Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

gem complectente atque coercente, quaeque mentem informans hominem Deo pergratum, per b a ceptu reddit, quam in scelerum uenia positam esse,

satis constat: quanquam sine peccatorum uenia n

que intelligi quidem iustificatio possit. Nec enim aeterna illa Dei sapientia, diu in usq; spiritus corpora

habitat foedissimis peccatis contaminata. a quibus o ua expurgari, nisi aduentante iustitia, quae diuinae legis obseruantiam continet, nullo modo possunt. Charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris, um. e. sper Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Tum umro Spiritus sanctus nobis consertur, quando, peccatis omnibus extinctis in gratiam cum Deo redimus,

iustiq; efficimur. Nisi ita iustificationem abij cis,&contemnis, ut iustos illos dicas, a quibus Spiritus sanctus abest quam longissime; qui tunc aduenire dicitur, clim mentem charitate persundit. Quae quia animum diuinae legis amore insormat atque ad illius obseruantia incitat, & inducit, iustitia dicitur.

AT inquis, si reconciliatio cum Deo, o adoptatio nonra, di- Item. 3. Iectione comparatur, falsum en quidquid scriptura contionatur de re Axio conciliatione,et adoptione per et propter Christum. iusto ergo dolore exclamabimus cu Paulo, si nostra charitate, quae est legis summa, cis Deo si i reconciliamur, Ofilii Dei escimur, frustra ergo Christus mortuus es.

Quam uero hic Κemnicius turpiter labatur, & erret, satis intelliget, qui discrimen inter causam aliquid effcientem, & inter causam informantem perpenderit . formae enim, quibus res quaepiam constitutitur, ab ericientibus causis quodammodo esciuntur, atque exoriuntur, quare non solum causae sunt, sed etiam effectus. Causae uero essicientes in uniuersa aΘ..u Bbb ctione

382쪽

o Rr HODOX. EXPLIC.ctione sunt principes . Charitati igitur,nemo est,qui causae efficientis in impij iustificatione nomen, ac dignitatem tribuat, quod soli Deo omni ratione con-ς uenit. is enim solus est qui iustificat impium; is, quii D- 43- peccata delet propter seipsum; is, qui Spiritum sam ctum donat; qui charitatem infundit,& a quo omne Iac. e. r. datum optimum, & omne donum persectum proficiscitur: charitas uero, illa forma est, quam Deus a seipso prouocatus, solaq; misericordia permotus metibus inseri, cum impios iustificat, &ob quam iusti dicimur. quippe quia, peccatis eius munere det tis , in Dei gratiam reconciliamur,& humana mens diuinae legi consormatur. Quare minime quidem Colonienses sentiunt, impij reconciliationem cum Deo, dilectione nostra effici, sed ueluti perfici; non comparari, sed expleri, & tunc iustum quempiam dici, cum Spiritus sanctus in illius cor diuino beneficio diffusus, charitate illud exornat, & locupletat. unde constat, nihil eos Christi morti ac sanguini derogare, qui charitatem, qua iustificamur, illi uni referunt acceptam. Quod praeclare admodum Conci-

s is lium Tridentinum explicauit. Nam iustificationis

sub u- causas enumeras, efficientem inquit esse, misericorio 3 c. 7. dem Deum, qui gratuito abluit,&sanctificat, signas& sanctificans spiritu promissionis sancto , qui est pignus haereditatis nostrae; meritoriam autem dilectis sinum unigenitum eius filium dominum nostrum Iesum Christum, qui cum essemus inimici, propter nimiam charitatem, qua dilexit nos, sua sanctissima passione in ligno crucis nobis iustificationem mo

383쪽

LIBER VI. I ' nuim ut caeteras taceam iustitiam esse Dei,non qua ipse iustus est, sed qua nos iustos facit; qua uidelicet, ab eo donati, renouamur spiritu mentis nostrae,& non modo reputamur, sed uere iusti nominamur,& sumus. Hanc uero nos iustitiam, charitatem esse dicimus. quae legem uniuersam coercet, & continet, cuius officia sacrae literae iustitiam uocant. qua &D.Aug. ait nos sanctificari, efficiq; ne a Deo auerta- Aqua. mur, sed ei sotius quam huic in udo conformemur. de mori- NEMO uero mihi obiiciat Paulum, abiicientem ρηε fla& cotemnentem iustitiam,quae ex lege est, extollen- 'qtem uero atque mirum in modum commendantem νωθρε

