Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

ieramus, atque in dies singulos proficiendo ad pera sectam illam beatorum libertatem ma is ac magis accedamus. qua si tibi minus probantur, EuL- gelium erilivi ipium in probes ς & condianes necesse est . .

362쪽

ORTHODOXARUM EXPLIC

De Iustificatione.

mentem omni scelere uacuam magnopere optaui, Spiritus sancti amatum, eruditionis praestantian orationis grauitatem, eloquentiaeque uim singularem uehementer unquam eX

petiui,nuc profecto maxime expeto, qui ea de iustitiae ui atq; ratione disputatione ingredior, in qua Ecclesiae hostes pertinacius delirant, & petulantius insaniunt. Tantis uero est difficultatibus implicata,ut nisi iustitiae cognitionem is largiatur, qui iustitiam copiosissime donat, maximis tenebris inuoluamur, atque in summa ignorationis nocte uersemur necesse sit. Cuius numine fretus auxilioque confisus, ea potissim sim iustificationis capita explicabo quae Κ nicius euertere in primis cupit. Ita enim in diuinam gratiam ueluti furore percitus insulta ut ipsa etiam iustificationis fundamenta labefactare, & conuellere moliatur. Cum enim impia Caluini uestigia persecutus,iustificationem putet in sola scelerum uenia positam esse, non potest non grauiter reprehendere

363쪽

LIBER VI. It Colonienses, quod affirment, iustificationis nomiamine solam iustitiae acquisitionem significari; sicut&iustificari, unde iustificationis uocabulum ortum . N habet, iustum fieri designat. Id enim cum Hebraicae linguae, cuius ignarum se esse satis prodit, proprietate unde scripturae sacrae uerum sensum petendum esse ait in primis pugnare arbitratui .Hebraeis nanque p) siue iustificare, Verbum inquio en forense, significans

reum in iudicio absiluere, iustumquepronunciare. unde concludit,

iustificare impium, nihil esse aliud, quam peccatorem per , O propter Christum absolui a reatu, oesententia damnationis imputata,sibi per fidem iustitia mediatoris Christi.

V T verba uocis huius ui atque usu ordiamur, Non inficior, iustificare,saepius in diuinis scripturis, pro eo quod est, reum absoluere, accipi: unde est, braeos. iusta illa apud Iesaiam reprehensio; Vae qui iustifica Iesc. . tis impium pro muneribus,&iustitiam iusti aufertis ab eo. hoc est, uae illis, qui corrupti muneribus,

nocentes absoluunt, & innocentes scelere condem nant, omnemque iudiciorum rationem, non aequutate causae, sed magnitudine pecuniae metiuntur. lEt alibi, in hunc modum inanium Deorum uanita-

tein,& illorum hominum qui in illis spem collocat,

amentiam condemnat, Omnes gentes congrega- Is, 3

tae sunt simul,&collectae sunt tribus, quis in uobis an nunci et istud ,& quae prima sunt, audire uos faciet Θ dent testes eorum, & iustificentur. hoc est, tines adducant, an a suis D ijs similia beneficia acceperint, causam dicant, uanitatis a se suspicionem depellant, ut hominum sentcntijs absolui pos . sint. Quae uocabuli huius notio etsi in sacris literis

364쪽

ORTHODOX..E XPLIC. frequentissima sit, non ita tamen perennis est ac propria, quin plurimis in locis iustu ni facere iustitiaq; mente exornare significet. Iesus enim Sirach filius, ctim pietatem & religionem erga Deum commendat, illam inquid iustificare cor, summamque illi iucunditatem atque gaudium tribucre. Et alibi, Nihil inquid sit, quod te impediat orare semper, prohibeasue usque ad mortem iustificari, hoc est, maiores in dies in iustitia progressus facere. Neque enim praemium piis iustisque hominibus propositu

