Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

LIBERO VI. tiam Christus promereri, quam imputatiua in hanc, quam Κemnicius,eiussi, impurissimi praeceptores fingunt, uoluisset,in agno etiam nos beneficio affecisset. Nam cum peccati ut ita essent humanae uires prostratae & debilitatae, ii ad iustitiam neque aspirare quidem possemus ; quacunque nos ratione a diuina indignatione, sempiternisq; cruciatibus uendicare, &iustos habere uoluisset; infinito nos sane beneficio cumulasset. At cum suam iustitiam non imputare nobis, sed impartiri,nosq; iustos non habere modo,sedeficere uoluit, tanto certe maioribus beneficiis humanum genus cumulauit, quantum uera iustitia imputatiuae praestat, quantumq; iustum esse, excellit, iustum haberi. Quare uos quidem, Kemnici, in Dei filium humani generis liberatorem iniuriosi estis, uos inquam,illius amplissima beneficia imminuere, attenuare, atque deprimere studetis, qui eat peccata manere dicitis, quae ipse sanguinis sui lauacro deleuit: sordibus eos inquinatos esse iudicatis, quos ipse infinita uirtute mundavit,iustitiamq; nobis illam ' -- praeripere conamini, quam multis cum laboribus ac sanguine, humano generi promeruit . Fatemur nanque nos cum sacro Concilio Tridentino, misericor coistilio dem Deum, causam esse essicientem iustitiae. Neque Trident charitatem sollim, fidem atque sanctitatem,sed quas submul. uis etiam animi opes Dei dona esse,neque nostris ui 3ribus, aut meritis comparari'posse. Christum etiam V 7' Iesum Dei & hominum mediatorem, confitemur nobis omnem iustitiam promeruisse, nihilq; spiritualis coelestisq; boni cotingere hominibus posse, quod ipsi non debeamus, referre acceptum. Iustificati enim Ccc a sumus

392쪽

b. c. a. ub. e. I.

erit OR TR ODOX. EXPLIC. sumus gratis per gratiam coelestis patris . verum per redemptionem, quae est in Christo Iesu,quem proposuit Deus propitiatorem perfidem in sanguine ipsius. Quocirca &si gratis a Deo iustificamur, quia

nostris antecedentibus meritis iustitia nullo modo debebatur, Christus tamen persoluto precio, nos a daemonu tyrani de uendicauit, dcluit poenas nostris sceleribus debitas. Quod Graeca uoce Paulus aperte innuit, quae redeptionem illam significat, quae soluto precio fit. quo et spectant, quae ide Paulus alibi ait, Nunc autem in Christo Iesu uos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. ipse enim est pax nostra qui secit utraque unum. Quomodo uero duos hosce Gentiliumpc Iudaeorum populos tam disiunctos coniunxerit,

mox explicat, Quoniam inquit per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu quo scilicet im- pij iustificantur ad patrem . Ne uero quis existimaret, hunc spiritum, credentibus in Christo communicari, per Christi iustitiam illis tantum imputa, tam, dixit eos signari spiritu promissionis sancto,qui est pignus haereditatis nostrae. negare uero nemo potest, coelestis atque sempiternae haereditatis pignus nobis conferri clim a peccatis iustificamur. Qui quiadem spiritus testatum apud omnium animos reliquit, iustitiam atque redemptionem nobis in Christo contingere. neq; est quod propositionis, in , uim

nobis obiicias,atque ex ea concludas,non aliter nos

iustificari, quam imputata nobis iustitia, quae in Christo est.nam qui in sacris literis fuerit aliquanto uersatus,& aliqua Hebraicae linguae, cuius uim atq;

393쪽

LIBER VI. T rys proprietatem D. Paul. retinere solet,cognitione imbutus, satis intelliget, propositionem,in,prO,per,saepius usurpari. Quare quae nos in Christo habere Paul. ait, per Christum intelligenda sunt nobis a cidere . nam Deo, inquit, Patri placuisse omnia per Christum reconciliari. quod quidem fit pacificans per sanguinem crucis eius, siue quae in terris, siue quae in coelis sunt. Vnde etiam est, ut idem Paul. in Christo dicat nos redemptionem , sapientiam, pace, omnia deniq; bona spiritualia fuisse consecutos. Benedictus inquit Deus, & pater domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo. Quare qui hac loquendi sorma inducuntur, ut nulla nos iustitia informari,sed ipsam Christi iustitia nobis imputari arbitrentur,dicant certe necesse est, neque s pientiam, neque pacem,neque sanctitatem, neq; spiritualem aliquem ornatum nobis inesse: sed solum diuinas Christi opes nobis imputari,quin immo ne que praedcstinatum quempiam a Deo esse, quippe quia in Christo fuisse sanctos praedestinatos ante mundi constitutioncm, idem Paul. testatur. Atq; ita quae ab Adamo contraximus mala, usque adeo ueradices, ut separari nulla ui,aut ratione possint.quae uero a Christo accepimus bona, imputata sol sim & fictitia crunt.