illam quae est ex fide; & inter ea, quae propter Chri--3.stum quasi summa detrimenta despicienda esse putauit, enumerantem, iustitiam,quae in lege est. ut ne scilicet inueniretur in Christo, iustitia quae ex lege Mest, sed illa,quae ex fide Christi excitatur, auctus a que exornatus. Nam si omnia Pauli loca, in quibus de hac iustitia, quae ex lege habetur, sermonem facit , diligenter expendamus, fiet sane compertum, i inon quidem illam, quae in iusta ac pia legis obseruatione posita est, improbare, sed eam, quae cum summa quadam mentis elatione coniuncta, non diuinae

gratiae opibus, sed solis liberi arbitrij uiribus ascribitur;nec ardeti in Deum charitate,sed cruciatuum quos lex minitatur, terrore comparatur. Multis uero

iam demonstrauimus officia sine diuini numinis auxiliis atque amore suscepta, fucatas magis quam ueras uirtutes csse. Quare eandem ipsam iustitiam,mo do ex lege, modb suam uocat Paulus, hoc est ut sancti patres interpretantud propriis laboribus ac sudo . mi

384쪽

ORTHODOX. EXPLIC.ribus partam, non diuina liberalitate tributam . . Quocirca in epistola, qua ad Romanos scribit, sum-

Rom. niae ignorantiae condemnat Iudaeos, quod ignora

c. I p. tes Dei iustitiam idest quam Deus gratis donat,peccatorum uenia, legisq; ossicijs constantem , suam uero, hoc est, proprijs uiribus comparatam,inani qua da in arrogantia ostentantes,iustitiae Dei non sint si p. biecti. iustitiam autem Dei,sive iustitiam fidei,illam Paulus uocat quae fide excitata, diuinoqi beneficio ac munere hominum mentibus impressa, ad legem - . obseruandam inducit: quare legis etiam iustificurem tionem, eam Paulus appellauit. multum enim apud

Paulum interest intcr iustitiam ex lege, & iustitiam legis. iustitia. n. legis in legis studio posita est, quod

non naturae uires non ici ror, quem lex incutit, sed

charitas Dei diffusa in cordibus nostri per Spiritura sanctum nobis abunde donatum, suppeditat. Quid uero sit iustitia ex lege , aperte sane D. Aug. explica cum ait, Tantum inter legem distat & gratiam, es , ut cum lex esse no dubitetur ex Deo, iustitia tamen, ct isti quae ex lege est, non sit ex Deo, sed iustitia, quae per c. I 3. gratiam consummatur ex Deo est, quia ex lege iustitia dicitur, quae fit per legis mandatum, iustitia ex Deo dicitur, quae data est per gratiae beneficium, ut

non sit terribile,sed suave mandatum,sicut oratur in Psalmo, Suavis es domine,& tua suauitate doce me iustitiam tuam: id est, ut non formidine poenae seruiliter cogar esse sub lege sed libera charitate delecter Primqs esse cum lege. praeceptum quippe liber secit, qui li- bens facit . Nam qui non uoluntate ut inquit Pr

ubii p. mguu sed timore non peccat, in ipsa prollactouo-

385쪽

LIBER VI. 'sduntate intus peccat. Quare iustitia ex lege, & iustitia fidei, non quidem osticijs utraq; enim legis o seruantiam habent necessario coniunctam sed off-ciorum modo distinguuntur. Illa.n.aut cruciatuum

metu,aut sola legis confidentia ad obseruandum legem inducitur, haec uero diuinis tamen auxiliis Ddit, diuini b spiritus impulsione atque charitate e citatur. Quod D. Aug. satis explicat,cum interpretatur locum Pauli ad Romanos, Ignorantes Dei iustitiam, & suam uolentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti . suam uero inquid iustitiam dicit eos uolentes constituere, quae iustitia est ex lege, non

quia lex ab ipsis sit costituta, sed in lege quae ex Deo est, iustitiam constituerunt,quando eam legem suis uiribus se implere posse credebant, ignorantes Dei iustitiam, non qua iustitia Deus iustus est, sed quae iustitia est homini ex Deo. Et ut sciatis hanc illum eorum dixisse iustitiam, quae est ex lege, hanc autem Dei, quae homini est ex Deo, audite quid alio loco

dicat, cum de Christo loqueretur, Propter quem Omnia inquid non solum detrimenta esse credidi,vertim etiam ut stercora existimavi, ut Christum lucri facerem,&inueniar in illo,non habens meam iustitiam, quae ex lege est sed eam,quae est per fide Christi, tuae est ex Deo. Quid est non habens meam iustitiam, quae est eκ lege,cum sua non esset lex ipsa, sed Dei e nisi quia suam dixit iustitiam, quan uis ex lege esset, quia sua uoluntate legem se posse putabat im diplere, sine adiutorio gratiar, quae est per fidem Christi, quae est ex Deo. Haec Aug. neque uero dubitare; integrum est udaeos,qui olim non legi fidentes,aut

o libero

arbit.

