Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

paulbantea idem Solomon ita definiuit, Est spiritus intelligentiae sanctus, unicus, multipleae, subtulis, disertus, mobilis, incoinquinatuS, certus,su uis, amans borarum, acutus, qui nihil vetat benefa cere, humanus, benignus, stabilis, certus, securus,

omnem habens uirtutem, omnia prospiciens, & qui capiat omnes: spiritus intelligibilis, mundus, sub tilis. qui u ero talem domi habet,non hospitem qui dem, & peregrinum, sed domesticum, & contubemnalem; nullis diuinis ornamentis affectum iri putabimus cum praesertim non alia ratione lain illustres tituli illi conueniant, quam quia hominum animos hisce honoris insignijs coelestibusque opibus locupletat. Neque enim quia ipsae, diuinae personae in hominum mentibus, atque ipsis uisceribus penitus

insident apud illos habitare dicuntur, sed quia sum

in is atque amplissimis donis a Deo augentur, coelestisque ac diurna quaedam uis illis inhaeret, quam nos gratiam, atque iustitiam appellamus. Quod D. Paulus Romanos docuit. citin illorum, in quibuβ ηοm.c.8. Christus habitat, corpora , mortua esse asserit pro pter peccatum , spiritum uero uiuere propter iusti fi I

cationem , hoc est, ob iustitia in illis Christi beneficio collatam . quod apertius explicauit, cum dona nobis Christi morte data, cum damnessi Adae pecca to, humano generi allatis conserens, piorum homi num uitam in abundantia gratiae donationis, & iustitiae sitam esse, ait. Hanc uero gratia , & iustitiae a 4s i tibundantiam D.Aug. in eo positam esse ait, quod no . Eei tantum peccato, in quo omnes peccauerunt, sed rim, ei etiam, quae addiderunt, gratia remissionis datur, remisi atque

372쪽

ORTHODOx. EXPLIC. atque etiam quia ipsis hominibus tanta iustitia donatur, ut cum Adam consenserit ad peccatum su denti, non consentiant isti etiam: genti, quae sine inhaerenti aliquo dono effici nullo modo possunt. Cum igitur iustificatio sine peccatorum uenia esse nullo modo possit, haec uero ex peculiari Dei in nos amore pendeat, quo illos solum complectitur,quorum mentem habitat; suam uero istam habitatione omnibus hisce, quae enumerauimus donis,& amplissimis muneribus necessitate quadam compleat, Scexornet, colligitur sane, iustificationem sine inlia rentibus Dei donis esse, nullo modo posse.

Qv o D quidem longe fiet exploratius, si ad iustitiae uim atque rationem animum aduertamus.

Nam cum iustificare, sit iustum facere, iustificatus certe is dici nullo modo potest, qui iustus non estaustus aute esse nequit,qui iustitia caret. quare ex iustitiae ratione diuinis literis explicata , iustificationis

uis, atque ratio petenda est . Iustitiam uero constan tem esse mentis rationisq; aequitatem,& moderationem , quae omnes suas actiones & consilia, diuina le ge, atque uoluntate metitur, sacrae nos literae docet. cis. li. de quam &Cicero praeclare admodu definiui egeo iu/ρη temperationem legibus. Nam cum diuina uolui

tas, omnis si aequitatis, & iustitiae norma, iustus certe is solum dici potest, qui diuinae uoluntati omnibus in rebus paret: quare & diuina ipsa praecepta, passim iustitiae appellantur. Ita enim Moses filios ILDeW-ς- rael ad legis officia hortatur, Attende& audi Israel, hodie factus es populus domini Dei tui, audies v cem eius,& facies mandata atque iustitias,quas ego

373쪽

LIBER V I. I is praecipio tibi hodie. Solomoni uero amplissimos honoris, atque dignitatis gradus Deus Opt. Max. polli

cetur, si omnes eius iustitias, atque iudicia seruaΩset. Extrema uero supplicia, maximasq; calamitates comminatur , si eas ipsas iustitias atque praecepta uiolasset. Regius item uates David, cum Deum interrogat, quis habitare in eius domicilio, atque st bilem sedem in sancto atque coelesti eius monte habere possit, ita Deum respodentem inducit; Qui ingreditur sine macula, & operatur iustitiam quam in

