장음표시 사용
601쪽
LIBER IX . 3o Quo D si Arcae foederis, quam Dominus a filiis Israel maximi fieri uoluit maiestateth expendamus, perspiciemus sane, nihil aliud eam numinis habuis. se, quam quod diuinorum beneficiorum monumenta contineret, Dei gloriam repraesentaret, humanam , que Christi naturam, inqua habitabat, omnis plenitudine diuinitatis praefiguraret . at quem illi honorem sanctissimi uiri habuerint, uel ex eo satis costat, . quod Dauid non modo summa cum pompa in do- , mum suam illam trasportauerit, sed quod Regiae am c.ε. plitudinis oblitus, diademate, omnibusq; imperii insigni is atque spledore abiecto, accinctus ephod lineo , coram illa totis uiribus saltauerit. Quocirca quan uis tu, Kemnici, eximiam nostram erga imagines, quae Christum, &diuos non minus referunt, quam foederis illa arca Dei gloriam repraesentabat, pietatem , & religionem, sicut olim inanissima Michol irrideas; breui tamen fiet, ut uberrimum nos, atque sempiternum pietatis fructium, sicut olim D uid, reportemus, tu uero in infami Micholis sterilitate permaneas. Nam quemadmodum tum maxime nostram erga Diuos pietatem declarare arbitramur, cum illis statuas in templis statuimus; ita qui illas contemnunt & abij ciunt, non aeri aut ligno. sed Diuis ipsis iniuriam inferunt. Qui enim inquit Am si brosus Imperatoris imaginem coronat, utique illum honorat, cuius imaginem coronauit, dc qui statuam contempserit Imperatoris, Imperatori utique, cuius statuam conspuerit, fecisse uidetur iniuriam Vnde fuit ut religiosissimus Constantinus lege caue E st rit, ne ipsus imago, quae deprecantis sormam ac similitudi et
602쪽
ORTHODOX. EXPLIC. militudinem habebat, in idolorum templis collocaretur. summam enim inde contrahere ignominiam
est arbitratus, s aliquam ipsius imago impietatis speciem prae se ferret. Iulianus uero Imperator, qui nihil antiquius habebat, quam omni contumeliarum genere Christi sanctissimum nomen assicere, ut immane hoc ac crudele odium declararet, Christi imaginem, quam in Caesarea Philippi repererat,antiquitate & miraculis clarissimam, quae egregium illud beneficium, quod Christus in mulierem sanguinis profluuio laborantem, contulerat, accomodatissime repraesentabat, contumeliose deiecit, suam ii in illius locum substulit, atque supposuit. Sed ecce sacrilega illa Iuliani estigies de coelo tacta, non modo co- minuta, sed maxima ex parte humata est. quo miraculo pij omnes animati, Christi illam imaginem intemplum detulerunt, atque ut Nicephorus auctorcst in Diaconico Ecclesiae collocarunt, &honoratiori loco positam, cultu conuenienti prosecuti sunt.
nam locum inquit libenter frequentantes,&imaginem ipsam inspectantes, dcsiderium suu in &amorem erga statuae ipsius archetypum , primariumque exemplar declarabant. At impii & scet rati homines, qui tantum hunc Christi honorem in inanium Deorum , hoc cst , daemonis ipsius dedecus & ignominiam redundare arbitraban tur; insano quodam iurore perciti, seriarumque quas taedis ardentibus agitati, sacram illam imaginem arreptam lanibus ad pedes iunctis, hac illac per mediam urbem summo cum dedecore & igno
603쪽
L I B E R IX. 3o affecerunt quod &ipse, Kemnici, a tuis etiam Dei- tparae uirginis Mariae imagini fieri aliquando non sine maximo animi mei dolore uidi) quae tamen impietas minime sane piorum hominum animos stangere, & abij cere potuit. plurimi nanque Christianorum cas imaginis partes, quae ex tanto illo incendio superfuerunt, colligentes, in Ecclesiam religiosissime reportarunt. Quod quantum absita superstiti
ne, satis quidem uidebis, s sanctorum Patrum, qui
ubique floruerunt, scripturarum monumenta CuOluas. quippe incredibili semper Christi sanctorum 4: imagines honore suerunt prosecuti. Quod uel ex Baslii Magni uerbis intelligere poteris,Sanctos inquit Apostolos & Martyres & ad supplicationem, quae est