v. c. I O

386쪽

ORTHODOX. EXPLIC. propriis uiribus sulti, sed diuinae gratiae auxilijs confisi,charitateq; confirmati, in legis studia pie,& religiose incumbebant, suisse iustificatos. Iustos enim Luc. e. r. coram domino appellat Lucas, Zachariam,& Helisabeth,quippe quia ambulabant in omnibus mand tisμ iustificationibus domini sine querela. Illam tamen iustitiam non lex, sed diuina largitas donabat, etsi cum legis obedientia necessitate maXima conne Ea esset,& implicata; quinimmo habitus esset quia dam , diuina lege atque uoluntate confirmatus, ut

demonstrauimus.

SED ne iustitiae expertes iustos appellare Κemnicius uideretur, tactos, inquit,nos esse, o blam Christi tu itiam nobis diuina misericordia non donatam quidem, sed imputatam, ut scilicet, dum misero homini apud seuerissimum diuinae iunitiae tribunal pro ligatissimorum scelerum conuicto, Christi iustitia, quam su

de appraebendit, adiudicatur, liber euadat iustusque pronuntietur.

Quam amentissimam insaniam, cum multis ac magnis rationibus Colonienses in Mon hemio reprehendissent, illas Κemnicius eludere magis, quam soluere conatur, cum iniuriosos eos,& quam maX

me contumeliosos in Christum Dei filium, illiusq; diuina merita, uocat; quippe qui nouam hanc, ficati e , O m, tq; com inclitiam iustitiam improbant. quod solo Pauli testimonio confirmat, Vivo ego, iam non ego,sed uiuit in me Christus. Quibus uerbis, Paulusgnificasse arbitratur, illis tantu modo Christum uitam esse, quibus illius iustitia imputatur, quiq; non propria, sed Christi iustitia iustos se esse fatentur'. At quorum mentibus, Christi beneficio iustitia impressa est, & consignata, neque iusti a Kemnicio,neque

387쪽

LIBER VI. I96que in Christo uiuere, sed mori potius dicuntur. Quae quidem satis profligata esse puto his argume iis, quibus demonstrauimus, non in sola scelerum uenia, sed in charitate potissim lim, iustificationem positam esse; ex qua cum iusti nominemur, iustitia Christi non quidem imputata nobis,sed comunic ta nobiscuuideri debet. de plenitudine nanq, eius nos oes accepimus. Na cum is no sua, sed nostra causa in terras descederit, humanaeq; naturae copulatus tot se calamitatum generibus addixerit, miserijs impli cauerit, horrendosq; cruciatus pertulerit, no sibi quidem, sed nobis iustitiam promeruit, quam potio simum intuebatur, & quo omnes suas actiones, consilia, uniuersaeq; uitae cursum dirigebat. Eum enim, qui non nouerat peccatum, pro nobis Deus peccatum, hoc est, hostiam, ceu piaculum secit, ut eri ceremur iustitia Dei in ipso. Quocirca iustitia nostra, quam Paulus, clun ad humanarum actionum infirmitatem animum aduertit, gratis nobis conserri dixit, unde & gratia dicitur, Christi meritis, non tam ex diuina liberalitate, quam ex aequitatis, iustitiaeq;ui debetur. Neque enim audiendi ij sunt,qui sophisticis quibusdam rationibus permoti, Christi dignitati tantum derogant, ut in egregijs,planeq; diuiniscius meritis, atque pro nostris in Deum criminibus, cumulatissimis satisfactionibus, non iustitiae vim, sed singularis cuiusdam clementiar, ac misericordiae Dei patris rationem, quam meritum de congruo uocant, agnoscunt. Neque enim ingeniosi alioqui ho mines aduertunt, satisfaciendi pro nefarijs hominum sceleribus ossicium, non humanae Christi nati

sient. det.

388쪽

ORTHODOx. EXPLIC.rae solum, sed ipsius personae, quae diuina est, atque

ideo infinitam uim continet, conuenire. Cuius cum

tanta sit dignitas & amplitudo, ut quam naturam stibi copulasset,non posset Deus optimus & iustissimus non diligere, Dei certe patris in humanam filij sui

naturam inflamatus amor, non sollim patris spont neae liberalitati, sed filij et iam praestantiar,atque e cellentiae tribuendus est . Quae efficiebat, ut omniabus, quae cum Christi fuissent diuina persona copulata, ex iustitia diuinus amor deberetur. Quare cu-imilatissime, atque per infinitam redundantiam, pro nostris in Deum sceleribus satisfecit,& iustitiam, sanctitatem, omniaq; animi ornamenta nobis Heb.e. . promeruit. Vnde est,quod uitae auctorem atq; cosummatorem Paulus illum uocat,aeternamq; redemptionem, hoc est, persectam iustitiam, ab illo fuisse inuentam dicit. Cumq; in diebus carnis suae, atque in