metis puritate uirtutumq; omnium officiis positam esse,consequeter toto Psalmo docet:Vnde est, ut uulgatus interpres uocem Hebraeam pΠ,quae ius atque scitum proprie fgnificat,modo iustificationem, modo praeceptu uerterat,quippe quia aeque ad diuinam legem notandam utrunque nomen ualet. Christus item cum apud Matthaeum docuit, Christianis hominibus maxime cauendum esse, ne iustitias suas in omnium ore atque oculis, ad inanes plausus c piados facerent,omnia officia,iustitiae nomine complexus est. In quibus quantum oporteat,praeter caeteros antecellere eos, qui in sacro lauacro Christo nomen dederunt, his uerbis significauit, Nisi abundauerit iustitia uestra plus quam Scribarum & Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Cum uero ex iustitia iusti nominemur, D. Ioannes, eos,

qui iustitiam faciunt, hoc est, qui diuinam legem perfecte obseruant, iustos esse,atq; ex iustissimo Deo ortos fuisse, testatur. Quod quidem cum Philosophorum egregio illo axiomate, iustitiam suo copi

xu uirtutes omnes coercere, atque continere, maxi- U. Aa a me

374쪽

o Rr HODOX. EXPLIC. me conuenit. Quare nihil iustitia est aliud quam ha, bitus animi diuina lege conformatus ad parendum diuinae legi atque uoluntati, uirtutumque omnium j . Ossicia obeunda inducens. Quod D.Paul.aperte his m.e.2. uzrbis designauit in ea epistola, quae est ad Rorii. Si praeputium inquit) iustitias legis custodiat, non ne praeputium illius in circuncisonem reputabitur Θ&iudicabit id,quod ex natura est praeputium,lege con .summans te, qui per litera&circuncisionem praeu ricatorcs legis Non enim qui in manifesto Iudaeus est,neque quae in manifesto, in carne est circuncisio, sed qui in abscondito Iudaeus est, & circuncisio com dis in spiritu non in litera. hoc est, qui mentis ais ctione, legis obseruantiam retinent, illamq; animo inclusam uenerantur,uere iusti,uereque Iudaei sunt,& filii Abrahae, cui fides reputata est ad iustitiam.

i. Cum tamen peccatum diuinae legi quam 'maxime aduersetur, iustus certe is dici non potest, qui tetris est peccatorum maculis inquinatus, & cui nondum sunt omnia crimina condonata. Quare iustificari aliquando ij etiam dicuntur, quibus peccata diuino beneficio condonantur. Ita enim Paulus Iudaeos auia II.c. I 3 loquitur, Notum sit uobis fratres, quia per hunc uobis remisso peccatorum annuntiatur, ab omnibus,

quibus non potuistis in lege Mosis iustificari.Rom 'r' nis etiam scribens, illos a peccato iustificatos dicit, . quia illi mortui sunt, no quidem quod hic scelerum interitus omnes in se iustitiae numeros c5tineat, sed quia iustificationis pars est altera ; quam duabus constare partibus,remissione scilicet peccatorum, &lagis obedientia, satis ex his, quae diximus, constarepuis,

375쪽

LIBER VI. Isopulo, & D. Paul. aperte his uerbis docet, Quod im- ad Ism. possibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, '' Deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati,& de peccato id est gratissima Deo hostia, &iquae scelera expiare facile potuit damnauit, peccatum in carne, ut iustificatio legis impleretur in nobis,qui non secundum carnem ambulamus, sed ἰs cundum spiritum. At secundum spiritum ambulare, iis sollim dici potest qui legem spiritus uitae in Chriso Iesu studiose obseruat. quae legis obseruatio cum peccatorum uenia coniuncta, iustificationem perficit,& absoluit. Quod quidem Concilium Mileuita- cinci.M. num contra Pelagii delirationes coactum,ita definiuit, Quicunque dixerit,gratiam Dei, in qua iustifi p camur per Iesum Christum dominum nostrum, ad

solam remissionem peccatorum ualere , quae iam commissa sunt, non etiam adiutorium ut non committantur, Anathema sit. Cum uero is,qui se ab mni flagitioru genere teperat, legem caste & sancte obseruare uideatur, gratia uero, qua iustificamuri, uires addat, ut a peccatis omnibus abstinere possi- us, diuinae certe legis amorem atque obseruantiam in iustorum mentibus insculpit. Quare praeclare admodum D. Aug. sentit, uniuersam iustitiae rationem, unico innocentiae uocabulo contineri. Nam qui uere innocens est, non modo omni scelere caret, sed sibi ab omni flagitio temperat, atque diuinam legem sancte custodit; quam esse accommodatam iustitiae rationem egregie quidem colligit, ex peruulgata iustitiae definitione; Iustitia est uirtus, quae suum cuique tribuit. Ciunuem debi-Aaa a tum

