Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

uerba amplificans, nemo scit quid futurum sit, quia sicut est, quis an nunciabit ei ξ sunt iusti, ad quos peruenit quasi opus impioru, & sunt impij, ad quos peruenit quasi opus iustorum.hoc inquid idcirco dicitur, quia certum iudicium solius Dei est, & quos putamus iustos,saepe peccatores inueniuntur; & quos econtrario peccatores, apud Dei scientiam iusti sunt, quantumcunq; laborauerit homo, ut inquirat, non reperiet. & si dixerit sapiens, se nosse,inuenire no poterit . Infinitum esset singula huius sancti & incorrupti Isimi doctoris loca percensere, quibus apertissime sane docet, & cx scriptura ductis argumentis probat, neminem sibi certo persuadere posse iam in gratiam cum Deo redijsse. Neque pauciora sunt apud D. Augustinum de eadem re testimonia, qui ideo Augun. gratiam Christi, qua iustificamur, occultissimam uo de pectacat, atque latenter puerorum mentibus insundi ait.& alibi, in hunc modum Pelagianos alloquitur, Au 'diant, a domino diriguntur gressiis uiri, mortalis autem quomodo intelliget uias suas Audiant,om- pr est. nis uir uidetur sibi metipsi iustus, dirigit autem cor sanc.c.xoda dominus. Et cum uerba illa Dauidis interpreta- intur,Tibi soli peccaui. ait, Superas omnes homines, Psia. o. omnes iudices, & qui se putat iustum coram te, iniustus est.Quare, Κ cmnici, malumus coram Deo, tanta hac Augustini humilitate iustificari,quam tua inani fide & confidentia,uobiscum damnari. HOC ipsum Catholici omnes probare solent illis Ecclesiastici uerbis, De propitiatu peccatorum, noli

esse sine metu. cuius sententiae uim cum eludere nullo modo possitΚemnicius,ait ocem peccatorum,ab aliquibiu

442쪽

quibus monachis additam esse,cum textus Syriacidi stilm habeat Φιμιξιλασαου,quod redditum fuit, propitiato,ceu condonatione. Omia mitto, Κemnici,Tigurina uersonem,quae tuis .in magno precio esse solet, eundem sensum multo explicacius reddidisse , Super data inquit uenia non sis securus. sed si ipsa quidem. Graeca uerba pondere mus, hunc profecto sensum satis confirmant; cum Gnim propitiatum illud sollim dici possit quod alici ius benignitate est condonatum, scut dc propitiare; est propitium reddere, atque placare, nihil certe Mliud significare Spiritus sanctus uoluit,quam non debere eos, omni metu deposito, securos uiuere, qui Deum sibi propitium esse arbitrantur. quod magis explicant quae mox sequuntur uerba, Et ne inquit dicas,miseratio domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur, misericordia enim&ira ab illo cito proximant, & in peccatores respicit

ira eius. ELUDERE etiam conatur Κemnicius Solomonis sententiam, Nescit homo utrum amore uel odio dignus sit . quia, inquit, tam Hieronymus, quam septuaginta in

terpretes longὰ aliter illamsententiam ex Hebraeo transferunt. Scio,

Kemnici, Hebraea uerba diuersa aliquantulum esse, sed quae sensum eundem prorsus faciant. Haec enim sunt 'PH-za na ς za, hoc est, tam amorem, quam odium nescit homo. quae nihil sane aliud significant, quam tam csse hominis uiuendi rationem obscuram, ut nescire possit, quid potius mereatur ; odium ne an amorem. quanquam scio Rabinos hoc in loco sicut in plerisque alijs ridicule delirare. R i su demum maximo prosequitur Colonienses;

