장음표시 사용
341쪽
LIBER V. et 3tus uitae in Christ o Iesu liberauit eos a lege peccati,& mortis.Nam quan uis iusti ac pij homines carnis prurigine exagitentur,illiusq ue ut, & stimulis diue-Xentur,cum tamen non illis cedant,nec peccati legi, quam in membris sentiunt, plene obtemperent, a .peccato quidem atque a morte, quae peccatum consesequitur,sunt prorsus liberi, tametsi mens cupidit lium procella iactata, non possit non aliquam leuem sculpam aliquando contrahere,atque Ita mente seruiunt legi Dei, quia diuinum amorem non abij ciunt, quanquam carne legi peccati sub ij ciantur. Quare Solomon sapientiae uires usque adeo effert, ut illius munere iustos sine querela , perpetuo conseruari asserat: & D.Lucas Zachariam & uxorem eius Heliasabetham iustos fuisse , atque incessisse in omnibus mandatis,&iustificationibus Domini sine quercla dicit, non quidem quod culpa omni ac peccato uacarent,sed quia leuia peccata, sine quibus humara uita non ducitur,perfectam illam legis obedientiam, quam uitae huius ratio patitur, non euertunt. cunctorum enim in carne iustorum, imperfecta perfectio est , hominisque uera est sapientia, imperfectum se esse cognoscere, ut D.Hieronymus ait. de hisce uero peccatis sermonem habuisse D.Ioannem, cumendacii illos coarguit, qui peccato se carere existimant, satis ipse significauit, cum omne ex Deo natum , peccatum dixit non facere, quoniam inquit semen ipsius in eo manet,& non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. Nam cum charitas diuinum
sit illud semen, in quo diuina uis inest, & ex quo fi lij Dei procreantur, illam prosecto tantam filiorum
Hierony. lib. I .as uersus Pelag.
342쪽
o R T Η Ο D O X. EXPLIC.Dei dignitatem tandiu retinebimus, quandiu ea sce
lera deuitabimus,quae cum charitate pugnant Quare D. Augustinus duo illa Ioannis loca, quae tantam prae se ferre repugnantiam uidentur, concilianda ita esse existimauit, ut ex Deo nati nulla mortalia scelera admittant,& si reliqua omnia effugere no possint. Cuius uerba,Kemnici, quaeso attente audi, Fortassis inquit secundum quoddam peccarum uoluit inteldigi, cum dixit Qui natus est ex Deo,non peccat. Naerit aliter cotrarium illi loco, Si dixerimus,quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus,& ueritas in nobis non est. Sic ergo Qrte posset itui quaestio, Est quoddam peccatum,quod non potest admittere ille,qui natus est ex Deo et quo non admisso,stauuntur caetera quo admisso confirmantur caetera. Quod est hoc peccatumΘ facere contra mandatum Christi, contra testamentum nouum.quod est mandatum nouum Mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem
litigatis. qui facit contra charitatem, & contra dii dionem fraternam, non audet gloriari & dicere, natum se esse ex Deo, qui autem in dilectione fraterna constitutus est,certa sunt peccata,quae non potest admittere,& maxime ne oderit fratrem. Et quid de caeteris peccatis facit, unde dictum est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsi seducimus, &ueritas in nobis non est ZAudiat securitatem de alio loco scri plurae Chai itas cooperit multitudinem peccatorum. Haec Augustinus.Non me latet eudem Augustilonge aliter hunc Ioannis locum quam saepissi' me fuisse interpretatum,ut dicet ex Deo nati dic rentur non peccare, qua ex illo nati 1iint. At qua
343쪽
LIBER V. O 27 diu inest in nobis quod ex Adam nati sumus, peccatis uacare prorsus non posse;issam tamen priorem explicationem magis Epistolae Ioannis contextui quadrare, ipse etiam Augustinus confitetur. Non est igitur,Κcmnici, quod nobis Augustinum tam audacter
insolenter bobiicias, a quo potissimum Colonienses didicerunt, legem perfecte ab illis seruari, qui amoris: Dei ac proximi iura non uiolant, sed charitatem
integre conseruant,quanuis peccata uena alia, huma rina infirmitate impulsi,quam saepissime admittant.ita enim contra Parmenianum scribit,Peccato nemo po Aug.lib. test dicere se carere,quandiu caro concupiscit ad uer a .contra
