Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

y ost Tu Do x. . ExpL IC. rationes, ne in aliqua iustitiae &sanctitatis gradu defixi haereamus, sed oem operam nauemus, ut magis ac magis in dies iustificemur. Est enim ab omni ratione prorsus alienum, existimare, uirtutum ac uitiorum omnium habitus exercitatione augeari, charitati uero, quae ociosa esse nequit,nullam unquam pos

se nostris ossicijs fieri accessione. Cum praesertim ij, qui non desidia torpent,sed in lege domini meditantur die ac nocte, nihili diuina dilectione antiquius ducunt, longo usu & experietia intelligant, se eo imagis charitate inflammari, quo studiosius in illius ossicia incubunt. Quare D. Gregorius,fidem inquit,per occultam inspirationem gratia , meritorum iu orum gradibus crescere.Quod magis quidem charitati,unde meritum omne oritur, conuenit. Praetermitto D.

Aug. qui charitatem inquit, augeri, ut aucta mereatur perfici D.quidem Hilarius costanter assii mali praestare dominum iis sapientiam, qui per meritum Operum,gratiam intelligentiae consequuntur. D. Ocis . ε tiam Cyprianus ad Nemesianum, ac reliquos ma

pist. lib.3 tyres qui ad metalla effodieda erant adacti scribens, epist. H- tantam illa martryij gloriam eximiis pietatis, fidei,

tim*- & religionis eorum meritis ascribit. D. item Ambrosius, acquirere nos, inquit, Sanctitatem,si accepta ad iovi peccatorum remissione, bonorum operum aemuli' fuerimus. tanta enim est charitatis uis,ut ardentes illius motus iustitiam aliqua ex parte attenuatam atque imminutam redintegrare atque amplificare possnt.Quae tanta charitatis uis,meritorum in nos Christi magnitudinem masis declarat, quippe qui non modo iustitiae dotes, sed merendi etiam efficacit

412쪽

tem nobis promereri uoluit. Quare cum Aug. confitemur, bona opera, quae post iustificatione agimus

potius Dei, quam nostra esse, quia & ipso instuante' eduntur, & omnis illarum uirtus diuinae liberalitati debetur. atque aded quia is, qui paruulis ut idem

Aug. ait subuenit, quorum nulla sunt merita, malo . DII. res praeuenit, ut habere aliqua merita possint. Quae Ff ιγγquidem qui cum. Paulo afferente, iustificari homunem per fidem, sine ullis legis operibus, aliquo modo pugnare existimat, ad Pauli mentem non satis penetrauit. ille enim de priori iustificatione, quae in peccatorum uenia, atque charitatis infusione posita est, uerba facit. Neque enim aliter orationis illius

consequentia,atque argumentorum uis constare poterit, nam multis humanarum uirium, legisq; imbecillitatem,& peccati, quod in omnes peruaserat, uires ili potentiam declarat, ut perspicuum euadat, iu-

. Dei non nisi per fidem Iesu Christi in omnes,

d super omnes, qui credui in eum, extare posse. Omnes inquit peccauerunt. unde est, quod omneS e

get ut diuinae iustitiae gloria in illis illustris appareat in quod fit cum gratis iustificantur per gratiam ipsius ita et per redoptio hem quae est in Christo Iesu,quem pro-- posuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem iustitiae suae, propter remissione praecedentium delictorum.Cum uero Abraham cuies reputata est ad iustitiam, induxit, ut planu faceret,neminem sine fide iustificari, mox Dauidis sententias connectit, qui illos beatos appella quorum remissae sunt iniquitates & quorum tecta sunt pecca. ta. Quae quidem omnia in aliam quam in primam,

413쪽

. ORTHODOX. EXPLIC. iustificationem, in qua mens peccatorum sceditatem deponit, & iustitiae ornamentis illustratur, qu drare nullo modo possunt. SED iam uideamus argumenta illa quae nullis societatis Iesu sophismatibus cludi posse Kemnicius. V ait. cuius uerba reseram, ne me ratione aliqua cal mniari possit. Hoc tamen cinquit dicam, Iesisvitas impudentissime mentiri, quod I Om. q. describatui prima C hi ipse loquuntur9 i sificatio. Spiritus sanIIus enim per Mosem O Paulum, monstraturus exemplum uera iustificationis in Abrabam, studiosὸ non uoluit sumere illud tempus cum Abraham primum ex idololutria Chaldai ca vocaretur, O conuerteretur,sed cum a cap. I I. Genes. usique I