ad Deum,inuoco, ut per eos, id est, per interuentionem eorum, propitius mihi sit misericors Deus, &culparum redemptio fiat. unde & characteres imaginum eorum honoro & adoro, praecipue cum hoc traditum a sanctis Apostolis, & no prohibitum sit, quindi nobis & Ecclesiis nostris ostendatur depictum. D. uero Gregorius Magnus, quem ex uestris plurimi suae impietatis patronum scelerate adoptarunt,Secudium his uerbis compellat, Scio quidem quod ima- Gregor. ginem Saluatoris nostri non ideo petis,ut quasi Deucolas, sed ob recordationem filij Dei in eius amore recalescas, cuius te imaginem uidere consideras, &nos quidem non quasi ante diuinitatem, ante illam prosternimur, sed illum adoramus aut natum, aut passum, sed & in throno sed entem recordamur ;&dum nobis ipsa pictura, quasi scriptura,ad memoria filium Dei reducit, animum nostrum aut de resurre
604쪽
ORTHODOX. EXPLIC.ctione laetificat, aut de passione mulcet. De Grego rio ueroTertio, sanctissimo Pontifice memoriae proditum est,quod dum daret operam laneri Gregorij secundi praedecessoris sui, literas ad Carolum dedit, ut Italiam a Longobardis liberaret, Synodum; Episcoporum nonagintatrium coegit, quae Oppugnat res cultus imaginum damnauit. qua de re cum literas comminatorias ad Leonem Imperatorem,&Con
stantinum illius filium misisset, & tabellarij, qui per
annum integrum detenti fuerant, contumelijs affecti, ad illum re insecta redijssent, ex illis Georgius presbyter,qui literas Imperatori reddere ueritus fuerat; ad eundem inquit Imperatorem reuersus est, sibi poenitentia imposita. quo tempore praeclarissima sane Pontifex sanctissimus Christianaq; plebs uniuersa pietatis & religionis erga imagines documeta dedit. Quanto itero cum studio Christiani homines crucis signum Christiq; imaginem semper coluerint, uel ex impijssimo Iuliano constare poterit, qui fidelibus apud Cyrillum obiicit, quod Iouis, ac Mamtis simulachris abiectis, crucis signum adorarent, illiusq; imaginem in fronte, & ante domos pingerent. quod Cyrillus non quidem inficiatur,sed a nobis fieri respondet; quia hoc salutare lignum nobis Christi infinita in nos merita in memoria reuocat;& suadet inquit ut cogitemus, quod sicut dicit D. Paulus, unus pro omnibus mortuus est, ut uiuentes non ultra sibi ipsis uiuant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est, &resurrexit. multisq; demonstrat, quantum cru cis effigies nobis commodi atque emolumenti adserat. Quibus autem uerbis septima Synodus ad Constantinum
605쪽
O R in. 3οσsantinum Imperatorem &Irenem matrem scribens imaginum cultum commendet, diligenter, quaeso, aduerte, In consesso inquid est, di sine ulla dubit tione credimus, acceptam, & placitam coram Deo esse uenerandarum imaginum depictionem,& Caria, quae dispensationem domini nostri Iesu Christi exprimunt,& Virginis quoque Mariae Deiparae, intem rataei quin etiam gloriosorum Angelorum & omnium sanctorum, has quoque adorandas est e. salutandas putamus. qui uero ita non est animatus, sed circa uenerationem sanctarum imaginum laborat &dubitat, eum Anathematizat sancta &uenerada nostra Synodus, quae essicacia diuini Spiritus, & Ecclesiasticis Patrum traditionibus munita est, & cincta. At non memineram non minus uobis sacrosanctam hanc Synodum odiosam atque inuisam esse, quam imagines ipsas. Quare quid in octaua acciderit, ausculta. Aderat sorte Synodo Theodorus quidam Ico 8. SPOLnoctasta, qui in magno se precio habere iactabat numum sibi a Basilio Imperatore donatum, quo eiusde Imperatoris effgies impressa erat,cum j; ei Concilii Patres multis persuadere conarentur,ut Christi etia ac sanctorum imagines debito cultu,ac ueneratione prosequeretur, respondit, non prius se honore imaginibus habiturum, quam sibi ea de re Christi praeceptum fuisset ostensum. Quare eorum, qui ab errore Iconoclinarum reuersi erant, unus p celsum quendam, atque editum locum costendens singillatim Anathematirauit haeresim Iconomachorum, &primores eius, & Patriarchas Theodotium, uideliacet, Antonium, Ioannem, & Theodorum nominatu
606쪽
