장음표시 사용
521쪽
l l et L I B E R VIII. 164 fidei splendore humana mens illustrata, ardentem Dei in se amorem intuetur, qui flagitijs quibus d buisset extingui, magis ac magis exarsisse uidetur, fit ut uel sola peccatorum recordatio illi sit horribilis & sormidabilis, diuinam uero bonitatem, cui se
tot ac tantis beneficiis deuinctam agnoscit, inflammata charitate prosequatur, illi totam uitam, pietatem, studiumq; deserre,in amore respondere, atque ipsum quoad fieri potest,ad calculos uocare, statuat. Quibus partibus cum animi dolor constat, uere contritio appellatur. Cum igitur acerbus hic angor quo poenitentis animus premitur, a pravisq; cupiditatibus abducitur, a fidei luce proficiscatur, illius i. tanta si uis, ut pium hominem quodam modo impeti Iat, ut se se ad sacerdotis pedes prosternat & abiiciat,
cordisq; sui arcana omnia, non sine maximo pud re ipsi patefaciat ; illos tu, Kemnici, nullum in poenitetia locum fidei reliquum fecisse arbitraris,qui contritionem & confessionem,poenitentiae partes esse dicunt confer, quaeso fidem illam, quae solis internis animi motibus Deum intuetur, ab illoq; miserico diam deprecatur, cui tu iustificationem tribuis, cum hac, quae cum eisdem egregiis animi agitationibus in regram, ueram, pudoris ; plenissimam confessi nem coniungit,& diligenter expende, quae pluribus rationibus praeclarior praestantioribusq; ossiciis illustrior existat;& plane uidebis,fidei te uim atque rationem nullo modo percepisse, citin contemptae atq;
spretae fidei Colonieses accusasti qui etiam fidei iam mine suppres , cum illius munera atque officia pinstantissime explicarunt , non illam a poenitentia ab ij. ciunt,
522쪽
ciunt, sed uerae poenitentiae esse ueluti fundamen.
HOC uero poenitentiae genus, quod poenitentis dolore, scelerum omnium consessione, lacerdotisq; absolutione ut satisfactionem interim omittamus constat, uere ac proprie sacramentum esse, ex nota atque peruulgata sacramenti ratione, satis constat. Est enim sacramentum aspectabilis quaedam sorma eius' gratiae, quae sub aspectum cadere nullo modo potest, quam non modo refert ac repraesentat,sed Ntiam ericit. ea uero,quae a poenitente ad pedes sacerdotis prouoluto geruntur, aperte quidem praeses runt,illius animum a sceleribus esse omnino alienatum ; quae uero sacerdos praestat,non obscure significant, Omnia poenitentis crimina a Deo condonari, quod cumulatissime intus in mente is praestat, ML suis ministris ligandi atque soluendi potestatem dedit. At inquis, uisibile elementum,quod ad definitionem & substantiam sacramenti requiritur, non posse in consessione reperiri. Sed quid fuit, Κemniaci, ut tu contempta Augustini, quem plurimi facere praetesers,sacramentorum definitione, Hugonis illam ratione, quae neque breuiter, neque lucide rem explicat,amplectereris)Sed elementi notio tibi summopere arrisit, qua maximam te sacramentorum Ecclesiae partem delere posse existimasti. quod magno sane inditio est, haud te percipere, quid per inuisibile elementum doctissimus Hugo significare uoluerit. Neque enim unum ex illis quatuor, ex quibus terrena omnia, concretaq; corpora conflantur, is intelligere potuit, qui ministrorum Ecclesiae ordinationem
523쪽
tionem atque matri mon ium,sacramenta esse credit. quae quidem ex nullo elementorum conficiuntur.
Neque enim a D. Augustino, hoc est, ab Ecclesiae iudicio, discedit, qui constanter affirmat, neminem unquam dubitasse,ordinem sacramentis fore annu- .merandum matrimonium; item in Ecclesia Dei no--δε stri,in monte sancto eius sacramentum esse,plurimis bono con apertissimisq; rationibus cofirmat.quin immo&ipse Hugo,cuius tu nobis sacramenti definitionem obij-cis, minime dubitauit, poenitentiam inter sacramenta a Christo instituta collocare. inare nihil quidem aliud elementum,quam rem quan uis aspectabilem,& quae oculis uideri queat, significare potest. Quod si ad poenitentiae actiones, sacerdotisq; uerba animum aduertas, satis intelliges, hanc sacramenti definitionem, poenitentiae aptissime conuenire. . .
