Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

nostras, quibus nisi diuina gratia accessisset, nihil

promereri tanquam servi inutiles poteramus, a te

nis praemijs assiciat Deus λ Ita eris erga diuina munera ingratus , ut hoc in potissimis beneficijs numer dum esse deneges λ Si nostrae omnes actiones qua nostrae sunt, inanes, futiles, ac inutiles prorsus sunt, nuhil certe dici potuit a Coloniensibus uerius, quam

summae fuisse Dei misericordiar,ut recte operantibus uitam aeternam promitteret. At inquies,multo plura, atque adeo maiora in Evangelio extant diuinae misericordiae argumenta.quis hoc quaeso inficiatur ξ quis ita unquam uecors ac bardus fuit, qui infinitam Dei misericordiam , tam contractis terminis circumstriaberet An non tute cum de Euangelio sermonem instituis Colonienses accusas, quod in Evangelicis beneficijs numerant,gratiam ac uires addere imple-di legem infinita sunt, Κemnici, beneficia, quae in nos Christus Iesus Dei filius contulit, innumerabialia. inexhausta misericordiarum genera,quae in Euangelica lege continentur.Summum sane fuit Dei beneficium , quod probe operantibus aeterna praemia promiserit,amplissimum, uires suppeditare immplendi lege mmensumsacramenta instituere, coeli aditum aperire,illius uiam commonstrare, omni umque apud Patrem patronum esse, & aduocatum, ac reliqua eiusmodi, quae nemo non dicam compi qi orando, sed neque percensere numerando pol

rit.At illud sortasse tibi in hac Coloniensium sententia potissimum displicuit, quod in nostiri operibus dixerint, diuinam uim inesse, ut promereri pluriamum apud Deum possent; nam ita es in Christi be

. X X a neficia

352쪽

t ORTHODO G ExpLIQneficia iniuriosus, ut inter opera a pijs iustisque hominibus edita, & quae a perditissimis atque flagitiosissimis suscipiuntur , nihil omnino interesse

putes.Qua tamen disputatione quia ad eam,quae de iustificatione est, magis pertinet, & eandem calumniam eo in loco saepius repetis,& a nobis aperte coercebitur, supersedendum esse in praesentia, duri.

De Euangelio.

GRAVIssIME' accusat Kemnicius Colonienses, quod uix semel aut iterum, Euangelij n men in eorum censura inueniatur, quod an ita sit, non satis memini, qui praestare semper existimavi, sententiarum pondera euangelij trutina examinare diligenter, quam uerba numerare superstitiose. Quanquam non dubitaui, magnam habituros uocis huius rationem eos, qui illius uenditationem euangelicae sanctitati quam longissime anteferunt, haberique euangelici uolunt, eo quod nudum euangelii nomen semper in ore uersent, quanuis illius sensus corrumpant, disciplinam abij ciant, & proculcent, Iudaeis, ut mihi quidem uidetur, minime dissimiles, qui legis confidentia tumentes, a legis mente, quae Christus est, plurimum abhorrent, inanes uero umbras studiose consectantur, atque a se confictis superstitionibus adhaerescunt . Sed esto si ita uis nunquam euangelij nomen Colonienses usurpaverint, magnum uetibi scelus uidetur, suppresso euangelij nomine , fidem, pietatem, religi

353쪽

LIBER V. I79nem, iust itiamsi; euangelio comprehensam, lucu lentissime tradere Dei uirtutem in salutem omni credenti, quam Paulus non erubescebat, inesse in Rom. rnudacuangelii uoce, atque in occidente litera putas an in spiritu uiuificante rebusque ipsis, quae uocibus exprimuntur Si euangelium uitam praestare confiteris, an non uides, illustre euangelij nomen uiuificanti spiritui potissimum conuenire Quare,

qui euangelij sensa fideliter aperit, qui illius disciplinam incorrupte tradi legem caste docet, religi se seruat, dignitatem tuetur, atque integritatem literarum monimentis conseruat, magnam quidem

de euangelio mentionem facere uideri debet, etsi euangelij nomen silentio praetermittat. At qui euangelij nomen in ore semper habent, pro euangelio tamen, Lutheri, Caluini, similiumque insanias; pro pietate, putidas haereticorum opiniones; pro religione, Ecclesiae despectionem ; pro lege, ipsius

contemptionem & acerbissimorum in ipsam odium hominum mentibus infundut, an non grauissimam euangelio , quod inaniter ostentant, iniuriam faciunt Atque ita qui in euangelio gloriantur, per euangelii deprauationem summo dedecore & ignominia eius auctorem Christum aificiunt; nihil minus quam euangelium noscunt. Cum igitur sanctissima Iesu societas,fidem euangelio consignatam, in Coloniensi censura integre sancteque explicarit, disciplinam, atque pietatem, moribus mirabiliter

exprimat, nihil lane illi magis familiare quam evan .gelium debet uideri. v ALE uero illud sit euangelium, quam i

