장음표시 사용
591쪽
. I I LIBER IX. modo pulchritudinis suae late fundentia. Neque uero ad haec per annu semel aut bis, aut quinquies aduentamus, sed in eis saepenumero dies festos peragimus, saepe diebus singulis eorum martyrum Domitino laudes, hymnosq; cantamus. quiq; homines prospera sunt ualetudine, conseruari eam sibi a martyribus petunt, qui uero aegritudinem aliquam patiuntur, sanit te exposcunt. Insuper & steriles uiri,& mulieres dari sibi filios petunt. qui uero parentes sunt , integra sibi, & propria custodiri, quae consequuti sunt, dona. Item qui peregre aliquo proficiscuntur, petiit martyres sibi comites esse in uia, uel potius itineris duces. qui uero iam hospites rcdierunt,gratias agunt,acceptum beneficium confitentes.Non qui se ad Deos accedere arbitretur, sed qui orent Dei martyres, tanquam diuinos homi laesantercessores*sbi
eos apud Deum advocent, ac precentur. Pie uero
fideliterq; precatos ea maxime consequi,quae desiderant,testantur illa, quae uotoru rei dona persoluunt, manifesta nimirum adeptae sanitatis indicia. Nam alii quidem oculorum, alii uero pedum, alii por
romanuum simulacra suspendunt ex argento, auro ue confecta. Gratissime nanque accipit eorum Dominus qualiacunque sunt dona, nec exigua, nec
uilia dedignatur, quippe quia ea pro serentis facultate metitur. Haec itaque omnium spectaculo exporrecta, testantur morborum depulsionem, cuius ipsa certissima signa sunt, a sanitatem consequutis allata, haec inquam sepultorum ibi martyrum, quae sit
uirtus Ostendunt; martyrum autem uirtus, quem ipsi colucrunt Deum, uerum esse Deum declarat.
592쪽
VA R r v xi esse atque multiplicem Imaginumulum, non modo rerum gestarum monumenta, sed ratio ctiam ipsa edocet. Nam uel ad domos decorandas & ex Omandas adhibentur, uel ad eoru , quos summo honore dignos esse iudicamus, quosq; in primis charos habemus, memoriam tuendam &conseruandam, doloremq; ex illorum absentia perceptum minuendum atque emolliendum, uel ut rerum gestarum sint monumenta scin piterna, eaq; doceant, quae nos ma&ime scire conuenit. neque enim minorem ad docendum uim imagines, quam literarum notae habere solent. aut certe eo adhibentur, ut
illis cultu m uenerationemq; quis deserat, quemadmodum a sacrilegis Idololatris impie factitatum est,& a nobis per summam pietatem & religionem fit. Cum enim animus impietatis sedes existat, illi cem re gestus ac corporis motus impietatis dana di sunt, qui a nefaria, ac impia persuasione proficiscuntur. De duobus primis imaginum usibus, qui nihil habent cum religione commune, nulla fuit unquam inter catholicos& haereticos controuersia. quin immo Solomon cum maxime ab omni impietatis significatione abhorrebat, uariis imaginibus augustissimum illud templum illustrauit&cohonestavit. De postremis uero duobus imaginum rationibus,uariae sunt haereticorum huius temporis sententiae. Κemnicius uero, cum quo mihi potissimum res esse, nonduita insanivit, ut illarum historicum usum damnare
593쪽
L Ι Β ΕR IX. ' i 3oo audeat; probare tame nullo modo potest, quod Colonienses dicant, non modo rudes & ignaros homines, sed etiam doctos, plus interdum imaginibus, quam libris commoneri. quod in lectionem scripturae sacrae maxime putat eue contumeliosum . de quu inquit habemus promissonem, de ιmaginibus uero minimρ.