443쪽

Romanos asseuerat, certum se esse, quod nec mors, neque uita, neque creatura aliqua separare cum posset a charitate Christi, certum esse, pro sperare usurpasse. Sed si ex alijs scripturae locis huius sensum Gruere, Kemnici, uoluisses , tuos prosecto magis irrudendos existimasses,qui Pauli uerba ,quae solam persuasionem designant,decerta,& minime dubia fide interpretantur. Paulus enim uerbum misci Ut quo hic utitur quam sepissime, pro existimare, atque persuasum esse ut Erasmus uertit usurparesilet. In hac enim eadem epistola, certum inquit .se esse quod ipsi Romani pleni sunt dilectione, repleti omni sciehtia, ita ut possint alterutrum monere. &jin ea, quae est ad Hebraeos, Co fidimus inquit de uobis dilectis Heb.e.s.. simi, meliora,&uiciniora saluti .&ad Timoth. cer- a. ad T tuin,inquit, se esse iraimotheo habitare fide, non ficta, sicut & in eius matre Loide. quibus omnibus in

locis Paulus eode uerbo πιττεισι ι utitur. nemo uero ita insaniet, qui existimet haec cade fide Paulum credidisse, qua credebat Deum trinu esse ac unum; Christum Iesum mediatorem esse Dei & hominum, humaniq; generis iustificatorem.Quare cum in alijs locis pertu asum esse significet, nihil est quod in hoc uno, certam ac minime dubiam fidem designare adibitremur. ηπι Α' M ueteratorie autem Coloniens bus imponere studeas, dum ais, eos dixisse, idem esse in diuinis scripturis sperare&dubitare alis intelliget, qui ad spei rationem,quam ipsi luculenter explicant,animum aduerterit. nam quanquam spes aliquam ha- ηem ba-Κ h h beat beat.

444쪽

ORTHODOX. ET PLIC. beat dubitationem coniunctam & implicatam, a dubitatione tamen ualde ditari. Cum enim spes, qua

nobis uitam aeternam pollicemur, cum nostris op ribus tum maxiime diuinae misericordiar& omnipotentiae fidat, quippe quae ex meritis & gratia profi scitur, gratiar autem Dei, iacturam peccatis stupefaciamus, atque ne in mentes nostras influat, impedimento simus; fit sane ut ita certa sit spes, ut semper cum metu ac dubitatione sit coniuncta & copulata. qui enim Dei bonitatem & omnipotentiam intum tur, nu quam haesita nihil paue sed sicut mons Sioni t .a . i nulla CX parte commouetur. at cum propriam fragilitatem &ad peccandum propensionem considerat qua diu uiuit,ueretur ne Dei benignitatem impedi-η-.e. . at atque CXpellati quare cum D.Paulus spem ait non Heba.ε. confundi,& ancoram animae tutam illam voca Dei l omnipotentiam atque uirtutem,cui potissimum spes nititur, intuet.r,ex quo habet, ut omnis sit, dubitationis expers. Colonienses uero cum dubitationis plurimum illam habere aiunt,ad naturae nostrae infirmitate cupiditatumst; impetus animu aduertunt, qui nos de mentis ac diuinae Iegis statu saepius d pellunt, inq; ea scelera quodammodo impellunt, quibus iustitiae splendorem amittimus, ct in diuinum odium sempiternosq, cruciatus incurrimus. ID ' : ei: es 1 luq Elatia i l ain

445쪽

n ORTHODOXARUM EXPLIC M

De Coena Domini.

ΤΑ est animus hominis a natura in- . formatus ut cum semel diuinum imperium incoeperit detrectare, a rectaueritatis uia declinare, claristimo fidei splendori mentis oculos occludere,nullum faciat errandi finem,nihilq; sit tam certum & explicatum, in quo non tali tur ac decipiatur. Ceun enim diuina sapientia Christus Iesus,sit uera illa lux, quae omnes ignorationis tenebras expellit; u eritas, qua omnes eriores declia nantur; uia, qua recta ad ueram sapientiam& immortalitatem tendimus, quem in sola uera ecclesia fide fundata,miraculis aucta, multorumque clarissimorum hominum sanctitatis splendore illustrata r perire licet, qui fieri potest, ut qui ab illa deficiunt,& nudum Christianorum nomen retinent, teterrumas tenebras euadere. turpissimosq; ac miserandos errores declinare possint Quae cum mecum ipse reputo,nihil miror,eos,qui in Romana,hoc est,uera ecclesa a pueris educati, sacro lauacro expiati, diuti

