Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

LIBER I x. is serti sceleris atrocitate reprehedit mulierculas quasdam Arabes, quae Deiparae uirgini sacrificia faciebant . currum enim quendam ut ille ait siue quadratam sellam linteolis ornare,ibiq; illustri quodam ct sacro anni dic panes apponere, atque in Mariae nomine offerre, solitae erant . quem errorem adeo inu

teratum appellat Epiphanius, quia antiquam & obsoletam idololatriam reuocabat. Neque id alio animo atque consilio faciebant, quam quod Dei param uirginem, Deum esse sibi persuaserant. Quod aperte D.Epiphanius contra Antidicomarianitas agens, qui sanctissimam Mariam post partum uirginem persitisse negabant ijs uerbis edocet, Quemadmodum dicimus, nos hoc audisse, quosdam ita ausos fuisse, ut facillinc se proij cerent in peccatum, sic admirati sumus, quum aliud rursus audiuissemus,alios nimirum ita desipere, ut in tractatione de ipsa sancta semper Virgine, pro Deo hanc introducere studuerint,& adhuc studeant, & furore quodam ac amentia ducantur . Narrant enim, quod quaedam mulieres illic in Arabia a partibus Thraces, hanc vanitatem inue-Xerunt, ut in nomine semper uirginis collyriam quadam sacrificent,& simul congregentur,& in nomine sanctae uirginis ultra modum quid tentent aggredi, nefario ac blasphemo negotio, & in nomine ipsius sacra celebrent, per mulieres, quod totum impium est, ac nefarium', alienum a praedicatione sancti Spititus ut sit totum Diabolicum opus,& spiritus immundi doctrina. A qua Epiphanij sententia,Romana Ecclesia non modo non discedit, sed eos omnes execratur, atque a fidelium coetu & communio-

ruma

Corale

582쪽

ORTHODOX. EXPLI e. ne ablegat, qui Deum alium praeter unicum ac Trianum colunt, qui sanctos pro Dijs habent, qui sacra illis faciunt, aut honoribus soli Deo debitis prosequuntur. Neque enim Ecclesia consueuit unquam sacra Diuis facere, aut dicere ut Aug. ait Oiseriamus tibi Petre, aut Paule . quan uis illorum memorias sacrificijs cohonestare solita sit. Quod D. Aug. multis locis docet, Nos autem inquit martyribus nostris non templa sicut Diis sed memorias sicut hominibus mortuis, quorum apud Deum uiuit spiritus, fabricamus: nec ibi erigimus altaria, in quibus sacrificemus martyribus,sed uni Deo & martyrum et nostro, sacrificia immolamus, ad quod sacrificium sicut homines Dei, qui mundum in eius confessione uicerunt, suo loco & ordine nominantur, non tamen a sacerdote,qui sacrificat,inuocantur: Deo quippe non ipsis sacrificat, quan uis in memoria sacrificet eorum,quia Dei sacerdos est,non illorum: ipsum uero sacrificium, corpus est Christi, qui non offertur ipss, quia hoc sunt di ipsi. Hactenus Aug. Quinimmo in Synodo Carthaginens tertia cautum est, ne quis altari assistens, ad alium preces quam ad solum patrem dirigat; nam clim Christus sit quae immolatur hostia, praeter decorum facere sacerdos uidebitur, si ad Christum, hoc est, ad ipsam, quam lacrificat hostiam, orationem reserat.insignis uero dementiae erit si sanctis, hoc est Christi seruis Dominum offerat, quem semper Ecclesia usum retinuit & religiosissime

conseruauit. Neque enim cum alio sacerdos dum sacra facit,quam cu Deo Patre colloquitur, cui unige

nitum eius filium Christum Iesum, di sanctorum me

rita,

583쪽

LIBER I x. a's rita, ac preces offert. quo uero consilio Ecclesia sanctorum mentionem faciat in Mis sacrificio, satis illa precatione explicauit,Communicantes, & memoriam uenerantes in primis gloriosae semperq; uirginis Mariae genitricis Dei,& Domini nostri Iesu Christi: sed & beatorum Apostolorum, ac martyrum tuorum Petri, & Pauli, & omnium sanctorum tuorum, quorum meritis, praecibusq; concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilijs, per eunde cista Christum Dominum nostrum. Quod sacrum Triden Trid. sublinum Conciliu aperte definiuit, Quanuis inquit Pio sis

in honorem, & memoriam sanctorum nonnullas interdum missas Ecclesia celebrare consueuerit, non