376쪽

ORTHODOX. EXPLIC..u tum esse nihil magis possit, quam ut homo Deo se ' uiat, animus corpori , ratio libidini , caeterisque nefarijs cupiditatibus imperet, qui fierr potest, ut iusti ij sint qui Dei obedientiam abij ciunt, rationisq;

August. diuinae legi consormatae imperium recusant Θ Quar'. lib. propter uitae huius iustitiam in eo stam esse ait, ut de civit, obedienti Deus homini, animus corpori, ratio au- I tem viiij setiam repugnantibus imperet, uel subugendo, uel resistendo, atque ab ipso Deo petatur uel meritorum gratia, uel uenia delictorum , ac

Aug.lib. acceptis bonis gratiarum actio persoluatur. Et alibi, 9. c ira iustificationem inquit, in hac uita nobis secundum Di tria conserri, lauacro regenerationis, quo remittuntur admissa peccata; congressione cum viiijs,a quorum reatu absoluti sumus; atque dum exauditur nostra oratio, qua dicimus, Dimitte nobis debita no- Strom, stra. Clemens uero Alexan. uirtutum omnium perselisi β' ctionem, quadratam iustitiam elegantissime uocat.

A et inquies) ij, quibus gratis Deus scelera con- donat, & qui cum impij essent; diuino benefilia in te cio, nullis praeeuntibus meritis iustificantur, itistigii ob iis certe dicendi sunt, etiam antequam ulla praeclarauatiaρο- Opera suscipiant, atque ulla ossicia exequantur suasit. Quod sane si ad infantes, quorum maculae sacro I uacro eluuntur, animum aduertamus, fiet notius &exploratius, quos iustificari satis constat, cum nomdum sint mentis ac rationis compotes, neque diu, nam legem tenere ulla ex parte possint. si tamen dia. uinae legis momenta diligenter observemus, ct quaesit illius potissima uis,accurate inquiramus , iustifi- cationis certe rationem praeclare percipiemuS, neq;

377쪽

quidquam erit, quod nobis in hac quaestione dissicultatem afferre possit. Quare animum,quae Κ - d.

nici, attende, in hoc enim quaestionis summa, causaque tota consistit. VN1vgRsAM legem in diuina dilectione inclusam contineri, & alias demonstrauimus copi se, & ex sacris literis aperte constat. omnia inquit Paulus unico uerbo in staurari, Diliges Dominum .c.i3 Deum tuum ex toto corde tuo. Christus uero solam dilectionem, suum praeceptum appellauit, quippe quod sibi esset quasi peculiare, atque reliqua omnia et coplecteretur. Sed quid Christum gratiar auctorem, .

charitatisque exemplar commemoro Moses quidem ipse, qui tanta praeceptorum atque ceremoni rum mole miserum populum presserat, omnia tan dem dilectione complexus csιCircuncidet inquit ό. Dcus cor tuum, & cor seminis tui, ut diligas domunum Deum tuum ex toto corde tuo, &in tota anima tua, ut possis uiuere. Quare qui charitatem Spiritus sancti munere menti habciat infixam, & penitus insitam, totam sane legem intra se continent, animiiq; , .r i illa habent mirabiliter informatum,atquc adco uere iusti sunt, quan uis nulla sese diuinae legis ossicia exequendi occasio offerat; quippe quia mens charitate exornata, non modo a diuina lege, atque uolun . itate non est aversa, sed omnes cius partes ita in pro- .prio cuiusque munere illius ui continentur, ut facule Spiritus sancti impulsu duci se patiantur;& charitatis, quae animi imperium tenet, inductum sequantur. Cum igitur iustitia in peccatorum condonati

ne, atque diuinae legis obseruantia posita sit, ut d

378쪽

ORTHODOX. EXPLIC. monstrauimus, tum certe homo iustificatur, cum m. s. charitas Dei diffunditur cordibus nostris, per Spiritum sanctum, qui nobis donatur, ut mens coelesti lege insormata, Dei uoluntati pon aduersetur, sed potius eius amore illustrata ad legem seruandam parata sit, & expedita. Quinimmo Dei conseruaret sem is solus dici potest, qui charitate, qua uniue sa lex continetur, est mirabiliter exornatus. Quare

foedus illud nouum, cum filijs Iudae, atque Israel Christi sanguine ictum, quo omnis iusticiae summa

