장음표시 사용
561쪽
' LIBER IX. adorandos esse, ut fidei, &sanctitatis exemplaria. Cum enim adorandi uerbum, uarie in sacris literis usurpetur, neque semel honorem illum designet. quo principes,& qui dignitatis gradu inRep .antecellunt, afficiuntur; plurimi sanctorum patrum eodem. uocabulo cultum illum significarunt, qui uiris sanctitate clarissi nais Ecclesiaeq;primarijs desertur.Qui venim cum Loth tres angelos adorasse intelligit, clini si 'religiosissimum Abraham, filios Het adorant m , at--ueo que filio suo Iacob, ut ab omnibus tribubus adorare tun, praecantem intuetur ; cum Ioseph a fiatribus
fuisse adoratum legit, cum Mephibos et Ionathae filium, ad sanctissimi Dauidis pedes abiectum & pro- '
uolutum ipsiusq; uestigia adorantem intuetur, existimare poterit, integerrimos hoste uiros fidem religionem b, prodidisse,atque diuinum cultum & uenerationem mortalibus hominibus summa cum impietate detulisse ξ Quod si adorandi uerbum in sacris literis singularem quedam atque eximium honorem
quam fiequentissime significat, qui egregijs ac primoribus uiris iuste honesteque tribuitur, quid est, quod tam audacter illos reprςhendendos arripias, qui eadem uoce honorem Sanctis debitum significarunte Quid illos Idololatras appellas,qui scripturae uocem usurpare sibi licere existimarunt Aut igitur Spiritum sanctum; qui non res ipsas modo sacris literis cons gnatas, duoces etiam diuinis illis scriptoribus suppeditauit, uituperes , aut eorum certe studium commendes necesse est, qui scripturae sacrae dicendi sormam imitati, honorem sanctis debitum Het adorationem appellarunt.Nisi sorte miseros ac mor- ctales
562쪽
'e ORTHOD x. EXPLIC. tales homines, & qui a iustitiae splendore quandomplurimum absunt, diuis esse praeferendos arbitraris. Cum igitur Colonienses nigat, sanctos a nobis adorari, non quidem Ecclesiasticos scriptores uituperat, sed de illo adorationis genere sermonem faciunt, quod Graeci uocant, ut satis ipsi explicarunt.
Quae clim propria sit diuinitati debita seruitus, ut D. Augustinus ait, illi sane deserri sollim potest, quet
Deum esse credimus. NON tamen inficiamur, hac nos latriae adoratione Christi praeclarissimam crucem colere, & uenerari : quod tu nobis tanquam summam impietatem obij cis . Nam cum Christum Dei filium, qui chirographum decreti nobis contrariu cruci affigens, deleuit, illa reserat, & repraesentet; eadem certe pietate, cultu & religione ipsam, qua & Christum ipsum, prosequi necesse est; quam cum intuemur,Christum nos cernere arbitramur, illumq; pio atque religioso animi affectu complectimur. Quare qui idololatriae illos condemnant, qui augustissimu cultum Christi cruci deserunt, pari certe crimine eos condemnent oportet, qui eodem cultu Christum Dei unigenitum filium,atque Deum uerum de Deo uero prosequuntur, quem nobis diuina crux quasi praesentem exibere uidetur. Unde est, quod D.Paulus cruci ea accommodat, quae in solum Christum conuenire possunt. Potissimum enim Christiani hominis officium esse arbitratur,nullam aliam gloriam sitienter appetere quam ea, quae in cruce domi ni nostri Iesu Christi posita est. Atque ideo impios & sc teratos homines, crucis Christi inimicos appellat. .
