Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

i LI BER . VI 1. 23 riculosa dantibus, & nihil accipientibus profutura.

Non quaerunt sanitatis patientiam, nec ueram de satisfatione medicinam. Poenitentia de peccatoribus

exclusa est, grauissimi extremiq; delicti memoria sublata est. Operiuntur morientium v ulnera, & plaga lethalis altis&prosundis uisceribus infixa, dissimi lato dolore contegitur . A Diaboli aris reuertentes ad sanctum Domini sordidis & infectis nidore manibus accedunt. Mortiferos idolorum cibo adhuc pene ructantes, halantibus etiam num scelus suum faucibus, & contagia sun esta redolentibus, Domini corpus inuadunt, cum occurrat scriptura diuina&clamet,& dicat, Omnis mundus maducabit carnem,& anima quaecunque manducauerit ex carne salut

ris sacrificii, quod est domini,& immunditia eius super ipsum,& peribit anima illa de populo suo. Apostolus item testetur & dicat, Non potestis calice D mini bibere, & calicem daemoniorum, non potestis mensae Domini communicare &mensae daemoni rum. Idem contumacibus &pervicacibus comminetur & denuntiet, licens, Quicuque ederit panem, aut biberit calicem domini indigne,reus erit corporis &sanguinis domini. spretis his omnibus atque cotemptis, uis insertur corpori eius des anguini eius. Plus modo in dominu manibus alci; ore delinquut, quam cum dominum negauerunt. Ante expiata d licta,ante exomologesin factam criminis, ante Pu gatam conscientiam, sacrificio & manu sacerdotis:

ante offensam placata indignantis domini & minantis, pacem putant esse,quam quida uerbis fallacibus uenditant. Non est pax illa, sed bellum . nec eces sae

472쪽

ORTHODOX. i E LIC. sae iungitur, qui ab Euangelio separatur. Quid initu. riam beneficium uocant ξ quid impietatem uocabullo pietatis appellantὸ quid eis,qui fiere iugiter,&rogare dominum suu in debent, intercepta poenitetiae lamentatione communicare se si mulant Θ Hactenus Cyprianus.Quo etiam spectabat quod sacerdos antequam eucharistiam populo porrigeret, magna &clara uoce dicebat, Sancta sanitis. hoc est,ut D. CD cyrillus rillus IHierosolymitanus interpretatur, Haec, quae in Hieroso - ara proposita, aduentu Spiritu sancti sanctificatalymis ' sunt, sinctos solum & diuino spiritu donatos decet. .hiniis, populus deinde respondebat Vnus sanctus, unus dosarui minu Iesus Christus. quo circa poenitentes,qui ccca. s. clesiae iudicio non satis erat expurgati a communi chrysist. ne sacrisq; mysterijs arcebatur, ut D. Chrysostomus in primu auctor est. quippe quia quemadmodum, inquit, ΠQ-c.eps ad mini eorum,qui initiati non sunt,adesse licet,ita n

πβ si que initiatis, si sordidi, &commaculati fuerint. Et

albi, Sacra eucharistiam nullus crudelis adeat, nulis Maii. lus immisericors,nullus impurus,quouis modo,haec cap. s6. tam ad uos,qui communicatis,quam ad uos,qui mi ι--83. nistratis, licta esse uolo. oportet enim eadem etiam

ad uos dicere, ut magno studio,& diligenti cura, dona haec distribuatis. non parua nobis imminet PCenaui quem aliqua improbitate teneri scitis, esse huius mens, participatione permittatis. sanguis enim eius ex manibus uestris requiretur. si dux igitur quiaspiam, si consul ipse,si qui diademate ornatur, indigne adeat, cohibe ac coerce, maiorem tu illo habes potestatem. longaq; oratione persuadere studet, omni esse daemoniaco peiorem, qui sceleris alicuius

473쪽

.nt L I r En vri. ' x o sibi conscius,ad eucharistiam accedit. Ischyiis item Gb1u sacerdotem inquit polluere mensam domini, qui ini in ca. ai. quitat ollutos non prarcipit abstinere, sed indict-renter permittit terribilia illa & sancta cotingere.&paulo inserius, Quando quis, inquit, poenitentiae la

crymis ablutus fuerit, tunc sancta sancte comedet. ' 'Quo circa publicae Ecclesiae preces, quae corporis . Christi consecrationem antecedunt, in tres olim rant partes distributae, ut ex Cocilio Laodiceno con

sit, priori, quae summissa ac suppressa uoce diceba- :

