Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

tum, inquis , esse, An fidei iussi cet propter vera, quae pariti an uero propter Christum,quem appraebendit,qui factus es nobis a Deo

iustitia. quae magnam praeses erunt coniecturam, haud te percipere,qua ratione fides iustificare dicatur . nacum ipsa non sit causa efficies iustitiam, quae sola est diuina misericordia, nec meritoria quae solum Christo competit, qui non alia de causa nostra dicitur iustitia sanctificatio,& redemptio,quam quia ea omnia nobis abunde promeruit ut aperte demonstrauimus nec item forma sit illa,quae cum mentem informat, iusti dicimur; colligitur sane,ideo iustificandi uim fidei in sacris literis tribui,quia iustitiam n cessario praeit, & praecurrit, atque animum ad iustitiam accipiendam praeparat,& praemunit. nam sine fide impossibile est placere Deo; atque adeo quamcunque tu tandem iustificandi rationem fingas,sive fictitiam illam,& imputatiuam, quam profligauimus, sue ueram atque expressam, nulla certe aliam ad iustificandum uim fides habet,quam animia praeparare,ne iustitiae sit prorsus indignus,quod explicatissime Theologi scholastici dixerunt,4 enere se,scilicet fidem ex parte nostra, ut iustitia exornari possimus. Cum igitur ex impijs iusti essicimur, Christus mentium sanctificator non quidem sola fide sed spe

atque charitate appraehenditur. fide enim credimus in eo uno uitam nostram atq; salutem positam esse, spe excitamur, ut Christi nos bonitate atque meritis uitam, sanitatemque recuperaturos esse, speremus. Charitate incedimur, illumq; omni studio atq; amore prosequimur, quem iustitiae, ac bonoru omnium

sontem esse intelligimus: quae amoris uis,in animis nostris

432쪽

ORTHODOX. EXPLI . nostris magnum certe in ea scelera odium, quibus diuinam indignationem prouocauimus, filium Dei conculcauimus, atq; spiritum gratiae, contumeliam fecimus,concitare solet. Quare impius fide iustificari ideo dicitur, quia fides initium ac fundamentum est iustificationis, atq; ad spem &charitatem fores quodammodo aperit,quae opera sunt ad iustitia comparandam necessaria,& quibus Christum perfecte appraehendimus. Non igitur inficiamur, omnes iusificari per Christum mente appraehensum, asserimus tamcn, neminem rationis ac cos iij compotem iustificari, ni Christum fide,spe,ac charitate simul appraehendat, quibus animus cumulate ad iustitiam praeparatur. quod Paulus in epistola, quam ad Hebraeos scripsit, satis aperuit, cum fidei dignitate commendans atque exaggerans, illi plurimorum iustificationem tribuit, non ob Christum solo intellectu,

qui fidei sedes est,appraehensum,sed quia ad spei, &charitatis egregia opera illos uiros praeclaros incitabat . Noe inquit, responso accepto de ijs,quae adhuc non uidebantur, metuens, aptauit arcam in salutem domus suae, per quam damnauit mundum, &iustitiae,quae per fidem est, haeres est institutus. An existimas,quod nis Noah fidei, quam diuinis uerbis habui certam spem, obedientiamq; ad iunxisset, iustialiae,quae per fidem est,haeres unquam institueretur sed quia fides quam diuinis uerbis habui illum incertissimam salutis spem adduxit, atq; Dei, qui eius salutem tam studiose curabat, amore inflammavit, fide iustificatus dicitur, quod paulo post magis idcPaulus aperit. Deficiet, inquit, me tempus enarran

433쪽

LIBER VI. . tem de Gedeone, Barac,Sanson, Iephte, David, S inues,& Prophetis, qui per fidem uicerunt regna, mperati sunt iustitiam,adepti sunt repromissiones, obturati erui ora leonum, extinxerunt impetum ignis, effugauerunt aciem gladij, conualuerunt de infirmitate, sortes facti sunt in bello, castra uerterunt exi rorum. Qui ideo haec tam praeclara facinora per Gdem praestitisse dicunt, quia non nisi fide ducti,&incitati, ad omnia se charitatis ossicia adiunxerunt. Colonienses uero, haud quidem arbitrantur,praeclaris hisce operibus impios iustitiam promereri, ut tu temere calumniaris, quam gratis nobis a Deo conferri cum Paulo saepius confitentur,sed quemadmodum tu fidem, quae iustitiam necessario praeit, & praecurrit non quidemiustitiam promereri neque enimiam esset gratia sed animum ad eam suscipiendam praeparare arbitraris,ita illi cum spei, & charitatis actiones cum fide colligandas esse dicunt, non quidem meriti aliquam uim constituunt, sed ad animupra parandum,& praefulciendum, necessarias esse, sacrarum literarum testimonijς edocti assirmant. Qv I D horum uero in hac animi praeparatione primas partes obtineat, etiam inter catholicos non satis constant, dum quidam fidei, alij uero charitati ac poenitentiae, quae ex charitate oritur,primas des runt: ipse uero & si fidem, iustitiae esse quasi sun damentum agnoscam, & ex ea egregios omnes animi motus ortum ducere no ignorem, principem tamen