per multos annos in variis exercitijs fide Deo obedisset, Heb. II. M medio illo cursu,ctas multis praestantesimis virtutibus d Spiritu stacti esset ornatus, sumit Paul. Abrahamum, dicit, brahae non operanti,credenti autem in eum,tqui Ustificat impium,reput aeri dem ad iunitium, ita ut beatitudo eius sit, quod Deus illi imputat insitiam me omperibus, iuxta dictum, Beati quorum tecta sunt peccata. Hactenus Κemnicius,quem non miror, hac in re suisse hallucinatum, cum uideam aliquos egregiae cruditionis uiros,in eadem haerere salebra,a qua tamen se puum. e. . to lacile eXplicabit, qui ad orationis Pauli situm animum diligenter aduerterit.qui ut probet omnes per fidem sine legis operibus ex impijs &scelerati iumsos fieri, inducit Abrahamu,singulare quoddam iu sitiae, sanctitati scii exemplum, qui non ex operibus, sed ex fide iustificatus est. Nam cum nihil laude ac gloria dignum esse coram Deo uideatur nisi ex fide ortum ducat; si Abraham ex operibus iustificatus esset,liaberet quidem gloriam sed non apud Deum. Quantam autem suerit apud Deum gloriam consequutus,

414쪽

LIBER VI. 2I quutus satis scriptura indicat cum Abrahamum ait, Gera. 13 Deo credidisse, & reputatum illi fuisse ad iustitiam.

Cum uero ex scriptura non aperte constet, quo nam primum tempore ac ratione, Abrahamus .peccatoruueniam consequutus fuerit, atq; in Dei gratiam, amicitiamq, uenerit,sumpto ex loco,quem dialectici, a minori ad maius uocant, argumento, aperte concludit, Non operum merito, sed ex fide fuisse primo iustificatii.Estq; haec Pauli ratiocinatio, Abrahamoia iustificato, amplissimisq; beneficijs aucto fides reputata est ad iustitiam, hoc est,fidei merito multo iustior euasit. ergo cum adhuc esset scelerum sordibus inquinatus, non ex operibus, sed per fidem iustificatus est. Cum quo Dauidis sentetiae,quae mox sequuntur,mirabiliter consentiunt.

A et inquies, quid igitur est, quod tantopere iustorum opera comendatis atque ad iustitiam augendam plurimo in ualere arbitramini,si Paulus iustitiae Abrahae incrementum soli fidei ascribit Θ Hunc quidem nodum facile expediet, qui Paulum cumi Iaco- Iacob. bo contulerit, qui Abraham inquit, ex operibus iustificatum suisse offerente Isaac filium suum super

altare. Haec uero cum pugnare mutuo non possint, fit certe, operum nomen non idem apud duos hosce

sanctissimos Apostolos ualere. Quid autem operum nomen cum Paulus de iustitia agit, significet, satis docuit in epist. quam ad Galat. scripsit, in qua cum Gale. 3. idem de iustificatione nostra per fidem argumentu tractet, atque Abrahami mentionemdaciat, probat, li. Iegis operibus neminem iustificari, quia iustus ex fide uiuit. Lex autem non est cx fide, hoc est, legis

415쪽

Iuctorum

opera uitam aternam promereri.

c ORTHODOX. EXPLIC. haec opera,quae ad iustitiam comparandam nihil faciunt,non quidem a fide tanquam amplissimi quida atque uberrimi fructus eduntur, sed lege imperante solis liberi arbitrii uiribus fiunt. Quare praestare nihil aliud possunt,quam ut qui secerit ea homo uiuat in eis. hoc cst, ut supplicia,quae legum transgressioribus infliguntur, euitare possit. nihil tamen laudis ac gloriae apud Deum consequetur. Cum igitur Paulus legis opera fidei opponit, satis ostendit, de illisse operibus agere, quae nullam habent cum fide communionem. At opera,quae sunt ex fide & a fide oriuntur, adeo sunt ad iustificationem neces aria, ut si fides illis suerit destituta, nihil momenti habere pos sit. Nam si ita Abrahamus Dei vocibus fidem adiungeret, ut fit ij amorem ipsius uolutati anteferret, Munquam profecto illi fuisset fides ad iustitiam reputata. fuit uero fidei potius quam operibus Abrahae iustitia attributa, quia eximium illud atque egregium facinus fide impellente atque adeo imperante ab illo susceptum est . fide enim, inquit Paulus, obtulissese Abrahamum Isaac filium suum cum tentaretur. Quare cum iustorum praeclara opera plurimum ad iustitiam augendam ualere dicimus,nihil sane fidei: detrahimus, sed Qtam ubercni, foecundam, atque feracem fidem illam esse dicimus, cui Paul. Omnem nostram iustificatione tribuit. Quod latius cum deside agemus, Kemnicio cogente, eXplicabimus. NON solum aut ad iustitiam auge dam,iustorum egregia opera magnam uim Christi beneficio habet. sed etiam ad sempiternam illam felicitatem, quam

