Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

LIBER l VlΙ. 23sritate pellantur. Quae quidem uerba magis significant, nondum ea tempestate calicis hauriendi m rem fuisse antiquatum. At postquam Concilij Tridentini decreto Anathemate illi damnati sunt, qui calicis usum necessarium esse dixerint, s sanctissimuhunc Pontificem consulamus, summum esse scelus dicet, id in controuersam deinceps uocare, qui ad Martinum Augustum scribens,asserit quae ab Eccle-sa semel dissinita sunt alicui in dubium uenire, sine in 'impietatis ssnificatione non posse.

512쪽

ANDRADII, LUSITANI.

De Poenitentia.

NTI Q vvs ille humani generis hostis, qui suis fallacijs, atq; illecebris,

parentem illum nostrum, nosq; una ab aeterna felicitate abstraxerat,a stuque persecerat suo, ut nihil iam nostro genere miserius fingi posset aerre quidem nullo modo potest,ut saeuissima ipsius tyrannide ab hominum ceruicibus depulsa,amissus iustitiae splendor antiquusq; ille in nocetiar nitor, Christi beneficio nobis magna ex parte restitutus sit. Quare, non bonis, non fortunis, non mortali huic &caducae uitae, sed sempiternae nostrae felicitati insidiatur, nihilq; antiquius habet, quam a filiorum nos Dei gloria deturbare Christiq; sanctissimum sanguinem & inexhausta merita irrita in nobis aliquaeX parte facere. Neq; tamen aliter posse constare sibi huius laboris sui rationem sperat quam si sacramenta, quae passionis Christi uim atque uirtutem continent, quae iustitiae ornamenta in mortalium animis ingenerant, quae illa mirum in modum augent, amplificant tuentur, atque conseruant, ab Ecclesia conuellat

513쪽

LIBER VIII. 1ε. uellat landitusque extrahat. Praeceteris uero sacramentis,unicum sane poenitentiae sacra metum, quod eius conatus omnes eludit,praedas ab ipsis quasi faticibus eripit, uires instingit, diuinamque nobis gratiam continenter conciliat, infinito odio prosequiritur. Quare in ipsis sere Ecclesiae in iiij s. Nouatum furijs percitum, ambitione tumentem, inuidiae cupiditatisq; stimulis agitatum, nulla re magis quam perfidia insignem sanguinem, deSq; spirantem excitauit, qui fucata quadam sanctitatis specie, Christianaeq; sinceritatis atque integritatis inani ostentione aditum illis esse ad diuinam misericordiam occlusum dictitabat; qui se sceleribus post baptismu contaminassent,candidissimamque innocentiae uestem, quam in sacro lauacro induerat foedassent atq; commaculassent. neque ullam extare in Ecclesia pol

statem existimabat, qua suscepta post baptismum scelera deleri & condonari possent . diuina tamen prouidentia, quae perditorum hominum furori haereti coruq; insaniae multa permittit, ut qui probati sunt manifesti fiant, effecit, ut tam atrox, immanis, senesim, sententia eum auctorem habuerit qui a daemone diu occupatus &diuexatus fuerat, ut satanicum

istud esse figmentum,& ab haercditario humani generis hoste confictum atque excogitatum, omnibus comesii notum esse atque testatum. Quanuis enim exorci- epist. Fa starum uirtute & beneficio fuerit Nouatij corpus a daemonis tyrannide libertatum, ut Cornelius Pontifex apud Eusebium auctor est, ita tamen illius men-i tabistem perpetuo possedit&constrinxit, ut omnibus in Horiae Ee Iebus eum praeceptorem atq; impulsorem habuisse: in lib. 6