NON tamen ita insanit Κcmnicius quin confiteatur, in mentis cum Deo reconciliatione, simul du

ri Spiritum sanctum, qui mentem illuminat, cor renouat, noua dona , nouas uirtutes inchoat in mente uoluntate O corde renatorum.

Iustitiam tamen non in hisce animi opibus, sed in so

cap. I.

cap. Ia

394쪽

Ies. c. I.

ORTHODOX. EXPLIC. Ia peccatorum uenia atque in imputatione iustitia Christi positam esse arbitratur. Sed age dum uideamus, quid est, quod Iustitiam, quam sanctitatis, ataque renouationis quasi fundamentum ponis, non expressam, sed imputatiuam dicas, caeteras uero Mnimi opes ueras esse, animumq; illustrare confitea- Iis . cum praesertim aeque omnia a diuina liberalitate, Christiq; in nos meritis,atq; singulari amore pendeant.At inquis,clim iustificatio in sola peccatorum uenia posita sit, Christi sola iustitia nobis imputata sufficit, ut nos Deus iustos, omnibusq; sceleribus liberos & immunes pronunciet. Perge quaeso,& noua hanc iustificandi rationem magis explica. ob Christi iustitiani fide apprete helam nobisque imputatam, ita ne scelera omnia condonari putas, ut omnis lues atque macula, quam anima peccando contraXerat, abstergatur, illi ; pristina elegantia,&uenustas ita restituatur λ sicut Dominus apud Iesaiam pollic tur , Si fuerint inquid peccata uestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur, & si fuerint rubra quas uermiculus,uelut lana alba erunt. aut certe quemadmodum iustitia, ita & peccatorum ueniam imputatam esse existimas λ hoc est, quod cum iustificati hominis mens ἰ turpis, deformis, foedissimisq; sordibus inquinata maneat, tamen ob Christi iustitiam sibi imputatam, iusta ac munda pronuncietur. atque ita, qui innumeris est peccatorum maculis contamin tus,mundus non quidem fiat,sed habeaturὸ Si illud primum quod cum sacris literis maxime consentit tibi magis ut debet, arridet, aliquid certe Deu in anima, quam ex deformi pulchram, ex inquinata decoram,

395쪽

LIBER VI. I9 coram,ex foeda elegantem reddit, essicere existimare debes.Neque enim sine magna aliqua mentis mutatione foedissimae peccatorum sordes elui atq; cxtingui, egregia uero quaedam puritas,atque integritas comparari potest. Quare pon in sola imputati

ne iustitiae Christi, impii hominis iustificatio, sed in

mentis illa praeclara immutatione posita erit. Quods peccatorum impuram luem iustificatas mentes occupare arbitraris, an non uides, mendacii te Deum aequissimum atquo uerissimum iudicem conuicere, qui impuros, nefarios, maximisq; flagitiis inquinatos iustos atque incontaminatos pronunciat Expende igitur Κemnici,quis maiorem ignominiam Deo

Patri & Christo Iesu eius filio innurat; aut quis fir

miori consolatione hominum mentes priuet. nos nequi omnia crimina, Christi meritis deleri prorsus, metes uera iustitia perfundi atq; obsignari, diuinisque opibus & ornamentis illustrari contendimus, an uos, qui peccatoru maculas immobiles esse,mentibusq; semper haerere, neque uera iustitia miseros homines unquam insigniri,sed tantum iustos a Deo haberi clim sint infinitis maculis delibuti,arbitramini ut igitur rem paucis absoluam, qui nullis sunt praecoceptis erroribus ob coecati, sed in diuinarii literaru studiis pure & candide uersantur, santis intelligunt, imputari Christi iustitiam aut in Christonos iustificari, siue Christum esse nostram iustitiam, nihil significare aliud quam Christum ueram expres.samq; iustitiam nobis promeruisse, quae peccatorum tenebras propulset, mentem informet, diuinisq; o namentis illustret, atque nos ericiat diuinae conso