354쪽

Matth.

c. Isa

motus no

esse pecca

constans, & permutabile , quod Κemnicius tam a roganter uenditat, satis aperuit, cum Colonienses acriter reprehendit, quod cum Christo dicente, Si uis ad uitam ingredi, serua mandata. asserant, Euangelium iniungere quidem opera, sed gratiam uiresque addere, ut praestare illa commode possimus. Hanc enim Coloniensium, hoc est, Christi rationem, cum illis Pauli sententiis, quibus fide mimiris laudibus effert, iustitiaeque initium, ac potissimum fundamentum esse demon stra tantopere pagnare arbitratur, ut cohaerere nullo modo possint. Quae disputatio quia ad tractationem de fide & op ribus maxime pertinet, animum nunc , quaesis, aduertat lector, quale ex Paulo Euangelium hauserit Kemnicius, quod a Christi doctrina plurimum desciscere confitetur. Quod si Pauli Epistolae in Christi Euangelio numerandae sunt, quam inane, quaeso, inconstans, & mobile illud est Euangelium, quod sententias inter se minime aptas & cohaere tes continet Quae qui considerauerit diligenter, facere quidem iudicium commode poterit, Κemnicius ne, an Colonienses de Euangelio praeclarius

mereantur.

SED quonia is invehi in Colonienses nunquam desinit, quod primos cocupiscentiae motus ot culpa uacare dicant, no possum no hanc quaestione paucis euoluere, quanquam ab illa,quae carnis cocupiscentiam in peccatis numerabat,ita oriatur, ut existime, foedissimo illo fonte obturato, hanc etiam calumnia satis coercitam esse, atque compressam. Sed quan

do illam inserciendi finem nunquam facit, paucis

355쪽

demonstrabo, quid Colonienses de primis concupiscentiae motibus sentiant. Concupiscentiae motus,

qui primi dicuntur duplices esse, sapietissime Theologi tradunt. Nam quidam ex corporis constitutioiane, atque habitu oriuntur, qui animos ipsos assic re, atque agitare ui sua solent. Cum enim tam arctast corpori cum anima societas, fieri certe non potest, qu in diuersae corporum constitutiones, uarie etiam animos permoveant, atque propellant. Quis enim non uidet, longe diuersis animi perturbationibus agitari,qui nimio calore aestuant,& qui immodico frigore a natura algent Θ Concupiscentiae igitur motus, qui ex sola corporis constitutione ortum ducunt ut libidinis prurigines, ex natiuo calore eXcutatae culpa omni uacare dicunt . quippe quia solius sunt naturae corporisq; ipsius pullus, & agitationes, quas neque in laude neque in uituperio ponendas

esse, spectatissimi etiam Philosophi semper existimarunt .PTheologi uero, qui gymnicum dicendi genus sequuntur, hos concupiscentiae motus, primo primos appellarunt, quia omnem mentis atque u luntatis actionem praecurrunt. De his uero sermo

ne habuisse Colonienses Patres,satis ipsi explicaru cum fol. q. quod Κemnicius ad criminandum induxit, reprehendunt Mon hemium, quod illos etiam

primos concupiscentiae motus crimine condemnet,

qui praeter cogitationem irrepunt. Qui tamen tan diu culpa carent, quandiu uoluntas illis assentiri r nuit, qua annuente, iam primi dici nulla ratione possunt. Alij uero sunt primi concupiscentiae motuS, qui cum a sensibus aut cogitatione ortum habeant, sensu

