F. JosephiArchangeli a Fracta Majori ordinis minorum observantium Sacrae theologiae synopsis ad usum clericorum ordinandorum, ita ut non amplius sinopsis dici debeat, sed Sacrae theologiae dogmaticoscholasticae cursus plana facilique methodo concinna

발행: 1831년

분량: 248페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Spes a Fide , et Charisala realiter distinguitur. 8 . Prob. Nam illae virtutes realiter nitet sedistinguntur , quae habent diversos actus, atque objωcta diversa; Atqui Fides, Spes, et Charitas habent diversos actus , et objecta diversa ; Ergo retiliter imter se distinguntur. Prob. min. Actus Fidei est ex

dere ; Actus Spei est desiderare; Actias Charitatis est diligere; Item obiee um Fidei formale est Deus ut verax ; Charitatis uti dicetur est Deus ut in se honus ; et Spei ut est bonus , et nobis promissua; Ergo Fides etc.; adeoque Spes a Fide ete. Id patet 'umque ex Apostolo Paulo , qui has virtutes nomini snon solum distinxit, dicens Epist. I. ad Corinth. Cap. XIII. v. i 3. e manet Fides λωα , Charitas ἔsed rebus, s jungens Dio c; Ergo ero. r .

. De Obriecto Spei. g. 488. Animad. Spei obiectum duplex est

materiale scilicet, et formula. f. 489. Def. i. Obi etiam materiata vel ras id, circa quod ima Occupatur ; nempe quodvis bonum

Δupernaturale respiciens , vel continens hominum beatitudinem.

id quod est rario, promer quam Spes ν satur Disciari ectum sutim maleritae, es Pro ter suum a Maegerismirtutibus Theolos is distinguitur. i) Vid Ex-Charines de Virtui. Theolos. cap. III. de Spe .

202쪽

Ga 998. 49 i. Schol. objectum materialeἹSpei duplex est; mimarium nemee, et secundarium , illud primario , hoc Secundario Spes respicit. objectum formale pariter duplex est; scilicet formale quod, et formale quo , ut loqui amant Scholastici. g. 492. 3. Otjectum formale quod Dei est illa Ohi eli materialis Perfectis, quin moluntatem mo- . et ad illud ametendum ἰ Objectum vero famale qua ei est ratio illa, qua voluntas aeternam remisithealitudinem.

PROPOSITIO L .

Primariam materiale Obsctum Spei est Deus 9se secundatium vero sunt media ad illum perfruandum conducentia.

g. 493. Prob. i. P. Illud est primarium mat xiale objectum Spei, quod est nobis primo , et principaliter desiderabila ; et per quod taetera alia sunt nobis appetibilia ; Atqui talis est Deus; Ipse namque est summum bonum; onme bonum . et totum bonum; et a quo bona alia cuncta procedunι. Unde et merces nostra magna nimis , dicitur; nostra quoque fetiacitas , et beatitudo; Ergo etc. 494. Prob. II: Ρ. Finis sine mediis obtineri nequit; nequit ergo 4liquis finis alicujus consequutio-Nem sperare, quin Speret consequi media ad finem illum consequendum conducentia; Atqui Deus est prumarium Spei objectum materiale g. 433. , et praeci puus finis hominis; Ergo objectum secundarium Spei sunt media ad illum conducentia.

203쪽

Orierium Demale quod vel est Deus, ut summum bonum nostrum a nobis possidendum. f. Prob. Illa persectio est obiectum formale quod Spei, quae nos movet ad illud appetendum; . atqui summa divina bonitas, seu Deus, ut honus n I,is, et summum bonum nostrum a nobis possideu dum est illa persectio, quae movet nos ad Spera dum , et ad Deum appetendum ; Ergo etc.

