장음표시 사용
461쪽
LIBER VII. a 3 detur,& aliud intelligitur . quod uidetur speciem habet corporalem, quod intelligitur fructum habet spiritualem. Haec August. Euolue,quaeso Kemnici, sanctorum omniu patrum monumenta, perlege ea omnia diligenter,quibus fidei nostrae mysteri Christiae naeq; uitae instituta pie atque sincere posteritati tradit derunt, & uide an aliquod extet apud illos tuae insaniae uestigium. Quod si omnes in summo errore uersatos fuisse arbitraris, suisse j; ueritatem hanc tam
crassis occultatam & inuolutam tenebris existimas, ut nusquam antea, illa intueri Ecclesiae licuerit,confitearis etiam necesse est, aut nunquam ante Luth
rum Ecclesiam fuisse, aut funditu, perijsse. Cum .n. uera Ecclesia a uera fide potissimum pendeat, Christi certe illa Ecclesia dici non potest, quae in summa
eorum mysteriorum ignoratione uersatur, quae quotidie manibus uersat atque contrectat, turpiterq; in illis decipitur. Ita uero uniuersae Ecclesiae fuit semper persuasum totam panis substantiam in Christi corpus sanctissimum mutari, ut Graeci quia nobis plurimis in rebus turpiter, petulantissime b desciscant,nullamq; in uerbis illis, Hoc est corpus meum. uim ad eucharistiam conficiendam inesse existimet, idq; ut persuadere aliqua ratione possint, sanctorum lpatrum uerba in uertunt& corrumpunt,non possund non confiteri nobiscum aduentante Christi corpore ac sanguine nihil praeter externa panis et uini signa atq; species manere,omnemq; panis, ac uini substantiam in Christi corpus & sanguinem immutari,ut ex
Marco Archiepiscopo Ephesino, Nicolao Cabasia, ae caeteris, qui Graecorum illam delirationem deseri .
462쪽
ORTHODOX. EX LIC. ebis .rii sandam susceperunt, aperte constat. Cum igitur sandἔt. ses. cta& Cecum enica Tridentina Synodus, hanc fuisset 3. sub Iu sanctorum omnium patrum persuasione, Ecclesiaritio 3- totius fidem, intellexisset, scite admodum eos omnes Anathemate damnauit, qui dixissent, in sacrosancto cucharistiae sacram cto remanere substantiam panis &uini, una cum corpore & sanguine Domuni nostri Iesii Christi; negassentque mirabilem tu Iam, & sngularem conuersionem totius substantiae panis, in corpus , & totius substantiae uini in sanguinem, manentibus duntaxat speciebus panis ac uini. quam quidem, inquit, conuersionem c tholica Ecclesia aptissime transsubstantionem appellat. AT inquis,scriptura sacra, cui maior est fides habenda,eucharistiam, panem ac uinum saepius appes lat. Quid igitur est,quod nos horum substantiam ab eucharistia abesse dicamus eque enim panis id dici potest, cuius tantum cxterna forma restat, atque character. Neque ullus est alius scripturae locus, cui uos fidere aliqua ratione posse arbitremini. Haec uero quam parum firma sint,& quam faueant minimum uestro huic furori, satis quidem Colonienses patres aperuerunt, cum aiunt,eucharistiam, panem appellari; tum qui uerus panis fuit, cuius speciem ac sormam perpetuo conseritat. esseq; aiunt, sacraescripturae morem, rerum nomina perpetuo retinere, quanquam rei uis atque substantia mutetur. Quare nihil mirum est, si eucharistia, panis nomen simul cum specie retineat. Tum uero maxime,quia animae nutrimentum est,mentes j; nostrae hoc ciuino pabu-
463쪽
Io aluntur & sustentantur. quare accommodatissimEpanis dicitur, non quidem terrenus & abiectus, sed coelestis atque diuinus. Cum igitur sacrosancta cuia charistia non simul panis ossicium cum substantia abiecerit, sed mirabiliter conseruauerit, atque commutauerit, merito quidem panis nomen retinuit, quod ipsus uim atque rationem, quae in mente alenda &sustentanda potissimum posta est, aptissime declarat. Quodsi Luthero tuo credis, panis uocabulo λde, qua credimus & certo speramus per Christi nos sanguinem iustificari & saluari, Ioan. c. 6. significari confiteberis. quippe quae humanos animos laquam diuinum quoddam pabulum alere, &ad omnia officia acres atque vegetos redere facile potest: In
