장음표시 사용
101쪽
94TR1cTATύS DE PAPA. malo immunem stetisse : vim habuit in primis S. Ignatii constitutionibus instillata singulorum animis reverentia erga apostolicam Sedem : continuit observantia erga Praepositum generalem, ne quid novarent, quem scirent haud secus sen- Surum, ac laeso oculo societatis : prohibuit quoque, nisi sal lor, verecundia Sociorum toto orbe ejusdem instituti legibus conjunctorum, atque ad vindicandam Sedis apostolicae authoritatem veluti conjuratorum. u Facessent haec singula inducto novo magistratu. Constitutionibus sancti Ignatii capitalem passis labem suus honor abrogabitur : Galliae provinciis nullus erit Praepositus generalis. Sociorum alibi degentium nullus respectus : quippe non jam sociorum, Sublato nexu charitatis, et obedientiae cum communi capite. Spes ne est fore, ut tanto malo occurrat is, qui novum magistratum geret Τ Huic vero, nisi et ipse magnatibus placiturus ad novam doctrinam se inclinaverit, licebit deplorare silentio doctrinae peccata: cohibere non Ιicebit. ἀα 0minationem novae doctrinae augere nobis potest casus domesticus infelicis historici Maimburgi. Nobiscum vivens peccare coeperat contra apostolicam Sedem : simul coercendo Viro Sedulam navare operam coeperat Praepositus generalis :sed hujus ille authoritati subductus, quanto graviora deSignavit Τ Subductum dices suisse non solum authoritali generalis, Sed et caeterorum societatis superiorum. Sic est : Sed hi quidem ad coercendum virum quid suo nomine auderent coloco ac tempore, alque ut res tunc erant Τ Nihilo plus audeat vel possit novo insignis magistratu provinciarum Galliae pree-SeS, Caelerique adeo Superiores, si usus venerit. 0mnia Deus avertat, et magi Stratum ipSum. n
g I. - Quam devii fuerint primarii aliquot Iesultae Galliae, panditur ex doeumentis a cardinali Slandrato editis et in latinum ab ipso fideliter translatis.
Praenotandum. - Quando Ludovicus XIV praetensum suum
102쪽
phR8 SECΓNDA.95 rogaliae ius extendit ad di creeses quae huic juri nullatenus subjacebant, ex omnibus earum dioeceseon Episcopis duo dumtaxat obstiterunt, Alectensis atque Apamiensis : caeteris, ne regi displicerent, misere praevaricantibus. Notandum gutem est Alectensem praesulem I u Paxillon, eo nomine su Spectum suisse quod dansenistis laveret: editumque ab ipso librum
Bilualem Romanam censuram non evasisse. Alienum tamen ipsius animum a deneganda obedientia Sedi apostolicae debila, sic ipse leslatur in epistola, quam morti jam proximus ad Romanum Pontificem direxit die 25 octobris 1677 tu Est et aliud grave mihi, beatissime Pater, quippe qu0dmeae cum apostolica Sede communioni umbram aliquam OL sundere videatur; censura scilicet a Romanis inquisitoribus Biluali libro, qui a me ad usum nostrae dioecesis editus est, inusta. Libri illius ... novum examen subire non detrecto; imo peropto, si modo Sanctitas vestra per se pro sua benignitate oculos et animum advertere dignata suerit. Quidquid in eo emendandum pro sua Sapientia duxerit, hoc pro reverentia mea emendandum duco ... s sapud Cardinalem Ssondrat. , GaIlia vindieata, pagina 256 editionis secundae, Sancti-Galli,
Item Apamensis Episcopus, quod Iesultarum de re morali
doctrinam acerbius insectaretur, laventis Iansentanae sectae animi suspicionem moverat. Immerito lamen, ut ex mihi notis documentis colligendum existimo. Quidquid autem sit de Sinistris ejusmodi, quoad Jansonismi quaestionem, Suspicionibus, queis ambo dicti praesules impetiti sunt, id omnino
certum est eos in causa regaliae, pro verilate ac justitia fletisse ; dumque caeteri omnes lugenda praevaricatione jura Ecclesiae proderent, eos ad mortem usque Sedi Apostolicae adhaesisse, ac cum ea sortiter decertasse. Si leo de Alectensi. At non possum, perspectis documentis, quin Apamiensem Episcopum, ut Sanctum, orthodoxumque ac sorti SSimum pastorem Summa veneratione prosequar, dignumque plane existimem cui ignoscatur ac rectae intentioni tribuatur, si quid
103쪽
96 TRACTAUS DE PAPA. sorte naevi e contemporaneis disputationibus traxerit. Eum vocat Innocentius X saeerdotem fidelem, qua in communi animorum cousternatione se opponat murum pro domo Israel lapud