Deus diligentibus se praeparauit promerendam, at

416쪽

3 LIBER'VLque comparandam. Quod tam suit uniuersae Eccle- .siae semper notum & cxploratum, ut de eo dubitare neminem posse,sancti patres semper existimauerint. neq; enim quid qua est scripturae familiarius, quam honorum operum retributionem inculcare. quod ut ad iustitiam,quae in suo cuiusq; tribuendo cerni eur, pertinere negat, retribuendi sane uim atque significationem prorsus ignorat. neque enim retribui

id dici potest, quod gratis & nullis antecedentibus meritis tribuitur, quod quidem D. Paulus satis ap ruit ad Thessalonicenses scribens, Nos ipsi inquit a. MTbe. in uobis gloriamur in ecclesiis Dei pro patientia ue stra,& fide in omnibus persecutionibus uestris,& tribulationibus,quas sustinetis in exemplum iusti iudi cij Dei, ut digni habeamini in regno Dei pro quo dc

patimini. Si tame iustum est apud Deum retribuere, retributionem ijs, qui uos tribulant,& uobis,qui tri , bulamini requiem nobiscum in reuelatione Domini Iesu de coelo, cum angelis uirtutis eius. quae quidem satis indicant, non minus sempiterna stelicitate iustorum esse praeclaris operibus debitam, quam

aeternos cruciatus eoru sceleribus, qui nO nouerunt

Deum,neq; obediunt Euangelio Domini nostri Iesu Christi. Quare idem Paulus seruos admonet, ut ii si colos. beraliter dominis serviant, scientes quod a domino 3'

sint retributionem haereditatis accepturi. uox autem Graeca ανπι πλmς,qua Paulus utitur, mercedem proprie significat quae bonis actionibus debetur. Eccle Eccl. e. siasticus item omnes hortatur, ut iustos debitis oss- λδ

cijs prosequantur,certissime sperantes, quod amplis smam sint retributionem inuenturi, si non ab ipsis

certe

417쪽

ORT Η Ο D X. EXPLIC.Dan. epi certe a domino Joannes uero Apostolus,Videte sin- Rota. quid uos metipsos ne perdatis,quae operati estis,sed

Luc. c. s. ut mςrccdem plenam accipiatis. & Christus Iesus gaudere omnes & exultare i ubet,qui pro diuini nominis gloria aliquibus sunt laboribus,atque incommodis agitati, quoniam illorum merces certissima sit in coelis. quod si scripturae sacrae loca omnia,quae de iustorum mercede agut, cum Pauli uerbis degratiae ratione differentis conseramus,perspicuum sane fiet, coelestem illam felicitatem,quam iustorum re tributionem & mercedem scriptura uocat, non tam gratis & liberaliter illis a Deo conferri, quam ill rum esse operibus debitam,atque ita meriti ratio si m,ς-q- tis constare poterit. Paulus enim cum demonstrare

statuit, Abraham fide suisse iustificatum,&non ex operibus, hac una potissimum id ratione efficit. ei qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum; ergo si iustitia Abrahae esset operum illius merces; debitum sane potitis, quam gratia dici debuisset,nam mercedis ratio cum gratiae nomine ex aduerso pugnat. si enim gratia ex operibus, iam quidem non est gratia, sed debitum. Cum igitur infinita sint scripturae sacrae loca, quae I sempiternam felicitatem bonorum operum, &quae

ex charitate proficiscuntur mercedem uocant,colligitur sane non debere illam secundum gratiam, sed secundum debitum imputari. Nam ut merces cum gratiae ratione pugnat,ita ubi debiti ratio abest, merces reperiri nullo modo potest . si ergo iustorum praeclaris actionibus aliquid mercedis debetur, est certe in illis uera atq; integra meriti ratio,quod sancti pa-

. tres

418쪽

LIBER VI. tres ita diis niut,Est libera actio, cui praemium debetur. Quare D. Paul. diuinum illud,& coeleste prae- ,. ad T inium,ad quod aspiraba coronant iustitiae, hoc est, mo.c. sibi debitam appellare audet . Bonum inquit ce Tamen certaui,cursum consummaui, fide seruaui, in Teliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi dominus in illa die iustus iudex. Quem locum explicans Primasius, sumptis ab Augus. uerbis, Primas ait,Quomodo esset ista corona iustitiae nisi praecessis- νηῖ.epis

set gratia,quae iustificat impium quomodo ista de

bita redderetur, nisi prius illa gratuita donaretur gkatia qui igitur pijssimus pater est, cum iustificat impiu; e libe.

iustissimum se iudicem gerit cum coronat iustum. ata.