inane est,& terminatum , sed constans atque sempiternum. cuius sententiae minime dissimilis est illa apud Ioannem ; Qui iustus est, iustificetur adhuc, de qui sanctus cst, sanctificetur adhuc. Cum uero scelerum uenia imperfecta esse & inchoata, nec augeri ullo modo possit, in illam sane haec sententia qua- drare nequit. Iesaias item maxima illa beneficia, quae Christus in nos sua morte contulit, commemorans, in potissimis numerat, quod scientia sua multoS mortales errore liberauerit, & cognitione diuini

numinis illustrauerit, ut non solum ipse iustus sit, sed omnes, pro quibus poenas grauissimas pertulit, a prauitate conuersos, iustitiae diuinis opibus & o namentis assiciat.In scientia sua inquid iustificauit ipse seruos meos multos, & iniquitates ipsorum ipse portabit.Cum uero Christi scientia iustificatos dixit, satis indicauit, non aliam se iustificandi rationesgnificare uoluisse, quam Christum euangelij d

ctrina, diuinarumque rerum cognitione hominiabus ad iustitia in aditum dare, uiamque commonstrare, qua iustitiae opes comparare facile possint. Vnde

365쪽

iustificatores multorum uocat, quod uulgatus in- terpres, sensum magis ,quam uerba retinens, uertit, qui ad iustitiam erudiunt multos. Duces enim nobis sunt, ut flagitiorum contagijs abiectis, iustitiae

praeclarissima ornamenta consequamur. Illam uero

iustificandi rationem, quae in scelerum uenia posita est, etiam Iesaias innuit, cum ait, Et iniquitates ip i se 1 3 sorum ipse pertulit. Quare, Κ cmnici, si tantummodo Hebraicae linguae usum spectes,nihil sane certi habere poteris cum iustificandi uocem non semper es.se forensem, sed uarie in scripturis usurpari, satis costet. Quare quae sit iustitiae ratio, ac qua in re iustificationis uis potissimum posita sit, no tam ab Hebraicae linguae proprietate, quam ab apertissimis scrupturae locis, quae iustificandi ordinem ac rationem, iustitiaeque ipsius uim & naturam tradunt, accipiendum est . quibus inducti Colonienses, docen iustificare, nihil esse aliud, quam iustum facere, atque

iustitiae ornamenta tribuere. Quae cum legerem, &summa uoluptate assiciebar,& Kemnicij in mentiendo audaciam & procacitatem non poteram satis mirari ; que non pudet affirmare, Coloni esses arbitrari,

ex solis placitis Aristotelis, atque ea usu linguarum vulgarium petendam esse uocabuli, iustificationis,uim oesignificasion ,non autem exscripturae sacrae loquendi usu, ct consiuetudine. Quanquam enim

principio physicis illi rationibus, uocis huius, qua. de agitur,propriam notionem acutissime indagaverint, atque patefecerint, eam tamen demum, quam plurimis scripturae sacrae atque sanctorum patrum testimonijs aperte & copiose demonstrarunt: a qua ne Za que

366쪽

positio quam via prope se

pist. ad

epist. ad Gal. lib.

ORTHODOX. EXPLIC.que Hebraicae linguae usum abhorrere, non obscure indicarunt.

v I vero loca omnia, in quibus iustificationis uocabulum a Mose atque prophetis usurpatum est, diligentcr examinauerit, uix quidem reperiet, peccatorum ueniam illo unquam significari, sed diu una iussa atque praeccpta debita legis ossi cia pie & r ligiose suscepta ; ut apud Danielem,Non in iustificationibus nostris prosternimus preces antefacie tua, sed in miserationibus tuis multis. quippe quia is si lus uere iustus dicendus est, qui diuinam legem sancte obseruat, ut paulo post demonstrabimus. Iustificari uero non eo solum impios dici, quia eis scelera condonantur, sed quia illorum mentes diuinis opibus atque muneribus abunde exornantur, satis. D. Paulus significauit cum iusti Mationem a peccat rum uenia usque adeo disiunxit, ut hac Christi morti illam uero eiusdem resurrectioni ascribendam cs. sc cxistimauerit. non quidem quod Christi mors iustitiam humano generi promereri non satis potuerit, sed quia peccatorum necem atque interitum, illa magis exprimit &designat. Iustitiae uero ornamenta resurrectionis Christi gloriam & splendorem praesescrre magna ex parte uidentur. Quare cum Colonienses iustificare diffiniunt, esse iustitiam infundere, siue iusti in facere, ita cum philosophis consentiunt, ut a sacris literis & a sanctis patribus dissentire nullo modo uideantur. D. enim Augustinus ataque Hieronymus, ut caeteros sanctissimos patres taceam, quam saepissime asserunt, iustificare,esse exim

