam frequenter propriorum operum iactationem illis exprobrandam putasti Θ Quid illos Pelagianismi tam audacter insimulasti Sed agedum uideamus, quam canalumniam egregius hic mendaciorum architector inuenerit, ut clarissimae ueritati, qua inuitus ia unc demit cospexit, tenebras obducat. Sed no debebat inqui t9 ignorare oculatissimi im Patru lectoris, quid postea Acstum sit. Calenius enim Pelagij discipulus illud Hieronymio Aug. axioma arripuit , O coepit docere, hominem in hac ii ita Ii-cὰt nonposit naturalibus liberi arbitris uiribus , posse tamen in rectά gratia, hoc eu, dono renouationis, legem perfecta obedientia suis operibus implere, ita ut sine peccato esse possit in hac uita, quia qui legem perfecte impleuit, in nullo reus G in lege, quando lex nihil potes accusire in homine . tunc est sine peccato, ibi Aug. coactus fuit scripturae tenimonia de hac quaestione penitus considerare, O hac occasione

scripsit librum de perfectione iustitia. Ex quibus concludit callidissimus hic sententiarum omnium aestimator,

Colonienses a Pelagi j discipulis haud esse dissimi

les, quantumuis gratiae necessitatem efferant & commendent. Quae oratio ita me commouit, ut Germaniae uicem, ac potissimum Braunguicentium, qu

325쪽

i LIBER R IDrum Temnicium doctorem esse ac in religione institutorem audio, non possim non uehementer dot

re. Quid enim in angulis eu facere existimabimus, quem in frequentissimis quasi theatris, & totius O bis conspectu, tam impudenter mentiri non pudet Quid ille apud suos non audebit ξ quid no tentabit quid non finget quae impia commenta non persuadere ijs conabitur,qui se in illius disciplina tradid runt, qui palam in clara omnium luce cuncta tentat inuertere, & uniuersitati generis humani imponere se posse sperat Vos ego uiros Germanos, qui Ecclesiae Christi gloria & ornamentum no ita pridem fuistis,qui pulsae atque fugatae fidei quas asylum non

semel priscis temporibus extitistis,uos inquam, per uiscera misericordiae Dei nostri oro, per ueram fide obsecro, & obtestor, ut uestris hisce praeceptoribus, uerius perditissimis deceptoribus, ueritatis uero a cerbissimis hostibus diffidere aliquando incipiatis. Neque enim dubito, quin illorum fides suspecta umbis esse incipiat neque damnatis eorum perditisque opinionibus adhaerescatis, ac fluxam,inanem, fuca tam, fallacem,& quam maxime fraudulenta eorum fidem esse,tandem aliquando intelligatis.Quis enim ita insaniet, ut ueram & integram fidem iudicet, qua mendaciorum praesidijs potissimum munitam intuetur inis ueritati ita erit iniurius, ut praestigiarum&fallaciaru patrociniis egere arbitretur Qui uero istorum hominum lucubrationes accurata circumspectione legerit, atque sententiarum praecipua funda menta ad suos sontes reuocauerit, neque fidem illis temere adiunxerit, non dubito quin illorum in fa-

S s bricandis

326쪽

ΟRTHODOX. EXPLIC.bricandis mendacijs audaciam ne dicam impudentiam,serre nullo modo posit.A quibus testa demumsbi temperabunt cum contra ueritatem insanired serint.Quod Braungui censes in Ecclesiara suae ministro Κemnicio facile cernent, si quae hic Coelestij ,&Augustini nomine dicit, cum libro de persectione iustitiae quem teste citat, contulerint. id enim, quaeso, petulantius esse potest, quam asserere, illam esὰ Coelestij sententiam quam in eo potissimum Augustinus requirit, is uero semper impugnauit .maxume cQuid procacius,quam utriusq; sentςntiam ita in uertere, ut affirmet, eo crimine fuisse Coe lestium maxime liberum, quo eum potissimum condemnat Augustinuspid uero solum in ipso damnare Augusti iis Dum,quod si reprehendit, impietatis tame damnare demeres nullo modo audet Θ Cum enim Coelestius tam sueher i.88 rit Pelagij assectator temerarius & pertinax, ut Pel sani Coelestiani etiam dicti fuerint, persuadere sibi Munquam potuit, gratiam esse ad peccatorum omnium uitationem necessariam Jedsblius naturae uiribus, uirtutu omnium officia ascribebat. Quod aperte docent,tum Coelestij argumenta, abAugustino,libro de persectione iustitiae inducta, tum eiusdem Augustini responsiones, quibus co torta & aculeata Coelestij sophismata refellit,&coarguit.Multus enim est Augustinus, in repetedo, uitari quidem a nobis peccata posse,si natura uitiata sanetur gratia Dei per Iesum Christum dominum nostrum, atque naturam tandiu invalidam esse,& imbecillam, quandiu id quod faciendum est,aut coecitate non uidet, aut infirmitate non impleti inod uero Coelestius semper