514쪽

uideretur. Nouatij uero impietatem, Ioanes Vui clerimitatus, poenitentiae sacramentum irrissit, explosit, &exsibilauit. Quod tamen multo petulantius fecit Lutherus,qui etsi principio rei atrocitate deterritus, nihil aliud auderet affirmare,quam iniquu esse peccata uenialia sacerdoti confiteri, minime uero ne eessarium, mortalia omnia in consessione numera do percensere, sensim impudentior factus, coeleste hoc ac plane diuinum sacramentum, quod humanae fragilitati maximam consolationem afferre, coel stisti; haereditatis certissimam spem excitare solet, ab Ecclesia tollendum ac funditus extirpandum esse docuit. A' quo tam soliciter Κemnicius disciplinam accepit, ut summum hoc Christi in nos beneficium,

coeleste b sacramentum, inueteratum abusum, conscientiarumq; carnificinam appellet,atque innumeris alijs opprobrijs& contumelijs assiciat quippe qui omnem pCe nitentiae uim & rationem, in sbia fide postam csse Oxistimat. quae insania cum a nobis multis iam profligata si, cum de fide & iustificatione egimus, breuiter ea nunc refutabo, quae huic sunt causae peculiaria . quae duobus potissim im capitibus continentur, nullum scilicet esse poenitentiae sacramentum a Christo institutu in quo enumeratis peccatis intimisq; animi sceleribus patefactis sacerdos Christi nomine poenitentem absoluat: & minime item esse necessarium ut Deo pro nostris in illum iniurijs,aliquo oss-cij genere satisfaciamus. Ita enim fidei uim Kemnicius eYaggerat, ut non modo scelera ipsa, sed omne

etiam sceleribus debitum supplicium, liberaliter , Deo illis condonari arbitretur, qui Christi passi

515쪽

OBER VIII. amnem uera&Integra fide complectuntur. unde est, ut Purgatorium summum etae figmentum,anilem bquandam fabulam existimet. Quo D si obscura essent, atq; ambigua illa Chri- DLe. sti uerba apud Ioanne, Accipite Spiritum sanctum,

quorum remiseritis peccata,remittuntur eis;& quorum retinueritis, retenta sunt. aliquam profecto saevia istorum hominum stultitia excusationem habere potuisset. at cum tam sint aperta,& ex omni parte patentia, nemo unquam antiquorum patrum in illis

haeserit, sed omnibus idem semper significauerint, egregiamq; illam atque diuinam sacerdotum potestatem suscepta scelera, Christi nomine condonandi, illis contineri omnes semper intellexerint, nullus prosecto excusationi locns relictus est. Cum .n. Ioan.1.patcr non iudicet quenquam, sed omne iudicium dederit filio, potestatemq; ei tradiderit, iudicium Gxercendi, non in eos solum,qui uita iam functi sunt, sed in illos etiam, qui adhuc uiuunt superstites est

enim a Deo constitutus index uiuorum & mortu

rum hanc quidem tantam potestatem Christus in sacerdotes magna ex parte transfudit, quos sui iuris uicarios costituit, & quorum opera iudicis illud munus sibi a patre traditum, nunc exequitur. quod sane tunc illis delegauit cum ad patrem iam iam conscensurus dedit eis potestatem pro arbitrio & aequitate ligandi,&soluendi. Est enim inquit Chrysost Chrysi .mus Apostolis diuina quaedam potestas, spiritu in iisq; gratia a Christo tributa non ut portentosa & na homil. 3turae uim superantia miracula ederent, sed ut peccata condonarent. Idq; non propria ipsorum uirtute,

516쪽

- ORTHODOX. EXPLIC. sed Spiritus sancti qui illorum opera atque ministerio uti decreuerat: quod ut declararet Christus Spiritum sanctum illis tunc dedit. Expende uero,Κemnici, quid si iudicium exercere,&uide an qui potestatem habent pro arbitrio & aequitate, condonandi atque retinendi peccata, hominum iudices sint constituti. Putas ne, homo diserte,& argutule, iudicis munus esse innocentem absoluere, & reum condemnareὸ illum quem uenia dignum esse iudicat,a scelerum atrocitate liberare; inter reos autem euM referre, quem mulctam magis,quam misericordiam promereri censet ξ quam accommodate uero inde comcludatur, peccata omnia esse sacerdoti aperieda, aduerte. Quis quaeso tam erit bardus, qui ignoret, n

minem iuste atque legitime sententiam ferre posse, nisi causam prius perclare cognitam atque per Getani habuerit Θ quis iudicium illud esse temeritatis plenissimum dubitabit, in quo incognita crimina

