Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

LIBER V. Iosiam res ipsa, non quae credatur,'speretur, sed quae uideatur, teneaturque succedet. Charitas autem quae in his tribus maior est, non austratur, sed augeatur , & impleatur, contemplata quod credebat,

ct quod sperabat adepta, in qua plenitudine charitatis, illud praeceptum implebitur, Diliges domunum Deum tuum ex toto corde tuo, & ex tota anima tua, & ex tota mente tua. Quam sententiam si de

quam saepissime & in libro de spiritu & liter his uer ii πη

bis repetit. At si credendum est, quod ad tantam dilectionem sancti praeuenire potuerunt,qua certe maiorem in hac uita esse non posse, Dominus ipse testa 11. tus est, ut animam suam pro fide, & pro fratribus ponerent, cum ab hac peregrinatione, in qua per fi- dem nunc ambulatur, non per speciem, peruentum erit ad speci cm, quam nondum uisam speramus, &per patientiam expectamus, proculdubio & ipsa dilectio non sollina supra quam hic habemus, sed lon- ge supra quam petimus, ct intelligimus erit, nec ideo tamen plus esse poterit, quam ex toto corde, CX tota anima, & ex tota mente, neque enim restat in nobis,quod addi possit ad totum, quia si restabit aliquid, illud non erit totu in . Nam cum amor & dium, ex boni ac mali cognitione potissinum oriantur, necesse est sane, ut quo bonum persectius cognitum perspectumque habetur, eo maiores sui amores excitet, cima igitur Dei illa cognitio, quae per fidem est, cum ea quando reuelata facie gloriam D .mini beati speculantur, conferri nullo modo possit, necesse :quidem test, ut quanta ad cogi rionem, tanta ad amorem fiat accessio. Neque tamen maior di

lectio

332쪽

ORTHODOX. EXPLIC. lectio esse in beatis potest, ut Aug. ait, quam G t

to corde, ex tota mente, & omnibus uiribus. Quo fit etiam,vi Aug. cum persectam iustitiam, integram sanitatem, & cumulatam charitatem,sese mutuo necessario consequi, indissolubilique uinculo constringi & colligari saepe doceat, solos eos, qui diuino cospectu fruuntur,persecte sanos ac iustos esse,censeat. Iib. δε Tunc inquid erit plena iustitia, quando plena sani

Persis tas, tunc plena sanitas,quando plena charitas plenia pitia. tudo enim legis,charitas;tunc autem plena charitas, quando uidebimus eum scuti est; neque enim erit quod addatur ad dilectionem,cum fides peruenerit LM.c.3. ad uisonem . Et paulo inferius , Christi uerba apud Lucam,Nemo bonus,nisi solus Deus. dupliciter posse apte interpretari existimat, uno modo,s cum Deo summo& infinito bono procreata omnia confera

tur : altero, si ipsi filij Dei sibi ipsis comparentur sempiterna iam selicitate donatis. Tantum enim a seipsis differunt ut quandiu in terris degunt, mali dici merito possint. Infinitum esset numerando perce sere singula loca, quibus Augustinus tradit, omnes charitatis numeros, in hac uita expleri, nequaquam posse. Quae sententia non tam illius propria est, qua omnium semctorum Patrum communis, in quam eo libentius descenditKemnicius,quia diuinae legi, cum qua ipse immane bellu gerit, plurimum detrahi arbitratur. Cum enim Colonieses coarguit,& accusat , quod multis ac magnis rationibus demonstrent, seruari diuinam legem plene in hac uita ab illis posse , qui diuinae gratiae praesidiis roborantur, duobus id potissim sim argumentis evicit: alterum sumitur

333쪽

L I B E R V. Iossumitur ab iis,quae de charitatis praecepto, quod in diuina lege potissimum est, a nobis hactenus dicta

sunt: alterum ex uitae huius misera, ct infirma conditione, in qua peccata uitari a nemine posse D. Aug. multis contra Coelest ij insaniam demonstrat. Cum uero peccare sit, diuinae legis lineas transilire, consequi sane uidetur, persecte ab illis legem stru ri non posse, qui peccatis carere non satis queunt. Quod si ad D. Aug. de praecepto charitatis sententiam Κemnicius penetrasset, nunquam profecto Colonienses reprehendendos suscepisset, aut certe in lum, uesaniae suae patronum nunquam adoptasset. Neque enim tam fuit in aequissimum legislatorem Deum contumeliosus, ut ea diceret dilectionis lege, homines obstrictos teneri, quam seruare nemo runquam corpore irretitus posset, sed ea solum Deupraecepisse arbitratur, quae praestare diuinis uiribus adiuti, secundum uitae huius conditionem possemus, indicasse uero quid optare, quo aspirare, &quid consequi tandem deberemus. Vocat enim in sug.lib. . quaestionem , cur homini tanta fuerit imperata persectio, quantam in hac uita nemo consequa 'ter,&ijs uerbis respondet, Non certe curritur, si