563쪽
.n l l L I B E R IX. o Ipsam uero crucem pereuntibus quidem stultitiam esse,ijs autem,qui salui fiunt diuinam uirtutem conitinere, testatur. Crucis uero uocabulo nihil quam Christum ipsum cruci affixum denotare, satis idem Paulus docuit. Quia in ea ipsa priori epistola ad Corinthios, quae de cruce obscurius dixerat, Christo dilucide accommodat, Nos inquit praedicamus Christum Iesum,& hunc crucifixum,Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Ipsis autem 'vocatis Iudaeis, ac Graecis Christum Dei uirtutem& Dei sapientiam. Na postquam Christus Iesus hoc mortis genere humani generis peccata expiauit, nihil quidem aliud crucis sanctissimum nomen significare, aut forma repraesentare potest, quam ChristuIesum, & hunc crucifixum. Vnde etiam est, ut pij &Christiani homines, qui in spiritu & ueritate adorare solent, non externa crucis materiam sub aspectum
subiectam, sed Christum, quem in cruce pendetem
mentis oculis intuentur,adorent & uenerentur, in illumque omnem crucis gloriam,:& splendorem, Omnesq; laudes redundare arbitrentur. Quae D. Ioannes Damascenus libro quarto de fide orthodoxa ijs uerbis docuit, Adoramus figuram preciosae & uiuificae crucis,tametsi ex quavis materia facta sit, nonteriam uenerantes absit enim sed figuram tanquam
Christi signum. Et paulo post, Adorandum est igitur signum Christi. ubi enim fuerit signum eius, illic& ipse erit. Quod si Iacob cum fide incitatus adorauit fastigium uirgae Ioseph, non quidem filij persona aut ditionem, sed Christi,qu em Iosephus praefigurabat, summum imperium uener abatur. quippe cui
564쪽
ORTHODOX. EXPLIC. patre tradita est omnis potestas in coelo & in terra. mirari certe non debes , Kemnici,si nos pari fide informati,eodemq; coelesti spiritu ducti, augustissima crucis effigiem, hoc est uirgam illam,qua inferni u luas Christus confregit, uenerantes, Christo potissime cultum atque honorem deferre uideamur. Non me latet quam sint haec Pauli uerba ab hisce diue se, quae in Genesis uulgata transtatione habentur, quae haec sunt,Adorauit Israel Dominum conuersus ad lectuli caput. Sed cum Hebraea sublatis punctorum notulis, reddere utrunq; sensum facile possint, non uideo quare no cum sensum amplectemur, qui D. Pauli est auctoritate confirmatus, praesertim cum Hebraeis scribat, quibus sensus ab Hebraeis uerbis alienus placere nullo modo potuisset. Hebraea autem uerba habent Π vW ubi principio uerbum illud, Dominum, minime reperitur,sed ab interprete additum fuisse uidetur, ut quem animo conceperat sensum redderet explicatius. Nonisi uero *quod lectum significare fateor,dempti S puctis legi & quod uirgam,ceu baculum significat,
accommodatissime potest. Cum uero punctorum hasce notas Rabinorum inuentum fuisse, inter omnes doctos constet,qui cum uerba erant ambigua,& dubia,interpretum etiam munere functi sunt facile quidem fuit, pro Mateli .legere Mithali. hoc est pro baculo lectum. Quod uero Iacob in fili j uirga magnificu
aliquid, atque diuinum corporeis oculis caligantibus, mentis clarissimis luminibus intueretur, quod tanta religione uenerabatur, satis D.Paulus docuit, cum fide, quae circa diuinas res potissimum uersatur, incit
565쪽
LIBER IX. at sincitatum, illum fuisse ait, ut uirgam filij sui adora-rct,hoc est,Christo infinitam potentiam, & latissime patens imperium, quod in magna illa Iosephi potentia praefiguratum suisse , sancti patres semper existimarunt.No igitur est,Kemnici, quod D.Gregorium, ac caeteros sanctissimos uiros tam acriter, & petulanter reprehendas, quod Christianos omnes ad crucis cultum uenerationemq; invitent &allectent; quam
antiqua Ecclesia fidei religionisq; notam appellare, non fuit uerita, atque adeo in publicis templis uniuersae plebi adoradam exponere. quippe quia Christi crucifixi memoriam reuocare, atque quodammodo praesentem exhibere uidetur. quod aperte explicauit Leontius Neapoleos Cypri episcopus,Ego inquit quatenus duo ligna crucis colligata sunt, Via Mnte pum quidem adoro,propter Christum, qui in ea cru ςq't Dcifixus est. Cum uero fuerint dissoluta a se, abijcio, ma&ea exuro quoque . Et quemadmodum qui manda nu. tum Imperatoris suscipit, illius sigillum osculando, non ipsam caeram, aut characterem, aut plumbum ueneratur, uerum Imperatori ipsi adorationem, &cultum exhibet, ita quoq; Christianorum silij, typucrucis adorantes,non naturam ligni adoramus, Sed per sigillum, & anulum, & characterem, Christum ipsum aspicientes, per hoc eum, qui in illo crucifixus est, salutamus,& adoramus. Et cum id ipsum multis atque egregijs exemplis illustrasset, addit, Ego igitur imagine Christi adorans, non lignorum aut colorum naturam adoro absit sed inanimatum
characterem Christiue hunc enim clim habeam, ip- esum Christum me tenere, & adorare mihi uideor . Bbbb , Ad
566쪽
Ad quem in animatum characterem, ut Leontii uerinbo, utar, clim sanctus Ephrem Syrus animum aduertit, miris atque diuinis laudibus crucem extulit, Mortis enim uictricem, fidelium spem, lucem orbis terrarum, paradisi reseratricem, haeresum profligatricem, da monum expultricem,monachorum adminiculum, fidei firmamentum, magnam salutarem* cu stodiam, atque perpetuam orthodoxorum omnium gloriam, illam appellauit. libro uero de armatura spirituali, Crucem ualidissimam armaturam uocat, ad omnes Daemonum impetus facile propulsandos. Quod quidem Deus op. Max. ut saepius alias, tum maxime Iuliano imperante, re ipsa declarauit. cum enim nefarius Impcrator a Christiana religione in qua natus & honeste institutus fuerat,iam defecisset; atque sese ad inanem & exitiosum Daemonu cultu, totum conuertisset, in secretiorem celeberrimi cuiusdam templi partem, quam Graeci ἄδῆν uocant, diuinandi gratia, cum paucis quibusdam sacrilegis sacerdotibus, forte secessit, & ecce horrenda sese quaedam spectra ingerunt, quorum aspectu consternatus Iulianus, atque eius rei, propter quam illo se contu terat, oblitus, crucis signo se obsignauit, non tam sponte, quam casu, atque consuetudine,quam simul cum lacte suxerat, & haud multo antea, impie abie cerat, inductus. Cuius sanctissimi signi uim Daemo,
Des non ferentes,eamq; per summam Dei prouiden tiam aperte declarantes, cofestim evanuerunt. quare peragere scelerata & impia sacra nefarius Impera tor non potuit. Omitto crucis sanctissimae insigne,
567쪽
ferieratione apud Thurcas, qui eius mysteria minia me nouerant, fuisse, ut in fronte illud perpetuo gestaret,eo quod eius uirtute suissent experti, clim uniuersa Persis a grauissimo pestilentiae morbo illius fuit beneficio liberata, non sine magna Christiani nominis augustissimae ; crucis gloria & admiratio ne. Cui quantus sit honor a Christianis hominibus habendus, his uerbis explicauit sexta Synodus, i Sexta SyCum crux uiuifica illud salutare nobis ostenderit, nodcβη. nos omne studium adhibere oportet, ut ei, per qui 'i' ab antiquo lapsu saluati sumus, eum,qui par est,honorem habeamus. unde& mente & sermone & sensu adorationem ei tribuentes, crucis figuras, quae a nonnullis in solo ac pauimento fiunt, omnino deleri iubemus, ne incedentium calcatione uictoriae nobis trophaeum iniuria afficiatur. qui secus fecerit ex communicari decernimus. Quod ipsum Theodo- codiei sus Imperator Eudoxio P. P. scribens, his uerbis staia Iustinianituit, Cum sit nobis cura diligens per omnia superni hb- .ur. numinis religionem tueri; signum Saluatoris Chri sti nemini licere uel in solo, uci in silice, uel in marmoribus humi positis insculpere, uel pingere, sed
quodcunque reperitur,tolli: grauissima poena mul tando eo, qui contrarium statutis nostris tentaverit, specialiter imperamus.No est igitur, Kemnici, quod nobis succenseas, quod eum cultum uenerationeq; sanctissimae cruci deferamus quem Ecclesiae iudicio, sanctorum patrum auctoritate, coelestibus prodigijs; plurimisq; diuinae uoluntatis documentis confirmatum esse scimus. Quinimmo si pietatis, & religionis
568쪽
ORTHODOX. EXPLIC. aliquem sensum habes , tuis potius succensere, tuis Epiph irasci, in tuos inuehi, uehementer debuisses, quod n, Seueri Nestorianae impietatis complicis protervita-