homilia enim diei illius, quo sanctissimum Christi corpus anniuersaria celebritate colitur, petulantissime,& impudentissime,lioc est, more suo, in summum Pontificem uniuersamq; Romanam Ecclesiam Luib. Dinuehitur grauissimisq; illam lacerat contumelijs,'mo. de quod Ioa n. c. 6. sanctissime eucharistiae accommoda cor. Chriuerit. diuinaeq; iracundiae atque implacabilis odij, indicium esse arbitratur, quod patiatur Papistas ut ille ait) in scripturae sensu tam turpiter errare, diuinaq; uerba inexpiabili scelere peruertere. Quare nullum festum maiorem sibi nausea mouere ait, quam hoc unum, quod corporis Chiili uocatur . nullumq; uehementius optare ab Ecclesia funditus conuelli; quippe quia scriptum sacrae uerba eo die tam turpi- iter deprauentur atque corrumpantur, ad quod factu lnus peragendum suos longa oratione hortatur. Age
igitur, Kemnici, quid quaeso a terreni panis natura, i
464쪽
ORTHODox. ExpIC. atque ratione longius inest, fides ne, quae etsi me
tem nutriat, solo tamen animo concipitur: an eucharistia, a qua etsi panis substantia absit, quam longisi sim e panis tamen sui illius speciem charactexemq;
retinet, sporis ore sumitur,dentibus maditur,extenuatur, molliIur, in stomachum traijcitur plurimin, ibi eis ci quae uerus azcorporeus panis praestare s Iet . animam uero,cui alendae potissimum accommodatur, mirabiliter reficit, alit, recreat, & sustent i quare & animai cibus a sanctis patribus appellatur. Qui igitur existimatis,panis uocabulo, fidei uim atq; naturam aeptissime in scripturis designari, quid est, quod ex eadem uoce concludatis, substantiam panis in eucharistia remanere, cum tam multa in illa sint, quae hanc compellationem postulare possint Quod si ad scripturae sacrae loquendi modum animui
aduertas,facile uidebis, panis nomine, omnem hominum cibum notari atque designari. sagare cum sacrosancta eucharistia cibi rationem cum panis substantia non amiserit, panis certe dici scripturae peculiari phrasi debet,queadmodum & uictum Omnem, atque cuncta naturae necessaria,sub panis nomine a Deo in oratione Dominica postulamus. At inquis, si metaplinica est panis ista appellatio, dicemus ergo
quando chrisus accepitpanem,et benedixit, quod non elementum ac
e perit, sed stipsium: Id uero quam sit puerilem,uel eri eo satis constat,quod etsi Christus acceperit comunem panem, ac dente tamen diuina uirtute, &Christi benedictione, qua panis substantia in Christi coriapus est immutata,non quidem terrenum panem sed diuinum atquς coelestem,hoc est, seipsum manibus habuit.
465쪽
.I I LIBER NI . 13ε habuit; imnio & tu ipse latearis necesse est, Christae mensa quidem terrenum solum , atque uulgarem panem accepisse ac postquam diuina uirtus accessit, Christi hi corpus in panem aduenit, non iam panem uulgare,sed coelestem,&una cum pane seipsum manibus sustentasse . Nos uero, qui Ecclesiae fidem ae sum integre retinemus.religioseq; conservamus,& omnem asserimus panis substatiam in Christi corpus sanctissimum fuisse immutata, alfirmamus,quod quan uis Christus e mensa pane acceperit ita tamen fuisse diuina uirtute mutatum, ut non iam panem,
sed seipsum in illis speciebus quae sub aspectum c debant, inclusum manibus habuerit, discipulisque
REpREHENDIT rursus Kemnicius Colonien ses,quod doceant, primarium ac praecipuum augustissimi huius sacramenti effectum,non esse peccat rum condonationem; nam cum animae sit pabulum,
uiuis solum ac vegetis mentibus prodesse solet. Quare qui maiestatis Christi obliti,& obseruantiae ipsus corpori debitae immemores sanctissimum illud diuinae gloriae thronum adire, uniuersae sanctitatis illud domicilium ingredi, coelestiq; illo pane uesti, intolerabili peccatorum foeditate inquinati, pedore corrupti, turpitudine insccti, atque nefarijs steteribus intermortui non uerentur, ut summa Christum iniuria assiciunt, ita in grauissimam illius iram offensionemq; incurrunt : neque quidquam carum opul consequuntur, quibus sacrosanctum hoc sacrartientum pias mentes locupletare solet.Cum igitur putas ac sinceras mentes a crithin omni, quod mortale
466쪽