Quo D si ad dignitatem filiorum Dei,atque ad Ucaci diuinum illum spiritum, qui in illis habitat, & illos μυσε certiores reddit quod sint filij Dei, animum quis aduerteret, mirari certe nullo modo poterit, quod dicamus, illorum operibus sempiternae felicitatis opes uisa est deberi. Neque enim operum,quae a iustis & p ijs ho- quam taminibus suscipiuntur, uis&em cacitas tam est ex humana infirmitate, quam ex diuinii spiritus, quo ducuntur, uirtute metienda. Vt enim opera,quae solius naturae corruptae, & deprauatae adminiculis iuscipiuntur, corruptionem illam semper redolent, ita, cpraeclarae actiones,ad quas diuinus spiritus mentem

habitans incitat & impellit, diuinitatem quandam habeat necesse est. Quare in illis qui iustitiae aquam biberunt, inquit Christus, fieri sontem aquae salientis in uitam aeternam. Nam si filiorum Dei spiritus, coelestis est & diuinus,egregiae sane actiones,quae ex illo effluunt &erumpunt,non nisi coelestibus &diuinis

419쪽

Cal. e.3. hominibus solus Christus uiuit, si illorum mentes is solus occupat,si uoluntatem oesq; actiones ille potissim sim moderatur, si illius spiritu usque adeo ducuntur, ut propria uita carere uideantur, quid mirum si ab illis edita opera non tam ipsorum quam spiritus Christi esse dicantur λ atque tantum promereantur quantum spiritus,quo ducuntur, dignitas &litudo postulat ὸ Quod D. Paulus aperte significauit, cum nos non nothos quidem sed legitimos Dei filios appellat, atque adeo eos,quibus filiorum m. c.8 haereditas iure debeatur, Si fili j inquid &haeredes, haeredes quidem Dei,cohaeredes autem Christi. filij uero haereditate spoliari sine iniuria non possunt. Cuius coelestis haereditatis pignus uocat idem Paulus Spiritum sanctum, qui habitat in filijs Dei, in

b.e. i. quo inquit Christo&uos cum audissetis uerbum ueritatis Euangelium salutis uestrae, in quo & cr dentes signati estis spiritu promissionis Lancto, qui est pignus haereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsus. Neque enim diuinus hic spiritus tantummodo testimonium reddit

spiritui sanctorum, quod sint filii Dei, sed etia quod haereditas illis, & filiorum iure,& promissionis illis

factae ratione debetur, quam iustissimus iudex, atq; uerissimus dominus cxoluet. quare eundem, spiritum promissionis uocat. quem Pauli locum cnam rans D. Hieronymus inquit, Latinum interpretem, pro arrabone posuisse pignus, multuq; inter pignus& arrabonem interesse . nam arrabo inquit futura:

cmptioni quasi quoddam testimonium & obligamentum

420쪽

mentum datur; pignus uero sine ME ' pro mutua pecunia opponitur, ut cum illa reddita fuerit, reddenti debitum pignus a creditore reddatur. Non erat igitur,Κemnici,quod tam acriter Coloniensibuscii de operibus agis, succenseres,quod dixerint, recte quidem, si cum ueteribus patribus loquendumst, dici posse, Deum uitam aeternam nobis uenalem

proposuisse,cum uideas Hieronymum affirmantem, uocabulum απαcων, quo Paulus utitur, ad emptionem,atque uenditionem proprie pertinere. Quinimmo & Clemens Alexandrinus,omnes ad sempi- clemens ternam uitam emendam inuitat &allectat, Ne pi- Alex. iugeat inquit uel laborasse, si uelitis preciosissimam p*-t

salutem emere pro thesauro, charitate & fide uitae.

Quod quidem est iustum precium, quod libenter

Deus accipit. quod si sanctorum patrum monimenta euoluamus, facile uidebimus, ita omnibus fuisse persuasum, iustorum opera plurimiun apud Deum promereri; ut de eo dubitare nemo unquam in animum induxerit. Origenes enim multis docet, unicuiq; dum uiuit gratiam donari, pro fidei mensura,& in futuro pro mensura meritorum. Quid uero hac --udere senserit Diuus martyr Cyprianus, ut plurimis e. epist in locis, tum maxime ad sanctos quosdam martyres, la.13. qui ad metalli fodinas adacti erant,scribens, ornatis sine,& diuino quoddam spiritu percitus aperit, An ego inquit possum tacere,& uocem meam silentio premere, cu de charissimis meis ta multa & gloriosa cognoscam, quibus uos diuina dignatio honorauit

ut ex uobis pars iam martyrii sui consummatione praecesserit,meritorum suorum coronam de domino

SEARCH

MENU NAVIGATION