Sson/rat . , Gallia vindieata, pagina 290 editionis 1702 . Epistolae quam ad patrem de la Chaise scripsit die 14 junii 1679, tenor est hujusmodi:
vi Admodum reverendo Pater- Iamdudum animo proposueram admodum reverendam paternitatem vestram litteris convenire; sed ne id facerem, duas praesertim ob causas prohibitus sum. Primo enim verebar ne operam perderem et nihil scribendo proficerem. Deinde ne, Si conquererer quas R paternitate vestra susserre molestias cogor, ipsa privato polius dolori, quam aequitali zeloque immunitatis ecclesiasticae conservandae eas querelas adscriberet. No tamen ulla in re partibus meis defuisse viderer, aut aliquid inexperium reliquisse bonae causae libertatique Ecclesiae a divina Providentia mihi commissae providendae, statui amicorum consiliis cedere, et si quid obtineri posset, hac quoque epistola experiri ... uidem si aut contra paternitatem vestram aut ejus societatem privatis odiis ac simultatibus concitarer, Scit ipSa quam muΙtae praeclaraeque occasioneS abundaverint, justum animi mei dolorem conteStandi; neque ab ullo mortalium . id mihi vitio verti potuisset, quippe non mea, Sed veritatis ac justitiae imo boni publici causa agebatur. At malui charitalis christianaeque prudentiae rationem habere, nec prius Silentium abrumpere, quam necesSitas loqui me cogeret. si Plane cum paternitalem vestram et christianam esse et religiosam cogitabam, numquam persuaderi poteram, et nisi aut ipsa aut ejus societas aliqua in rc ossenSa a me esset, adeo vindictae avidam fore, ut eam lanio divinae gloriae ac immuni tutis ecclesiasticae dispendio quaereret. α Reminisci adhuc potest, cum eam conveniendi Parisii S Occasio fuisset, vidissemque globo ccclesiasticorum incinctam, ejus favore beneficia captantium, dixisse mihi: lios esse lupos praedae insidiantes. Qua ergo conscientia, quae gregi ovium in-
104쪽
nocentium alendo debebantur, rapacibus lupis ipSa proiecit
lino ne expectavit quidem ut sauces aperirent praedae expe-lendae, Sed etiam eorum famem praevenit. Cum enim canOnici Ecclesiae meae vitam regularem prosileantur, quam ego
apoStolica auctoritale regisque auspiciis feliciter restitui, ii qui in beneficiis ecclesiasticis nihil aliud quam proventus
opesque assectant, nulla plane cura canonicaluum tangebantur, quibus pauperlatis vitaeque communis obligatio incumbit. Sed paternitas vestra illis animos addidit, oblata spe eoS canonicatus ad vitam saecularem revocandi, idque scesseelurum promiSit. u Eadem quoque patris Ferrier intentio fuerat, vitam regularem in Ecclesia mea abolere volentis. Id vero quam a divina voluntale alienum suerit, satis intelligere paternitas vestra ex iis dimicultatibus poluit, quae Romae et alibi superari non potuere. Non ergo capere possum ex quibus rationibus animum ipsa adjecerit illi operi destruendo, quod patres etiam Societatis, quorum utique teStimonia Suspecta habere non poteSi, approbari conati sunt, ac saepe confiteri illud in Dei gloriam, dioecesis utilitatem totiusque Ecclesiae utilitatem redundare ; nisi sorte easdem ob causas delendar vitae regulari accincta est, ob quas non est verita palam iactare, id quoque majori Dei gloriae accessurum, si jampridem Ecclesiam meam regii clausissent. Quo ergo, mi Paler, demissa illa veneralio
et caeca obedientia avolavit, quam Societas vestra apostolicae di hactenus proseSSa eSt ...u Llinam Saltem paternitatem vestram ab hujusmodi conatibus retiueret reverentia gallici regni, in quo nemo non videt, abuti ipsam fiducia, quam munus consessarii ci apud regem conciliavit, et qua id unice agit, ut praecipua Ecclesiae jura ab ignaro licet rege violentur, utque principis auctori
late tam injustae Sevaeque actiones muniantur, quas, niSi publicis et authenticis monumentis constarent, nemo credere sustineret. Enim vero fieri non potuSt ut paternitas Iustra rugaliae examinandae unimum Solide adjecerit, quin protinu S
105쪽