quo currendum est, nesciatur. quomodo autem cumreretur,si nullis praeceptis ostendereturὸSic ergo cur

ramuS,ut comprchendamus, omnes enim qui recte currunt, comprehendunt. Vnde liquet,diuiniam O- ι .ris modos, nempe toto corde, tota anima, ac omni

mente,secundum status cuiusque rationem, fore intelligendos,atque ita,qui corporis sumus incommodis implicati, tum toto corde, ac uiribus omnibus . . . Tt Deum

334쪽

Lib. de stirit.

tit. c. 36. Hierony. lib. r. aduersus

Pelag. Lib. depers. Iullit. Aug. de spiritu et

litera. c. 36.

ORTHODOX. EXPLIC.Deum diligere censendi sumus clim persectissimam coelestis patriae charitatem uotis omnibus expetimus , rectis stud ijs ad eam contendimus, . certisque ac constantibus cursibus illam petimus. Qua in re, et si caeteris ij longe praestent qui corporis curis abiectis,totam mentem & cogitationem ad D ci cultum uenerationemque tranS runt ratque diuinis tam tum modo rebus uacant, & proficiendo cognoscunt,

quam longe sint a persectione iustitiae, ut D. Aug. ait, quinimo quod hodie persectum fuisse putant,

dum ad meliora, & priora mens extenditur, cras imperfectum fuisse intelligunt, ut D. Hieronymi uc bis utar ; Deum tamen tota mente secundum insismitatis nostrae rationem ij etiam charum habet, qui ab illis sceleribus maxime abhorrent, quae charita tem euertunt funditus ,& extinguunt: qualia sunt

quae mortalia uulgo dicuntur. Quod Ecclesiae clarissimum lumen Aug. ijs uerbis docet, Ingredi autem sine macula non absurde etiam ille dicitur, non qui iam perfectus est, sed qui ad ipsam perfectionem ita reprehensibiliter currit, carens criminibus damnabilibus, atque ipsa peccata uenialia non negligens mundare eleemosynis. Et alibi, Aliud sin quid est totam nondum assequi charitarem,aliud nullam sequi cupiditatem. Quamobrem debet homo, quanuis longe minus amet Deu,qua eti potest amare conspectum, nihil tamen appetere illicitum; sicut etiam in his, que adiacent sensibus corporis, potest oculus nullis tenebris delectari, quanuis non possit in fulgentissimam lucem in contuenter intueri. Quod sinu confirmat sententia a Christo saepius inculcata.

335쪽

Qui habet mandata mea ,& seruat ea, ille est, qui

diligit me,&a Ioanne priori Epistola canonica creberrime repetita, Haec est inquid charitas Dei, ut mandata eius seruemus,& item, Qui seruat mand ta eius, in illo manet, & ipse in eo . & paulo antea, in illo ait persectam esse charitatem, qui Dei ve bum seruat, ac reliqua omnia sacrarum literarum testimonia,quae diuinam dilectionem in diuina legis ossicijs excolendis positam esse tradunt. Si enim diuina praecepta, quae marii me ad proximorum dii ctionem attinent, non beatis,& qui Deo fruuntur sanctis,sed ijs,qui mortalem adhuc uitam degimus,

praescripta sunt, si non iustis,sed iniustis sunt posita,

quis dubitare audeat, illum toto corde ac omni m

te Deum diligere, qui nullo se nefario scelere contaminatὸ Nam cum Christus ab illis se maxime diligi testatur, qui reliqua omnia legis scita religiose conseruat, satis prosecto indicat,& magnu illud charitatis praeceptum,quod Onania in se continet, eis impositum esse, qui reliquis omnibus astringuntur, &sancte augusteque ab illis seruari, qui nullum crime, quod mortale dicunt, quodque diuinae legi manifeste aduersatur,ad miti t. Quod Dauid sanctissimus non obscure innuit, cum beatos illos ac omnium selicissimos praedicat, qui non abeunt in consilio ii piorum, & in uia peccatorum non stant ,l & in cathedra non sedent. hoc est, eorum, qui ita frontem perfricuerunt, ut non modo in omni se stagitiorum genus ingurgitauerint, sed sanctissimorum Gaiam uirorum pietatem,& praeclara studia irrideant.

Quam sceleratissimorum hominum manum, pestia T t a lentiae

pist. c. .