locum charitati semper defero, quae & ad Deu mentium iustificatorem,& ad ipsam iustitiae formam propius accedit . quare D. Paulus aperte charitatem Q

434쪽

dei praeseri, cum sine charitate, quae Euangelii summam continet,fidem nihil prodesse,asserit.Cum quas coniuncta sit, & copulata, mentem sane mirabiliter illustrat, & exornat. Quod s ad rerum naturam animum aduertamus, facile uidebimus, ea ad quidpiam efficiendum potissimum ualere, quae ad illud augendum plus uirium momentiq; habent. Cum igitur iustitiam augere, atque amplificare, nullae res magis,quam charitatis ossicia possint,colligitur sane necessario,ea in animo ad iustitiam praeparado principem locum obtinere: quae tamen non de charitatis

habitu, sed de actionibus intelligenda sunt. I N tertio Axiomate illud sollim adnotabo,

quam uafre&ueteratorie Kemnicius asserat, COIonienses arbitrari, Obiectum fidei iustificantis,non elle promisionem mistricordia in Christo media tortista uersari in omnibus illis, qua a Deo Ecclesiae in uerbo reuelata sunt. qui tamen eo in loco,

quem ipse calumniandum suscepit, reprehendunt Mon hemium , quod Caluini: impietatibus deli-

. butus, doceat, nos ea tantum credere, quae ad promissionem spectant, non autem illa quae minas inducunt, multisq; demonstrat,fidem illam, ex qua fid Ies nominamur, in omnibus uersari, quae a Deo E . clesiae suae per scripturas, sue per traditionem, indicata sunt. Neque tamen inficiantur, cum iustifica- mu r, fidem potissim sim in salutis nostrae auctorem atque consummatorem Iesum respicere,quippe cuius

meritis innixi, salutem, iustitiamq; speramus. iustiatia enim Dei per fidem Iesu Chi isti in omnes, & su-σβ per omnes, qui credunt in eum. Cui ut D. Petrus ait omnes Prophetae testimonium perhibent, re--missio

435쪽

.2 I LIBER VI. O sis missionem peccatorum accipere, per nomen eius, omnes, qui credunt in eum.

QUATUOR ultimis Axiomatibus Kemnicius tanta procacitate in Colonienses inuehitur, quod affirment, fidem in uniuersalibus tantum pronunti tis uersari, ut scurram consulto agere uideatur. quae uerba qua solet sinceritate in hunc modum interpretatur, Ies uitae asseruntdidem in eam non debere in Christo hoc quaerere,ut ego salue ed debere contentam esse generali assen ne, Certam esse hanc sententiam,2 u crediderit saluus erit. Quae omnia edtendtit, ut omnes cum Lu th ero & Calui no certo cre

dant secum j; statuant, iustitiam se per fidem fuisse

consecutos. qua insanam temeritatem cum refellunt Colonienses, multis ac magnis argumentis ostendunt, fidem non spectare priuatas hominum actiones, sed de uniuersalibus tamen rebus agerc.Euana gelica enim doctrina docet cosi,qui sincera fide&ardenti charitate Deum prosequuntur, iustitiae orna. mentis illustrari, minime tamen asscri an ipse ea omnia habeam, quae ad iustitiam: comparandam sunt necessaria. Edocet fides, me in nullo alio salutem quaerere, aut ab alio quam a Christo iustitiam spera te polle, atque adeo ut tuis uerbis Kemnici utar, docet,ladem meam potissimum debere in Christo q iaeiarere ut ego saluer. sed an cam operam ad iustitiam consequendam,quam oportebat, adhibuerim, ex fide no accepimus.Nam etsi iustitiam item o ullis officiis promereri possit, ijs tamen soliim a Deo tribui qui poenitentiae se ac charitatis actionibus ad illam iuuipiendam praepararunt, abundd demonstraui naus. Quare cum fidei Iestimonio nod constet an ea