tamen illis sacrificium offerre docet; sed Deo soli, qui illos coronauit. unde nec sacerdos dicere solet, offero tibi sacrificium Petre, uel Paule: sed Deo, de illorum uictorijs gratias agens,eorum patrocinia iniplorat: ut ipsi pro nobis intercedere dignentur, in coelis, quorum memoriam facimus in terris. Anathe Irio maleq; eos percellit,qui impostura. esse dicunt, mise in 'i' fas celebrare pro sanctorii intercessione apud Deum obtineda. Non igitur est, Κemnici, quod nobis Epiphanium Collyria nos summae impietatis damnantem obiicias, qui non modo nemini sanctorum sacrificia facimus, sed neque eorum in sacrificiis auxilia

imploramus,sed memoriam solum ueneramur,& cohonestamus, merita uero ac preces una cum Christi corpore meritorum orianium sonte Deo patri offerimus. At uero extra altare ad illos orationem Ecclesia dirigit, ipsorum opem& aduocatione implorat, quos tantum Sratia apud Deum ualere intelligit, ut . omnia

584쪽

omnia impetrare facile possint, quod nusquam Epiphanius reprehensione dignum esse cxistimauit. Ex quibus aperte sane constat,quam praepostere ex istis Aug. uerbis lib. 22. de ciuitate Dei colligas, quod

quidquid fuerit de depratatis quorundam ueterum cogitationibus, sue cui dicunt deuotionibus,manifestum esse ex Augustini testimonio in publicis ct soknnibus Eaeci sitae orationibus inuocationem sanctoνum

non fuisse usitatam. Multum enim interest inter sacrificare sanctis, illos duc in sacrificiis compellare, aut nostras orationes cum illorum precibus coniungere;&illorum merita atque preces Deo patri, ad quem orationem habemus, una cum Christi corpore offerre. hoc enim ita ecclesia semper usurpauit, ut ab illo ualde abhorruerit. Quod ex Cyrillo Hierosolymitano satis constat, qui Augustinum aetate praecucurrit. Deinde inquit, postquam consectum est illud spirituale sacrifici ii, & ille cultus incruentus, in ipsa propitiationis hostia obsecramus Deum Patrem , pro communi Ecclesiarum pace, pro tranquillitatc mundi, pro aegrotis & afflictis,& in summa pro his Omnibus,qui egent auxilio. Rogamus te inquam nos omnes,&hoc sacrificium tibi offerimus, ut memineris etiam eorum, qui ante nos obdormierunt, Primum Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, ut Deus orationibus illorum & deprecationi . bus suscipiat preces nostras. Sed iam uideamus, quantum ualeat argumentum illud, tibi eiusq; tam familiare , quod a meritorum Christi dignitate atq; amplitudine sumitis, de qua plurimum ab iis dero . gari existimatis, qui sanctorum auxilia atque adum cationem procurant, nomine inquis Christomnia essepeten

585쪽

LIBER IX. 296

da, illum enim scriptura nobis proponit, non tantum ut mediato rem expiationis,uerum etiam ut aduocatum,qui intercedit O apparet utiliui Dei pro nobis . ad huius intercessionem ct merita,scriptura nos ιubes e fugere, Pando minuocationestntimus nostram indignitatem. hil uero tale dicit defunctis mortuis. Ex quibus concludis,

ualde esse Christi meritis contumeliosum , si quis sanctorum sibi patrocinia asciscat. Principio libenter confitemur, aduocatum nos habere apud Patrem Christum Iesum, qui introiuit in ipsum cce ry ν' lum ut appareat vultui Dei pro nobis, non quidem tanquam inane aliquod & mutum spectrum, sed ut causam nostram apud Patrem continuo Mgat. cumque pro nostra salute semper deprecetur, non iam quidem cum clamore ualido, & lacrymis, ut in diebus carnis 1 uae facere consueuerat, sed solo humanitatis suae conspectu, infinitique amoris erga nos sui significatione. Nam si iusti Abelis sanguis ad Deum e terra clamabat, illumq; ad iram atque indignationem prouocabat; Christi Iesu sanctissimum corpus,sanguis pro humano genere profusus,inflanimataeque in nos charitatis insignia sanctissimo ipsius corpori impressa quae Deo patri semper adsunt praesentia, an non maximos clamores edere, an non

Deum ad misericordiam flectere, ipsusq; nobis amorem conciliare iudicabimus ξ Hanc esse precationis Christi rationem, satis hisce uerbis Gregotius q/ ponti sex sanctissimus explicauit,Vnigenitum filium pro homine interpellare, est apud aeternum patrem seipsum hominem demonstrare eiq; pro humana natura rogasse, est eandem naturam in diuinitatis celsitudinem suscepisse. Interpellat igitur Dominus pro