Ieremi. continetur, duobus capitibus constare Ieremias diae. 3 i. xiti primum illud est, quod Deus omnibus esset sc Iera libenter condonaturus: alterum uero, quod diuinam legem eorum esset uisceribus insculpturus, mentibusq; impressurus. id autem sit, quando diuina charitas hominum animis infunditur, quae uniuersam legem complectitur, crimina diluit, ic tera extinguit, omneq; tetri facinoris uestigium abo Prouerb. let. Eam enim prae caeteris ossicijs Solomon ac D. Pe, si io. trus ideo commendant, quia peccatorum multitui .Petri. dinem operit. D. autem Paulus eandem, persectissi- e. q. mum uinculum appellat, quia sceleribus omnibus M talo. extinctis, nos cum Deo arctissime connectit, & c

3' putat. Cuius dignitatem non aliter explicari possci. Ioau. Ioannes eXistimauit, quam si Deum illam appelc. . . laret,qui tum nostras mentes habitare censetur,cum

illas charitate perfundit: quae peccatorum ueniam , e. e. et diuinaq; ornamenta secum insere. Mulier enim, quae tam erat scelerum turpitudine infamis, ut peccatrix uulgo diceretur, ideo uenia tam facile est consecuta, quia multum diligebat. nisi enim charitas prae-

379쪽

eat, menteniri; illustret, peccata deleri nudb modo possunt. Lex enim inquit Paulus) spiritus ut in um.e.8. Christo Iesu, liberauit me a lege peccati, & mortis legem autem spiritus uitae uocat, charitatis legem, quam diuinus ille, uitalisci, spiritus iustorum metiribus inscribit, cuius ope a durissima peccati seruitute

eripiuntur, & in libertatem, quae filijs Dei propria

est ,& peculiaris lasseruntur. Vnde est quod D. Aus Augus1. gustinus iustitiam, nihil esse aliud putat, quam chaia lib. de na ritatem,Charitas inquit inchoata, inchoata iusti intia est; charitas prouecta, prouecta iustitia; charitas magna, magna iustitia; charitas persecta, persecta

iustitia est. Quare nihil sane potuit ineptius, & diuinis oraculis magis repugnas excogitari quam sanctificationem a iustificatione seiunctam esse,&separatam. Nam cum ex sacris literis con stet, teterrimas

peccatorum tenebras no nisi charitatis luce, & splendore expelli atq; exterminari, qui ita desipiunt, ut iustificationem in sola scelerum condonatione, sanctificationem uero in charitatis, uirtutisq; infusione ponant, sanctificationem certe praecuri ere,& praeire, iustificationem, dicant necesse est, atq; adeo, sanctificationem, iustificationis causam csse. quod ab omni est,& scripturarum,&rationis sensu alienum. Sanctificatus enim is esse, neq; intelligi quidem potest,

qui tetro aliquo suerit, peccati contagio contamina tus.Quare nulla quidem ratione sanctificationem, a iustificatione separare ac discernere debemus, quinimmo in ipsa sanctificatione iustificatio collocanda est. Quanuis enim si tempus spectemus,eodem momento,quo charitas insunditur, peccatorum omnes, sordes

380쪽

sordes diuino beneficio eluantur. attamen s ad omdinem, quem Philosophi naturae uocant, animum aduertamus disiuncta haec sane sunt ualde, & separata. charitatis enim in animam ingressionem, pri rem esse, uel inde satis constat, quod illius ui & potentia crimina omnia eluuntur.Quod si ad rerum naturam animum aduertamus, facile intelligemus,ea, quae tempore disiungi nunquam possunt,ordine esse quam disiunctissima. quis enim ita coecus est, qui nouideat, teterrimas tenebras toto aere circunfusas, non aliis machinis quam candentis solis radiis expelliὸ Quis item nesciat aerem illustrem esse ac clarum, nisi expulsis tenebris non posse Θ Quae omnia si tempus spectes, simul esse, ac maxime comun , iatis inter omnes constat: si uero ordinem, ac causam, primo quidem aduentantem solem, tenebras deinde luminis uim ac impetum declinantes, splend entem tandem aerem, & undiquaque clarum, intelligas oportet. Quod ipsum in rerum omnium generatione cernere est. fieri enim nulla ratione posse,ut ultima materiae ad sormam concipiendam praeparatio, quam ultimam dispositionem uocant, materiae insit absente forma, egregii Philosophi aperte demonstrant: illam tamen materiae postremam praeparationem ordine sormam praeire, uel ipsum praeparati nis, siue dispositionis nomen satis edocet. Quare minime mirandum est, si dicamus, charitatem ordine ac causa anteire peccatorum interitum ac ueniam, cum tempore sint coniunctissima, neque ullo in

mento cum sceleribus illa esse simul possit. Quare impij iustificationem magis in charitate diuinam legem

SEARCH

MENU NAVIGATION