336쪽

I. Ioan. c. 3.

lentiae cathedram Graecus& Latinus interpres prudenter admodum uertit, quia funesta Reipub. p stis, atque uirtutum omnium pernicies illud hominum genus esse solet. Quam uero infelices ijsnt, qui omnibus animi uiribus Deum non diligunt,s tis Ioannes Apostolus indicauit, cum cum in morte manere affirmat, qui non diligit, atque translatos nos esse de morte ad uitam, quia diligimus fratres , I. Dan. Dcumque charitatem appellat, a qua qui abest, a 4- Deo est quam longissime disiunctus. Quae si cum rogij uatis sententia, diligenter conseramus, minime sane dubium erit, ardenti illos charitate Deum c plecti, amorisque munera omnia explere,qui nullio de mortifero sectere sedant, &a profligatissimorum

.hominum communione, atque conatibus uehementer abhorrent, nis mortuos diuinaque uita spoli tos, felices este , arbitremur. Cum enim diuina dilectio in legis, iustitiaeque officiis posita sit, per spicuum sane est, non aliter Deum, a quouis diutinae gratiae muneribus aucto, posse secudum uitae huius rationem perfecte diligi,quam reliqua praecepta eiusdem gratiae ope seruari. Quare utraque sane Coloniensium oratio uerissima est, & charitatis legem a solis beatis, qui corporis molem, simul cum illius incommodis depositerunt, conseruari, si charitatis tantum uim& amplitudinem consideres ;& seruari

etiam a nobis perfecte posse, si ad illam legis parte,

qua nunc tenemur, animum aduertas, hoc est, ut Deum caeteris rebus omnibus quam longissime praeferamus, nec ulla humanae uitae commoda illi ante

337쪽

LIBER V. IIIplissimaeq; illius charitatis,quae beatis mentibus p culiaris est, maximo desiderio inflamati, ad illam uitae innocentia, integritateq; exornati, contedamus. QIO D uero ad alterum argumentum attinet, .

quod a peccandi quas necessitate sumitur, qui diuinae legis vim, peccatorumque discrime a nobis, cum de peccatis ageremus, abunde explicatum, inter se contulerit,satis intelliget, cum sola peccata uenialia esse,quae D. Augustinus uitari omnino a nobis posse denegat,tlim ea cumulatae,persectaeq;iustitiae,quae in

charitate diuinaeq; legis officijs potissimum posita

est, non aduersari. Quare nec diuinae legis persecti nem is non complere censendus est, qui naturae infirmitate impulsus, leuiter quandoq; delinquit. Quae quia multis a nobis iam demonstrata sunt, in septimo axiomate de peccato, breuiter nuc perstringam. Quod uero ad D. Augustinum attinet cuius sententiam eo indagamus curiosius quia illa se Κemnicius tanquam firmissimo praesidio communit multis in locis is docuit,peccata, quae euitari a nemine posse quam saepissime demonstrat,esse leuiora illa, quae sui uitari

uenialia vocamus. Scribens enim ad Laurentium, Aug. Lucum demonstrasset, humanam uitam iam ratione u- chirid. c.

tentis aetatis, quantalibet praepolleat foecunditate tu βψ stitiae, sine remissione peccatorum non agi, addit; de peccatis se hoc est, de quibus da motibus humanis, in quibus ob corporis humani corruptibilis conditionem deficimus,sermonem habere, non autem de criminibus,Neque enim inquit quia peccatum est

omne crimen, ideo crimen etiam est omne peccatum ataque sanctorum hominum uitam, quandiu in hac

338쪽

dem. c.

78. Iaco. c. 3

Tractatu O. homi

liarumbom. I9.

ORTHODOX. EXPLIC. hac morte uiuitur,inueniri posse dicimus sine crinaine, peccatum autem si dixerimus, quia non habemus, ut ait sanctus Apostolus, nos metipsos seducitimus,&ueritas in nobis non est. Et haud multo post, de leuibus peccatis agens, in quibus connivendum esse Paulus duxit ut si quis uxore propria ob solam incontinentiam utatur, aut coram sanctis iudicibus aequo iure disceptet,ad hunc modum scribit.Propter haec atque huiusmodi peccata alia, licet ijsininora,

quae fiunt uerborum, ac cogitationum ostensionubiis, Apostolo Iacobo confitente ac diccnte, In multis offendimus omnes. oportet ut quotidie crebroq; omnes dominum oremus, atque dicamus, Dimitte nobis debita nostra . Cum item ad eleemosynarum studium omnes exhortatur,multis docet, illa Dominicae orationis uerba, Dimitte nobis debita nostra, quae tanquam machinam comparare solet, ad eorum insolentiam euertendam, qui peccatis se carere