Objectum formale quo Spei est promissio DAina g. 4o6. P. Nam Apostolus Paulus fideles exeitans

ad ponendam Spem omnem in Deo , atque omnem curam in eum fidenter jactandam, nullam sortiorem rationem illis adducit, quam Dei fidelitatom in exequendis promissis. Ait siquidem Epist. I. .ad C Tinth. Cap. X. v. I 3. : Fidelis autem Deus est, qui non patietur sos tentari supra id quod potestis, sed faiora estam cum tentatione moventum, ut m si is sustine e Epist. I. ad Thessalon Cap. V. V. Σέ. . . ose autem Deus Pacis Sancti cet τω Per omnis . . . fidelis eas, qui vocasu vos i qui etiam faciet. Et ut alia taeeamus : Teneamus , inquit ad Hebraeos scribens p. X. v. 23. : Smi nostrae confessionem indeetinabilem: FHelis enim est qui repromisa. Et sane ratio illa , quae nos movet ad sperandum eum certa fiducia, est quia Deus diligentibus se bona imvisibilia , et magna promisit , et praeparavit. Ait siquidem Christus Dominus Joan. Cap. X. v. 27. :

204쪽

diliget eum , et ad eum xeniemus; et mansionem amaeum faciemus. Vid. Dupasquier. Tomo V. Disp. VIII. q. 3.); Oui crediderit et baptizatus fuerusalvus eris etc. Ergo. Solis . objectionibus.

g. 49 . Olbis. i. Si obiectum formale nostrae Fidei

esset Deus , ut subjectum bonum amabile amore conis CupiScentiae supernaturalis, seu emet Deus ut bonus nobis , non amaremus Deum propter Se , Sed propter nos ; atqui inordinatus est iste amor; rectus enim Ordo Postulat, ut omnia ad Deum, ut ad ultimum mnem, referantur, non vero ut Deus reseratur ad nos;

Ergo etc. . m

g. 498. R. dist. mai ; si et non amaremus Deum Propter nos tantum , itaui praecise amaremus proprium Commodum , et sisteremus in illo , conc., uS n. mai. Atqui inordinatus est iste amor, si voluntas proprium

modum unice amet, cone. minc , secus, v. min. , et O am. Itaque amor concupisceatiae honestus esse Potest

et in bonestus , malus , et bonus ; si nimirum voluntas desiderans bonum aeternum, ut sibi commodum proin Prium quaerat, ac speret praecise commodum , in eo unice sistat, nec aliud quaerat, profecto ille amor Voluntas illa , nee recta est, nec ordinata, sed mala ac perversa dicitur concuhiscentia. Si enim voluntas honum illud desiderans , illud appetat tamquam Suum Commodum, ut nempe plus illud in se amet amore amia citiae , eoque magis fruatur, tune sane voluntas illa recta est, et ordinata , bona , et sancta in se dicitur con- Queiscentia. In hoc ergo sensu, inquit Doctor noster Subtilis, quod sperare bonum mihi, non variat rationem formalem objecti, quia non commutat bonum

honestum in bonum utile; Siquidem hoc in sensu mihi honum infinitum desiderando, non utor fruendis, βω iuror eo; cum eo tendat desiderium istiusmodi, ut

205쪽

Milicet bonum illud pIus amem in se, et amore amicitiae. Ninc Augustinus in suo manua Ii inqiliebat Cap. io ): u accende me Domine voluulate , et Poncu- Iliscentia tua , quia saneta est , et bona ; iuxta illud sal. 83. Concmiscis , et descis sinima mea in atria Domini. Illud vero, quod in argumento subnectitur, quod nempe inordinatus est ille amor, quo Deus resertur ad nos , tamquam ad finem , Oerum esse , cum Deus risertur ad.nositamquam ad finem ,'esus gratia;