carne mortali agens,preces,supplicationesq; ad Deupatrem cum clamore ualido,& lacrymis pro nobis fudisset, exauditus fuit pro sua reuerentia, hoc est

s ut Anselmus ait quia ob filij Dei amplissimam di

gnitatem, dignus erat, qui exaudiretur. Quantope re uero illi fallantur, qui ex infinitis beneficijs,quiabus humana Christi natura Deo patri deuincta Grat, & deligata, concludunt,non potuisse pro nobis, ex iustitia satisfacere, uel ex eo satis constat, quod is, qui quandoq; parem beneficiis acceptis gratiam referre nnllo modo potest, debitum in quod sceleribus incurrit, seluere cumulatissime queat. fieri nanque potest, ut uis, atque opes, quae beneficioru multitudine ac praestantia sunt longe inseriores, susceptorum

389쪽

ptorum scelere atrocitatem quam logissime antecellant. quibus accedit, quod quae a Deo accepimus beneficia, reddenda gratia augentur, quae uero admisimus scelera, satisfactionibus extinguuntur. Quare quan uis beneficia, quae a Deo patre Christi hum

nitas accepi magis ac magis perpetuo augeretur; iutorii tamen tanta erat uis & potentia, ut pro nobis satisfacere cumulatissime Christus potuerit,qui nimmo quo maioribus suerat a Deo patre beneficijs neratus, eo maiorem habebat ad satisfaciedum pro humano genere uim atq; uirtutem. Vt uero ad instia tutam disputatione reuertamur, cum in nobis inhaerere iustitiam dicimus, minime sane Christi iustitiae

ac meritis uim , auctoritatem ue derogamus, quem iustitiae nostrae auctorem, atque consummatorem gnoscimus,& cui omnia animi ornamenta accepta

reserimus, sed augemus potius, & amplificamus; cum non fictitiam atque imputatiuam iustitiam, qua ii, qu i re ipsa scelerati sunt & inquinati, iusti habentur, nec sunt, sed ueram, solidam, atque expressam animoq; mirabiliter insignitam, atque impres sam, nobis promeruisse dicimus. Neque enim excogitari quidquam potuit, quod magis iustificatoris nostri Christi dignitati detraheret, quam eXcellentissimam illam persectissimamq; iustitiam, quae illi

tantis laboribus constitit, adumbratam, atque i putatiuam nominare. Cum praesertim ueterum patrum, qui Christu aetate praecucurrerunt iustitia,non

imputata quidem, sed uera atque expressa dici ulla ratione potuerit. Quare & de Adamo D. Cyrillus α. m. in ait , quod tam diu in paradiso mansit, quam diu gra

390쪽

ORTHODOX. EXPLIC. tiam creatoris Spiritu sancto inhabitante seruauit. Neque enim imputari Christi redemptoris nostri iustitia illi potuit,qui nondum culpam admiserat,quae Christi sanguine atque iustitia foret expianda.Cum

uero Christus iustitiam Adamo collatam non eue tere, sed instaurare; non mutare, sed augere & ai plificare uenerit, atque saluum facere, quod peri rat, nostra certe iustitia non imputata, sed uera esse animumq; ipsum informare debet. Quocirca cum David suscepti sceleris immanitate deterritus,&Natham prophetae oratione prouocatus, ad miserico diam a Deo lacrymis, & oratione impetrandam animum conuertit, non solam scelerit in ueniam, sed Gliam iustitiam, quae ipsius animum illustrare atque U. o. exornaret, deprecatur, Cor mundum: inquit creain me Deus,& spiritum rectum in noua in uisceribus meis. Ne proijcias mea facie tua,& Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Redde mihi laetitiam si Iutaris tui,&spiritu principali seu potius Πῆ spontanco confirma me. dicitur autem Spiritus sanctus, . quo impii iustificantur, uoluntarius, sue spontaneus quia in libertatem filiorum Dei illius munere uendicati, eiusdem impulsione diuinae legi non co- acte, sed sponte,&summa cum uoluptate paremus.

Quod D. Paulus aperte iis uerbis significauit dum M. e. s. inquit, Gratias Deo quod fuistis serui peccati , obedistis autem ex corde, in eam formam doctrinae, in qua traditi estis; liberi autem a peccato,serui facti Gstis iustitiae,quae non coacta,sed liberalis & quammaxime spontanea seruitus est.

NON inficior quod si nullam nobis aliam iusti

tiam

SEARCH

MENU NAVIGATION