446쪽

hostes nati, edueati inti fuissent.Nainnim uni ijs in rebus, quas. Nini l esJ dquini , incipiunt falsis &peregrinis doctrinis cedere, neque conantur maiorum instituta quoad eius fieri potest retinere,& conseruare, fugata semel uera luce, Sc paulatim progrediente impietate atque sensim aucta,& sese in socordes animos mafis,ac magis insinuante, in omne tandem impietatis genus prouoluuntur. Quocirca scite admodum sensit Aristo t. philosophorum omniufa cile princeps, nullum esse tam paruum errorem, cui nisi actutum occurratur, praescindaturq; primordia, temporis progressu inlinimensum non augeatur, ac pestiferos funestosq; fructus edat. Qui enim minutis

ima quaeque Ecclesiasticae disciplinae principio despicit, & aliquid de debita Ecclesiae obseruantia inatermittit pedetentim maiora contemnit, atque insolentior factus, suo omnia iudicio metitur; ex quo cuomnes in sint errores , iit , ut nihil apud illum certa demum ratione constet, sed omnia peruertat, immisceat, β fundat, diuina humanati; iura abijciat,&po culcet,atque quouis doctrinae udrato hac illac cirminieratur. cuius etsi omnis antiquitas uaria &aperta exempla suppeditet, tot tamen actam miseranda sunt, quae nostra haec calamitosa sert aetas, ut superia uacanςum sit pristina commemorare. quod si paulo superiora, & quae antecctum quinquaginta & quin queatinos in Bocinia gesta sunt, memoria repeta-anu ,Δςuc uidebimus,paruula quadam iuintilla ma

ximam

447쪽

commeinorauimus exordijs, florentissimum illud regnum, misero atque execrabili schismate fuisse inuolutum. Nam cum anno a Christo nato I o 9. Ioannes quidam Hus in Bocmia uirus ex Ioannis Uvi-cleis libris haustum,& intra pectoris angustias aliquandiu inclusum optaret quidem sed non auderct, euomere, ne catholica & religiosa plebs blasphemiarum immanitate admonita, latens uenenum i

ternoscere, sacrilegaq; impietate deterrita, se ab impietate abstinere posset; callida quadam religionis simulatione, cleri uitia palam & acriter increpare incoepit, illumq; in populi odium &inuidiam adducere ; atque imperitae multitudini persuadere, ut quo debuisset re odio uitia, uitae institutum ipsum sanctissimum prosequerentur; atque ita paulatim effecit,ut rudis plebs, quae ordinis dignitatisq; amplitudinem a uirtutis pulchritudine discernere ne iebat, P latorum obedientiam abi j ceret, praecepta coculcaret, statuta tanquam scelerata contemneret, atque ita a nimosa clero alienatos, facile fuit omni impietate imbuere, nctario ac truculento scelere inuoluerc, Christic hostes usque adeo efficere, ut diuina omnia sacramenta conculcauerint, templa profanarint, sacra polluerint, diuinum humanumq; imperium propulsauerint, monachorum uiuendi genus sanctissimum, quod praesentissimum semper malorum omnium anthidotum in Ecclesia extitit, innumeris contumelijs affecerint, mirisq; modis irriserint, ex libitarint, exploderint: uniuersam denique pietatem & relisionem pietatis simulatione deseruerint ac prodiderint.

448쪽

Inter errores Io.

tis in Co-cilio con

ORTHODOX. EXPLIC. derint: usq; ad eb, ut neq; summo&omnipotenti numini pepercerint sed ita insanierint ut Deu Diabolo obedire oportere dictitauerint. Advertamus iam, quaeso, Ecclesiastici ordinis uiri, quos Christus tanquam lumina quaedam in Ecclena collocauit, quotcrrorum tenebris,quotq; calamitatibus corruptis,&deprauatis moribus occasonem dederimus. Quare

tempus sane est, ut incipiat iudicium a Domo Dei, di illa iam tandem damna illustri quodam sanctit

iis exemplo compensemus. BoEMOR v M igitur gente ita tumultuante,atque

per fraudem a uera fide & religione deficiente, & in summam impietatem prolapsa, facile fuit peregrina quae uis dogmata illis persuadere,&quam impietatem semel conceperant, nouis persuasionibus augere . Inter plurimos uero, qui id facere tentarunt fuit uir quidam Germanus Petrus ex Deiaxa Misiniae ciuitate oriundus, cuius cum sacrilegum animum, at