396쪽

LIBTR VI. xor autem in carne non estis, sed in spiritu, si tamen spiritus Dei habitat in uobis. Si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est eius. unde fit perspicuum,eos,qui Christi spiritu si uutur,&quibus Christus uita est, non quidcm carnis cupiditates silenter cosectari, sed diu in i amoris impulsione tanquam uitali quadam uigubcinari. Cum uero iustis omnibus Christus uita si ut Kemnicius confitetur iustitia certe cine Christi amore extare nullo modo potest, quin immo charitas est ipsa uera atq; persecta iustitia. unde est quod maximas gratias Paulus Deo Emea. ragit, quod in Christo nos praedestinauerit ante mundi constitutionem, ut essemus sancti & immaculati

in conspectu eius in charitate. quippe quae omnium peccatorum numerum delet, & extinguit. NIs I uero effienata Κcmnicii calumniandi libido nota admodu esset,& explorata,mihi sane in ximam admirationem mouisset, quod affirmet, C

Ionienses patres iustitiam Dei in Evangelio reuelatam ita definire, Est uirtus in Deo, quae iuxta uniuscuiusque dignitatem singulis tribuit, cum eo in loco non quidem de iustitia, quam Paulus inquit, in Evangelio reuelari ex fide in fidem, neque de ea ex qua iusti nominamur, uerba faciant, sed de illa Dei

iustitia, quae in suu cuique tribuendo cernitur. Nam cum multis sanctorum patrum testimonijs probaret, iustorum praeclara opera plurimum apud Deum mereri,inter caeliros testem adserunt Dionysium illum

Areopagitam,qui ea, inquit, in Deo iustitiam commendari qua iuxta uniuscuiusq; dignitatem singulis tribuit. nanq; eos, qui fidem praeclaris actionibus D d d exorna-

397쪽

Gornarui, aeternis praemijs assicit, illos uerb,qui turpissimis se sagitijs inquinarunt, sempiternis cruciatibus addicit . quod iustitiae genus in distribuendo cuique suum, positum esse constat. At cum de iustificationis nostrae causis agunt, Tridetini Cocliij sanctissimis dissinitionibus inhaerentes, formalem causam nostrae iustificationis esse aiunt, Dei iustitiam, no qua ipse iustus est,sed qua nos iustos facit, quaeq; in animum nostrum ipsius benignitate infusa eum

pulchritudine sua exornati quare non in Deo,sed in animis nostris impressa est,atque infixa. N E uero quicquam esset a calumnij s&reprehenso ne liberum,non maledictis modo,sed horrore a que stomacho prosequitur Κemnicius Colonienses,

quod animum dicant ad iustitiam fidei, spei, & ch

ritatis motibus praeparari. Id nanq; & in Christu contumeliosum esse,& de meritorii illius dignitate plurimum detrahere, arbitratur. Ham si haec, inquit, noni,

propria sunt, quae oportet in nobis adesse, prisAu donetur nobis'ima illa quam is uocant,ium alis,quid igitur et quantum, quisio est, quod merito Christi,etiam in prima Iesuuitarum iustificatione tribua- tW ἰ cuid alijs accidat nesiis, ego sanὸ exhorresco haec referens. Tu lictor considera,si ante primam iustificationem in homine adest fides, charitas, miseericordia spes, O alia multa,quae Iesuuita nolunt emunerare,quid igitur prior illarum iustificatio confert, quam ctram merito

dicunt Orarsiutinam uero,Κemnici,smulatae huic tuae pietati, animi candor, ueritatisq; ardens studium respondisset. neq; enim tuam hanc orationem acerbitatis indignationisq; plenissimam non mirifice commedare potuissem, Cum esse nihil posse cxistimem, quod aut Christianas aures ossendere magis, aut

pios

398쪽

pios animos irritare iustius possit, qua fidem, spem

charitatem, uirtutumq; maximarum splendorem nostris uiribus grauissirinorum scelerum contagio fra- :ctis atque debilitatis, ascribere,& Christo bonorum omnium auctori,& cui nostra iustitia i tatis laboribus constitit, non reserre acceptum. sed ubi, quaeso

te, societatis Iesu uiri piissimi ,&eruditissimi tantas hasce animi opes,nostras proprias appellarunt Θ ubi tradiderunt non Christi meritis,sed nostris esse iuribus attribuendas Legi ego quidem Coloniensem

censuram accurate & diligenter,non tamen reperire uerbum ullum potui, quod tantam hanc impiet tem praeseserre aliquo modo uideretur. Sed multis ac magnis rationibus sanctorunus patrum apertissimis testimonijs,ut saepius inculcauimus,demo strant praeclaras omnes animi dotes, uirtutumq; omnium