ORTHODOX. EXPLIC. Christinum.& paulo inserius scriptum extat; Dein- de aduocas Baslius pijssimus& Magnus Imperator, unumquenque ipsorum, osculatus est eos, & dixit, Nuc erepti estis a diabolica possessione, & facti estis Christiani uerissimi, & saluandi estis cum omnibus
orthodoxis a Christo Deo nostro, & uita aeterna eLficiemini digni. nam nisi haeresim Iconomachorum Anathematigassetis , Christus uobis nihil prodesset. & haud multo post, Anathematizat sancta haec&uniuersalis Synodus Theodorum,& omnes consectaneos eius , qui imaginibus nullum honorem habendum esse existimabant, tam qui nunc adhuc supersunt, quam qui in eodem sensu & opinione uita excesserunt. Quam sanctorum Patrum perpetuam & constantem fidem, ut Constantinus ille Magnus declararet, coelestiq; admonitioni obtemperaret, crucis signo pro labaro quod militare uexillum est, auro gemmisq; illustre, ante Imperatorem gestari solitum, quod milites adorare consueuerand utebatur, ut milites cultum atque honorem illi perpe- ρηρ tub deserrent, ut Sozomenus auctor est. quam egre gij Imperatoris pietatem, diuinum numen maximis uictorijs sibi grauissimam esse declarauit. Ne uero in inculcandis sanctorum Patrum apeltissimis testimonijs molestus sim; perlege, Κcmnici, quae hac de re D. Damascenus elegantissime scripsit,& aperte uidebis. ab ipsis Apostolorum temporibus, pios semper ac fideles homines persuasos fuisse, Christi sanctorum imagines egregio quodam cultu atq; ueneratione Prosequendas esse atq; quam uere a te dictum sit, - m hoc obscuris solum, atque abi Mis auctoribus dignam esse.
607쪽
LIB ER I x. 3o Non tamen praetermittam quid sanctissimo uiro acciderit,cum Leonis Isaurij impijssimis conatibus obsistere omni ratione conaretur. Nam cum hic serus Io .
atque immanis imaginum hostis tanto eas odio pro ς' sequeretur, ut illarum cultores ultimo supplicio as nuria usiceret, aut certe in extremas oras relegaret; Ioannes an.Dama
Damascenus, qui tantam Christi, Diuorumq; igno- seni. miniam ferre nullo modo poterat,&Apologiam eruditissi mam pro imaginum cultu conscripserat, datis
ad pios, fidelesq; homines creberrimis literis, illos in ossicio pietateq; erga Christi, diuorumque imagines continere studebat. Cum uero iniquissimus Imperator ferre non posset, impiissimos eius conatus pauperis & abiecti cuiusdam monachi opera eludi, Damasceno Regi persuasit, Ioannem illum mon chum, nefarium essequendam perduellem, qui nihil ardentius optaret, quam patriam una cum ipso Rege prodere. Quare subita indignatione comm tus barbarus Rex, dexteram sanctissimi uiri,qua pro sigatissimum Leonem irritaverat, abscindi iussit: ut quae paulo antea atramento piissime conscripserat, sanguine consignaret. At uir hic pietate & eruditione illustrissi inus, rara quadam di insoleti spe erectus& animatus, ad Virginis Deiparae quandam imaginem confugit, ab illa, cuius caussa in tantam fuerat
aerumnam & calamitatem coniectus,opem atque auxilium deposcebat, maximisq; ab ea precibuS comtendebat, ut stupendo aliquo miraculo & ipsius i nocentiam, & quam piam ac iustam causam tuer tur,declararet. Sed ecce arctissimus quidam somnus
sanctissimum uirum complexus est, diuinoq; benefi
608쪽
ORTHODOX. EXPLIC.cio, ei manus est subito restituta, atque , ut ipse nam rare solitus crat, in somnis ueluti coelitus admoneri, sibi uisus est, ne ab incoepta imaginum defensione ulla ratione abduci unquam posset . quod quam egregie praestiterit, aperte sane illius scripta omnia
v o D si te, Κemnici, eorum, qui imagines religiose semper coluerunt, uitae integritas, sanctitas, innocentia, summa cum auctoritate coniuncta , parum mouent, illorum sane, qui ipsas insectati sunt, tantari impietatis auctores semper extiterunt, perfidia, uitaeq; turpitudo ab hae te sententia abducere, 7 Πηρ atque abstrahere,'debuisset. Primus enim, qui Chriμβψ γ',sanctorumq; imaginibus bellum indixit, fuit Saran tapechis quidam Hebraeus ueneficus, atque praestigiator, qui per id temporis erat Tyberiadis Dux, qui praeter odium, quod uasta haec, & perfida gens