adsistitia tem & dementissimam petulantiam imitati, salutare synodis. hoc signum, passionis Christi monimentum, sempiternum lacerant, proscidunt, innumeriso, probris,&contumelijs assiciunt, quae neque Christiani animi sine moerore cogitare, neque oculi sine lacrymis intueri possunt. SED iam ad eam, quam instituimus, de sanctorum cultu & inuocatione disputationem , reuertamur, quos non ut Deos, sed ut Dei amicos colimus&ueneramur,& quorum opem & patrocinium non eo quidem studiose imploramus, quod bonorum, quae expetimus, dominos illos esse arbitremur, sed quod tantum gratia, atque auctoritate apud Deum, a quo bona omnia speramus, ualere credimus, ut facile impetrare ab illo quiduis possint. Quo sane mo do illae sunt fidelium preces interpretandae, quibus' a Dei para uirgine ceterisq,Diuis gratiam,iustitiam, scelerum ueniam,salutem animiq; ornamenta postulant; ut scilicet a diuina misericordia,qua summa cuuoluptate fruuntur,ea nobis impetrent. Quod satis Ecclesa explicauit, cum uota ac precationes, quas ad Deiparam uirginem instituere solet, in hunc modum inchoat, Ora pro nobis Sancta Dei genitrix, ut digni essiciamur promissionibus Christi. Quae sane uerba satis demonstrant, nos Christi potissimum
meritis ac promissionibus fidere;Deiparam uero uirginem caeterosq; Sanctos omnes, aduocatos adhibere. Qui cum sint nobiscum arctissimo societatis ac
569쪽
LIBER IX. 288 communionis uinculo constricti, fieri certe non potest quin&ardentissima sint charitate conglutin ti, nostramque salutem auidissime procurent. Vnicam nanque esse sanctam Ecclesiam catholicam , in qua Sanctorum est indiuidua communio, tam illis, qui in coelis conscripti iam sunt, quam ijs, qui a
Domino adhuc peregrinamur, constantem, certa, ac minime dubia fides semper docuit . cuius cum unicum sit caput Christus Iesus, qui mortuus est, ut uiuorum & mortuorum dominetur, mutua sane, eius. demq; corporis membra omnes simus, atque mutua
nobis ossicia i inpendamus, necesse est.Quare prude- ter admodum D. Augustinus Angelos etiam ipsos, in proximorum numero habendos ardentiq; chari- α rate a nobis diligendos esse existimauit. quae cum 3 o. languere,atque ociosa esse nequaquam possit, ij ccr- te, qui aut mortales a debitis sanctis ossicijs uener
tioneq; auocant, aut illos uiuorum curam gerere, causamq; apud Deum omnipotentem nostram agere, pernegant, hanc Christi unicam Ecclesiam, quo Aug. li. ad eius fieri potest, lacerant,& dirumpunt. Eos nan- I. Dc. que solos proximos appellat Aug.quib. uel praeben si, dum est, uel a qui b. nobis praebendum est, ossiciumnia sericordiae. Quod in precationibus, quas pro no bis ad Deum fundunt, maxime cerni lcstatur, cum ait, Dominus noster Iesus Christus adhuc interpellat pro nobis. Omnes martyres adhuc interpellant pro nobis, non transeunt interpellationes eorum, nisi cum transerit gemitus noster. D. uero A in brosius
in potissimis, quae uiduae Christianae consolationem Lis afferre possunt, numerat, quod tot habeant in coelis
570쪽
ORTHODOX. EXPLIC proximos, qui illius miseriam & calamitates preca tionibus leuare possint, habes inquit proximos, qui pro te supplicent;habes Apostolos proximos; habes martyres proximos, si ipsa martyribus deuotiorinis secietate, misericordiar quoque muneribus appropinques . proximus est enim, qui misericordiam facit: fac & tu misericordiam, & eris Petro proxima. Non sanguinis necessitudo, sed uirtutis cognatio facit proximos, quia non in carne ambulamus, sed in spiritu. Ama ergo propinquitatem Petri, ais nitatem Andreae,ut pro te rogent, & recedat cupiditates tuae uerbo Dei pulsae. Et paulo inserius, Petrus, &A dreas frater eius, tunc pro affinitate poterant, nunc iam possunt pro nobis & pro omnibus impetrare.Hactenus Ambrosius. Cum enim felicissimus ille beatorum caetus omni sit molestia,animiq; aegritudine u cuus,non quidem summum erga nos amorem simul cum corpore abiecit, sed illius omnes numeros, ut felicius, ita facilius & cumulatius explet. Charitas enim, Paulo auctore,nunquam excidit,sed cum sempiternar illius felicitatis dotibus magis ac magis au-' getur, atque perficitur. Vnde est quod sacrae literae, Misa Iςremiam Prophetam uita iam functum, fratrum ae 1. maiorem uocant,multumq; orare testantur pro populo, & uniuersa sancta ciuitate. Quem una cum Onia summo sacerdote, strenuus atque sanctissimus Iudaeorum dux, Machabaeus conspexi diuinum numedeprecantem, ut infinitis populi sui malis atque calamitatibus contentus, illi iam tandem opem fer ret. Neque uero sine summa impietate id uocare