splendorem a diuina gratia, atque Christi meritis proficisci. Quare si te sola religio, meritorumq; Christi dignitas mouet, nihil est quod Iesu societati succenseas, quae confitetur, praeueniente Dei gratia torpentes animos ad egregios fidei, spei,& charit, iis motus, acerbumq; in omne peccatorum genus dium excitari cui gratiae neque assentiri liberum ar- .HMbitrium possit, nisi eadem suerit Dei gratia erectum iiii di recreatum,ut abunde cum de peccato & libero a bitrio ageremus,demonstrauimus: quam tamen gratiae tantam copiam Christus Iesus in nos una cum sanguine effudit . unde est, quod nos illi non sollimiustificationem, sed egregios omnes animi motus , qui iustitiam ueluti quaedam animi praeparationes, atque praemunitiones antecedunt, reseramus acco

399쪽

cocilium pios. Confitemur nanq; cum Arausicano Concilio, crausi- quod si quis, ut a peccato purgemur,uoluntatem nocanii. c.ε stram Deum expectare contendit, non autem ut etiapurgari uelimus, per sancti Spiritus infusionem &Οperationem in nos fieri confitetur, resistit ipsi Spiritui sancto, per Solomonem dicenti,Praeparatur uoluntas a Domino.& Apostolo salubriter praedicant Deus est,qui operatur in nobis,&uelle& perficere pro bona uolutate. & cum Palaestina Synodo, gratia Dei ad singulos actus dari, atq; ite quod quado contra tentationes, concupiscentiasq; illicitas dimicamus, quan uis illic habeamus propria uoluntatem , non tamen ex illa,sed ex adiutorio Dei uictoriam nostram esse. Nam cum Theologi nostri, a quibus C Ionienses doctrinam pietatis plenissimam hauserui, gratiam dividant in antecedentem siue praeuenie tem, & subsequentem; antecedentemq; illam dicant, qua Deus sceleratos ad iustitiam praeparat&premunit, subsequentem uero ipsam iustitiam uocent, quae hominum animos informat &illustrat, Deoq; gratos facit, 'tranque sane gratis a Deo, ob sola Christi merita conserri, certo & constantcr affetia i . de mant. Praevenit inquit Aug. nos Dei gratia ut fine

natura et mur, subsequitur, ut sanati vegetemur. Neque enim I ii . - saccie i iterae sanelio Patres tanta nos cotentione a hortarentur,ut animi hanc praeparationem a Deo es-ssagitaremus,si a sola nostra potestate pendere arbitrarentur. Quare non est quod aut Christi merita,

quae quantum maxime possumus ornamus, atque

amplificamus, nobis ob ij cias ; aut a praeparationis nomine tantopere abborreas . nam cum sola fide a . t . praehe

400쪽

.o Ξ L I B E R VI. It D ao3 praehendente Christum, nos iustificari asseris, noti obscure quidem fidei praeparandi ad iustitiam animi ossicium tribuis . neque enim ita insanis ut fidem ipsam, iustitiam esse existimes, sed fide animum praemuniri arbitraris ut sibi Christi iustitia imputari possit.Tot uero sunt,ac tam aperta sacraru literarum te- .

stimonia, quae praeparationis huius necessitatem demonstrant, ut illis non magis repugnare. quam soli splendorem eripere possis . Ecclesiasticus enim cum EccLGI. timori Domini expellendi peccatum uim &poten- i:iritiam tribuitat, atque asseruiGt sanctissimi huius timoris expertes non posse iustificari, tantam illius uim magis explicans ait, Qui timet Deum, praepar, geoLe.Lbunt corda sua,& in conspectu suo sanctificabunt

animas suas. Cum enim sanctissimam hanc praeparationcm, quam Dei timor mentibuς ingenerat, iustititia necessitate quadam sequatur, non immerito sane illi iustificationem nostram ascribit.Clim item Deus significarc uoluit quam sibi gratum esset templum .i Solomonetam magnifice exaedificatum, atq; fultat pollicitus, quem uis eo in loco, & scelerum omnium ultionem declinare, & illorum ueniam impetrare facile posse; ne quis existimaret, in templi parietibus

aut in magnificae aedis sanctitate, diuitiam misericordiam inclusam csse,ait; Si clausero coelum &pluuia diib. non suxerit,& mandauero atque praecepero locustae rati,c Tut deuoret terram, & misero pestilentiam in populum meum quae susceptorum scelerum supplicia ce solent conuersus autem populus, super quos inuocatum est nomen meum. deprecatus me fuerit & exquisierit Iaciem meam, & egerit poenitentiam auiis , . . suis

SEARCH

MENU NAVIGATION