ur Catechumeni ad piscopi pedes prostrati &a- i biecti intererant . quare Catechumenorum misci di cebatur. quibus discedentibus, secunda per cantum ad vocum modulationem incipiebatur, cui grauissi- mis etiam sceleribus infames, & qui publicam po mitentiam agebant,aderant: luat e poenitentium misia appellabatur. quibus egressis, reliqui fideles, qui Bullis erant nefarijs scoleribus notati, osculo pacis, quod sacram oblationem antecedebat' sacris mysterijs interesse libere poterant. quod mihi quid ei a significare vidctur Gregorius, cum ait, cu missarum Gregori solennia celebrantus, Diaconum clamare, Qui non communicat, let locum . hoc est,quibus communi, i tare ex more non licet. Neque enim ij excludebantur, qui ab eucharistia sponte ab itinebant; sed ij, quibus ob publicas poenitentias & excommunic tionem, sancta mysteria contigere no erat integrum. Clim igitu uetus Ecclesia semper habuerit persuasum, summam quandam animi munditiam & inno-cCntiam necessariam esse, ut quis sanctissimo Christi

corpore digne uesci possit, in more institutoq; Eccle- sae

474쪽

cedere debuissent, noctu ad aedes sacras uigilias age Diarem rent atque ibi in precibus pernoctarent; ut D. Athaapologia nasius auctor cst, moris uero Graecorum fuisse men- de fugatem ad eucharistiam suscipiendam ieiunijs praepara re & praemunire, testatur I . Chrysostomus. quo

p i ad tiam spectat canon ille Concilij Libertini decernens

r. e. it ut omnis homo ante sacram communionem a pro-hom. 17. pria uxore abstineat tres aut quatuor aut septe dies.

G ij D ne scilicet quidquam sit quod charitatis ardorem restinguere aliqua ex parte possit. quod si ad severos il. ...h lo, summam ii integritatem spirantes canones, quos

ismo. de poenitentiales uocant animum aduertamus,facile uico Ldis debimus, sanctos patres sempeio existimauisse, eos qui ad sacrosanctam eiicharistiam accedere digne debent,non modo omni lethali culpa uacare, sed ab omni nefarij sceleris suspicione quam longissime a- ωMLτο besse debere.Hinc fuit quod Concilium Toletanum

leta. pri- primum, sacra eucharistia uxoribus Episcoporum, Presbyterorum,atque Diaconorum perpetuo inte

dixit, si priori marito uitam deserente, secundo nupsissent, sed morienti tantum sacramentum subuenire posse decernebat. Nam cum Ecclesiastici uiri,singulare esse debeant continentiae ntegritatis, religio. nisq; exemplum, insigne sane esse uidebatur impu- , dicitiae documentum, si uxores,quae illis fuerant f miliarissimae usae, secundas nuptias ipsis mortuis as- i sectassent . atque adeo indignam prorsus iudicabat, quae mundi stimum Christi corpus contigeret,quae illa incontinentiae nota esset suspecta. ut item sanini. patres maiores nostri declararent,charitatis lumini- A bus

475쪽

LIBER VII. I 2bus expertes, indignos prorsus esse, qui diuina haec sacramenta contingerent, nulla ratione patiebatur non modo eucharistiam percipere, sed ne interesse quidem sacris, qui publice mutuum amorem, charitatisque summam quandam coniunctionem pro- fiteri recusarent. Nam cum primit m sacerdos aram sacra facturus concedebat, Diaconus clamabat, Osculamini uos inuicem. qua uoce omnes, qui sacris interesse, uolebant, admoniti ad mutua oscu la currebant. quam ceremoniam cum Cyrillus Hie- opillis rosolymitanus interpretatur, inquit, Non hoc ita Hierosiol.

accipias, quasi osculum illud sit eiusmodi, quale in

soro inter communes amicos esse consueuit: neque enim tale est. Hoc igitur osculum animas mutuo S 'r' conciliat & Omnem malorum obliuionem illis spondet. signum igitur est hoc osculum reconciliationis animorum , & uniuersae iniuriarum memoriae dcletae . Quinimmo in Concilio Carthaginensi conril. cautum erat, ne oblationes dissidentium fratrum Carthag. in sacrario , aut gagophylacio reciperentur , ne te ς 39 in eorum, qui pauperes opprimunt. dona a sacerdotibus aliqua ratione acciperentur. Ex quibus satis quidem patere existimo, sanctos patres persuases semper fuisse, oportere eos, qui pro dignitate ad diuinum hoc eucharistiae sacramentu percipiendum accedere debuissent, quoad eius fieri posset eniti ut scelerum omnium ueniam a Deo prius impetrarent. Nam si omnia eorum crimina illo deleri existimarent, qui sola fide exornati illo uterentur, Ecclesia sane atrox, crudelis, atque iniquus in eos esset iudex, quos tanto hoc morborum omnium medic