pio facere pium, ut de caetero in ipsa pietate, atque iustitia

367쪽

. l LIBER VI. ias iustitia permaneat Cum uerb Augustinus ait si quis de ex agro iniuste in uaso largas facit eleemosynas, non bo'ocon ideo rapinam iustiscat quo sic loco potissimum tue tur Κemnicius nihil aliud iustificandi uerbo intel ''ligit, quam iustam secere rapinam, quae summum

habet scelus atque iniuriam codiunctam. ut iam noscelerate, sed iuste alienum a agrum possidere uidea tur quem iniuste inuaserat. quod mox explicat cum addit. Ita neque concubinae ad tempus adhibitae, si

filiorum causa concumbant, tu stum faciunt concu- . binatum suum.

AT inquis, ista iustificatio quam sancti Pati es definiunt, esse ex impio facere pium, nullam quidem

inhaerentem iustitiam secum adfert, ut Colonienses fingunt, sed in sola scelerum uenia posita est, clim is iustus ac pius dicendus sit, cui remita sunt iniquitates, & cuius tecta sunt peccata. Quam Caluini nouam, futilem, & commentitiam sententiam, ex uocabuli iustificandi, ut, atque usu, probari nubio modo posse, aperte ut pulvi demonstrauimus. at uero quantum a ueritate absit longissime, diuino fauente numine mentium omnium iustificatore, mox

docebimus. Diuersae cnim & maxime disiuncte quaestiones sunt, An ita sic res habeat, & Vtrum ex uocis significatione concludi recte possit. qua posteriore explicata, de priori iam sermo est nobis instituendus, atque principio Kemnicij sententia aperienda, ut quid in quaestione, disceptationeque uer

fetur, constet.

i IN priori, secundo, sexto,&septimo Axiomate Accusgi Aced issim e Colonienses, quod d0ceant A . ZZ 'a stificare,

368쪽

ORTHODOX. EXPLIC.stificare, esse iustitiam inhaerentem in hominum metes infundere. Caluini enim impietatibus delibutus persuadere sibi nullo modo potest, iustitiam nostram, diuinam esse aliquam qualitatem, mentibus infixam, quippe qui arbitratur, iustificari, nulla alia ratione impios dici, quam quia peccata a Deo, illis condonantur.Cum tamen uideat, secu illos pugnare , qui iustum eum dicunt, qui iustitia caret, iustos ait nos esse ob solam Christi iustitiam , non quidem nobis collatam , sed fidei ministerio nobis imput tam . Nam cum Christi mortem fide apprehenditimus , scelera censed nobis condonari,& Christi iustitiam coram Deo nostram haberi. Minime tamen inficiari au det, Iniustificatione simul dari Spiritum sanctum, qui

mentem ιlluminat, cor renovat, noua dona, O nouas uirtutes inch at in mente, voluntate, O corde renatorti m. Quae ad iustifica

tionem pertinere, nullo modo putat, sed ad renouationem potius, sicusan Iificationem interni bominis, quam a iustificatione ualde esse disiunctam, & diuersam arbitratur. Qui uero amoris, quo Deus homines prosequitur, praestantiam, condonandiq; illorum scelera rationem, diligenter expenderit, satis prosecto intelliget quam ii a ueritate absint longissime,qui ueram iustitiam, aut peccatorum ueniam, sine diuino aliquo mentibus inhaerente dono, extare posse existimant. Nam si sacrarum literarum monimenta acci

rate euoluerimus, perspicuum sane siet, impios & sceleratos homines,non modo Dei in se iracudiam, atque indignationem flagitijs commouere, sempiternisq; se supplicijs deuouere, sed in acerbissimum diuini numinis odium incurrere , illiusq; hostes etsi