I ii omnia

436쪽

omnia quis praestiterit,quae sunt ad iustitiam comparandam necessaria, praeclare quidem a Coloniensi-hus dictum est,fidem in singulis hominum iustitijs minime uersari,quod & tu, si modo tibi constas confitearis necessc est. neque enim ita nudae fidei iustia ficationem tribuis, aut illa omnibus csse officijs sp liatam uelis,quin immo hypocritam illam fidem appellas,quae poenitentia caret, neque ad iustificati nem quidquam ualere arbitraris . Sed agedu uide mus, ex quo scripturae loco constet,tuam fidem cum poenitentia coniunctam esse, aut hanc quam tu poenitentiam ducis, ueram esse,neque quidquam hypocrisis ac fallaciae coniunctum habereὸ quod si aliqua offendisti scriptutae sacrae arcana mysteria, quae Catholicam ecclesiam de tua, aut Caluini uera poenit tia certiorem facere possin nobis commostra nam&uobis gratulabimur,& confitebimur,uos uere iustos esse . de me id certe testari possutia, quod certissime credo,& nulla ratione dubito mihi ad iustitiam aditum patere, si sincera fide ueraq; poenitentia ad diuinae gratiae thronum accessero. Sed an id uere ac integre aliquando praestiterim,constare mihi certe nunquam potuit, neq; alicui constabit unquam, nisi singulari Dei beneficio illi fuerit diuinitus reuelatum. At cum Philippo inquies,fidei tantam uim esse, ut siqua poenitentiae defuerint,ea ipsa abunde suppleat. An non uides id nihil esse aliud, quam poenitentiae necessitatem eludere,&soli fidei quam tu ipse informem & hypocritam uocas iustificationem tribuere

Nam si fides, quod poenitentiae desuit, supplet, ergo ipsa sola etiam pinnitentiae expers iustificat. sin uero poenitentia

437쪽

LIBER V r. poenitetia semper est apprime necessaria, ut & tu idite fateris, & ex sacris literis demonstrauimus,aut certe poenitentiam nos ueram habere constet, necesse est, aut nunquam iustitia nos esse exornatos, perspicuum esse potest.

o 'o si ad peccatorum uarietates atque dissimilitudines animum aduertas,id clarius perspicere poteris; neque.n.inficiari potes, aliqua esse peccata,

ipsis etiam peccatoribus usq; adeo occulta, ut illa internoscere nullo modo possint,ut quae ex pingui quadam ignoratione procedunt.Quare&D.Paulus ait, i. adria se suisse misericordiam consecutu,quoniam per sum- mo c. a. mam ignorantiam, Dei ecclesiam tam fuerat acriter

insectatus. a quo quidem scelere se libentissime abstinuisset, si in Christi cogitationem aliqua cx parte

uenisset . quin immo neque negare ipse potes, ignorationem ipsam quandoq; summum scelus esse . nisi sorteAnabaptistarum, Coelestium Prophetarii, Praemonstra tensium,atque similium monstrorum impietates omni culpa uacare arbitraris, quia falsa quadaperis sione decepti, inscienter peccant. Quare D uid sanctissimus humani cordis tenebras, & quasi latibula, ad quae nemo penetrare nisi Deus potest, u P .so.

ritus,diuinum numen precatur, ut sibi occulta & abscondita scelera condonaret . quod si ex Anabaptistis, Calliaris, Arrianis,atque ex ijs demum, qui abditis hisce sceleribus inquinati sunt aliquis, Christumediatorem Dei & hominum fide apprae hederit. &certo sibi persuaserit, iustificatum se esse, putas ne tantam esse fidei huius vim, ut omnes illius impi . tates contegantur, neque illi aliqua ex parte imp I ii a tentur,

438쪽

ORTHODOX. TXPLIC. tentur,usque adeo ut credere teneatur, se iustrem esise λ quod si ita re se habere existimas, quid est, quod