condonantur, aut retinenturὸ Quare cum Christus sacerdotibus potestatem dedit condonandi peccata, aperte quidem insinuauit, occulta scelera illis

aperienda,atque patefacienda esse; quinimmo minime posse, criminum ueniam a Deo impetrare,qui sacerdotum conspectum,& iudicium recusat. Quare nihil est Kemnici,quod curiose a nobis requiras, cxpressum aliquod Christi praeceptum de peccat rum omnium consessione. Nam quemadmodu cum Caesar grauem aliquem & spectatum uirum rei p.cuiuis praeficit, munere ue alio exornat, cum quo iuriς

dicendi potestas coniuncta sit, ciuibus legem imp suisse censetur, ut apud illum causam ovines dicant; atque

517쪽

LIBER VIII. xca atque adeo perturbatae reip. legisq; nefarie uiolatae reus habetur, qui illius tribunal contemnit & aspernatur; ita cum Christus sacerdotes peccatis condonandis praefecit, legem simul rogasse uidetur,ut qui

scelerum essent conscientia conuicti,ad hos laquam ad coelestes quosdam medicos concurrerent,qui salutem mentibus afferre facile possent. Prudelissime nanq; sacramelorum vim atq; rationem,ij mihi perspexisse uidentur,qui in illorum costitutione,legem de eorum usu inclusam esse & implicatam arbitra tur. Nam cum sacramenta,coelestes sint quaedam atque perpetuae animorum medicinae, quae morti sera scelerum uulnera sanare possunt, ad illas sane accedere, ij omnes diuina lege tenentur, qui ijs animi

morbis afflictantur, quibus curandis hae sunt accommodatae. Quemadmodum qui uenenato telo ictus,

praesentem iam mortem intuetur, ea omnia remedia

eomparare debet, quae saluti suae subuenire posse putauerit. Quare cum Christus nostris malis prouocatus, miseraq; illa ad peccandum propensione commotus, ligandi atque soluendi potestatem sacerdotibus contulerit, quae calamitatum nostrarum leuamentum,scelerumq; praestantissimum remedium so-ret, uel ipso quidem beneficio omnes obstrinxit a que obligauit, ut coelestem hanc medicinam exerceremus . At, inquies, ligandi ista atque soluendi potestas, in solo uerbi mysterio posita est. id quam sit lacatum ac fallax, qui Euangelistas omnes inter se contulerit, satis intelliget. Neque enim obscuret indicant, Christum tria haec inter sedistincta valde,a que diuersa munera Apostolis detulisse, EuangeliuΤit a scilicet,

518쪽

ORTHODOX. EXPLIC. scilicet, quod scelerum ueniasn pollicetur, & largi-

Murc.Is tur, praedicare omni creaturae, sacro lauacro crimia Mat. vlt. na omnia expiare, remittere, ac retinere peccata./q- - λς quae potestas, si Chrysostomo fides habenda est tam .ibah. erat Euangelii doctoribus necessaria, ut sine illa do mil. sue. cendi officio iungi nullo modo potuissent. Cum.n. abiecta & repudiata obedientia, neque praeclara uiatae institutio seliciter progredi, neque disciplina conseruari diu possit, pessime sane Christianae institutioni consultum soret, si Ecclesiae doctores ligandi atq;

soluendi potestate carerent, qua mentium morbos internoscere,salutarem illis medicinam facere, esse natosq; impetus coercere atq; comprimere possent.

Quae coelestis potestas ne ulla unquam ui Iabefacta- aram 8. ri posset, firmissimissi esset sacrarum literarum praesidijs munita,no soli Petro, sed omnibus etiam Apostolis regni coelorum claues tradidit, quibus & Omnes mentium latebras atque recessus aperirent,& diuinae misericordiae thesauros nobiscum communica Ambro, rent. Clauis enim, auctore D. Ambroso, dicendas si est, qua ad fidem peccatorum dura reserantur, inen

et tium secreta pandutur,& quicquid intrinsecus claumetri O sum tenetur, in palam rationali manifestatione pro- Pauli. ducitur. Clauis inquam est, quae & conscientiam ad consessionem peccati aperit, & gratiam ad aeternitatem mysterii salutaris includit . ut uero diuina hanc

potestatem a docedi iunctione ualde esse di suctam declararet, mox addit, Ambo igitur Petrus scilicet& Paulus) claues a Domino perceperunt: scientiae iste, ille potestatis . diuitias immortalitatis ille diaspensasscientiae thesauros iste largitur. & alibi, R mittuntur