existimauerit,

327쪽

LIBER V.

exi stimauerit, legis persection em, solis naturae uirisbus coin parari a nobis posse,satis quidem ex ratiocinatione ipsius constat,qua concludit, liberum arbi trium rem bonam dici no posse, si magis ad malum, quam ad bonu pronum sit atq; procliue. Quod sanceos dicere,inquit, necesse est,qui holem per illud in

malum posse,in bonum uero non posse arbitrantur. Quod ratiocinatione Ir.magis explicat, cum ita argumentatur.Quaerendum est, quomodo non potest homo sine peccato esse, uoluntate an natura si natura, peccatum no est,si uoluntate, facile potest uoluntas, uoluntate mutari. Quam arrogatissimam insaniam cum ferre nullo modo posset Aug.ita respodet.respodemus admonentes,esse cogitandum quanta sit ista

praesumptio,qua dicitur,non sol sim posse,quod quidem adiuuante gratia Dei negandum non est,sed etiam facile posse uolutatem,uoluntate mutari, clim dicat Apostolus , Caro concupiscit aduersus spiritum,& spiritus aduersus carnem. Quare concludit, non alia de causa Coelestium, tanto in errore uersatum fuisse,quam quod non aduerterit, nostram prO- priam uoluntatem uitiatam, sine Dei gratia sanari non posse.Et in responsione ad 16. eiusdem Coelestii argumentationem ait, no quidem uersari in quaestione an possit homo omni prorsus culpa uacare, sed quando,atque per quem, hoc est, neque in hac uita, neque naturae,sed solius diuinae gratiae uiribus. &cuinterpretatur scripturae sacrae testimonia,quibus Coelestius sua sententiam confirmabat, ait. Ecce nos, ut ualuimus,exposuimus,quomodo accipienda essent

testimonia, quae pro sua causa commemorauit; ipse Ss a autem

Lib. de persec.

natio. I A

Lib. de

fluia.

328쪽

ORTHODOX. EXPLIC. autem quomodo sit accipiudum quod scriptum est

Omnis homo mendax . omnino non soluit, nec soluere potuit, nisi correcto errore, quo credit homui nem sine adiutorio gratiae Dei, per solam propriam

uoluntatem posse esse ueracem . Cum uero multis otii. demonstret, fieri non posse , ut quandiu anima cor-- 'poris ergastulo inclusa manet,innumerisque est cupiditatibus impedita, solicitudinibusq; implicata,

omni peccato careat,atque omnibus illam precati nem competere, Dimitte nobis debita nostra.eorum tandem sententiam,qui longe aliter sentiunt,damnare nullo modo audet.Impios tamen Christique immanissimos hostes declarat eos, qui naturae uiribus,& non potius gratiar Christi, tantam persectionem a scribunt:quorum Coelestius fuit quasi antesignanus. Quod, ut magis pateat, ipsum,quaeso, Augustinum p δ loquente audi .Postremo si excepto illo capite nostrocti e Iu siti corporis Saluatore, afferuntur, uel fuisse uel effestitia. in hac uita aliqui holes iusti sine aliquo peccato,sue nunqua cossentiendo desiderijs, eius, siue quia pro nullo peccato habendu est, quod tantum est, ut hoc pietati non imputet Deus,quanuis aliter si beatus sine peccato,aliter autem beatus cui non imputat Dominus peccatum , non nimis existimo reluctadum. scio enim quibusdam esse uisum, quorum de hac re sententiam non audeo reprehedere, quanquam nec defendere ualeam. Sed plane quisquis negat, nos o rare debere, ne intremus in tentationem negat autem hoc,qui contendit, ad non peccandu,gratiae Dei

adiutorium non esse homini necessarium, sed sola lege accepta, humanam ait suffcere uoluntatem a