in Christi nomen habet, innatum, atque ueluti ab ipsa natura penitus insitum, omnis erat dissensionis amantissimus. Quare, ut Christo, cuius erat ins stissimus hostis, atrocissimam iniuriam inferret,EZido Imperatori, homini leui & inconstanti,omnibusq; foedis uoluptatibus, quae rationis inimicae es se solet,delinito, triginta annorum uitam pollicitus est, si omnes imagines euerterct, atque demoliri faceret. Quibus inanissimis pollicitationibus, leuissimus Imperator inductus, hoc tantum facinus Hebraeis atque Arabibus impijs,& sceleratis hominibus commisit. quippe quia nullus unquam pius ataque uere Christianus extitit, qui tanta iniuria eorum ess gies assicere uolueri quos omni pietatis cul
609쪽
LIBER IX. 3og tu uenerandos esse ducebant. Non tamen defuit unus Nacoliar Episcopus, qui se magis Iudaeis atque
Arabibus Christiani nominis hostibus, quam pij s& fidelibus hominibus, aggregare uoluerit. diuina tamen prouidentia factum est, ut sacrilegus Imperator, qui longioris uitae spe, tanquam mercede, ad tantum scelus fuerat impulsus, paulo post, hoc est, ante duos annos mortuus fuerit scelestus uero ille Hebraeus iustas sceleris sui poenas lucrit. Nam ab
Vlido, Eetidi filio, imperijq; successore ac haerede,
IN Syria uero tantae huius impietatis, Zenone Nic b. imperante, auctor extitit Xenaias quidam, callidus ac nefarius homo, qui ctim fugitiuus seruus esset, 'si' necdum sacro lauacro expiatus,clericum se esse simulauit; quare a Petro Cnapheo haeretico homine Episcopus Hierapolitanus creatus est, atq; Philoxenus dictus.Cum uero Cnapheus intellexisset, hominem a se nondum baptizatum, Episcopum factum fuisse, sussicere dixit pro baptismo consecrationem. Hic igitur Xenaias cum nactum se esse occasionem uidit, ut impietatem prodere, atque declarare posset,persuadere populo studuit, Christi, & Diuorum imagines
nullo esse cultu ac ueneratione prosequendas. Curi ius tamen impietatis auctores, etsi non minoribus quam uos fuerint praesidijs commu0iti, illorum tamen insania non aliter quam caeteri portentos err res, deleta fuit prorsus atque extincta. Nam si potentiam spectes, plurimi quidem fuerunt Imperat res, qui eam armis,magis quam officio in Ecclesiam introducere conati sunt: si ex scripturis ducta argu-
610쪽
menta quaeras, eisdem sane, quibus uos, scripturarum testiinoniis Ecclesiam oppugnarunt.Semper. n. in ore habebant diuinum illud praeceptum, toties a Deo per Mosem repetitum, a uobis uero Dei Ecclesiae petulantissime obiectum, Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem, quae est in coelo desuper, & quae in terra deorsum, nec eorum, quae sunt in aquis sub terra.Quibus uerbis plurimi non incommode arbitrantur,solii in prohiberi ne quis Deum alium, praeter uerum coleret . quod Levitici illa uerba docere aperte uidentur, Non facietis uobis idolum,&sculptile, neque titulos erigetis, neque insignem lapidem ponetis in terra uestra, ut adoretis eum, ego enim sum Dominus Deus uester: custodite sabbata mea,& pauete ad sanctuarium meum,ego Dominus. Si tamen scripturae loca omnia inter se conseramus, aperte sane uidebimus, non quidem pingendi, atque sculpendi artem a Deo prohiberi, cum Dominus multarum rerum similitudines fieri iusserit,omnesq; rerum notiones animis nostris insitae, eorum, quae sensibus percipimus,imagines quaedam sint, quas non uerbis solum, sed quavis etiam alia ratione exprimere licet. At ne quis esset in cultu error, cauit Deus, ne ullam filii Israel facerent Dei, quem nemo unquam uidit, similitudinem, &cuius formam, atque speciem percipere nemo hominum potest. Nam cum cultus, qui imaginibus d fertur, in id, cuius sunt imagines, potissimum reseraturi, corporea uero similitudo,non nisi rem corporea, atque creatam repraesentare possit; Dei sane ueritatem in mendacium ii commutant, atque creaturaei potius,