arbitrantur ad ueniales culpas delendas potissimum spectare, Non inquit me latet, uitam istam mortale & in carne corruptibili costituta, sine peccato esse non posse sed illa quotidiana, & leuia habentctiam sua lauacra quotidiana.hoc est,qubd pectus tudimus,& dicimus in oratione Domino Deo nostro, Dimitte nobis debita nostra.uidit.n.quae cauere debemus, & uidit quae caucre dissicile sit;omnia aut chu ere, 1pom bile iudicauit esse,qui ista oronem quoim diana non quoslibet Christianos sed ipsos arietes postolos docuit. ubi autem Apostoli pectus tundunt,& dicunt Dimitte nobis debita nostra, hoc est peccata nostra,audet aliqua ovicula superbire de sua iustitia

339쪽

LIBER V. I7atia haec Augustinus. Cuin uero Apostolorum exemplo utitur,qui iustitiae&charitatis ornamenta miri fice conservarunt,satis significauit, de ilIis se pecca tis agere,quae iustitiae non aduersantur, sed constare cum illa possunt.& paucis interiectis, eadem uerba, Dimitte nobis debita nostra. explicans, ait, Quod Deus statuit quotidie dici propter levia peccata, ali

qui putant,ad illa grauia sibi posse opitulari, a quibus non uolunt discedere, sed in his cupiunt perpetuo permanere. & alibi,non obscure docet, non danabilia,quidem,sed uenialia esse illa peccata,quae c- uitari a nobis non omnino possunt.Nam si de morti- stit. feris, Augustini sententia intelligenda esset, cum ijs sane scripturae locis pugnaret, quae admirabilem quorundam hominum iustitiam egregiarnq; sanctitatu celebrant,& commendant ut pote Ioannis Baptistae,

quo maior inter natos mulierum nemo surreXit; A Mati. e.

belis; Noah quem prae caeteris illius aetatis homini- II. bus,tustum ac persectum coram domino fuisse sacrae G π.c-6'literae testantur;Ieremiae Iobi,quem simplicem acti- Iob. c. I. mentem Deum diuina oracula appcllant. Qui si leathalibus fuissent sceleribus inquinati, hoc est, qili Dei in nos odium excitare solent, iusti certe, ac recti

dici haud quaquam possent. Neque enim tam illustres tituli alijs congruunt,quisi illis, qui in Deum

mentis oculos semper erigunt, illius amicitiam studiose tuentur,i conseruant, legi ueris religiosissime parent. au' fit ut David sanctissimus, i ustorum uita dicat Deum habere cognita ,&exploratam, hoc est, Psal. mysecundum Hebraicae linguae vim,& proprietatem illi esse quam gratissimam. quorum statum mirifice

340쪽

mea quidem sententia idem regius uates his sere al. uerbis depinxit, Qui, inquit, spectata caeterarum re- I- rum imbecillitate pure, ac sincere Deo confidunt,atque in illo se suaq; omnia ponunt, non nutabunt, sed immobiles perpetuo manebunt sicut mos Sion:& quemadmodum Hierosolyma circumcirca montibus munitur, sic dominus praesidio populum suum sepit,ac munit, idq; ne peccatorum uirga permaneat supra sortem iustorum , ut ne extendant iusti ad iniquitatem manus suas, hoc est, ne si sorte diuturna Tyrannorum ui ac potentia oppressi teneantur, ad peccata,&scelera im pellantur, exemplo&prosperitate improborum incitati. Qui igitur tot ac tantis Dei praesidijs muniuntur,ne in peccata, cum iustitia integritate ex aduerso pugnantia incidant, nulla ne

ratione ab illis uitari posse cxistimabimus Quae insignior quaeso iniuria, diuinae gratiae inferri potest,

aut quae maior illi nota inuri Quocirca confiteamur necesse est, peccata, in quae quotidie etiam iusti la- .: buntur, iustitiam euertere nullo pacto posse, ac proinde, neque persectam,&absblutam legis obedientiam quoquo modo impedire.Nam cum diuina omnia praecepta charitatem spectent,atque ea prora sit,& puppis ut in prouerbio Graecoru est, totius legis, is certe diuinam legem perfecte obseruat, qui charitatis in hac uita perpetuum tenorem non interrumpit, neque illius iura deserit,etsi corporis infirmitate impulius, minutiora aliqua ossicia quandoque ui let. od D.Paulus satis significaui cum dixit nihil damnationis esse ijs,qui sunt in Christo Iesu, quino secundum carnem ambulant, quippe quia lex Spiri

SEARCH

MENU NAVIGATION