장음표시 사용
551쪽
l . LIn ER vi II. O , νbum pGripere: ut si quis infirmatur, inducat pres
byteros Ecclesiae & orent super eum, ungentes cum oleo in nomine Domini & oratio fidei salvabit infirmum &alleviabit eum Dominus.& si in peccatis sit,
remittentur ei. Cum uero sancto illo Oleo cum oratione coniuncto, tantam uirtutem tribuat, ut peccata remittere possit aperte sane declarauit, illum perungendi aegrotos ritum sacramentis sore annumeradum; quorum proprium est, externis quibusdam signis mentem sanctificare. Diuino enim spiritu asila tus Iacobus, neque oleo, neque orationi sblii in tanStam illam uirtutem ascripsit, sed utrunque pruderi ter coniunxit, uis .icramenti materiam, ac sermam
quae tota in precibus posita est, si grtificaret . quare &orationem fidei illam appellauit, quippe quae egregiam quandam aegroti fidem declarat, qui fide magis, quam sensibus ductus , omnibus iam humanis medicamentis diffidens, in coelesti illo oleo tota spem collocat, diuinamq; uirtutem ad peccatorum reliquias depellendas in eo inclusa in esse, constam ter credit. Quocirca sancta Dei Ecclesia, non sollim
sermone sanctam hanc unctionem semper commen dauit, sed opere usurpniit atque coprobauit. Vnde in Concilio Meldensi sanet tum est, ut presbyter in coena Domini ampullas ti es secum deserat, uitam ad chrisma, alteram ad oleum ad catechumenos ir ungendos, tertiam ad infirmos, iuxta sententiam Apostolicam,ut quando quis infirmatur, inducat presbyteros Ecclesiae. Innocentius etiam primus, quiso ruit anno a Christo nato qo8. cum docet,non presbyterorum modo, sed Episcoporum etia esse, aegro-
552쪽
tos chrismate perungere, Poenitentibus inquit externam hanc unctionem infundi non posse; quippe quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua
sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi ξ Quare praeclare admodum sacrocinc.Tri sanctum Tridentinum Concilium ut Florentinum dent. sis omittam) eos omnes Anathemate percellit, qui nc-δμὰρ garent, extremam unctionem uere sacramentum ense a Christo institutum,& gratiam conferre,ut D. Iacobi aperto testimonio, & Ecclesiae constanti & pedipetua firmam traditione constat. Quocirca non quidem improbamus, Kemnici, illorum humanitatem, qui aegros Dei uerbo consolantur,& pro eorum salute Deum precantur: quin immo plurimoru Conciliorum decretis:sancitum est, ut a presbyteris praestantissimum charitatis officium aegris hominibus tribuatur. at cum uerbum Dei neque unctio d ici,ncque sacramentis annumerari possit, praeter hoc consolati pis genus moribundos sancto chrismate perungendos esse, ut si in peccatis fuerint coelestis sacramenti uirtute remittantur eis, cum Diuo Iacobo, & Eccle-sae consensu affirmamus. Mirum autem esse non debet, si Lutherus quibus fidei integritatem,uerum sa- cramentorum usum, selicitatisq; aditum dum uiu rent eripueri morientibus etiam coelestia haec diuunaq; praesidia inuideret.