uocant, liberas, hoc sacrosanctum sacrarnentum re quirat, colligitur sane, primarium ac praecipuum illis effectum non esse, peccata condonare, sed animi opes, iustitiaeq; ornamenta mirifice augere, & illustrare . Cum tamen ea sit humanae naturae infirmitas,
ut neque scelera omnia,quae passim suscipimus, in moria complecti, neque iusto dolore prosequi semper possimus: euenire quidem saepe solet,ut sacrae eucharistiae ui ea peccata deleantur, quae poenitentia non prorsus extincta fuerunt atque deletaManc u ro dilucidam, ueram, atque catholicam Coloniensum sententiam, qua fide & integritate reserat Κemnicius, audiamus, sententiam c inquit9 illam, quod filius Dei
ptione eucharistis,singulis uera fide utentibus,largiatur, applicet,
σobsignet illa beneficia, quae traditione sui corporis, o effusione sui sanguinis promeruit, O negant,qpernegant. Macte Κemnici, tuam istam calumniandi rationem persequere, ne desiste, noua semper med acia excogitare, nouas i, calumnias fingere. neq; enim fieri potest, quin uestros S perfidiae uestrae, & errorum, in quibus nailere uer santur, non tandem admoneant. Quo enim, quaeso, in loco Colonienses pernegant, sacrosanctae eucharistiae ui non donari nobis ea beneficia, quae Christus sanguinis sui effusone promeruiseAn iustitiam augere & amplificare, animum charitate inflammare cumpiditatum impetus coercere, infractas uires,ad omnes Daemonum impetus propulsandos suppeditare, uirtutem ad omnia officia sorti & inuicto animo exequenda impertiri, infinitasq; alias dotes coelestia bornamenta,quibus humanus animus sacramenti hixius ui mirifice excolitur & illustravir, coserre, in beneficij s
467쪽
non esse annumeranda putasὸ An haec Christum no- his promeruisse,pernegabisὸ Cum igitur haec omniaci alia longe plura, quae nemo oratione consequi unquam poteri sacrosanctae eucharistiae in hominibus confiteri Colonienses dicant,qua fronte tanta istam insaniam doctissimis hominibus ascribere audes .
Α τ inquis, tectamentum nouum sacrae litera interpretantur romissionem peccatorum, manifesti enim dixit filius De Bibite, hoc p
culum nouum testamentum G. unde colligis,quod si euch ristia peccata non condonet, minime ea nobis dona consorte dicenda est, quae nc uo sunt testamento p culiaria. Principio aduerte, quaeso Kemnici quantum Christi sanguini nouoq; testamento detrahas qui illius inrtutem tam angustis terminis circunscribas. Nam etsi scelerum omnium condonatio omnium sit beneficiorum Christi quasi fundamentum quare a Ieremia atque Paulo tantopere commendantur non tamen illud sollim nos Christi sanguis cotuli sed alia longe plura atque praestantiora ut demonstrauimus, cum de iustificatione egimus:&D. Pau- 'Ius aperte testatur in ea epistola, quae est ad Romanos, Abundantiam inquit gratiae & donationis&Iustitiae accipientes, inuita regnabunt per unum I sum Christum. paulo inserius Vbi abundauit delictu, superabundauit &gratia. quod si uirtute Christip ta nostra condonata essent, neque ampliminis diuinae gratiae opibus essemus exornati nunquam prosecto Paulus dixisset, eorum mentes 'qiribus peccata Christi beneficio condonata sunt 'gratiae iustitiaeq; ornamentis redundasse . Quare non Nnn eo
468쪽
ed quidem se quin Christus,poculum suo saliguitie refertum nouum testamentum appellauit, quia peccata illud bibentibus condonare poterat, sed quia cruc.It cis suae sangui ncm continebat, quo pacificata sunt omnia, siue quae in coelis, sue quae in terris sunt,&qui omnium est diuinorum beneficiorum quasi fons&scaturigo. quan uis enim non omnia sacramenta sint ad eosdem effectus accommodata, sed sngulis peculiaris quaedam uis insideat atque inhaereat,' omnia tamen uim & efficacitatem ex Christi sanguine hauserunt,easq; nobis coelestes opes,coelestisq; gloriae ea insignia tribu utit, quae Christus passione sua promeruit. Sunt enim ueluti promptuaria sanguinis ac meritorum Christi, quae inobis summus Pontifex Christus ministrorum Ecclesiae suae opera communicat. Inter reliqua uero sacramenta hoc unum ruata