SED Kemnicius antiquitatis diligentissimus insidiator,testatur, hunc iudiciariisi processum,hoc est, ut ipsemet interpretatur, quod nulla peccatam absolutione remittantur, tosacerdoti tanquam iudici per enumerationem fuerint patefam,puriο- rem antiquitatem nunquam agnouisse. quod Chrysostomi atq;
Ambrosii testimonijs probare conatur. Quare antiquitatis hac de re sensum diligeter inquiramus. cui, si stare Κemnicius uoluisset, nunquam prosecto ab Ecclesiae Romanae fide discessisset. Vt uero Clemetis in ea epistola, quae est ad Iacobum fratrem Domini, apertam dilucidamq; sententiam omittam; non me-iministi, Kemnici,quam acriter Dionysius Demophi Dist ysium reprehendat, quod peccatorem.ad sacerdotis pedes abiectum, scelera confitentem, illorumst, u niam deprecantem, calce percusium repulerit ξNun-
524쪽
ORTHODOX. EXPLIC. quam legisti, egregium illud Tertulliani opus de poenitentia, in quo pluribus demonstrat, aduersus gehennam, post prima illa intinctionis Dominica
monumenta,esse adhuc in exo mologesi secunda subsidia hoc est, ut D. Hieronymus dixit,Poenitentiam esse secundamtabulam post naufragium Θ Ne uero quis existimaret, de interiori se criminum conse Fne agere, quando scilicet peccator Deo recogitat omnes annos suos, in amaritudine animae suae, eleganti oratione exaggerat in quanto illi periculo uese sentur, qui pudoris magis quam salutis memores, aut defugiunt, aut d isserunt scelera presbyteris aperire, ueluti inquit illi qui in partibus uerecundioribus corporis contracta uexatione conscientiam medentium uitant,& ita cum erubescentia sua perexit.
si memoria tenes, quae Fabianus Pontifex san-mus, martyri; clarissimus de sacerdotum dignitate Orientis Episcopis scripsit, aperte uidebis, eo , qui peccata admittunt, sempiternis supplicijs digna, nequaquam amiserando illo infamiq, statu emergere unquam posse,nis eis sacerdotali auctoritate subuectum fuerit. Quod si ad ea, quae nobis sunt D. Cypriani monimentis tradita, animum aduertas,nihil profecto tibi frequentius obuium es e poterit,quam saluberrimam esse atq, necessariam peccatorum medicinam consessionem cum integra, perfectaq; satisfactione coniunctam. NON me latet qua ratione Erasmus Roterod, nus cuius tu tui b, omnes hac de re iniquissimum iudicium, maximo cum applausu & gratulatione excepistis sanctorum omnium Patrum sententias elud Ie
525쪽
LIBER VIII. 266 re potius, quam interpretari uoluerit, de ea scilicet poenitentia sermonem illos facere,quam publice fieri solemne erat.Quod quam si uerum,paulo post d monstrabimus, sed esto , Kemnici, ita se res habeati quid tum inde Ecclesiae ne de sacramento poenitentiae iudicium infirmari ac tolli,Coloniensium ue sententiam labefactari ducis in maximo profecto errore uersaris, neque percipis, in quo huius sacramenti uis ac ratio posita sit. ad quam nihil attinet publice
ne an priuate, in omnium conspectu, an ad solius f cerdotis aurem confesso fiat,dummodo uera illa a que integra sit. Sacramenti enim poenitentiae ratio in eo potissimum sita est,quod is,qui peccatorum est sordibus inquinatus, uere& ex animo scelera omnia sacerdoti, qui legitimam absoluendi potestatem habet,confiteatur, paratusq; sit animo, illi omnibus
in rebus ut par est obtemperare . sacerdos uero omnia ei peccata,Christi nomine condonet.Quod uero id clam secretoq; fiat, ex peccatorum magis turpitudine ac foeditate quam ex lacramenti natura, oritur. Nam cum peccata infamiae quandam notam coniunctam habeant uel naturae ipsius instinctu scimus, noesse sine maximo iudicio & ratione publice aperienda. Quare cum Christus decreuerit, ut qui scelerum
ueniam optaret, non publica modo, sed recondita etiam & maxime abdita peccata sacerdoti confiteretur : necessarium quidem fuit, ut remotis id arbitris fieret. Neque enim aliter diuinum hoc sacrame- tum coseruari diu potuisset; nam cum famam atque existimationem nemo libenter deserat ac prodat,
minime sane induci homines potuissent,ut ea publi
526쪽