553쪽
v M plurimis in rebus cernere liceat, nihil sub sole nouum esse, nec posse quenqua dicere, Ecce hoc recens est; tum maxime in hac haeresum uarietate, quibus Dei Ecclesia infelici hoe Ga c. I. saeculo distrahitur,&exagitatur. Nasi uetera memorra repetamus, facile quidem uidebimus, nihil ab haereticis nunc invehi non inueteratum, & putidum nihil non antiquatum & obsoletu nihil non multo antea a perditissimis hominibus excogitatum, nihil quod iam dudum non fuerit ueritatis ui & potentia compressum.Tantus enim est ueritatis splendor, ut quanquam aliquandiu mendaciorum tenebris obnubilari, minime tamen obrui aut extingui possit. Quocirca cum Daemon omnes uires semper comparasset, ut clarissimam fidei lucem mortalibus eriperet, & satellites ac ministros,quibus perpetuo abundauit, uario mendaciorum apparatu, multipliciq; simulationu genere ad mortalium exitium instruxisset, effecit quidem sepe, ut plurimi pura illa atque sint era ueritatis luce minime frueren
554쪽
6r- Ο RTHODOX. EXPLIC. tuta Facere tamen non potuit, quin impietas sub quibusdam pietatis inuolucris tecta& obuolutatadem
internosceretur, omnes reserarentur fallaciar atque
figmenta ueluti tenui nebula ad illustris atque ardentis solis aspectum evanescerent.Clim igitur Martinus Lutherus, & qui illius exemplum imitati, auera Ecclesia defecerunt, omnem operam in sepultis iam haeresibus ab Orco reuocandis contulerint, nihilq; fuerit peruersorum dogmatum tam exo ictum& putidum, cuius non susceperint patrocinium, nihil est quod sibi quisquam persuadeat, nunc demusgmenta illa firmiora, ueritatis autem uires magis debiles; infirmas & protritas euasisse, nisi aut ueritatem mutatam, aut Deum Ecclesiae suae curam abiecisse arbitremur. Quid enim, quaeso, isti Satanae emissarii Sataniciq; Euangeli j instauratores de humani arbitrij libertate diuersum ab impurissimis Manichaeus sentiunt in quo de peccato originali a Pelasianis tam strenuca D. Augustino profligatis, dis sentiuntὸ Aquae Baptismatis infirmitatem an non Lutherus a Massilianis hausitὸEiusdem scel erati sit niti in contemptum, a quibus Caluinus, si no a Seleucis &Herminis didicit Θ Quot Lutherus Zuinglius,Caluinus & reliqui huius factionis homines commenta portentosasq; opiniones excogitarunt de augustissimo Eucharistiae sacramento, an non a Nestorio&Berengario acceperunt Θ Impiam illam insolentiam, qua sacramenta omnia Lutherus conculcat, humanaq; figmenta appellat atque diuina uirtute spolia quibus nisi stolidissimis Armenis, & impurissimis Catharis debet referre acceptam ξ Nisi infinitum
555쪽
a a l LIBER I x. II O agresset.& minime necessariu singula istorum hominu
deliramenta uniuersas b insanias connumerare,facile esset sontes indicare, a quibus hoc suum Euangelium hauserunt; quos habeant suae fidei duces , &Apostolos,quos auctores atque praeceptores.Qui et si maxima olim eloquentiae ubertate , ad umbrataeque cruditionis summa ostentatione , contentio
ne , importunitate , & incredibili audacia con tenderint , eas ipsas opiniones Ecclesiae insinuare, fuerunt tamen diuina in primis uirtute, communi deinde piorum hominum consensu, Sanctorum patrum maiorum nostrorum industria, fide, pietate, &singulari eruditione profligati,& cotriti.Vt enim di- .uinis consilijs&uoluntati nemo potest repugnare, ita illa perpetuo consistant necesse est, quae diuino
nutu atque uoluntate constant, diuinisq; sunt oraculis eon Iarmata. atque adeo humana consita atque conatus contra diuinam legem comparati, labi, ac ruere Oportet, ut egregius ille Gamaliel, grauissimis actexemplis ab antiquitate petitis, illustrauit, & confir- γ' mauit. Cum igitur figmenta omnia,quibus nunc miserorum mentes decipiuntur, saepe olim . citata interierint, magna ui creeta, multo maiori impetu co ruerint, eximia quadam atq; incredibili multorum contentione & pertinacia, eloquentiae suminibus, rationibus summo ingenio excogitatis, summorum Regum auctoritate, clarissimorum Imperatorum potentia, totius fere Orbis conspiratione munita, tandem non modo intermortua, sed plane fuerint extincta; quis ita erit caecus, qui non uideat, illa esse diuinis consili, atque placitis aduersa si praesertimin-c . Aaa a tueatur,