519쪽

. ia LIBER VIlI. mittuntur inquit peccata per Dei uerbum, cuius Levites est interpres,& quidam executor. Remittuntur etiam per officium sacerdotis sacrum*ministerium.Quomodo uero Ecclesiae ministri peccata con

donent,docuit idemAmbrosius libro de Spiritu sancto. Non in suo inquit sed in patris &fiiij& Spi

ritus sancti nomine peccata dimittunt. isti rogant,diuinitas donat, humanum enim obsequium,sed munificentia supernae potestatis. Quam eandem potestatem illis esse Christi ad Petrum uerbis consignatam, Pasce oves meas. luculenter docet D. Basilius. in ligandi nanque atque soluendi potestate,pastoris officium potissimum cernitur. quam etsi non eodem modo semper, sed uarie exerceat, illa certe ligandi atque soluendi ratio, qua occulta & recondita peccata condonantur ceteris omnibus longius praestat. Neque enim coelestis haec planeq; diuina auctoritas clarius unquam'elucet, quam cum is, qui scelerum atrocitate deterritus, diuinoq; amore inflammatus, crimina summopere detestatur,atq; deprecatur,suis

meritis dissidens,ad sacerdotem,quem Christi uicarium esse intelligit sponte confugit, ab illo opem petit, apud eum seipsum reum facit, susceptaq; crimina patefacit, quae ille tanquam uerissimus quidam, humanissimus atque sanctissimus iudex, pro misericordiar iustitiaeq; ratione aut condonat, aut retinet. Iam igitur uides, Κemnici, quam sit a te petulanter& ueteratorie dictum. buuc reconciliationis modum cum Deo, post lapsi m doceri O monstrari non ex scripturae sententiis sed ex pra ctica Oldradi,ex eculo Durandi,etsumma exprocessu iurii. Qui tamen auctores Coloniensibus neque de nomine som

Basil. de uita soli.

c. 13 .

520쪽

ORTH Dox. IC. te noti sunt, nisi tu Ambrosum, Basilium, Chryso . stomum, caeterosq; sanctos Patres illis esse sit mili mos iudicas, aut certe aperta haec & manifesta Christi te stimonia a sacris literis relegare & expellere cupis.

At inquis, in toto ιllo iuridico processu, ne semel quidem mensio fit uera fidei, qua in Chriso mediatore quarit O anrabendit misi Lib. 6.de ricordium Dei, reconciliatione, ct remissionem peccatorum. Quem

Σώ' locum fides in peccatoris cum Deo reconciliationest ' habeat, iustificationism nostrae esse quasi fundamentum,& explicauimus abunde,& Colonienses docuerunt copiose. Quare nihil attinet eadem hic rursus - . inculcare,mirari tamen Kemnicij petulantiam non satis queo,qui dullam fidei mentionem ab iis fieri arbitratur, qui contritionem in potissimis poenitentiae partibus enumerant, neque aduertit, moerorem illum,animi dolorem atque aegritudinem, quam eo tritionem vocamus , fide potissim tim excitari. qu re,qui contritionem comm edant, qui illius uim a

que rationem explicant, non quidem fidem obscurare,sed illustrare,censendi sunt. Nam cum fides certiores nos faciat,tam esse miserandum flagitiosorum hominum statum,ut nulla humana ui atque potentia ab illa foeditate emergere aut ab illis te uinculis exoluere, nisi Christi Iesu beneficio possint,& quam sit peccatum fugiendum ac detestandum , fide praeeunte cognoscimus; & in quantis miserijs atque aerumnis prolabantur, qui crimen suscipiunt non nisi Christi sanguine expiandii, satis intelligimus.Quare ea omnia medicamenta summo studio adhibere conamur, quae a Christo ad tanta animi turpitudinem sananda parata esse certo scimus. Clim item eodem

fidei

SEARCH

MENU NAVIGATION