me excellit, quippe quod ipsum salutis auctorem Christum, novici; testamenti sanguinem continet; unde reliqua uirtutem habent. Atque adeo prae caeteris omnibus aeternis beneficijs illos auget, opibus locupletat, ornamentis illustrat, grati js cumulat a que exornat, qui, pro dignitate illud suscipiunt. Non igitur negamus Kemnici sacrosancto hoc sacramento uim tu esse delendi peccata, sed affrinamus, eos, qui sanetissima mystcria ita contemnunt,ut grauissimorum scelerum sibi conscij illud suscit dant,
non modo nullam a Deo gratiam consequi,sed grauissimo atque nefario scelere inuolui, atque ideo docemus, illius potissimum effectum non esse peccata desere, quia oportet eum, qui pro dignitate haec d bet sacrosancta mysteria contingere, quoad eius fio
469쪽
L I B. E ROVII. Ori potest eniti, ut scelerum omnium ueniam a Deo prius impetret. Quod D. Paulus docuit clim Corin- i. adcinthios admonuit, ut seipsum is primum probaret, qui sit 1. de coelesti isto pane, edere ac calice bibere, debet ;nam qui manducat,& bibit indigne, iudicium sibi
manducat de bibit. Sed uideo te tuumq; Luclierum existimare, D. Paulum non aliam optare seipsum probandi rationem,quam nudam fidem,cum firma spe diuinae misericordiae coniunctam & copulatam, quod quam sita ueritate,& a totius Ecclesiae sensu alienum,mox ostedemus. Sed esto ea sit Pauli mens,
Kemnaci, si tibi constas, tuiq; Lutheri uestigia fideliter persequeris, iam eos iustificatos esse, corum lpeccata condonata esse dices, qui ita probati ad hoc
sacrosanctum sacramentum accediit.Nam cum hanc unam fidem ad peccatorem iustificandum , scei rumq; omnium uenia impetrandam satis esse arbitre
mini, is certe qui sola fide probatus est, iustificatus lomnino erit a peccatis. Nam age nunc uideamus,
qui ad eucharistiam percipiendam accedunt, aut hac tua fide & spe probati sunt, aut minime: si probati sunt, ergo aut omnibus iam sceleribus liberi & immunes, uereq; iustificati sunt; aut certe, sola fides cum firmissima spe coniuncta, ad iustitiam consequendam nequaquam suis cit. si uero illa fide destituti Christi corpore uescuntur, iudicium ergo sibi manducant & bibunt, grauissiman ub diuini numinis offensionem incurrui. Qua uero ratione seipsum homo probare debeat, ne fiat: Dominici corporis ac. sanguinis reus, satis D. Augustinus docuit,cum quoereliqui omnes sancti patres consentiunt. Secundum:
470쪽
ORTHODOX. EXPLIC. in quid quod unumquenque ornatum bonis moribus u id erit, ita illi gratiam suae misericordiae dispensabit . si enim uiderit charitatis luce uestitum, iustiatiae uel misericordiae margaritis ornatum,castum, humilem, misericordem, benignum, & sobrium, si talem agnouerit, corpus & sanguinem suun ei non ad iudicium,sed ad remedium per sacerdotum suorum manus dispensabit. si uero aliquem uiderit adulterum, ebriosum, cupidum & superbum, timeo ne illi hoc dicatur, quod in Evangelio dominus dixit,Amice quomodo huc intrasti non habens uestem nuptialemὸ&,quod Dominus auertat,fiat hoc, quod sequiatur, Ligate illi manus & pedes & proiicite in ten bras exteriores, & rursus, Mutet, quirio, uitam, qui uult accipere uitam . Nam si non mutet uitam,adiudicium accipiet uitam, & magis ex ipsa corrumpituIquam sanatur, magis occiditur quam uiuificatur. sic enim dixit Apostolus, Qui manducat corpus Domini & bibit sanguinem eius indigne, iudicium sibi manducat & bibit.Quod & ueteris Ecclesiae: integerrimi mores atque consuetudines aperte declarant. D. enim martyr Cyprianus die lapsi sine poenitentiam. de seria ad communionem eucharistiae admitterentur , sit, longa & ornatissima oratione caui te cuius, quaeso, uerba amoris pietatisq; plenissima, attente ausculta, Emersi fratres dilecitissimi nouuin genus cladis ,&quas parum persecutionis procella saeuierit, accessit ad cumulum sub misericordiae titulo malum fallens& blanda pernicies. Contra Euangelij uigorem,contra Domini ac Dei legem temeritate quorundam laxatur incautis communicatio. Irrita & falsa pax, se i