586쪽

ORTHODOX. Ex PLIC. pro nobis, non uoce scilicet gemebunda sed miseratione, quia quod damnari in electis noluit, suscipiendo liberauit. Adiutor ergo quaeritur, ut desiderium exaudiatur. Quia nisi pro nobis interpellatio mediatoris intercederet, ab aure Dei proculdubio nostrarum precum uoces silerent. Huic uero Christi pro nobis perpetuar intercessoni si sanctorum preces quidquam detraherent, nunquam profecto tota Ecclesia, tarn ardenter Deum deprecaretur, uisbi Petrum in uincula coniectum, saluum restitueret. Neque unquam Paulus toties Thessaloniccnses r garet, ut pro se preces funderent. Non Iacobus fideles Omnes admoneret, atq; obtestaretur, ut mutuam

salutem a Deo assiduis precibus efflagitarent. Or te inquid pro inuicem ut salvemini. At inquis ualde haec esse disparia. nam cum de uiuorum mutuis intercessionibus extet exemplum in scripturis, neq; ullum in ipsis extet uestigiu de precibus, quas post mortem pro nobis sancti fundunt non est quod unucum alio conseramus, aut unum ex alio concludamus. Nam Deus ut D. Ambrosius ait) non nostris argumentationibus, sed suis aestimandus est uocib. Sed aduerte, quaeso Κemnici, quam longe ab scopo aberres; valde nanque diuersa sunt, atque disparia, ex scripturis probare, sanctos, qui iam sempiterna illa uita fruuntur, pro nobis intercedere, aut illorum preces nihil de unius mediatoris Christi meritis, atque auctoritate detrahere. Cum uero ex scripturis constet, cum uiuorum, tum Angelorum, qui diuina uoluntatem perspectam habent, & exploratam, preces Deo gratissimas esse, neq; Christi meritis, quidquam

587쪽

quam derogare, recte sane concluditur, minime esse eos in Christum contumeliosos, neque de eius dignitate uel minimum detrahere, qui alium praeter Christum intercessore atque aduocatum quaerunt. Nis sorte ita insanis, ut sine ulla scripturae,quam tam insolenteruenditas, auctoritate,cxistimes, solam Diuorum intercessionem Christo iniuriosam esse . neq; enim ineptius atque puerilius quidquam excogitari post, quam eos scripturae locos, qui Christi pro nobis apud patrem intercessionem praedicant, qui inflammatum eius in nos amorem commendant, qui

stimulos addunt, ut illi fidamus, ab illo animis pendeamus, illius potissimum opem atque auxilia imploremus ita interpretari, ut qui uiuorum hominum,atque Angelorum preces Christi precationibus coniungere curauerint,nullius sint criminis rei: qui usma sanctis, qui e uiuis iam excesserunt, ut una cum Christo regnent, idem officium expetiuerint, nefarium crimen suscepisse, &Christum grauissima iniuria affecisse uideantur. Quare uos quidem estis, qui scripturae sacrae sensum contorquetis, uos, qui illius sanctitatem, atque fidem uestris imposturis corrumpitis, uos, qui Spiritus sancti sensa deprauati satos uero a sacrae scripturae uero & integro sensu nulla ratione discedimus,Ecclesiae iudicium antiquitate firmatum retinemus, patrum nostrorum fidem, ueteris Ecclesiae erga diuos pietatem, antiquamq; religionem conseruamus. a qua nullis uestris figmentis atque machinationibus abduci unquam Deo auspicante, poterimus. D. autem Hieronymus contra Vigilantium cuius uos auctoritatem uniuersali Ecclesiae prae. . . Eeee tulistis

588쪽

ORTHODOX. EXPLIC. tulistis) disputans, summum ducit furorem existi. mare, sanctos, qui uitae huius doloribus oppressi, periculis expositi, calamitatibusq; implicati poterant, pro caeteris hominibus preces fundere, postquam molestiis omnibus liberi Christo fruuntur, nec hiscere quidem posse.

OBIIC i S rursus quod quanuis Paulus uiuens non dubitaueris,st in Petri dum uiueret recibus compraehendi, non tamen diast S.