98TR1CTkTΓS DE PAPA. intellexerit, eam nec in mea nec in aliis quam plurimis Ecclesiis locum habere, sicque ingenii damno Ecclesiam an licere, quando regi persuadet ut eam Sibi usurpet... n apud
Cardinalem Ssondrat. , Gallia vindieata, pagina 265 editionis Secundae, Sancti-Galli, 1702 . Ad intelligentiam hujus epistolae, breviter recolenda sunt quae in Apamiensi dioecesi contigerant. Edicto regio declara tum fuerat ad omnes, ac proinde ad hanc etiam dioecesim,
extendi jus regaliae; id est jus regis percipiendi proventus
epi ScopatuS, vacante Sede, necnon conserendi beneficia quae ad
liberam Episcopi collationem pertinebant. Ius autem illud regaliae non censebatur elaudi, id est, finire, per novi Episcopi in sua dioecesi installationem, sed dumtaxat per juramentum fideli latis ab ipso praestitum in famera compulorum a la Cour des comples . Istiusmodi juramentum nunquam emiserat Apamiensis praesul, jam ab annis quadraginta episcopatum gerens, eo quod ipsius dioecesis iuri regaliae non subjaceret. Postulatum ab ipso fuit iuramentum; quod si
praestitisset, jure regaliae Suam dioecesim attingi agnovisset. Igitur praestare renuit. Tune agi coeptum est a regiis mini tris quasi regalia esset aperta jam inde ab obitu praecedentis Episcopi. Proinde collata sunt nomine regis, non tantum binneficia hic et nunc vacantia, Sed etiam ea quae prius collata suerant ab Epi Scopo, et quorum poSsessores violenter extu bali sunt. Ipsi etiam canonici cathedralis, qui vitam religiosam, auctoritate apostolica, amplexati erant, expulsi ac in exilium et carceres acti; et in ipsorum locum sussecli clerici saeculares. Illi omnes novi beneficiati aperte intrusi erant, cum jus beneficia conserendi ad regem non pertineret. IpSi, et qui eos constituebant, excommunicatione ex ipso jure innodati remanebant ; eosque excommunicatos et intrusos declaravit Apamiensis Episcopus. Atque idem simul apostolicis suis litteris pronuntiabal Summus pontifex. Nihilominus pnter de la Chaise, et regem ad haec omnia facinora impellebal, et intrudendos in beneficia praesentabat, seu verius beneficia
106쪽
hi re ipse intrusis elargiabatur, Sedis Apostolicae judicium, atque intentatam Sacris canonibus excommunicationem, quam certo incurrebat, conculcans ac nihili lactens. Haec et cxprobrat in citata epistola Episcopus Apamiensis, qui paulo p0St
nerabilis frater, non poSSumus non chementer mirari, quod ad aures nostras pervenit, videlicet si alernitatem tuam veritam non eSSe paSSim absolvere eoS, quos novo et injuSto regaliae titulo, in Apamiensis dioecesis beneficia intrusos bonae memoriae Franciscus Episcopus declaravit obstrictos censu ris, a generali concilio Lugdunensi inflictis; cum praesertim non desint qui parochiales quoque Ecclesias frem antea inauditam in eo praetextu occupaverint. Λdmirationem vero u0Stram vehementer auget, quod nihil statuere potes contra jura libertatemque Ecclesiae Apamiensis, quin idem contra Tolosanam ct universam provinciam istam statuas. Praeterea ignorare non potes, Episcopum ipsum Apamiensem uiuis sententiis ad nos et ad hanc sanctam Sedem appellasSe, nosque appellationem hujusmodi admisisse. Cuius rei vel umbra ipsa, si debitam eidem sedi reverentiam in consilio habere voluisses, revocare te atque retrahere ab incepto debuisset. Haec scribenda ad fraternitatem tuam duximus; ut et ea quae perperam egisti corrigus, et a Similibus in posterum agendis abstineas, atque interim conscientiae tuae consulas. Datum Romae, 2 octobris 1680s sapud Slandrai., Gallia vindieata, p. 500 edit. Sancti-Galli, 1702 . Intrusionum de quibus ibi agitur, Sedis quidam Apostolicae judicio certissimarum, auctor priecipuus pater de lachai Se . III. EpisTOLA IOANNis CERLE, vitarii generalis Apamienais Ee-eIesiae, Sede vacante, ad Innocentium XI. - α . . . Quanta Sit haec
nostra tribulatio, beatissime Pater, enarrare quis queat ... Bonis, patria, libertate spoliamur; erramus in solitudinibus egentes et angustiati; vinculis catenisque constricti per op
107쪽