369쪽

. 4 ILLI B EM VI. r ' O i 8 ci . Paulus enim sumpto ex Malachia testimonio. Matio. Dcum affirmat Iacob dilexisse,Esau autem odio ha- ς i buisse; Solomon uero non impietatem modo, sed & Sap. I .impium ipsum summo odio, Deum prosequi testatur. Ecclesiasticus item eo potissimum miseram & EGLe. I infelicem flagitiosorum hominum conditionem iudicat, quia Deo in summo odio sunt. Quare tum certe illorum scelera condonata esse uidebuntur, cuDeus Opt. lax. inimicitiis depositis,acerbum illud odium, in amplissimum, & dulcissimum amorem couerterit, atque in illius gratiam reconciliati, non iahostes, sed amici Deo charissimi esse coeperint. Quo Dei erga se amore quandiu quis caret, tamdiu in uitiorum luto, atque stercore uolutetur necesse est. Diuini uero in omnes amoris uis,atque ratio, in eo quidem sita est, ut summis illos, quos diligendos susce 6: pit, atque amplissimis benefici js exornet. Omnia enim, quae Dominus secit, ideo diligere dicitur, quia admirabili illa prouidentia gubernat, charitate so-uet, potentia tuetur, &conseruat. Nam cum diuina mens constans maxime sit, & immutabilis, nulla unquam certe amoris noua affectione permoveri, &excitari, neque illius stabilis, & firma uoluntas ab odio, in amorem mutari potest. At cum ampli is misDei muneribus augemur, tantisq; ac talibus boleficijs afficimur, quae satis Dei erga nos amorCm, off- . . .:Paciosissimam charitatem, egregiamq; beneuolentiam declarant,a Deo diligi dicimur. Est enim Dei amora nostro uel ea de causa maxime disiunctus, quod nos ex praeconcepta aliqua pulchritudinis & bonitatis specie ad amandum inducimur, & incitamur.

370쪽

ORTHODOX . EXPLIC.. l. si Dei uero in nos amor omnibus nos bonis cum Mat , innumerisque beneficijs afficit, quod Moses aperte docuit, cum his uerbis filios Israel ad pietatem dc Delit. c.7 Diuinum amorem incitat,& allectat, Non quia cunctas Gentes numero uincebatis, uobis luctus est dominus, & elegit nos, quum omnibus sitis populis pauciores,sed quia dilexit uos dominus, & custodi uit iuramentum, quod iurauit patribus uestris, eduxitque uos in manu forti, &redemit de domo se uitutis, de manu Pharaonis Regis Aegypti. Cum igitur peccatorum uenia sine Dei id nos amore cita non possit, consequitur sane, coelestibus opibus, ataque muneribus mentes illas abunde exornari, quiabus scelera, Dei beneficio condonantur. Quae uero illa sint munera, aperte Christus docuit, cum apud Da. c. I Ioannem ait, se atque patrem ad eos uenire, uos diligunt, atque mansionem apud ipsos facere.At uero cum rebus omnibus ij continenter assileant, neque

abcile ab illis unquam possint, liquido sane constat, peculiari aliqua ratione, iustorum mentes h bitare, diuinaq; secum ornamenta afferre,quibus cumentes illustrantur, Spiritus sancti domicilia , arte

niq; numinis sedes dici possunt. Qui enim fieri potest,ut quam inentemDeus bonorum omnium sens& scaturigo incolit, non egregiis opibus locupletet Sap. c. I. Quod satis Solomon explicauit, cum impossibile sere asserit, ut a Deo is diligatur, qui cum sapientia non habitauerit, quae inquid per omnes aetates in animas sanctas delabitur, atque amicos I xi, & pr

phetas constituit. Hanc autem sapientiam, tua cum

habitare is debet, quem Deus amore complectitu

SEARCH

MENU NAVIGATION