356쪽

ORTHODOX. EXPLIC. sensualitatis dicuntur, atque peccata uenialia esse

confitemur, quandiu uoluntatis ui atque imperio non colliduntur prorsus,& comprimu ntur,quanuis uoluntas rebus alijs praeclarissimis intenta,illos coercere, & reprimere no ualeat. Cum enim sensuum hi& cogitationis inordinati & perturbati motus, qui sensualitatis dicuntur, uoluntatis potentia cohiberi possint,&retardari, eorum certe petulantia peccato carere nunquam potest, ut prae caeteris praeci Prima 1. rissime ; hoc est more suo demonstrauit D. Thomas l. 7 .ar Aquinas. De priori uero concupiscentiarum gen 7 reuerba secisse D. Anselmus uidetur, cum asserit, db cois mos, qui concupiscentias sentiunt nolentes, non gratiaer peccare, Pauli uerbis inductus, qui nihil damnatio libe. arb. nis esse illis asserit, qui sunt in Christo Iesu,qui non

secundum carnem ambulant.

CACHINNIs demum ac petulantissimis si bilis Colonienses insectatur, quod Christianis ii minibus persuadeant, ut diligentissimam operam nauent in animi perturbationibus sedandis, concupiscentiaeque motibus in dies magis ac magis reprimedis, atque compescendis. quod, ut praestare commodius possemus, Christum aiunt, Euangelica con, sitialiterarum monimentis consignata reliquisse. Quam sententiam ossicij pietatisque plenissimam, is solus calumniari mihi quidem posse uidetur, qui cupiditatibus omnibus habenas omnino laxauit, carumque intolerandam licentiam praescindere nu- quam cogitauit. Quis enim ita esse perdito & diit luto animo potest, quis ita temerarius, & proca X, qui refrenandi libidines, spernendi uoluptates, ira-

cundiam

357쪽

. Di I qL I B E V I8I .cundiam tenendi, coercendi auaritiam,icaeterasq; animi labes repellendi acre, & constans studium damnare audeat ξ Quis in uitandis insidijs, quas lasciuientis carnis motus uirtuti innocentiaeque in

struunt, inque dedecoris ac turpitudinis superbissimo dominatu abiiciendo, summam uigilantjam re prehendat a Quod si in uirtutum maximarum studiis, Christiani hominis ossicium positum est, nihil illum certe magis decet, quam cupiditates, quae

animum turbant, & innumeris erroribus complent,

quoad eius fieri poterit,elidere,atque comprim CrC, Euangelicae uero disciplinae nihil est magis propriit, . i. i' nia quam ea praecepta tradere, quibus cupiditatum dominatus pelli, atque extingui possint. Qualia illa

sunt, quae rarae cuiusdam ac singularis uirtutis sp ciem,& cum cupiditatibus maxime pugnantem c5- monstrant . ut pote se ipsos castrare propter regnum coelorum, hoc est, ab omnibus libidinosis uoluptatibus, quas etiam sancta connubia cohonestare so- .lent, sibi temperare, egestatem, atque adeo mendi- . t .r b, 2 citatem sponte colere, deprecationibu S continenter u care, & reliqua eiusmodi, quae ad nefarias carnisi titillationes coercendas, auaritiam, ambitioncm, simultates, elationem, nefariaSque omneS cupiditates delendas plurimum ualere ij sane intelligunt, qui se in ijs studijs diligenter exercuerunt. At inm 1

quies, nullam esse tantam curam, nullamque tan itam uigilantiam , quae cupiditatum omnium fibras euellere funditus Maleat. nam quandiu is corpore sumus mortis huius, membrorum legi, qua: cum im

358쪽

ORTHODOX.-ΕXPLIC. sustineamus oportet. Esto Κemnici, neque enim id Colonienses inficiantur,sed ideo non est nobis cum nefarijs cupiditatibus dimicandum ξ ideo est foediL sinis illarum impulsibus parendum ideo immanis.

smi huius hostis impetus non sunt coercendi, atq; reprimendi,quia necem omnino interitumque afferre illis non possumus Ideo immanes illius uires debilitare , potentiam refrenare, petulantiamque cohibere minime curabimus, quia delere, funditusq; extinguere non possumus

Horatius u Non possis oculo quantum contendere lynceus, Episti. r. M Pontumen idcirco contemnas lippus inungi: - Nec φ adseres inuicti membra cliconis, odosa corpus nolis probibere chiragra.