100 TRACTHPS DE P1PA.pida circumducimur ad terrorem Omnibus incutiendum; cum sicariis ac parricidis teterrimis ergastulis inclusi suspiria mittimus Surdis auribus excipienda ... Stupenda sed vera loquor, Pater Sanctissime. Extinctus enim est sublatusque durissimi carceris incommodis reverendus pater Caria, canonicus ac prior noster; felix quod liberialis ecelesiasticae prima victima cecidit . . . Laboribus, morbis, et extrema macie consectus rapitur trahiturque in ultimos Galliae recessus, ibique in quadam arce includitur, quae sub pestilenti aere posita, optimo seni exitio fuit. Morienti Ecclesiae Sacramenta negata Sunt ... Reverendum Patrem Michaelein dyAuharede presbyterum ..., quem putabamus exilio tantum mulctatum, audivimus ductum Codomum, ibique in carcerem detrusum. Reverendus Pater Rech, tam areta custodia incluSus constrictusque est, ut quid de eo factum Sit penitus ignoremuS... Caeleri canonici regulares fratres mei sedibus suis pulsi, in variis oppidis, inter se et a nobis dissitis, exulant... AlioSpermultos omitto, Pater SanctisSime, pro causa Dei extrema
α Illustrissimus Arelli episcopus Tolosanus non dubitavit presbrterum quemdam mittere, qui per summam vim nobis omnibus expulsis, in illa Ecclesia, Sede vacante, vices illius
ageret, revera ut SponSam Christi regali Stis, ut vocant, conculcandam adullerandamque traderet. Religio magna est ac summa pietas huic vicario generali partam contra canonicas sanctiones authoritatem, armis, quibus tota regio perstrepit,aSSerere; anathemate perculSOS homines altaribus admovere; plebem christianam ad celebranda cum excommunicalismrsteria et ab iis Suscipienda sacramenta immissis mili-libus adigere; monachos et Sanctimoniales in obsequio remanentes, ab uSu sacramentorum arcere ei monasteriis suis
u Accessit haeresis. Aiunt enim homines isti Ecclesiae perduelles, ac publicis instrumentis consignant, jus istud regaliae, non aliunde adcitum, non Ecclesiae aut sanciae Sed is
108쪽
p RS Stat Ma. 0 beneficio partum; sed ipsis regibus innatum: hoc est, licere laicis, quatenus laici sunt. si modo rerum potiantur, praecipua Episcoporum obire munia : canonicos, qui sede vacante spiritualem jurisdictionem habeant, efficere...; parochiS Curandas animas tradere, et alia id genus multa praestare. . . et Hujus praecipui lautores, Pater beatissime horrens lugensque dico , reverendi patres Societatis Iesu censentur et sunt. Non mentior Petro, quem scio coram se mentientes verbisui mucrone aliquando interemisse. Ut enim privalis colloquiis, publicis professorum praelectionibus, libris quoque in lucem editis, regnantium in rebus ecclesiasticis authoritatem evehunt et extollunt. Hi Summos Pontifices, quorum constantia in vindicanda Ecclesiae liberiale omnium saeculorum venerationem promeruit, tanquam aut plus aequo credulos, aut nimium in consiliis praecipites, aut gerendae rei parum idoneos Spernunt, scommatis dicteriisque proscindunt. Non habent alios regalistae consiliarios, patronos, amicos. Per hos si in aulam aditus. Ilorum consilio suasuque multi, quos antea religio impediebat, fractis tandem conscientiae repagulis, in beneficia regaliae, ut mentiuntur, obnoxia, impetu facto irruunt. Ut non immerito quispiam dixerit, regaliae parentem PSSe patrem Ferrier: nutritium et educalorem patrem de la Chaise: praeconem patrem Maim bourg; defensores et advocatos atque adeo milites caeteros omnes Iesu itas. Quod quidem mirum videri non debet. Pinguiores enim regaliae fructus Societas percipit. Nam cum hujusmodi beneficia ex nutu sere ac Voluntate consessarii conserantur a principe, nulla re magis cietatis polonii a provehitur. Hoc illi familias devincit, hoc innumerabilem clientum multitudinem illi conciliat. u Quod perlinet ad Archiepiscopum Tolosanum, ut est Io- sultis in caeloris rebus addiclissimus, ita in opprimendis nobis coniunctissimus. Hujus erga sanctam Sedem animum nulla res magis demonstrat quam quod nuper recepto ap0Stolico Brevi praestitit. Vocat illico regium notarium jubetque scribere : Nesas esse sibi ullum Pontisicium reseriptum injussu
109쪽