sus spiritum, etiam si pro consortio societatis huma- ερφ-nae non absurde dici possit iustissime uiu ere. quis u romita insaniet,ut sine legis obedientia, justitiam esse existimet Θ
v A g nisi uera essent,inepte sane,&temeritate maxima Deum precaremur, ut eius fiat uoluntas,sicut in coelo,&in terra, hoc est, ut D. Augustinus intelligit,ut obediatur praeceptis suis, sicut abAngelis, ita ab hominibus.non aequalitate quidem, sed quan in m-teta fieri poterit obedientiae maximassimilitudine . ita lib. a. c. ut diuinae legi nulla pars nostra, terrenis doloribus, ii seu uoluptatibus agitata aduersetur ut idem Augustinus loqui tuo preces uero, quas fideles ad Deum pie & religiose facere diuino instinctu consueuertit,ciari s lima quidem sunt beneficiorum argum cia,quae in nos conferre diuina munificentia solet ; nisi men- .dacij Christum arguere uelimus, qui posteaquam
precandi rationem docuit , promist, impetraturos nos esse omnia, quaecunq; OIantes peteremus. Quo- ibaa.L Vu a circa
344쪽
Mierony. lib. I.dialogorum aduersus
ORTHODOX. EXPLIC. circa confiteamur, Lemnici necesse est, & iustos diriuinae gratiae amplissimis opibus abundare quo diu nam uoluntatem facere in terris possint, sicut in coelis fit, id est, ut diuinam legem perfecte & cumulate secundum uitae huius rationem observent, sicut sancti pro felicissimi illius status ratione Deum tota me te diligunt,& uenialia illa peccata,quae effugere non satis possumus, cum hac persecta legis obedientiae non pugnare. 'nde est,quod D . Hieronymus, duas ait, inscripturis esse persectiones, duasque iustitias, primam,inquit, persectionem incomparabilemque ueritatem porsectamque iustitiam,Dei uirtutibus
coaptandam . secundum autem, quae competit nostrae fiagilitati, secundum illud, quod in Psalmis diacitur Non iustificabitur in conspectu tuo omnis ubuens.ad eam iustitiam, quae non comparatione, sed Dei scientia dicitur esse perfecta Iob quoque, & Zacharias &Helisabet,iusti dicti sunt secundum eant iustitiam quae possit aliquando in iniustitiam mutaeri,& non secundum ea quae nunquam mutari potest; de qua dicitur Ego Deus,&non mutor. Hactenus Hieronymus.At stabilis&perpetua in hac impers cta persectione permansio assiduis est deprecationibus a Deo exoranda . Neque enim quidquam est, quod nos Angelis,beatisque illis mentibus similiores faciat,quam in uirtutum maximarum studio pes seuerantia,quam non quidem operibus promereri, sed orando impetrare possium uS . C v M uero confitemur, neminem unica Deipara uirgine Maria,cum unigenito ipsius filio excepta peccata omnia uenialia effugere, quandiu corporis
345쪽
l LIBER V. I7s mole premitur, posse, nec arbitrii quidem liberi
rem , nec peccati rationem ia nobis copiose explic tam euertimus. Nam quan uis mens carnis infirmi
late praepedita, uarijsque cupiditatum generibus agitata, non omnia possit peccatae uitarei superata enim iracundia, emergit ambitio; qua profligata, sese infert libido; ea depulsa, subrepit auaritia, in solentia, fastidium, ac infinitae sese cupiditates in- trudunt is tamen peccata singula percenseamus, nullum est, quod non sponte nostra admittamus, &cui non possit uoluntas occurrere, atque obsistere. Quibus accedit, satis esse uoluntarium illud peccatum, quod in infirmitate oritur, in quam sponte nostra incurrimus. In quem modum respondet Aug. 'Coelestio probanti non esse homini uitio uertendit, tum in peccata incidere, quae effugere non potest. Ideo I 3. ratio inqui est culpa hominis quod non est sine peccato, 'Cα- quia sola hominis uoluntate factum est, ut ad istam tς necessitatem ueniret, quam sola hominis uoluntasi superare non possit. NON possiam autem non confiteri, valde mihi
placere Durandi a sancto Portiano sententiam, exi- j.
stimantis, peccata, quae gen re ac natura sua uenia- quaepeelia sunt, utpote per iocum in entiri, uerba inania elo cata ven.