556쪽
ORTHODOX. EXPLIC. tueatur, solam inermen veritatem potuisse tantas copias euertere, atque de tam ferocibus & immanibus perduellibus triumphare. Si modo inermis illa dicεda est, quae etsi omnibus sit humanis auxilijs destituta, diuino tamen praesidio & consiliis fota, atque tutata, coelestibus armis pugnat, aut quis existimare poterit,diuersum exitum illa esse habitura, quorum est una sententia λ Ne uero ueteribus haereticis aliqua in re concessisse Lutherus, Caluinus Zuinglius, Oecolampadius, Buccrus, Kemnicius, Osiander, ac reliqui eiusdem factionis homines uiderentur, C ianoruna, Vigilantij, Eunomii, Catharorum, perfugael Iuliani exemplo prouocari, Sanctorum sacrilegam contemptioncm,& despicentiam nunc demum post tot saecula, ab Herebi sedibus reuocarui ut scilicet quibus sempiternam elicitatem extorquere nopoterant, honorem saltem atquc uenerationem quoad eius fieri posset,eriperent. Caianos enim primos fuisse, qui praecipiti quodam & immani furore conci' lati Sanctis nullum csse cultum uenerationemq; deserendam dictitarunt, D.Hieronymus contra Vigilatium diu rens auctor est.Quorum conatus Tertullianus, uir eximia quadam eruditione illustris, in ipsis quasi faucibus compressit Neque mirum uideri debet, quod diuortiij capitales hostes fuerit qui fratricidam Cainum. Christiq; proditore Iuda perfidos &sacrilegos homines in summa ueneratione habedos esse existimarunt unde & Caiani dicti sunt.Illa uero tantam demcntiam sanctorumq; tam sacrilegam ac nephariam contemptionem, Calliari, & eos aliquot
post: saeculis imitati Eunomius atque Vigilantius
557쪽
H LIBER IX. agariirsus excitarunt. quae a sanctissimis illius aetatis uiris & in primis D. Hieronymo ita oppugnata est,a que profligata,ut ipsius neque uestigium quidem ante Lutherum extare uidereturi eam tamen is ita suorum animis impressiit, ut qui caeteris in rebus delirare in hac certe insanire atque furere uideantur.Quae iquidem facile declarant, quantopere Satan, qui istorum hominum mentes ac linguas moderatur,sanctorum preces, quarum vim atque potentiam saepius expertus est,uercatur. Neque mirulia,si quorum uiris tutem uitae huius periculis oppressam & implicatam serie nullo modo potuit, sempiternae felicitatis dotibus auctam, atque exaggeratam , summopere reso mi det. Quocirca omnes uires comparat, ut illis nostrum cultum atque uenerationem, nobis uero ipso- ,. rum auxilia atque patrocina eripiat. Cui strenuam sane operam nauat Lemnicius, eisdemq; nos armis
oppugmat, quibus olim Christianam religionem, &pietatem apud Cyrillum oppugnabat Iulianus qui ortiti Σπι rura: hoc est, transiuga, religionisq; desertor di- .etus est. cultum enim atque honorem, quem Sanctis Eccles a deferre solet, his uerbis calumniabatur, Si Hebraeorum quide sermones attendissetis,non omnibus modis tam infeliciter ageretis, sed peius nunc habetis, quam si adhuc nobiscum essetis, leuia autε quasi essetis & tolerabilia, unum .n. pro multis dijs coluissetis. non hominem, immo non multos homi- rillusnes, iniseros, usos lege dura quadam, & aspera, agre- ub.Io.tastemq,barbariem inspirante.Et libro decimo eadem tra Iulia rursus in hunc modum exprobrat, Sed hoc quidem V 'malum quod scilicet Christus habeatur Deus acco-
558쪽
't ORTHODox. EXPLIC.pit a Ioanne principium, quae autem uos deinde ad inueneritis, addentes ad antiquum illum mortuum multos recens mortuos,quis pro dignitate abominetur Neque dissimili procacitate Maximus I Iadau- resis Idololatra honorem, que martyribus habemus i Augustino per summam irrisionem ob ij cit, Quis in quid serat Iovi fulmina vibranti praeserri Mygdone Iunoni,Mineruae,Veneri, uestaeq; Sananem & cunctis proh nefas , D ijs immortalibus , archimartyrem Nam planionem Θ inter quos Lucitas etiam haud minori cultu suscipitur, atque alij interminato numero , D ijs hominibus, odiosa nomina, qui conscientia nefandorum facinorum, specie gloriosae mortis scelera sua sceleribus cumulantes, dignum moribus factis ii suis exitum maculati