ut Ethnicus ille poeta ait. Nam, si cum nefariis c piditatibus pax concilianda est, ac non potius acer Iobe.ν. bissimum,&aeternum bellum gerendum, quid est quod Iobus hominis uitam,militiam uocat super teri. Din. ram Animarum enim & non corporum praelium il- Pet. c.a. lud esse, aperte D. Petrus docuit, clim cunctos tanquam aduenas & peregrinos,qui maximo patriae desiderio tenentur, orat, atque obtestatur, ut abstin ant a carnalibus desideri is,quae militant aduersus nimam,ne quid sit, quod illorum in patriam aduentum impedire possit. Quibus uero armis hoc sit prae- Rom. e. lium committendum, quam sirpissime D. Paulus ex ea. plicauit. in Epistola enim, quam ad Romanos scrua adco' psit, armorum lucis, in secunda uero, quae est ad Cortyi si rinthios armorum iustitiae nomine, uirtutum Omnium ossicia, cupiditatumq; omnium oppugnati

nem complectitur. Quo domestico ac turbulento

359쪽

ii 2 Ι Β Ε R',V. 181. bello, etsi hostem delere illius ii copias omnes extinguere landitus non possimus , in dies tamen illi-

us uires magis ac magis frangentur, atque potentia

magna ex parte Jabefactabitur. Quam fuisse Coloniensium sententiam,ea, quae calumniaris, uerba istis indicant. Haecis inquiunt unicuique Chri- stiano opera danda est, ut quantum in eo est, has animi perturbationes paulatim, euellat, ut concupiscentiae in dies magis sedentur impetus, Consilia sua Euangelica, ut id commodius fiat, Christus reliquit, & ea amplectenda suasit; &tandem concludunt, gratissimum Deo fore, si sequentes Euangelica consilia,& omnes peccandi occasiones fugientes, sensim illos extinguamus & tollamus. quiabus uerbis non quidem asserunt, ut falso arbitraris Kemnici,extingui prorsus cupiditatum omnium impetus, atque deleri in hac uita usque adeo posse, ut nihil omnino,quod menti ac legi Dei repugnet,reliquum fiat, sed Christiani hominis ossicium esse assirmant, id ardentissime expetere, atque in eam curam& cogitationem potissimum incumbere, in qua sine

maximo fructu elaborare nemo unquam poterit,

quan uis cupiditatum omnium importunitate liber omnino esse, ac solutus nemo possit, quandiu corporis ergastulo inclusus sempiterna illa felicitate non perfruitur. Q ae Coloniensium sententiatam est Augustino familiaris, ut nihil curiosius meditatus suis. se uideatur. Eo enim spectat quod toties inculcat, legis scilicet perfectionem quam duobus inquit c pitibus contineri Diliges Dominum Deum tuum,

di non concupisces. ideo hominibus suisse proposim Π a tam,

360쪽

. . ORTHODOX. EX P L I C. 'tam, ut qud illis currendum esset, non ignorarent.. Currere uero nihil est aliud, quam omni opera niti, ut ad tantam illam legis persectionem quόm maxime accedamus. Quod s labore , sollicitudine nori consequamur ut ne cupiditatum aculeis pungamur, conseq uemur certe, ut illis minus in dies tangamur, neq; cupiditatum impulsionibus suggestionibusq; pareamus. Quae ut quam plurimis aliis in locis tum, libro de perfectione Iustitiae ita docet; Si nollet De-Hus hominem esse sine peccato , non mitteret filium suum sine peccato, qui sanaret homines a peccatis. hoc fit in credentibus & proficientibus renouati ne interioris hom inis, de die in diei donec fiat perfecta iustitia tanquam sanitas plena.Hanc uero pom victam animae salutem, suturam esse paulo post ait,iquando accipietur tanta libertas, in qua sicut necesse est, permaneat beate uiuedi uoluntas, ut sit etiam bene uiuendi, & nunquam peccandi uoluntaria s lixq; necessitas. Et haud multo post, id ipsum his uerbis edocet. Non concupiscendo uetustate expoli mur, & nouitate induimur diligendo. Sed nec quis. quam potest continens esse, nisi Deus det, & chariutas Dei diffunditur in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. hoc autem fit de die in diem in iis, qui uolendo, &credendo & inuocando proficiunt, & praeterita obliuiscentes, in ea, quae ante sunt, extenduntur. Infinitum esset singula Augustini loca numerando percensere, quibus docet, Christianae uitae, dum corporis carceribus detinemur, persectionem,in eo maxime consistere, ut cum cupiditatibus cotinenter bellum

SEARCH

MENU NAVIGATION