Principio nemo sanc, nisi oculis orbatus sit, negare potest, tantam esse uisionis vim, ut animus multo magis conspectis, quam auditis rebus assiciatur. Quare cum imagines rem ipsam ueluti sub aspecta ponant, fit, ut animus ea, quae depicta cernit, ueluti praesentia complectatur, atque ita imagines duplicem uim ad animos assiciendos habent; nam & rem gestam non secus, quam ornatissime conscriptae historiae narrant, & res ipsas ueluti praesentes e hibCῖ. O . Quare Gregorius Nicenus testatur, se quam saepissime lacrymas continere uix potuisse,cum Christi cta si . deci a fixi imaginem intueretur. Id uero qui existimat Abraba
Dei uerbis, sacrisci; literis iniuriosum esse, satis prodit, ignorare se prorsus, in quo diuini uerbi uis ac ratio posita sit. Nam si ad ea, quae D. Augustinus des gnis tradit, animum aliquando aduertisset, satis chrin. prosecto perspexisset, no minus sacrarum rerum imagines, Dei uerba dicendas esse,quam uoces,quibus illae explicantur, aut ipsae, quibus conscriptae lunt, Iiterarunt notae. Clim enim rerum aliae ad aliquid notandum, atque designadum adhibeantur, quae ideos gna dicuntur, aliae nihil prorsus significent, omnis quidem signorum uis, in significando posita est, a que a significatis rebus pendet. Est enim signum ut D. Augustinus ait res praeter speciem, quam ing
594쪽
oc ORTHODOX. EXPLIC. trit sensibus, aliquid aliud ex se faciens, in cognitionem uenire, sicut uestigio uiso transisse animal, cu-aus uestigium est, cogitamus. signorum uero, Odem Augustino auctore, quaedam ad oculorum sensum pertinent, pleraque ad aurium, paucissima ad caeteros sensus. Cum uero cuncta, tam quae auribus, qua
quae oculis percipiuntur, signa solum sint,ad significandum comparata, prudenter admodum idem Augustinus ait, uisibiles quasdam uoces appellari pos.se: quippe quae earum rerum, quarum sunt signa, cognitionem, non secus , quam uoces nobis suppeditant. Cum igitur eximia illa uirtus, quam Diuinis rebus, sacrisq; literis coelestia oracula tribuunt, non in aeris cogitatione uocisq; sono, neque in ipsis literarum notis, sed in rebus significatis positast, parusiane refert, per aures ne, an per oculos illis aditus ad 'imum pateat ; atque auribus an oculis signa diuit . nas res designantia percipiantur. Quare cum non alium Christum nobis imagines annuntient, quam, veru illu Dei filium, qui sacris literis continetur nominus sane sacrarum rerum imagines Dei uoces coelestiat oracula appellari, quam ii crba sactis literis compraehensa, possunt. Nam sicculi enarrant gloriam Dei, si illius infinitam potentiam enunciat firmamentum, si Dei opera omnia uisibiles quaedam sunt uoces, nos Dei gloriam, maiestatem, dc amplitudinem docentes, quid est, quod imagines eadem ipsa quae Euangeliorum uolumine continentur, mysteria, oculis subij cientes, diuinarum vocum nomine indignas iudicemus aut si diuinae sunt quaedam uoces, quo modo Dei uerbis is iniuriam infert, qui magis
595쪽
magis eorum se intuitu,quam sacrarum literarum lectione quandoque assici fatetur magisqi commoueri ait, cum Christum cruci affixum intuetur, quam cum rem gestam literis consignatam legit Age,quaeso Κemnici, magnam ne illudiuinis uerbis sacris i. literis ignominiam in nussisse putas,qui surdo homini, qui uarietates uocum ac modos noscere non potest, corporis motibus diuinas res significarest quods eum omni culpa uacare arbitraris, quippe quia diuinorum uerborum uirtus in rebus ipsis significatis magis, quam in signis inest, quid est, quod reos illos facias, qui multo magis commouentur, cum sacras res oculis quam auribus usurpant ξ quid, cedo te impulit, ut historicum imaginum usum non esse improbandum putares Θ si tibi constas, nihil certe Gliud, quam quod illae diuinas nos res doceant, & uessuli praesentes exhibeant.quid igitur ille criminis admisit, qui quandoque mavult oculis, quam auribus d0ceriὸ Quocirca octaua Symodus generalis definiuit, sacram Domini nostri Iesu Christi & omnium Saluatoris imaginem aequo honore cum libro Euan . Seliorum adorandam esse. quippo quia sicut inquit)per syllabarum eloquia, quae in libro seruntur, salutem consequuntur omnes ita per colorum imagina riam operatio m & sapientes,& idiotae cuncti, ex eo, quod in promptu est, perfruuntur utilitate. Quae enim in syllabis sermo,haec & scriptura, quae in coloribus praedicat & comendat. Quare nihil est, Κemnici, quod sanctam Romanam Ecclesiam reprehendas, quod in omnibus angulis Christi crucem collocari uelit; cum hoc egregium signum tacita sit quae-
596쪽
dam uox, quae nos perpetuo Christianae uitar,gloriar, atque instituti admonet. Imagi- Ar Kenanicius, qui historicum imaginum usum si damnare non audet, acerrime insectatur Colonienses, ludd uenerandas atque adorandas esse illas cens eant. quos quan uis idololatriae condemnet, irrisionibus tamen magis, quam rationibus illorum doctrinam oppugnat, quam paucis expendamus necesse est. Cum imagines fgna quaedam es e demonstrauerimus, in quibus non tam cst spectandum quid sint quam, quid significent, peruium sane atque apertum csse cuiuis poterit, non debere cultum, non pietatem, non religionem, non mentem atque animum in externa effgie persistere,sed ad cas res, quarum signa sunt penetrare, illisq; omnem cultum &uenerationem deferre, quos tanti secimus, ut & illorum memoriam perpetuo conseruare, & eos egregio cultu ac ueneratione prosequi uellemus . Nam climefligies ipsa inanime quoddam atque mutum simulacrum sit, nemo sane esse tam stupidus potest, ut cuse ante imaginem prosternit, spectrum ipsum humano ingenio fabricatum intueatur, ab illo opem atq; auxilium petat, quod omnis esse diuinitatis expers satis nouit, sed omnem cultum in illum transfert, quem imago praesesert ac repraesentare, atque adeo, quanquam si corporis motus, externamq; uenerationem spectes, imago ipsa colatur, animae certe, quae
pietatis religionisq; sedes est, nihil minus quam lignum, colores, atque imaginem intuetur, sed totus in re, quam imago refert, positus est. Quare qui imaginem se adorare & affrmabit, & negabit, non Pugnantia
597쪽
I LIBER IX. 3oagnantia quidem,sed inter se aptissime cohaerentia dicet, nam & corpore se ante imaginem obiicit, illam
lue eximio honore ac ueneratione prosequitur,di animum inre,quam imago illa refert,defixum habet, corporisq; illis motibus animi sui aduersus Diuos Christum bipsum pietatem atque religionem, qu ad eius fieri potest, testatur.Neque enim ulla est tam
imperita & ignara anus, quae cum uota ad certam aliquam Dei parae uirginis imaginem nuncupat, aliud quidpiam animo complectatur, quam coeli illam Re 'ginam, quam Christi esse matrem credit, a qua ope, . io atque auxilium implorat, quam animi sui pietatem in ulla re magis se declarare posse arbitratur, quam si hanc aut illam imaginem, quae coelestem ipsius per- οῦ
sonam reseri,& repraesentat,omni ratione ueneretur.
Quod ii et ex eo sane euadet manifestum, quod si gresti cui uis ac barbaro homini imago aliqua offeratur, quam is alicuius diuorum esse ignoret, nullum quidem religionis signum edet:at citin primum intellexerit Pauli illam aut Petri esse, mox plurima exhibbet religionis suae documenta. quippe qui satis nouit non imagines se, sed illos, qui in coelis sunt Di- . . ivos, nos colere & uenerari debere. cum igitur uerus
ac legitimus cultus in Christum Diuosq;ipsos referatur, ad quorum uenerationem imagines inuitant, &allectant, is sane imaginum ueneratione solus dam- 'nare potest, qui res,quibus imagines adhibemus, ueneratione iniquas esse iudicat. Quod aperte sane declarauit magnus ille Athanasius, qui causam inu stigans cur cruces fabricemus, quibus Christi cru- m repraesentemus,minime uero spongiae ac lanceae ibis. is
598쪽
Athana. serm. 6 cstra Arrianos.