non vero eunt Deus refertur ad nos iamquam ad finem , cui ἰ Quod ut intelligatur, sciatur oportet, quod finis cui, est persona , cui optatur bonum, quod aliquando tanti existimamus , ut ipsum sit quoque finiso las gratia multa facimus. Sie sapientia , Ex gr. est sinis , Issa palia , quia propter illam comparandam oramus, laboramus. Nos au te sumus ejus finis cui, quia illam in nobis Optamus ζ ontra vero sumus sinis cujus gratia peeuniae, alimentorum, et ne-ccssariae suppellectilis, quae nobis aequirimus; tum haec uia nota sint bona propter se expetibilia , quemadmodum Sapientia ; sed propter nos dumtaxat, tamquam

necessaria, Pt ad mus nostros aleomodat9. Porro tur

pes et singitiosum est, Deum ad nos referre, tamquam ad finem mutis patia; id enim est , Deum inoris saeere , quam nos ipsos . et praep tero ordine titi sine ultimo, tamquam medio. a omnis humana Perversitas est ad rem Augustinus lib. 83. quaest. capr 3. , quod etiam vitium vocatur ,'si uendis uti velle, atque utendis frui ; et rursus omnis ordinatio , quae etiam virtus nominatur ) fruendis frui, et utendis uti. Fruendum est autem honestis, et Hlendum ull-libus. Ast vero honeste, ac pie Deum ad nos resertinus , tamquam ad finem. Noe enim ipso tvStamur summam ejus bonitatem , ac omnino divinam persecti Nem , tantique eum Dei mus , ut ipse Deus sit quoque noster Finis, cujus gratia multa operamur. TestamuTinquam codem ipso summam Dei bonitalem, ac Per

206쪽

sectionem ; nam sicut subdilus Principem suum hon rat , dum benevolentiam ejus sibi conciliare satagit, ejusque gratiam seu favorem amicitiae cujuslibet amici Praeponit; ita et eodem modo nos Deum honoramus , cum ipsum ad nos ipsos reserimus; defertur etenim ad nos , sicut causa ad essectum , fons ad rivulum, plenitudo ad vacuum , misericordia ad miserum , perfectivum ad persectibile. q. 499. Contra. Atqui si obiectum formale nostrae

spei est Deus ut summum bonum amabile amore concupiscentiae , amor ille emet inordinatus , et malus ;Ergo ete. Prob. Subs. Amor ciui oritur a virtute The

logica debet esse supernaturalis ἔ Sed in eaSu , amor , qui oritur a virtute spei est naturalis; Ergo etc. Probis in .. Amor ille , vel est amor proprius , Vel saltem oritur eT amore proprIO, in quo ratio est amandi naturalis, cum ipse amans ejusque utilitas sit ratio amandi , non vero bonitas increata , ut ad virtutem theologi-Cam requiritur ἔ ergo in casu amor etc , adeoque etc. S. 5oo. n. cum doctissimo Suarta : quod amor ille, licet sapponat naturalem mi ipsius amorem eo modo , quo gratia Suppouit naturam ; adhuc tamen, Ver et proprie supernaturalis est. Amor enim specificatur ab Obiecto quoa amatur; bonum vero quod per virtutem spei amamus, absolute , ae Simpliciter est supernatu Tale , et obedientiale ad ipsam putentiam , Seu capacitatem ..Undo in hoc amore natura sem elevat, aliterque sese diligit , cum sit naturalitet diligibilis : eo

quia non tantum naturalem persectionem, seu naturaliter attingibilem , sed maximo supernaturalem sibi amat , optatque objectum , quod formale spei theologicae ; et ratio aman)i non sola utilitas nostra,' sed est bonitas inchoata Dei, etsi considerata non ut bonum Dei, sed ut bonum necessarium. Non est igitur inordinatus , ac pravus , sed bonus, at Sanctus amor

ille , qui a Spei virtute proficiscitur. S. Sor. ConDa. Atqui amor Speἰ est in ordina-

207쪽

tus ei malus; ergo est. Prob. Sula. Amor mercenarius inordinatus est, et malus ἰ Atqui amor spei est mercenarius ex D. Bernardo tract. de diligendo Deo rapta. qui sic loquitur: n est, qui confitetur Domino, quoniam potens est; et qui confitetur , quoniam sibi honus est; et item qui confitetur , quoniam simpliciter bonus est. Primus servus est, et timet sibi: 2.