qui,ac caetera eiusmodi; euitari ab homine iusto no marino minus posse, quam mortalia: quippe quia cum integram deliberationem non aliter exigant, quam mortalia, ditioni uoluntatis maxime subsunt. Quae u ro ob imperfectain actionem uenialia sunt,ut lupe biar,fastus, libidinis, auaritiae, ac reliquarum huiusmodi cupiditatum repentini motus, quibus non plin
346쪽
ne uoluntas annuit, cum in mentem atque uoluntatem irrepere magis quam ab illa deliberate eligi uia deatur, evitari prorsus in tanta naturae imbecillitate cupiditatumque procella non possunt. Libere enim D. Hieronymus cofitetur, multa se agere peroptasse , quae tamen implere nullo modo potuit, Spiritus enim inquid sortitudo ducit ad uitam, sed carnis fragilitas ducit ad mortem;& audio Dominum commonentem, uigilate & orate ne intretis in tentationem: spiritus quidem promptus est,caro autem infirma. Cum uero declinari peccata uenialia a nobis non posse dicimus, non tam gratiae ac liberi arbitrij vim,
quam h limanae naturae infirmitatem, peccandique usum ac consuetudinem spectamus . Si enim ad gratiam,& liberum arbitrium animum aduertamus,hisce vcrbis D. Aug. confitetur, posse hominem omni prorsus peccato carere. Qui dicunt esse posse homunem in hac uita sine peccato, non est eis continuo incauta temeritate obsistendum. Si enim esse posse
negauerimus,& hominis libero arbitrio, qui hoc uolendo appetit, & Dei uirtuti uel misericordiae, quae hoc adiuuando efficit, derogabimus. Et haud multo post addit, Innumerabilibus scripturae testimoni js dubitare non possum, nec Deum aliquid impossibile homini praecepisse, nec Deo ad opitulandum & adiuuandum quo fiat, quod iubet, imposibile aliquid esse; ac per hoc potest homo, si uelit,
esse sine peccato, adiutus a Deo. At uero quoniam, ut idem Aug. tradid nemo unquam fuit, aut futuris iaculis inter tot ac tantos cupiditatum siue serit, omni prorsus culpa uacuus, fieri non posse di-ιcimus
347쪽
.2 LIBER V. 376cimus, ut quis peccata omnia dum uiui declinet. Inane enim est dicere ut D. Hieronymus ait, pos
se illud esse, quod nunquam fuit, aut fieri, quod ne Ita t
minem unquam fecisse testeris.& dare nescio cui, ciest . quod in Patriarchis, & Prophetis, & apostolis nequeas approbare. Quocirca circunspectis time sane, sacrosanctum Cocilium Tridentinum diis niuit,n minem in tota uita peccata omnia etiam uenialia, nisi ex speciali Dei priuilegio uitare posse,quemad- se I. s. modum de beata Virgine Ecclesia sentit. Quae sile- sub. magero quis optat copiose,&prudentissime disputata, legat D. Aug. librum secundum de peccatorum meritis&remissione. NON est autem, Kemnici, quhd Coloniens-.bus obiicias Paulum dicentem, per legem peccati ac infirmitatis nostrae, non autem uirtutis & firmitatis cognitionem haberi. Nam quandiu lex extremo supplicio afficiebat eius uiolatores, neque se obseratiandi facultatem ullam largiebatur ,. ministratio ἡ mortis iure optimo dicebatur, & peceati tantummo rido cognitionem dabat. Arposteaquam iustificati sumus per redemptionem, quae est in Christo Iosu, st& lex fratiae, atque fidei esse coepit, hoc est, fide eicia scitari, atque foueri; uitar quidem ministratio eis eta est, neque tam peccati, quam uirium nostrarum clim diuina gratia reficiuntur.& recreantur, cognitionem praebet. Quocirca nisi temeritate maxima perneges, euangelicae legis beneficio gratiar uim ma i. e. ximam nobis compertam esse & exploratam, confitearis necesse est, ei usta em nos legis magisterio discere quod quantum in uirtutum ossicijs praesta
348쪽
o THODOX. EXPLIC. re possimusu Nostrae cnim uires magis quidem iam pratiae opibus, quibus esset u itur,quam uatutae imbe
' cillitate, qua deprimuntur, & quasi in terram d
. c. ajciuntur, metiendae sunt, . Neque enim omnipotens Deus unigenitum filium suum mistin hum iis forma, & habitu latentem, ut legem instaurar ,
ex qua peccari tantummodo i cognitionem cap
remus, sed quari firmissimis gratiae opibus hum nam infirmitatem contra peccati uires muniret, utua'. ' nihiloi,m impossibile. nobisi aut dissicile uiderivm c. s. posset. Nam quod possibile erat legi, in quo in fi