que Ioannis Uvies eff impietatibus pollutum & infectum sui percepissent, patria pulsus est tanta erat Germanicae getis olim pietas & religio qui in ciuitatem Pragensem non minus religione quam doctrina quondam florentissimam, unde uenenum hauserat, extorris se contulit; ubi anno I 13. primus COS Om nes diuinae legis uiolatae reos facere incoepit, qui sub altera tantum specie sacrosanctum eucharistiae sacramentum sumunt. Quare illis solum uitam aeternam pollicebatur, qui hac in re Ecclesiae iudicium &auctoritatem contempsissent: quam cum diuinis institutis ex diametro pugnare agirmabat. Cum tamen non ea auctoritate polleret, ut multi, in nouo hoc schism

449쪽

LIBER VII. Hs schismatis genere auctor esse posset eratam grammatices ludi magister adrepsit ad amicitiam cuiusdam Iacobelli egregij & eloquentissimi con dionatoris, quem cum in sceleratam suam sententiam pertraxis.set, facile etiam fuit homini leuissimo laudisq; cupidi ssimo persuadere, ut omneS uires compararet, quo uniuersam plebem pari posset errore implicare. quod eo libentius secit Iacobellus, quod nactum se esse occasionem est arbitratus, ut clerum in maius populi odiu & inuidia adduceret. Quocirca & libris editis,& publicis concionibus ecclesiae Romanae obtrectare, tyrannidis illam insimulare, atque plebem aduersus Ecclesiasticum ordinem acrius concitare coepit. quippe qui Christianum populum per summam inuidiam integro eucharistiae sacramento tot saeculis privasset, sibiq; id soli insolenter arrogasset, quod Christus non modo omnibus commune fecerat, sed ut ab omnibus sumeretur, summo cum studio sancteq; praeceperat. Vt uero acerbum hoc in Eciclesiasticum ordine iam plebisq; animis penitus in- stum odiu, magis ac magis augeretur, imperitumq; uulgus in sua pellicere castra commodius posset, illi persuasit, clericos hoc nomine plebi se praeferre uoluisse, quod ipsi integra, illa uero mutila dc quasi d

curtata sacramenta acciperCt. Quam opinionem uelut noua quadam exorta luce ita imbiberunt, atque retinuerunt Boemi, ut illam neque Conciliorum auctoritate neque bellorum calamitatibus unquam deposuerint. Iam igitur uidere quiuis poterit, quale iI Iud sit Euangelium, quod his auctoribus instauratum, his pravi dijs munitum, inuidia introductum, odio

450쪽

odio inuectum, malevolentia firmatum atque constabilitum est ; quod quidem multo luculentius Lutherus aliquanto post declarauit; nam cum uehementer principio insectaretur Boemorum pervicaciam, quod hanc solum ob causam charitatis arctissimam coniunctionem diremissent, atque dictitaret, duas eucharistiae species npnsuisse a Christo institutas ut saluti necessarias, sed ut quiuis altera tantum, uel ambabus libere uteretur;tamen mox cum & Boemorum gratiam inire & plebis odium aduersus E clesiam Romanam augere uoluit,Iacobelli exemplo prouocatus,illiusq; armis instructus,crebris sermonibus usurpare coepit, tyrannide Pontificia alteram speciem populo praereptam esse, sine qua nemo posset coelestis uitae fieri particeps. Cum uero natura quadam atque penitus insita animi elatione & insolentia, aegre nobis quempiam praeserri omnes patia mur nihil mirum si nefarij istorii hominum conatus illis feliciter atque ex animi sententia successerint. Quibus uero potissim tim rationibus in hanc fuerit Lutherus sententiam ad d uetus,satis explicauit,cum aflirmauit tam diu uelle suos sub utraque specie eucharistiae sacramento uti,quandiu Ecclesia reluctare rur. quod si aut Pontificis summi conniventia, aut uniuersalis alicuius Concilij decretis utraque laycis

permitteretur, tum contra suos, aut altera tantum uti,aut ambas potius reij cere Oportere.O praeclarum

Lutheri Euangelium, o egregium de animarum salute studium. In seli κ nostrum sarculum, cui tam n farius Christianae disciplinae corruptor coligit. quid enim excogitari potuit petulantius, quam Euange

SEARCH

MENU NAVIGATION