o RTRODox. EXPLIC. figuram formemus, cum tamen haec non minus sint sancta quam crux: respondet, figuram quidem crucis ex duobus lignis compingentes conficimus, ut si quis infidelium id in nobis reprehendat, quod ueneremur lignum, possimus duobus inter se disiunctis lignis, & crucis dirempta forma, ea tanquam inutilia ligna reputare, & infideli persuadere,quod non
colamus lignum,sed quod crucis typum ueneremur: in lancea uero aut spongia, uel arundine, nec facere hoc, nec ostendere possimus. Et contra Arrianos agens, Si quis inquid post conspectam imaginem,uelit regem uidere hunc, ad eum modum ita imago iure loqueretur, Ego & rex unum sumus: ego enim in illo sum, & ille in me,& quod in me animaduertis, id quoque in eo animaduertas, & quod uideris in illo, uideris & in me. Qui igitur adorat imaginem, in illa adorat ipsum regem ; quippe cum ipsa imago nihil aliud sit, quam regis sorma ac species. Quod ipsum. Magnus Basilius saepe edocet, nam contra Arrium ac Sabellium disputans, Neque sinquit) qui in foro imaginem regiam intuetur, & regem dixit eum, qui in tabula est, duos reges confitetur, tum imaginem,tum eum, cuius est imago; neque si ostenso, qui in tabula pictus est, dixerit, hic est rex, exemplar, regis appellatione priuat, immo potius illius honorem per huius consessionem confirmat. si enim imago rex est, multo profecto uero similius cst, rogem esse eum, qui imagini causam exhibuit. Et alibi, Quomodo inquit unus&unus, non duo Dei quia rex dicitur etiam, regis imago, & non duo reses : neque enim imperium scinditur, nec gloria di- azi 2 bl a i . uiditur,
599쪽
uiditur. quemadmodum enim principatus, & potestas una est, quae nobis dominatur, sic etiam glorificatio a nobis una est, & non multae, propterea quod imaginis honor ad exemplar transit.Cum igitur omnis, qui imaginibus adhibetur cultus, in rem ipsam, quam repraesentant reseratur ; illi sane, qui imaginum uenerationem damnant, ipsismet Diuis, quos nobis imagines quodam modo praesentes exhibent, cultum, atque honorem inuident. v o D si diuina mysteria sacris literis consigna ita penitus csi sideremus, uidebimus sane, imaginum 'cultum cum ipsa fere hominum aduersus Deum pietate&religione incoepisse. Nam si Origeni, Eus bio, Hilario, plurimisq; aliis sanctis Patribus fidem habeamus confitebimur, Dei filium humana effgie Sassia mpta,Adamo, Abrahamo, caeterisq; sanctis Patribus apparuisse, quoties scriptura ait, Deum in illorum se conspectum dedisse . quae humana erigies, imago quaedam illius erat corporis, quod tempore diffinito a Patre erat assumpturus , quo&summum , t in nos amorem Christus declarabat, & humanam naturam ei semper in maximis deliciis fuisse non obscure significabat. Cum igitur sancti illi Patres diui Genae.8.no spiritu afflati, hominis illam effgiem, quam intuebantur, & quae Christi humanitatem repraesentabat, non secus quam Deum ipsum uenerarentur, an non satis nos docuerunt, quem honorem imaginibus habere debeamus Parum enim ad rem, dequa agimus, refert, ex aere ne, ligno, auro, argento, aut
aere, imago sermata sit, & humana, an diuina opera sit fabricata. Nam cum omnes imagines parem
600쪽
habeant repraesentandi vim, par certe omnibus debetur cultus, qua imagines sunt; et si imagines humana arte fabricatas piaculum est adorare, minime etiaIn eas colere integrum foret, quae miraculo ser-ma tae essent. Quocirca cum Dei filius, toties humanitatis suae imaginem uenerandam sanctis Patribus exhibuit, aperte sane declarauit. quo honore ea nos prosequi oporteat, quae illum referunt ac repraesen-3. Rusi. xant. Vnde etiam fuit, quod Dominus, filiorum Is e. 8.eti rael, qui a sancta Hierosolymae ciuitate abessent, preniet c.6. ces tum illi gratas fore significauerit, cum eas Hierosolymam uersus funderent; quippe quia in ea augustissimum illud erat templum exaedificatum, quod Ο 3 Christi filii sui corpus repraesentabat. Si item ad imo. 33 gnem, quem in rubo Moses uidit, summoq; hon re prosecutus est, si ad ignis columnam, quae ad portam tabernaculi cunctis filijs Israel aspectantibus apparuit, & unde Dominus Mosem alloquebatur; si a. tu. ad auram illam, quam Helias in monte Dei Horeb
c. I9. conspexit, animum aduertamus, facile uidebimus,
haec omnia,quasdam fuisse Dei imagines,quae ipsius
numen atq; maiestatem reserebant. quaS tamen tani, to honore sanctissimi illi uiri prosecuti sunt, ut Moses non sollim pedes nudaverit, sed faciem etiam absconderit. Neque enim inquit audebat aspicere contra Deum. Helias item in terram abiectus, uultum pallio occultabat. qui tamen non ita erant diuinarum rerum ignari, ut diuinitatis aliquid in rebus, quas intuebantur, inesse evistimarent, sed cum Deci ueluti praesentem illae exhiberent, pietatis sane erat , eas s unimo honore prosequi, ac uenerari.