mabatur pet carnem , Deusfilium suum mittens in similitudine carnis peccati, & de.peccato damna iiix hoe est deseuit ,& iunditus sustulto peccatum in carne, ut iustificatio legis impleretur credentibus. - NEQUE mouere quepia debet,quod Colonieli hus ut summu scelus obijciat quod ejsdem argume' iis, quibus olim Pelagius , probent , legem seru ri a nobis perie e posse. ut uero tibi demus, Kemni ci, Coloniensium argumenta cum Pelagianis ali qua ratione conuenire, magnum ne scelus suscipere tibi uidentur, qui ex haereticorum argumentis, diuersas contrariasque sententias concludunt Si haereticorum etiam uerba usurpare religio est, quomodo sacrarum literarum lectionem tam audes uenditare, quam omnibus semper fuisse haereticis per quam familiarem non ignoras λ Quod si anilis haec est ac uana superstitio, non est quod Coloniensibus succenseas, si rationibus,quibus Coelestius olim ue teratorie contendebat, naturae uiribus posse nos diauinam legin perfecte seruare, ipsi essiciant, libet uiri arbitumi
349쪽
arbitrium non nisi diuinae gratiae opibus praeditum,& mirabiliter confirmatum, diuinis iussis parere egregie posse. Quae quam sint aduersa, fatis Aug. e plicauit, qui Coelestij argumenta non alia ratione refellit, quam gratiae necessitatem crebro inculcaniado. Cum enim Coelestius ex legis ui concludit, posse nos omni prorsus culpa uacare, Neque enim inquid Deus praeciperet, quae praestare ipsi non possimus. respondet Augustinus, consultissime homini praecipi, ut rectis passibus ambulet, ut cum se non posse perspexerit, medicinam requirat, qua interioris hominis ad sanandam peccati claudicatione gratia Dei est, per Iesum Christum Dominum nostrum. Ex quibus concludit, diuina praecepta dici leuia, non quidem solum quia quidquid non fit, ignoscitur, ut tu somnias, sed quia humanis mentibus plurimum coelestis roboris, & firmitatis diuino beneficio accedit, ut scru re uniuersiam legem facile possint. Nec aliam inquid ob causam serige aures Κemnici scriptura commemorat, no esse grauia praecepta, nisi ut anima, quae illa grauia sentit, intelligat, se nondum accepisse.uires, quibus talia sint praecepta Domini,qualia commendatur,leuia scilice atque suauia,& oret gemitu uoluntatis,& impetret donum facilitatis. VT uero fides , qua Colonienses calumniaris, omnium sit oculis testatior, non tacebo quam fraudulenter argumentationem illam, quam ex uerbis Pauli ad Ro.Gentes, quae legem no habent, naturaliter quae legis sunt faciunt. sumunt, in uertas. Illos enim in hunc modum ratiocinari ais Gentes lige ca-
350쪽
rent,natura duce faciunt, quae lexpraecipit. Quomodo ergo ea ipsa lexn poterit a renaris perfecta integritate implerit Quam collectionem etsi optimam esse, & ad rem maxime accommodatam asseuero, ipsi tamen tantum abest, ut renatos conserant cum gentibus a uera Dei , ac legis combtione alienis,ut Pauli uerba cum Augustino,ad ill referant, qui, abiecta omni impi etate, se in Christi, Euangelijq; disciplinam totos tradiderut.Haec enitri sunt Coloniensium uerba, Absolute dicendum non est, non posse quenquam quantumuis persectum legem praestare,cum D. Paulus nulla exceptione ad diata dicat, Gentes,quae legem non habent,naturaliter quae legis sunt facere,etsi illic gratiam non excludat, eosque fideles intelligat, qui ex gentibus conuersi sunt, si recte D. Augustinus locum hunc interpretatus est.
IN quinto Axiomate Temnicius Deos manes,a que tricipitemCerberum auxiliarium inuocat.Cum enim totius Ecclesiae iudicio nihil prorsus tribuat, Laurentium Vallam, locupletissimum scilice ueritatis testem, a morte excitare cupit, ut no minus in prodigiosam ut ille ait, Iesu uitarum impietatem, quam olim in Constantini donationem inueheretur. Sed agedum, uideamus, quis tantus hic est Coloniensiuerror, qui nullo pol supplicio expiari. Iesurustae inquit
asserunt, mistricordiam Dei in Christo, quam euangelium telebrat, in qua nostra omnium vita Osalus confinit,esse.Quὸd Deus addiderit tori promisionem, Qui fecerit bat,uiuet in eis Hoccine,Κemnies,
illud est scelus,' quod nullis potest piaculis deleri ξAn non putas,summum esse Dei beneficium,& infinitar cuiusdam misericordiae documetui it iustitias