receperunt. Faustus item Manichaeus, pari impudentia Christi Ecclesiae exprobrabat, quod idolatrarum sacrificia uerteret in Agapars, idola uero in martyres, quos similibus u tis coleret. Quod si ex inimicis salutem petere,integrum est, eorumq; testimonia momenti quidquam habere possunt,satis haec quidem indicant, quantos honores sanctis martyribus Christi Ecclesia semper edtulerit. Qui uis exim ij ac singulares fuissent,nu suam prosecto calumniandi tantam occasionem offerre Christi hostibus potuissent. Quibus cum se socium atq; commilitonem adiungit Kemnicius, idololatriae nos insimulat quod sanctos diuinis honori bus afficiamus, atq; no aliter quam Deu ipsum adora OS esse, arbitremur. Atque ita cum in diuos esse uo
lumus admodum superstitiosi, fit ut in Deum ipsum iniuriosi simus, & contumelios. Sed quando, Kem-
559쪽
. I I 'LIBER IX. l O a 3nici, Iuliani nunc mavis,quam Christiani personam sustinere, aequum est, ut Cyrillum respondentem audias Sanctos martyres neque Deos esse dicimus. ne- ,
que adorare con Iucuimus, laudamus autem eos po- tra Iutatius summis honoribus, quod pro ueritate strenue m. certarunt,& fidei sinceritatem seruarunt,ita ut&sua animam contempserint, & mortis terroribus ualedicentes, praeualuerint in summis periculis, tantaeque et fuerint fortitudinis,qua sit statuas sibi suae uitae excita . turi. Proinde non est indignum, immo etiam necessarium, cos,qui tam claris operibus gloriosi sunt perpetuis honorare laudibus. Neque aliter Augustinus Fausti commilitonis tui impietates, his uerbis, quar MVun. rem multo magis aperiunt & illustrant, refutat, Po- ob λψ-pulus cin quid Christianus memorias martyrum religiosa solennitate celebra . & ad exercitandam imitationem, & ut meritis eorum consocietur, atque c. H. rationibus adiuuetur, ita tame ut nulli martyrii, sed ipsi Deo martyrum quan uis in memoria martyrum constituamus altaria. Quis enim astantium in locis sanctorum corporum assistens altari aliqua lo dixit, offerimus tibi Petre, aut Paule, aut Cypriane sed quod ostertur, offertur Deo,qui martyres coronauit, apud memorias eorum, quos coronauit, ut ex ipsi rum locorum admonitione maior affectus exurgat ad acuedam charitatem,& in illos,quos imitari pos- sumus, & in illum, quo adiuuante possumus. Coli- mus ergo martyres eo cultu dilectionis, societatis , quo & in hac uita coluntur sancti homines Dei,quorum cor ad talem pro Euangelica ueritate passionem
paratum esse sentimus. sed illos lato deuotius quan
560쪽
ORTHODOX. EXPLIC. to securius post incerta omnia superata, quanto etiafidentiore laude praedicamus iam in uita feliciore uictores quam in ista adhuc usque pugnantes. Atillo cultu , qui Graece latria dicitur, Latine uno uerbo dici non potest, cum sit quadam propriae diuinitati debita seruitus, nec colimus, nec colendum doc mus, nisi unum Deum. Hactenus Augustinus. Quae ipsa non semel inculcat Theodoretus contra Graec rum deliramenta agens, Nos, inquit, o Graeci homines, non hostias marWribus, nec libamina ulla deferimus,sed ut sanctos homines Deiq; amicissianos honoramus . Tanto enim amore creatorem Deum, generisq; humani uindicem prosecuti sunt, ut amabile illis fuerit pro accepta semel religione iugulum percussori porrigere. Quam sententiam sancta Romana Ecclesia tam constanter semper retinuit,& conseruauit, ut nulla impiorum hominum importunitate ab illa abduci unquam potuerit. Cu enim sanctos Deo charissimos esse intelligat, illos religiose obseruat, suspicit, ueneratur, non tamen ut Deos colit, aut diuinis honoribus afficiendos esse existimat, nisi sorte non contumelijs illos uestro more insequi, non incessere opprobrijs, non prosequi blasphem ijs, non lacessere iniurijs , diuinum uos cultum existimatis, aut certe tam ambitiosum Deum fingitis,ut omnem Sanctis suis honorem habitum, sibi praereptum esse iudicet. At inquis, Diuus Antonius non infimus, neque ineruditus auctor, aperte asserit, Sanctos nobis a summo Pontifice adorandos proponi, qui soli Deo cultus ac ueneratio debetur.Sed quale illud sit adorationis genus, mox explicat, cum ait, Sanctos adorandos