mercenarius , et cupit sibi : 3. Filius , et defert P tri. Itaque et qui timet, et qui cupit, uixiusque

Pro se agunt; ergo est. f. 5o2. R. dist. maj. amor mercenarius stricte Sumptus, qui nempe pro mercede expectat temporalia

quo Sensu Ioann. reprobatur pastor mercenarius, inordinatus, et malus est, tonc. min. , amor mercenarius in lata significatione, qui praeter Deu in aliam me cedem non intendit, n. mai: min; et consam. Veritas allatae dist. ex eo liquet, quod Christus. Mati. 5. spe huiusce mercedis nos nutrivit, ac roboravit: Gauis dete inquit, et ea uuate, quoniam merces vestra coinosa est. in Coelis; et Hebraeor II. commendatur ΜOises quod in hujusmodi renumerationem aspexerit. Porro D. Bernardus de eo loquitur, qui intuitu bonorum temporalium Dei facit opus u Facit, et Mercenarius, inquit loco in argumento laudato, sed quia non gratis, propria trahi cupiditate convinciturn. 5O3. Objic. a. Asserere Deum ut bonum n bis esse objectum formale nostrae spei , perinde est ac dicere posse hominem sese diligere amore supera naturali; Atqui talis amor ad charitatem spectare vi detur non vero ad Spem theologicam, qua ratione

I heologi dicere solent, quod vello sibi beatitudinem, Bliaque supernaturalia bona sit charitatis officium ;

n. filios tam per charitatis, quam per Spei virtutem posse nos ipsos dilectione supernaturali diligere, et beatitudinem, aliaque hona ordinis etiam .uperioris nobis optare. Cum hoc tamen discrimine ,

208쪽

Charitas in sui amore proxime , et immediate non

vespicit proprium naturae commodum , atque utilitatem , sed Deum , ut in se lionum, amor vero , qui RSpei Virtute oritur , proxime , ac immediate amantis respicit commodum , propriaeque naturae utilitatem. Unde est, quod prior amor amicitiae, posterior vero amor concupiscentiae a nostro Doctore Scolo , caetr-xisque Theologis appellatur. Etsi vero amor spei imia mediate , ac proXime amantis. Ommodum spectet; la lis tamen est naturae, ut non sistat, in honestate, sed ultimate in Deum tendat , tamquam in sinem , cujus gratia multa iacimus. Hoc enim amore amando nos ipsos, amamuS conjunctionem nostri cum Deo, tamquam cum ultimo nostro fine supernaturali; atque

hinc est, quod amor iste , licet amore , et charilaleelicito , minus sit persectior , bonus tamen ESt, atque ordinatus ; ejusmodi enim est, ut persectiorem chari talis motum non excludat , quinimo ad ipsam di sponat. Spes inquit D. Thomas quaest. I7. arti c. d. introducit ad charitalem , in quantum aliquis sperans remunerari a Deo , accenditur ad amandum Deum , et servandum praecepta ejus.f. 5o5. contra. Atqui amor, quo homo sese diligit amore supernaturali ad charitatem spectat, non vero ad spem theologicam; ergo a capite argumentum . Prob. min. Suhsin. Velle alteri, seu proximo beati ludinem ex amore supernaturali , officium est charil. tis ; ergo a simili , velle sibi beatitudinem ex amore supernaturali ad charit. tem spectat, non vero ad Spem theologicam ; adeoque et C. f. 5O6. R. cone: antee ans. N. consam , et parit. Ideo enim desiderare proximo beatitudinem , aliaque Supernaturalia bona , ossicium est charitatis , quia amor ille ex amore benevolentiae , seu amicitiae procedit. Nimirum objectum sormale, ac motivum debi-derit , quo speramus alteri beatitudinem , nequit MN enisi bonitas , quae in ipso reperitur; ac proinde de