tantopero in religionis nostrae mysterijs confirmadis digladiamur s unica haec iustitiae persuasio omni crimina delet,& omnem fidei uirtutumq; iacturam resarcire facile potest, hanc iustificationis rationem mortalibus omnibus persuadeamus, reliqua uero caiusque iudicio, libidini, atque uoluntati relinquamus . Si uero haec uel cogitare impium est, nemo certe sine maxima temeritate sibi salutem certo pollicei ri, aut tanquam fidei dogma minime dubium crede re potest, iam se esse iustificatum, cum scire nemo possit, an aliquo si crimine implicatus, cuius nullai sit ratione conscius . Quare neque D. Paulus iustumi se ducebat, & s nullius criminis conscientia csset couictus, quippe qui nouerat, diuinum iudicium ano: stro tam esse disiunctum, ut multa nefaria criminal admittamus, quae omni culpa uacare ducimus.quod si uobis rationem aliquam antiquus ille scrpens nuri per demonstrauit, qua altissimo simili mi effecti , ita, cordis uestri recessus introspiciatis, ut nulla uos cri mina latcre possint, nihil mirum si iustitiae etiam omi namenta Explorata uobis esse possint. sed si multa uestram, ut aliorum hominum,cognitionem enugiunt, haec sane uestra confidentia temeritati quidem postitius, quam fidei ascribenda est nisi sorte cum Buce iro, ridicule magis, quam acute respondeas,fide tuin, hominem certum reddi, quod iustitiae sit luminibus, illustratus, quando Spiritus sanctus id intus in animmo testatur. quod nemo unquam dubitaui x. Nam:

cum Spiritus sanctu. neque s iij, neq; possiu

439쪽

s constiterit, aliquid esse Spiritus sancti testimonio

firmatum, tam est certo credendum, quam reliqua fidei mysteria. illud tamen in quaestione uersatur,an scilicet constare certo possit, illam, quam multi sen . . ctiunt, miniis testificationem, esse Spiritus sancti uoces . atqui affrmamus id constare nemini sine peculiari reuelatione posse. Non negamus tamen, pluri mas esse coniecturas plurimaq; argumenta, quibus sne temeritatis nota persuaderes bi quis possit Deo se gratum esse. Pernegamus tamen cum Concilio cohesl. 'Tridentino, cui lenter id alicui constare aut fidei te Trid is stimonio sciri ab aliquo posse, nisi peculiari Dei reia 6submuuelatione fuerit certior factus. Nam sicut inquit 03 ς-μ- nemo pius de Dei misericordia. de Christi merito 'deq, sacramentorum uirtute&efficacia dubitare debet, sic quilibet dum se ipsum suam propriam in fi initatem & indispositionein respicit, de sua gratia formidare & timere potest, ciuia nullus scire ualeat certitudine fidei, cui non potest subesse falsum, se

gratiam Dei esse consecutum .Quod D.Hieronymus, saepius inculcat clim Prophetae sceleru in uenia cum aliqua dubitationis nota pollicentur.ut apud Danielem, Peccata tua .eleemosynis redime,& peccata tua misericordijs pauperum pGrsitan ignoscet dominus: delictis tuis. &apud Ioelem , Quis scitis conuerta. Ioel. c. a. Utur 2 ignoscat, relinquat post se benedictione eri ex quibus colligit Hietonymus, summae illos temeritatis reos esse; qui confidenter ueniam pollicentur. peccantibus quae loquendi forma cum sit diuinis, . . stripturis usitatistima dementillima ac plane Phari

440쪽

a. contra

Pelu

ceamur, de qua Spiritus sanctus dubios nos esse uoluit. Quare Solomon postquam poenitentesmis ricordiae spe erigit atque recreat, bcatos illos dicit, qui semper sunt pauidi, neque unquam securitatis confidentia sibi ad flagitia aditum aperiunt. v d n si ad sanctorum patrum monimenta,unde disciplinae integritas I fidei certissima regula potenda est, animum aduertamus, facile intelligemus, persuasionem esse minime Christianam, sibi de conlecuta iustitia blandiri. D. enim martyr Cyprianus, ita nos uitam institu ere docet, Nemo inquit) sic s-bi blandiatur de puro,& immaculato corde, ut innocentia sua fretus medicinam non putet esse adhibendam uulneribus, cum scriptum sit Qu is gloriabitur castum se habere cor aut quis gloriabitur,mundum se esse a peccato D. uero Hieronymus id luculentius docet, cum uerba illa Ieremiae interpretatur, Ecce ego implebo omnes habitatores terrae huius,& reges, qui sedent de stirpe David, super thronum eius ebrietate. Hac inquit ebrietate,qua obliuiscimur praeceptorum Dei, & viiijs atque peccatis ommnis impletur humana conditio, dicente Propheta, Non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. non ad comparationem Dei ut ueteres & noui haeretici uolunt, & patroni haereticorum) sed ad scientiam eius.homo enim uidet in facie, Deus in corde,&quod nobis interdum mundum uidetur,illius oculis sordidum depraehendituri quae satis indicant tam esse reconditum atque occultum mentis nostrae statum, ut a nemine quam a Deo perspici aut cognosci possit. Et contra Pelagianos agens, illa Solomonis uerba

SEARCH

MENU NAVIGATION