ORTHODOX. EXPLIC.ce aperirent, quae neque sine inuidia audiri , neque sine pudore reserri queut . quare qui uiam aliquam
ineunt, ut scelera, quae sacerdotibus tanquam Christi uicarijs, manifestantur, illorumque creduntur fidei , ante aliorum oculos quouis nodii ne ac ratione ponantur, huic sane coelesti sacramento funestum
bellum in dicunt, illudq; quoad eius fieri potest conuellere,atque labefactare moliuntur. Cum igitur in sacramenti poenitentiae natura ac ratione non iniit, ut criminum consesso secreto audiatur ; aperte quidem sancti patres cum decreuerunt, nequis a publicis sceleribus liber ac solutus haberetur, nisi ea palam confiteretur,a sacerdoteq; absolueretur,deciararunt,unicam peccatorum medicinam esse consessionem, atque penes Ecclesiam esse potestatem Christi nomine illa aut condonandi, aut retinendi. Nam quan uis ad ecclesiasticae disciplinae conseruationem expediret,ut publica scelera, de quae conci tare offensionem solent,in ore atque oculis omnium punirentur,minime tamen sanctissimi illi Heroes miseros liomines impulissent, ut propria scclera aperte confiterentus, aut tantam illam auctoritatem condonandi
Chrisi nomine crimina sibi usurpassent, nisi ta hoc, quam illud a Christo es e institutum iudicarent: sed
cimi certo scirent ita Cluinum coelorum claues in sacerdotum potestate posuisse, ut nemo Christiano rum, illorum criminum ueniam impetrare posset, quae sacerdotibus aperire recusaret,persancte statuerunt,ut omnes nota,testata, atque aperta crimina pa Iam confiterentur, deccntiq; mulcta imposita, in omnium conspectu absoluerentur; ut quam, plebs exscet
527쪽
LIBER VIII. 267sces eribus offensionem exceperat, tanta illa humilitate atque poenitentia deponeret . quae publica confessio si integra csset, omnibusq; illis partibus, quae
ad hoc sunt sacram tum necessariae, abundaret, non dubito quin tam esset uere sacramentum quam illae, quae clam & remotis arbitris fiunt. Multa iam 5 sunt, ex quibus licet coniecturam non leuem facere, ne-
uam confessiones illas publicas , sacramenta; nam & integrae persaepe no erant, quippe quia aperta solum ac nota scelera evulgabantur,& non solum presbyteris,sed diaconis etiam licebat poenitentes reconciliare, cu ingens aliqua necessitas imminebat, ut D.Cyprianus auctor est,qui tamen sacramen- r. liti poenitentiae ministri esse nulla ratione possunt. ι οῖ- i
trum monimenta animum aduertisses, perspexisses sane clare & euidente non publicam modo, sed o cultam etiam consessionem in more priscis illis, selicissimisq; temporibus fuisse, in qua abstrusa & maxime recondita peccata sacerdoti, taquam iudici Chii stim Vicario, aperiebantur. Quorium quidem spe- cypr. 3.ctat, illud a Cypriano toties inculcatum, in minori- ob epi tibus peccatis, & quae in Deum non committuntur, . β' agere peccatoreS poenitentiam iusto tempore, & secundum disciplinae ordinem ad exomologesim uenire, & pcr manus impositione Episcopi& cleri ius
comunionis accipere. Quod multo apertius edocet Oritenes Otigenes. confessionis enim necessitatem exaggeras, bom. .in
atque consulens, ne peccatores sacerdotem quem se cunque temere adeant, sed prudentissimum, atque circunspectissimum medicum quaerant, cui animae . suae
528쪽
ΟRTHODOX. REXPLIC. suae salutem committant atque credat, ait, Circunspice diligenter, cui debeas confiteri peccatu tuum; proba prius medicum,cui debeas causam languoris exponere, qui sciat infirmari cum infirmante, fere cum flente,qui condolendi & compatiendι nouerit
disciplinam, ut ita demum, si quid ille dixerit, qui
se prius & eruditum & misericorde medicum osten derit; si quid consili, dederit,facias&sequaris. sed aduerte,quaeso Kemnici, diligeter, quae mox sequuntur uerba,quae rem ipsam ueluti digito attingunt. Si intellexerit, in qu it, & praeuiderit spiritualis scilicet ille medicus talem esse languorem tuum, qui conventui totius Ecclesiae exponi debeat,&curari, quo fortassis & caeteri aedificari poterunt,& tu ipse facile sanari, multa hol deliberatione, & satis perito medici illius consilio procurandu est . quae quidem