329쪽

LIBER V. o rε auribus omnium remouedu, & ore omnium anathematizandum non dubito. Aperte igitur iam uides, Kemnici, quid Augustinus in Coelestio quam maxime improbet,& quam ob causam anathematizanda censeat: cuius lucubrationes si legisses, nunquam prosecto sententiam tam temere praecipitasses.

AD tua uero Axiomata ut reuertamur,no inficior,

Colonienses fateri, cum fieri non posse, ut Deum perfecte in hac uita cumulateque diligamus,tum legem plene & persecte seruari a quouis posse.quae etsi

contraria, &interse quam maxime pugnantia tibi uideantur, esse tamen uerissima demonstrabo. ut uero a diuina dilectione ordiamur; qui grauissimam humanae uitae plurimis animi corporisque incommodis agitatae conditionem considerauerit, qui praecipitis &lubericae libidinis ardentis iniuriosaeque auaritiae, indomitae audaciae, effrenatae iracundiae, caeterarumque omnium cupiditatum, quibus humanus animus continenter impetitur, uim diligenter expenderit, satis quidem intelliget, mentem tantis perturbationibus obsessam, non ita se in diuini numinis dilectionem tradere totam posse, ut ab ea distrahi ac diuelli nu quam possit. tempestatum enim, quibus iaetamur,uis tanta est, ut nullo nos in loco consistere patiatur. Qui uero Deum toto corde, tota mente, atque omni animo diligit, illum solum avide intuetur, nulla perturbatione assicitur, oblectatione ue alia commouetur,diuiniq; illius amoris aestu ita absorbetur, ut per omnes animi latebras&recessus pervadat, nullusque sit humanis curis,& cogitationibus locus relictus. Nam cum toto ad

di nihil

330쪽

. I lib. de perst-ctione Iupit. Philip.

c. 3.

nihil certe rebus caeteris reliquum facit. Quod Η braea illa uerba satis explicarunt. Diliges Deum tuu

in toto corde tuo, tota anima quae si totide uerbis transferamus, Deum in omni nostro nimis, diligedum esse signifi cant, usq; adeo,ut non mo Omnes animi ac corporis partes ad Deum amandum coferamus, sed eo uires omnes intendamus, atque in diuino illo amore consumamus, nec alio mens nostra seratur unquam.

Qv ARE D. Aug.ait Deu tota mente diligi non posse, quadiu aliquid est carnalis concupiscentiae, quae uel continendo frenetur. Cum enim cupidit tum impetus & incursiones nos conturbent,&in diuersas partes sua ui trahant, fieri non potest, ut mentem in diuina dilectione ita defigamus, ut immobialis maneat, & in ea perpetuo haereat, nec alia cura sollicitudine ue tangatur. Quibus accedit misera huius uitae ratio,quae tantam felicitatem ne ferat, rporis pondere praepeditur. Vnde est, quod D. Aug. multis & ualidissimis argumentis probat, Deum no posse a quoquam persecte &cumulate amari, hoc est, toto corde,anima, & uiribus, quandiu mortale hoc, immortalitatem, & corruptibile istud, incorrupti nem non induerit. Explicans enim locum Pauli.

Quicunque ergo persecti sumus, hoc sapiamus ainquit quotquot persecte currimus, hoc sapiamus, quod nondum persecti sumus, ut illic perficiamur,

quo perfecte ad huc currimus,ut cum uenerit, quod

persectum est, quod ex parte est, destruatur. Id est, non iam ex partest, sed ex toto, quia fidei & spei iam

SEARCH

MENU NAVIGATION