Hire pater noster, qui es in coelis, quod nos facere calumniaris. Ne uero in hac calumnia diluenda multis agam, fateor, Κemnici, quod si quis ta fuerit amens, qui dominicam precatione diuis ea ratione adhibeat, ut ad illos precationis uerba reserat, atq; intellecta de illis esse uelit, grauissimo errore tenebitur, neque cam unquam Diuos precandi rationem ab Ecclesia didicerit. quae docet,unicum nos in coelis habere patrem Deum, cuius nomen apud omnes gentes sanctum esse cupimus, cuius regnum auidissime exoptamus, & a quo solo hona omnia speramus. At si quis Ecclesar fide imbutus , sanctorum preces Deo esse gratissimas arbitretur, quippe quas incensum Deo

Apoc. suauissimum Ioannes uocat,atque eo animo Petrum 8 compellat,ut una secum orationem coniungat,& dominicam illam precationem Deo offerat, quid admisisse criminis existimare poteris)Neque enim mediatoris munus ij Christo praeripiunt,qui scelerum conscientia deterriti amicos Christo charissimos precantur,ut causam apud Christum eorum agant; sintque mediatores apud mediatorem Christum, ut D. Be nardus ait. quin immo Christi dignitatem maximopere augent, & amplificant, gratiarq; illius uim mirum

589쪽

L I B E R I x. xysrum in modum commendant, qui sanctos suos ita locupleta uit,tantisq; iustitiae opibus & ornamentis auxit, atque illustrauit, ut mortalium patroni & aduocati esse possint. cum praesertim non tam suis, quam

Christi meritis fidant, illaq; potissimum Deo nobiscum offerant. quod satis Ecclesia docet cum omnibus precationibus finem imponit meritorum Christi commemoratione, quae cum nostris, tum nostr rum omnium precibus uim atque eis cacitatem asserunt. Quod si protervitatem atque petulantiam aliquantum ab ij ccre,& ad hanc unam precationem, qua Ecclesia D. Aug. intercessore utitur,animum aduerteris, satis tanquam in exemplari perspicies, quantum ab omni impietate absimus longissime.

Adesto inquit supplicationibus nostris omnipotes Deus, & quibus fiduciam sperandae pietatis indulges, intercedente beato Aug. conses re tuo, atque pontifice, consuetae misericordiae tuae tribue benignus affectum : per Dominum nostrum Iesum Christum filium tuum. hoc est, egregia illa atque coel stia beneficia quae ardenter optamus Christi filii tui meritis, & intercessione potissimum confisi,petimus: quam & nostris & Aug. precationibus uim tribuere confitemur . ex quibus liquido sane constat, sanctos non eodem modo, quo Christus, esse mediatores. Christus enim quia non per sanguinem hircorum, P Ladaut uitulorum, sed per proprium sanguinem introi- Heb.cis. uit semel in sancta, aeterna redemptione inuenta, noui testamenti mediator dicitur, hoc est, quia non

aliena, sed propria uirtute homines in Dei gratiam recociliauit, illisq; obedientiae spiritum promeruit .

590쪽

r ORTHODOX. EXPLIC. At uero sanctorum omnium preces, Clitisti potissim im meritis nituntur, quibus&spiritum, quo Deo placent, & intercedendi uirtutem acceptam reserui. Mediator autem solum is dici accommodate potest, pro quo nullus interpellat, sed ille pro Oibus, ut D. Lib. 2. co Aug. ait. & paulo inferius, Oratio pro inuicem memtraepta, brorum omnium adhuc in terra laborantium, ascendat ad caput,quod praecessit in coelum, in quo est propitiatio pro peccatis nostris. Nam si esset mediator Paulus,essent utique & caeteri coApostoli eius ac sic multi mediatores essent, neque ipsius Pauli constaret oratio, qua dixit, Vnus enim Deus, unus mediator Dei & hominu in homo Christus Iesus, in quo &nos unum sumus,s seruemus unitatem fidei in uinculo pacis. Quare cisi unicus sit mediator Christus, qui uirtute propria nobis Dei amorem conciliat, &uirtutum omnium ornamentis locupletat, multi tamen sunt, qui nobiscum una diuinum istum mediatorem precantur, cuius meritis atque benignitate animati, animum ad precandum appellimus. Quae omnia & meritorum Christi amplitudinem illustrat de ipsius gloriam mirum in modum commendant,&Theodo. zXornant. Quare Theodoretus inter Graecos scripto Graecaru res eloquentia de cruditione cgregius, ex miraculis naturae uim atque modum superantibus, quae Deus martyrum precibus prouocatus in eorum templis fa.V. cere saepe consueuit, aperte & euidenter cocludit,ueram illam esse fidem ueramq; religionem, pro qua ipsi occubuerunt, Martyrum inquit templa conspicua cernuntur,magnitudineq; praestantia, omni praeterea Ornatus genere uariata,splendoremq; quodam

SEARCH

MENU NAVIGATION