476쪽

mento, quouis nomine atque ratione arceret. Non

Pallidi- omittam quod Palladius atque Nicephorus de Eu-us histor. logio rarae cuiusdam sanctitatis uiro scriptum relis

LVmb. querunt,quem tanta inquiunt, fuisse internoscendi Esthosis, qua quisque mente ad eucharistiam percipiendam

lib. Ω. c. accederet, uirtute a Deo exornatum, ut monachos

3 . quosdam,qui impuris mentibus Christi corpore uesci tentabant, ab altare arcuerit, & ad hunc modum alloqueretur, Quid ad sancta sacramenta accedere non ueremini,qui metes habetis nefarijs cogitati nibus implicatas & contaminatasΘ Et tu inquit scedam, mulierosam, libidinosam , cogitationem tecum animo hac nocte uersasti, alius uero existimauit, nihil reserre iustus ne, aut peccator quis ad haec sancta mysteria accederet. Alius itidem dubitauit, coeleste hoc ac plane diuinum donum mentes sanctificare posset . a sanctis igitur sacramentis abstincte, sancta impuri nolite contingere, sed admissiorum cri minum uos serio poeniteat,&poenam tantis sceleribus dignam suscipite ut ita peccatorum uenia a Dei benignitate impetrata, digni tanto sacramento effi-Gπον. ciamini. D. item Gregorius Nari angenus in hunc aliam modum innocentiam sacerdotibus necessariam e-Vημε m xaggerat, Cum inquit scirem ego, quod nemo di- pq Uς gnus sit magno Deo atque pontifici sacrificium os

serre, nisi qui prius seipsum obtulit Deo hostiam

uiuam, sanctam; neque rationabile obsequium a ceptabile exibuit, neque immolavit Deo sacrificium laudis,& cor contritum,quod solum, qui omnia dedi exigit a nobis sacrificium; quomodo ausurus essem offerre ipsi sacrificium exterius magno-

tuo.

477쪽

LΙiBER VII. a vrum sacramentorum Quare, Κemnici, aut Pauluna uniuersamq; Ecclesiam ignorantiae, summaeque tyrannidis condemnes, aut Colonienses absoluas,necesse est. SED iam uideamus quid de communione sub comm- altera tantum specie sentias, quam Romanae Eccle- saetam petulanter exprobras, ut illius existimationem expugnasse 'auctoritatem labefactasse, atque ii . δ' triumphum de illa agere uidearis. quod argumentum lubenter quidem fusius explicassem, nisi tam esset diligenter & copiose a plurimis doctissimis utiris pertractatum, ut uererer ne, quae ab illis pie, d cte, & eleganter dicta sunt,contaminare potius & obscurare, quam illustrare uiderer . Inter reliquos uero Reueredissimus Gaspar Casalius, Episcopus Letriensis Lusitanus, cum nuper in sacrosancto Concilio

Tridentino de calice concedendo Boemis controis uerteretur, tam prudenter, erudite & copiose omnem hac de re quaestionem explicauit,atque enod

uit, ut nihil ultra desiderari posse uideatur. Quare

Κemnicij sollim calumnias coercere conabor;qui audacia maxima assirmat Colonieses & diuinae legi, &maioru consuetudini repugnare, cum asserui, laicos sub una uel utraq; specie coicare,humani etae & non diuini iuris, unde homo disertus & argutus co ludi

posse existima ex Christi institutione nec unam quidem speciem

laicis deberi, quod illis tamen una detur, non fieri diuino,sed humano iure,hoc est,gratia, munificentia, O liberalitate Romani Pontificis.

Ο egregium dialecticum, o acutum sophistam.Non uides,qua haec sit collectio inanis&puerilis.Instituit quide Christus eucharistia in duabus speciebus,praeo oo a cepit

478쪽

ORTHODOX. EXPLIC. cepit, ut illa omnes uterentur, qua tamen earum specierum consultius foret plebi porrigere, Ecclesiae iudicio rcliquit. quare quantiis diuini sit iuris laciam cucharisi iam sumere, humani tamen est,aux utranq; speciem accipere, aut ex illis duabus unam certam atque definitam praescribere, quae uniuerso sit populo exhibenda. Quemadmodum & ab ecclesiae arbitrio pendet, certum tempus definire, quando cucharistia uti necesse sit. Atq; ita quod hac in re diuinum est, constans, atq; immutabile permanet; quod

rietate,atque pro rerum uicissitudine uariatur. Ut tamen apertius fiat atque testatius, qua lege altera tantum , aut utraque eucharistiae specie uti debeamus, omnes obligationum sontes principio aperiamus;