209쪽

ae ius: Ast velle sibi beatitudinem , est actus amoris concupiscentiae , eo quia per illum amorem , bonum proprium desideratur , non alienum ἰ ideoque amor , quo homo sese diligit dilectione supernaturali , ad spem pertinet theologicam, non vero ad virtutem charitatis.

f. Sor. Contra. Idem est alteri , Seu ProTimo beatitudinem , ac velle sibi t Proximus enim est alter ergo; Al qui velle alteri beatitudinem officium est Charilatis ς ergo etiam velle sibi beatitudinem ex charitale procedit, non vero ex spe theologica . SO8. R. Quod nos, cum dicimus velle proximo beatitudinem , officium , atque aclum charitatis ,

illum Fpectamus , non ut nobis coniunctum , Sed ut alterum a nobis , paenitusque secretum. Hanc conSiderationem sex D. Thoma desumimus quaest I 5. artic. 3. ,

ubi quaerens S. doctor , possit ne quis sperare beatitudinem alteri , hac cum distinctione respondet; vel prori inius spectatur, Ut altera nobis, vel ut unitus , ac veluti unum quid per amorem , conSanguinitatem , vel aliud simile vinculum : Si primo modo spectetur , non possumus illi sperare beatitudinem spe theologica , cuius ratio est , quia tum objectum formale , ac motivum desiderii , quo speramus alteri beatitudinem, non est bonitas divina , ut a nobis possidenda , sed bonitas , quae in proximo reperitur z 3tque hoc in sensu Augustinus in Enchiridio cap. o.

Fides inquit, et suarum rerum rat, et alienarum . . Spes autem nonnisi honarum rerum est, nec nisi suturarum , et ad eum pertinentium , qui eorum Spem agere perhibetur. Si vero Proximus 2. modo cons deretur , ut scilicet aliquo vinculo nobis unitus, tunc Sane actus , quo volumus illi beatitudinem , spei erit , non autein charitatis : illis enim tamquam nobis ipsis beatitudinem speramus. Iam Vero proximus, ut dicobamus , non aliquo vinculo nobis coniunctus HPraesenti spectatur : sed ut alter a nobis , Prorsusque by Coos e

210쪽

207dis inclus , ae separatus : recte hine d ximus, velle ulteri beatitudinent, osticium esse charitalis , velle autem sibi, ad spem theologicam Pertinere.

, CAPUT VIII.

. 5M. Animad. Duplex a Theologis dis intui-

pei subiectum , μαχιmum nempe, et remotum. Proximum est illa protentia animae, in qua habitus Spei residet, et a qua eius actus elicitur. Suhioetum vero remotum est homo, qui habitum Spei habet , ejusque actum elicit. h. 5io. Schol. Porro Spei proximum subieelum esse Voluntatem , pauci negabunt. Nam tum quidquid bonum respicit, et circa uotium oecupatur, in VO-Iuntate resideat, et a voluntate eliciatur, Spes cibabitu, et relu in summum bonum po idendum tendens '. 478. proculdubio in voluntate residet; Α- deoque Spei subjectum proximum est volantas. De subjecto autem Spol remoto nonnulla quaeruntur , quae brevi calamo . sequentibus propositioni hus resolvemus,

PROPOSITIO I.

Spes non manet ia Reatis. . t s. Sir. Prob. Spes respicit Deum ut bonum possidendum , non ut iam in praesenti possessum *48ο. , Spes enim quae sidetur, aiebat Apostolus Roman. Cap. VIII. v. 25. , non esι ves; Atqui Beati in Caelia Deum intuitive vident , et Summo aeterno bono perfruuntur g. 5i9. T. II. , absque timore ullo illud amittendi ; Ergo ete. g. 512. Dices. Beati in Caelo multa adhuc desiderant , et expectant, veluti suorum corporum glorificbti

SEARCH

MENU NAVIGATION