resis aut legere, aut aperire : eam esse concordatorum Aidem :sie ferre Leelesiae Gallieanae libertates . . . Ad istiusmodi calami-losam libertatem pertinet, quod nuper in senatu Tolosano, authore illustrissimo Archiepiscopo, factum est. Nam cautum fuit, ne quis in posterum ullum apostolicum breve reciperet, quod non esset prius id consilio regis excuSSum, ipsique probatum: mulcia immensa dicta eis qui secus secerint ... 7 januarii 1681 s iapud Slandrai., Gallia pindieata, p. 502 edit. Sancti-Galli, 1702 . IV. Alia epistola Joannis Certe, rieurii generalia Apamiensis,
sede vacante, ad Innocenιium XI. - a . . . Assulserat, beatissime
Pater, spes aliqua, sore ut ab illustrissimo Archiepiscopo Tolosano pace frueremur, Sparsa scilicet fama, ipsum ad San litatem vestram litteras scripsisse, quibus Se in posterum Brebus nostris velle penitus abstinere profiteretur. Sed evanuit citissime, multiplicatis a praedicto praesule vicariorum generalium pro nostra dioecesi nominationibus. Cum enim prima a se factae, ab iis ipsis quos consuluerat damnatae, vilium tandem agnovisset, jam quidem revocavit. Sed post senatus Parisiensis placitum, cui in edicto suo Se obsequi protestatur, illustrissimum Episcopum Lesenensem noVa p Sumptione vicarium generalem creavit . . . Sunctiora sunt illi partamenta, quam concilia; minusque veneranda sancti Petri cathedra quam prosana Saecularium judicum subsellia. uillustrissimo Episcopo Leonensi, ab hujusmodi vicarii generalis munere abhorrente, et, ut passim creditur, sanctitatis V trae censuram perlimescente, presbyterum quemdam domesticum suum et cruci serum regendae huic Ecclesiae praefecit. 0htemperavit crucifer. . . Conscientiae lamen Stimulis
exagitatus, aliquanto post Tolosam repetit. Verum dominus Archiepiscopus, qui adversus Sanctitatis vestrae litteras studelim pavidus videri, postridie quam archiepiscopalis palatii valvis assi xum fuit broxo kalendis januarii datum, praedictum
vicarium Apamias remisit, pristinumque locum resumere coegit: ulque conleniam in brevi excommunicationem in
110쪽
p1RS SECUNDA. 05 quam inciderat se parum reformidare universae plebi suaderet Sanctissimum missae sacrisiicium publice, aliaque divina officia solemniter celebravit, a quibus per sex menses abStinuerat. v Non est, beatissime Pater, lam parum christiana Gallia, ni praedictus dominus Archiepiscopus sanctissimae Sed is contemptum posse non improbari arbitretur. Quamobrem lamodiosam a Se opinionem amovere nititur, salsitatem litteris a Sanelitate vestra emissis assingendo; atque ut res verisimilior evadat , affirmando salsitatem non solum a Sanctitate vestra suisse delectam, Sed et vindicatam, eiecto secretario, hujusmodi brevium fabricatore. a Huic rumori adstipulantur quasi testes certissimi, aut verius aulliores sunt patres societatis Iesu, praesertim pater Boques. Non alio sere consiliario, non alio rerum suarum scriptore utitur reverendissimus Archiepiscopus Tolosanus. Utinam unius aut paucorum tantum privatorum hujuS S cietatis hominum esset haec erga Ecclesiam assectio, aut propagandae regaliae Studium. Unus eorum, nomine MeInier. fulcaeteros omittamὶ eum ex novo reguliae jure fructum jam percepit, ut tres suos nepotes, totidem beneficiis, ut ipse putat, auxerit, ut ego existimo, jugulaverit ...u Quod nobis a patribus Societatis Apamiensibus obsequium
hucusque denegatum sit, de sententia atque decreto prim rum provinciae factum eSt; quos accepimus eam ob causam in unum ToloSae convenisse . . . Quid in eo coetu deliberatum conclusumque fuerit, subSecuta demonstravit contumacia, quae neque per Sanctitatis veStrae litteras, poenam exommunicationis latae sententi de continentes, comprimi potuit. Siquidem etiamnum publice saecularium consessiones excipere pergunt, et animas Christi sanguine redemptas diaboli laqueis irretiunt, hoc est absolutionibus, quas Sanctitatem v iram nullas declarasse non ignorant... 15 mariti 1681. ηV. Alia epistola Ioannis Certe, ricarii generalis Apamiensis,
sede raean se, ad Innoeentium XI. - Postquam enarravit quomodo contra ipsum pinna moritS pronuntiata sit a parta- Duili do by Cooste