in aliam quam in priuatam consessionem quadrare Basil. iu nullo modo possunt. Cum quo Diuus Basilius non regula modo consenti sed hanc esse ueterem Ecclesiae conMovacb. suetudinem aperte testatur. Necessarium, inquit,ui-ς φδ' detur ijs,quibus dispensatio mysteriorum Dei commissa est,confitenda esse peccata. sic.n.& ij, qui antiquitus poeniteba inueniuntur apud sanctos cofessi esse peccata sua. Si D.etia Augustinum ad puriorem anziquitatem pertinere putas, illiusq; hacde re se tentiamidiligenter indagaveris,aperte sane uidebis, nihil ueterem Ecclesiam a nobis diuersum unquam sensisse. ut uero caetera sanctissimi huius antistitis te
stimonia taceam,relege,quaeso,quam apposite ex retratis. y surrectione Lazari concluda mentes,quae scelerum in Ioan. sceditate occupatae sunt, ueluti putida quaedam cadauera
529쪽
LIBER VIII. x68dauera, quae tam diu sepulta iacent, quamdiu peccata Ecclesiae ministris non aperiunt; tunc resurgere cum ab illis soluuntur, quibus dicitam est, Quodcunque solueritis super terram, solutum erit & in coelis. Si meministi Kemnici,quar Ecclesiastici scripto- Niceph. res literis mandarunt de abrogato a Nectario Con- lib. .e. stantinopolitano Archiepiscopo publico poeniten- Τ tiario, qui secundum antiqua Ecclesiae decreta audire secretas confessiones in Ecclesia solitus fuerat, obstuprum nobili cuidam mulieri, quae Ecclesiam frequentabat. diacono quodam illatum,unde & confesso ipsa antiquari in aliquibus Orientis locis coepit,facile nidebis, non nouum hunc morem esse,n que paulo antea excogitatum,sed qui cum ipsa Christi Ecclesia coeperit, & religiosissime conseruatus sit.
Quantum uero damni imprudentissimum illud N ctarij factum Orientis Ecclesiis attulerit, aperte qui- Socrates,dem Socrates, & SoZoinentis testantur, qui pudo- Ecct.bist.
rem cupiditatum omnium moderatorem una cum G ἴ-
consessione abrogatum, dissolutam uero consuetudinem,& impudentem licentiam magis ac magis auctam& amplificatam fuisse, testantur. Quod ipsum 7.c. 16. non minus uere quam imprudenter Norimbergensis ciuitas declarauit clim ad Carolum V. inuictissimum Caesarem oratores misit, qui quan Ium maxime possent, ab illo efflagitarent, ut Imperatorio edicto, secretam peccatorum confessionem restitueret. quippe cuius abrogatio portentosa, incognita,atque nefanda inauditaq; sibi scelera, in ca innexerat, quae
profligare aliter non posse sperabat , quam secreta peccatorum consessione restituta.atque ita, qui diui-
530쪽
nam legem scelerate abiecerant, proculcauerant, conscientiarumq; carnificinam illam, cum Luthero appellabant, Caesaream, quam eludere quiuis facile posset, maximopere expetebant . . V T uero ad institutam disputationem reuertamur; si Anastasii Patriarcha: Antiocheni, qui ante septingentos Annos uixit, scripta perlegas , aperte uidebis, quam prudenter illorum insaniam refellat,ilc coarguat, qui affirmant neminem debere peccata
confiteri mortali homini sibi simili, illisq; ca potissi
m lini duo scripturae loca obicit,Quodcunque solu ritis, solutum est. &,Confitemini alterutrum peccata uestra. Quod de confessione, quae sacerdoti fit, 'intelligendum esse, ipsa orationis Iacobi series indicat . cuius Anastasi haec quaeso uerba diligenter expende, Quamuis homo sit,qui audiat confessionem, tamen Deus est, qui per eum conuertit, crudit, remittit, sicut fecit Danieli per Natham, & a Domino conuertebatur per eundem, unde aiebat, Conue tant me,qui timent te,& qui cognoscunt testimonia tua,&castigabit me Dominus in misericordia,&arguet me. Sancti enim, ministri sunt Dei,& auditores ac disposatores ad salutem eorum, qui uolunt salui fieri. & si nadius fueris uirum spiritualem, qui te curare possit, sine erubescentia, tu cum fide confitere ei tanquam Domino, & non tanquam homini .
Λτ inquis, Chrysostomi sententia est, cogitatione fiat delictorum exquisiuio, absque teste sit hoc iudiciam, Alus te Deus confitentem uideat. Quis, quaeso Kemnici, hoc confitendi peccata genus damnat ξ quis peccatorum illam cosessionem, quae