ut quid aequum in hac causa iniquumve sit, ex illis

haurire facile possimus. OMNEM autem obligationem ex lege aut consuetudine oriri, Kemnicius etiam confitetur: consuς

tudinem docere, calice abstinendum eine paulo post aperiemus. Legis uero duo sunt genera, alterum humanum, alterum diuinum : humanam legem & Κemnicius irridet,atque contemnit,& catholicae Ecclesiae consuetudinem approbat, & commendat. L Sem uero diuinam , quam Κemnicius S cius factionis homines petulantissime iactant, nulla mense, quae calicem laicis porrigendum esse decernat, paucis apertini; demonstrabimus. Cum uero non eaedem sint negantium & affirmantium partes,quippe quia negantium muneris est, aduersariorum amsumcnta refellere . atque tum maxime causam pro- I9 basse

479쪽

D LIBER'Vl I. T a Ibasse uidentur, cum nulla potes it ratione improbari; satis ossicio meo functus vile vidcar, Ii Ostendero, nultu ex ijs scripturae locis quibus Κemnicius Colonic-ses oppugnat, causae este accommodatum.

cum suo Luthero de solo spirituali esti intellige dum

esse ducit, inquit, argumentum se formare ex uerbis instit m nis caena, in quibus Christus iubet, corpus Dum siub b ecte punis mas ducare, O sanguinem sub lecie uim bibere. uehementem; insectatur Colonienses quod dicant, manducare & bibere non proprie hic a Christo, sed metaphorice usur- 'pari, ut nihil aliud quam sumere, significare possit. Cogitet, in qu it, lector quam sit effrenata illorum hominum m

licia, qui ad retinendum crassissimum istum errorem,non uerenter omnia inutriere o deprauare, ita ut inter manducare o bibere in coena

nulla st differentia. principio aduertere, Kemnici, debuisses, Coloni esses hanc explicationem accommodasse non quidem uerbis, quae Christus dum coenarei,diu scipulis dixit, sed illis, quae Ioan . cap. 6. continentur, quod de sacrosancto Eucharistiae sacramento cum plurimis ex antiquis patribus intelligendum este arbitrantur. Nanque in ultima coena solos sacerdotes Christum compellasse, prudentissime a firmant. Quare cedo Κemnici, quid homini Eucharistia ut etiuitam, tribucre existimas: externas ne panis ac uini species, an Christum ipsum Dei filiu sub speciebus latente qubd si uiuili cadi uim in Christo, qui e ui ueritas,& uita, inesse arbitraris.cxternae uero species sunt ueluti quaeda fistula ac tubus quo Christus sesei nostra uiscera traffundit & illabitur,quid est, quodia acriter illos insecteris,qui dicunsi coelesti uita eos

480쪽

ORTHODOX. EXPLIC. exornari, qui uiuificantem Christi carnem ac .sanguinem in eucharistia delitescentem , quacunque uia ac ratione sumunt Quod si Philosophos consulas, omnes una confitebuntur, uitam illum tu ri diu ac conseruare non posse, qui neque comedit, neque bibit. nullus tamen ita insaniet, qui come

dendi magis bibendique actioni, quam cibi ipsius

substantiae uitae nostrae coseruationem ascribat. qu re quacunque uia ac ratione in stomachum illa iniiciatur, etia ore occluso alemur sane & sustentabi- mur. Quare cum comedendi ac bibendi actionubus, uitae nostrae conseruationem ascribunt, nihil sane aliud quam sumendi pabuli necessitatem ilignificare uolunt. comedendi autem & bibendi uocabula usurpant, ut rerum se usui, dicendique consuetudini accommodent. Cum igitur Christus sumendi corporis ac sanguinis sui necessi tale explicare Ioan. c. d. uoluit, nullis certe aliis uocibus uti commode potuit,quam quar ijs rebus maxime sunt accommodatae . Quinimmo & tu, qui spiritualiter illa esse omnia intelligenda arbitraris,proprie ne ac uerc com

dendi & bibedi uerba a Christo usurpari ducis an

non mente accipere animoq, Christum complecti illa significare existimas quid igitur est, quod tant pere Coloniensibus succenseas,qui cum cucharistiae eadem ipsa uerba cum sanctis patribus accomm dant, hac uestra utantur libertate λ An quae uobis licent, alijs esse interdicta arbitraris At cum tu Christi haec uerba, quae Boemorum praeceptores maximi semper secerunt, minime esse cauis accommodata iudices,ea, quae Christus inter coenadum di

SEARCH

MENU NAVIGATION